Apostolicam Actuositatem



DECRETUM DE APOSTOLATU LAICORUM



1 APOSTOLICAM ACTUOSITATEM populi Dei impensiorem reddere volens, Sacrosancta Synodus sollicite se vertit ad christifideles laicos, quorum partes in missione Ecclesiae proprias et omnino necessarias iam aliis in locis commemoravit. Apostolatus enim laicorum, ex ipsa eorum christiana vocatione promanans, numquam potest in Ecclesia deficere. Quam spontanea fuerit huiusmodi actuositas in primordiis Ecclesiae, quamque frugifera, ipsae Sacrae Litterae luculenter demonstrant (cf. Ac 11,19-21 Ac 18,26 Rm 16,1-16 Ph 4,3).

Nostra autem tempora non minorem exigunt zelum laicorum, immo condiciones hodiernae omnino impensiorem et latiorem poscunt apostolatum eorum. Augescens enim in dies numerus hominum, scientiarum atque technicarum artium progressus, arctiores inter homines necessitudines non solum in immensum dilatarunt apostolatus laicorum spatia, magna ex parte ipsis tantum aperta, verum etiam nova suscitarunt problemata quae eorum sollertem curam studiumque expostulant. Eo urgentior huiusmodi apostolatus redditur quatenus autonomia multarum provinciarum vitae humanae plurimum, uti par est, succrevit, aliquando cum quadam abscessione ab ordine ethico ac religioso et gravi discrimine vitae christianae. Insuper multis in regionibus in quibus sacerdotes admodum pauci sunt vel, ut quandoque accidit, debita ministerii libertate privantur, sine laicorum opera Ecclesia vix posset praesens et actuosa esse.

Huius multiplicis urgentisque necessitatis signum est evidens operatio Spiritus Sancti laicos hodie magis magisque propriae responsabilitatis conscios reddentis eosque ad servitium Christi et Ecclesiae ubique incitantis.

Hoc in decreto Concilium apostolatus laicorum naturam, indolem et varietatem illustrare intendit, necnon principia fundamentalia enuntiare instructionesque pastorales tradere ad eiusdem efficacius exercitium; quae omnia tamquam normae habeantur in recognoscendo iure canonico quod ad laicorum apostolatum attinet.

2 Ad hoc nata est Ecclesia ut regnum Christi ubique terrarum dilatando ad gloriam Dei Patris, omnes homines salutaris redemptionis participes efficiat,1 et per eos mundus universus re vera ad Christum ordinetur. Omnis navitas Corporis Mystici hunc in finem directa apostolatus dicitur quem Ecclesia per omnia sua membra, variis quidem modis, exercet; vocatio enim christiana, natura sua, vocatio quoque est ad apostolatum. Sicut in viventis corporis compage, nullum membrum mere passive sese gerit, sed simul cum vita corporis eiusdem operositatem quoque participat, sic in corpore Christi, quod est Ecclesia, totum corpus secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit (Ep 4,16). Quinimmo tanta est in hoc corpore connexio et membrorum compactio (cf. Ep 4,16), ut membrum quod ad augmentum corporis secundum suam mensuram non operatur, nec Ecclesiae nec sibi prodesse dicendum sit.

Est in Ecclesia diversitas ministerii, sed unitas missionis. Apostolis eorumque successoribus a Christo collatum est munus in ipsius nomine et potestate docendi, sanctificandi et regendi. At laici, muneris sacerdotalis, prophetici et regalis Christi participes effecti, suas partes in missione totius populi Dei explent in Ecclesia et in mundo. Apostolatum reapse exercent sua operositate ad evangelizationem ac sanctificationem hominum et ad rerum temporalium ordinem spiritu evangelico perfundendum ac perficiendum, ita ut eorum operositas in hoc ordine testimonium Christi manifeste perhibeat et ad salutem hominum inserviat. Cum vero laicorum statui hoc sit proprium ut in medio mundi negotiorumque saecularium vitam agant, ipsi a Deo vocantur ut, spiritu christiano ferventes, fermenti instar in mundo apostolatum suum exerceant.

3 Laici officium et ius ad apostolatum obtinent ex ipsa sua cum Christo Capite unione. Per Baptismum enim corpori Christi mystico inserti, per Confirmationem virtute Spiritus Sancti roborati, ad apostolatum ab ipso Domino deputantur. In regale sacerdotium et gentem sanctam (cf. 1P 2,4-10) consecrantur, ut per omnia opera spirituales offerant hostias et ubique terrarum Christo testimonium perhibeant. Sacramentis autem, praesertim SS. Eucharistia, communicatur et alitur illa caritas quae veluti anima est totius apostolatus.

Apostolatus in fide, spe et caritate exercetur quas Spiritus Sanctus in cordibus omnium Ecclesiae membrorum diffundit. Immo praecepto caritatis, quod est maximum mandatum Domini, omnes christifideles urgentur ad procurandam gloriam Dei per adventum regni eius, et vitam aeternam omnibus hominibus ut cognoscant solum Deum verum et quem misit Iesum Christum (cf. Jn 17,3).

Omnibus igitur christifidelibus onus praeclarum imponitur adlaborandi ut divinum salutis nuntium ab universis hominibus ubique terrarum cognoscatur et accipiatur.

Ad hunc apostolatum exercendum Spiritus Sanctus, qui populi Dei sanctificationem per ministerium et sacramenta operatur, fidelibus peculiaria quoque tribuit dona (cf. 1Co 12,7), ea dividens singulis prout vult (1Co 12,11) ut unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes sint et ipsi sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei (1P 4,10), in aedificationem totius corporis in caritate (cf. Ep 4,16). Ex horum charismatum, etiam simpliciorum, acceptione, pro unoquoque credentium ius et officium oritur eadem in bonum hominum et aedificationem Ecclesiae exercendi in Ecclesia et in mundo, in libertate Spiritus Sancti, qui ubi vult spirat (Jn 3,8), et simul in communione cum fratribus in Christo, maxime cum pastoribus suis, quorum est de eorum germana natura et ordinato exercitio iudicium ferre, non quidem ut Spiritum extinguant sed ut omnia probent et quod bonum est teneant (cf. 1Th 5,12 1Th 5,19 1Th 5,21).

4 Cum Christus missus a Patre totius apostolatus Ecclesiae fons et origo sit, patet fecunditatem apostolatus laicorum pendere ex ipsorum cum Christo vitali unione, dicente Domino: Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere (Jn 15,5). Haec vita intimae unionis cum Christo in Ecclesia alitur subsidiis spiritualibus, quae omnibus fidelibus sunt communia, praesertim actuosa participatione Sacrae Liturgiae, ita a laicis adhibenda ut hi, dum ipsa mundi officia in ordinariis vitae condicionibus recte adimplent, unionem cum Christo a vita sua non separent, sed suum opus iuxta voluntatem Dei exercentes in ipsa percrescant. Hac via laici alacri et laeto animo in sanctitate progrediantur oportet, difficultates in prudentia et patientia superare satagentes.6 Neque curae familiares neque alia negotia saecularia extranea debent esse a spirituali vitae ratione, iuxta illud Apostoli: Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum (Col 3,17).

Talis vita continuum exercitium fidei, spei et caritatis exposcit.

Lumine fidei et meditatione verbi Dei solum potest aliquis semper et ubique dignoscere Deum in quo vivimus et movemur et sumus (Ac 17,28), in omni eventu quaerere eius voluntatem, Christum intueri in omnibus hominibus, sive propinqui sint sive extranei, de vera significatione et pretio rerum temporalium in seipsis et in ordine ad finem hominis recta iudicia ferre.

Qui hanc habent fidem, in spe revelationis filiorum Dei vivunt memores crucis et resurrectionis Domini.

In peregrinatione huius vitae, cum Christo in Deo absconditi et a servitute divitiarum liberi, dum ad illa bona quae in aeternum manent intendunt, generoso animo totos se dedicant ad regnum Dei dilatandum et ad ordinem rerum temporalium spiritu christiano informandum et perficiendum. Inter adversa huius vitae in spe fortitudinem inveniunt existimantes quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rm 8,18).

Caritate quae ex Deo est impulsi, ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, bonum operantur (cf. Ga 6,10), deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones (1P 2,1) et sic ad Christum homines trahentes. Caritas autem Dei quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis (Rm 5,5), reddit laicos capaces spiritum Beatitudinum reapse exprimendi in vita sua. Iesum pauperem secuti, bonorum temporalium nec inopia deiciuntur nec copia inflantur; Christum humilem imitati, non efficiuntur inanis gloriae cupidi (cf. Ga 5,26), sed placere Deo magis quam hominibus student, semper parati propter Christum omnia relinquere (cf. Lc 14,26) et persecutionem pati propter iustitiam (cf. Mt 5,10), memores verbi Domini: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Mt 16,24). Christianam amicitiam inter se colentes, adiutorium in quacumque necessitate sibi invicem praebent.

Haec laicorum spiritualis vitae ratio notam peculiarem assumere debet ex statu matrimonii et familiae, coelibatus vel viduitatis, ex condicione infirmitatis, ex activitate professionali et sociali. Ne desinant ergo qualitates et dotes his condicionibus congruentes sibi collatas assidue excolere, propriisque uti donis a Spiritu Sancto acceptis.

Praeterea laici, qui suam vocationem secuti, nomen dederunt alicui ex associationibus vel institutis quae ab Ecclesia approbata sunt, pariter peculiarem notam vitae spiritualis ipsis propriam fideliter induere conantur.

Magni quoque faciant professionalem peritiam, sensum familiarem et civicum atque illas virtutes quae ad sociales consuetudines pertinent, scilicet probitatem, spiritum iustitiae, sinceritatem, humanitatem, animi fortitudinem, sine quibus nec vera vita christiana consistere potest.

Huiusmodi vitae spiritualis et apostolicae perfectum exemplar est Beatissima Virgo Maria, Regina Apostolorum, quae, dum in terris vitam ageret omnibus communem, familiari cura et laboribus plenam, intime semper cum Filio suo coniungebatur et operi Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est; nunc autem in caelum assumpta materna sua caritate de fratribus Filii sui adhuc peregrinantibus necnon in periculis et angustiis versantibus curat, donec ad felicem patriam perducantur. Hanc devotissime colant omnes suamque vitam atque apostolatum eius maternae curae commendent.


CAPUT II. DE FINIBUS ASSEQUENDIS

5 Opus redemptionis Christi, dum homines salvandos de se spectat, totius quoque ordinis temporalis instaurationem complectitur. Unde Ecclesiae missio non solum est nuntium Christi et gratiam eius hominibus afferendi, sed et spiritu evangelico rerum temporalium ordinem perfundendi et perficiendi. Laici ergo hanc Ecclesiae missionem exsequentes, apostolatum suum exercent tam in Ecclesia quam in mundo, tam in ordine spirituali quam in ordine temporali: qui ordines, etsi distinguuntur, in unico consilio Dei ita sunt connexi ut ipse Deus intendat, in Christo, totum mundum reassumere in novam creaturam, inchoative his in terris, plene in ultimo die. In utroque ordine laicus, qui est simul fidelis et civis, una conscientia christiana continenter duci debet.

6 Missio Ecclesiae salutem hominum spectat, fide in Christum et gratia eius consequendam. Apostolatus ergo Ecclesiae, omniumque membrorum eius, imprimis dirigitur ad nuntium Christi verbis et factis mundo patefaciendum gratiamque eius communicandam. Hoc principaliter fit per ministerium verbi et sacramentorum, speciali modo clero commissum, in quo et laici habent suas magni momenti partes adimplendas, ut sint cooperatores... veritatis (1Jn 8). Hoc potissimum in ordine apostolatus laicorum et ministerium pastorale mutuo se complent.

Innumerae patent laicis occasiones ad apostolatum evangelizationis et sanctificationis exercendum. Ipsum testimonium vitae christianae et opera bona spiritu supernaturali exercita, vim habent attrahendi homines ad fidem et ad Deum; dicit enim Dominus: Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est (Mt 5,16).

Apostolatus tamen huiusmodi non in solo vitae testimonio consistit; verus apostolus quaerit occasiones Christum verbis annuntiandi sive non credentibus ad eos adducendos ad fidem, sive fidelibus ad eos instruendos, confirmandos et ad fervidiorem vitam excitandos; caritas enim Christi urget nos (2Co 5,14), et in corde omnium debent resonare illa verba Apostoli: Vae enim mihi est, si non evangelizavero (1Co 9,16).

Cum autem hac nostra aetate novae quaestiones oriantur, et gravissimi grassentur errores qui religionem, ordinem moralem et ipsam societatem humanam funditus evertere nituntur, haec Sancta Synodus ex corde hortatur laicos, iuxta cuiusque ingenii dotes et doctrinam, ut secundum mentem Ecclesiae, suas diligentius expleant partes in principiis christianis enucleandis, defendendis et rite applicandis ad problemata huius aetatis.

7 Circa mundum vero consilium Dei est, ut homines concordi animo ordinem rerum temporalium instaurent iugiterque perficiant.

Omnia quae efficiunt ordinem temporalem, videlicet bona vitae et familiae, cultura, res oeconomicae, artes et professiones, communitatis politicae instituta, relationes internationales et alia huiusmodi eorumque evolutio et progressus, non solum subsidia sunt ad finem ultimum hominis, sed et proprium habent valorem, a Deo eis insitum, sive in seipsis considerata, sive uti partes universi ordinis temporalis: viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (
Gn 1,31). Haec eorum naturalis bonitas specialem quandam dignitatem accipit ex eorum relatione cum persona humana in cuius servitium sunt creata. Tandem placuit Deo omnia, tam naturalia quam supernaturalia, in Christo Iesu in unum colligere ut sit in omnibus ipse primatum tenens (Col 1,18). Haec tamen destinatio non modo non privat ordinem temporalem sua autonomia, suis propriis finibus, legibus, subsidiis, momento pro hominum bono, sed potius perficit in sua vi et praestantia propria simulque adaequat integrae vocationi hominis super terram.

Decursu historiae, rerum temporalium usus gravibus foedatus est vitiis, quia homines, originali labe affecti, in perplures saepe lapsi sunt errores circa verum Deum, naturam hominis et principia legis moralis: unde mores et institutiones humanae corruptae, et ipsa persona humana non raro conculcata. Nostris quoque diebus, non pauci, disciplinarum naturalium et technicarum artium progressibus plus aequo fidentes, in rerum temporalium veluti idololatriam declinant, potius earum servi effecti quam domini.

Totius Ecclesiae est ad hoc operam navare, ut homines capaces reddantur universum ordinem rerum temporalium recte instituendi et ad Deum per Christum ordinandi. Ad Pastores spectat principia circa finem creationis et usum mundi clare enuntiare, auxilia moralia et spiritualia praestare, ut ordo rerum temporalium in Christo instauretur.

Laicos autem oportet ordinis temporalis instaurationem tamquam proprium munus assumere et in eo, lumine Evangelii ac mente Ecclesiae ductos et caritate christiana actos, directo et modo definito agere; qua cives cum civibus, specifica peritia et propria responsabilitate cooperari; ubique et in omnibus iustitiam regni Dei quaerere. Ita instaurandus est ordo temporalis ut, propriis eiusdem legibus integre servatis, ulterioribus vitae christianae principiis conformis reddatur, variisque locorum, temporum et populorum, condicionibus aptatus. Inter opera huiusmodi apostolatus eminet actio socialis christianorum, quam hodie ad totam provinciam temporalem, etiam ad culturam, sese extendere cupit Sancta Synodus.

8 Dum omne exercitium apostolatus a caritate originem et vim ducere debet, aliqua opera natura sua apta sunt ut convertantur in ipsius caritatis vividam expressionem; quae Christus Dominus suae messianicae missionis signa esse voluit (cf. Mt 11,4-5).

Maximum mandatum in lege est diligere Deum ex toto corde et proximum suum sicut seipsum (cf. Mt 22,37-40). Hoc vero mandatum caritatis erga proximum Christus proprium fecit novaque significatione ditavit, dum seipsum idem ac fratres tamquam obiectum caritatis esse voluit, dicens: quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Mt 25,40). Ipse enim, assumendo naturam humanam, totum genus humanum supernaturali quadam solidarietate in familiam sibi colligavit, et ut signum suorum discipulorum constituit caritatem his verbis: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Jn 13,35).

At Sancta Ecclesia, sicut in suis primordiis Cenae Eucharisticae iungens agapen se totam caritatis vinculo circa Christum unitam manifestabat, sic omni tempore hoc dilectionis signo dignoscitur, et, dum gaudet de aliorum inceptis, caritatis opera ut suum officium et ius, quod abalienari nequit, vindicat. Quapropter misericordia erga egenos et infirmos atque sic dicta opera caritativa et mutui auxilii ad sublevandas omnimodas necessitates humanas, praecipuo in honore habentur ab Ecclesia.

Quae actiones et opera praesenti tempore, communicationis instrumentis expeditioribus factis, distantia inter homines quodammodo evicta et mundi universi incolis quasi unius familiae membris redditis, multo urgentiora et universaliora facta sunt. Actio caritativa hodie omnes omnino homines et universas necessitates complecti potest et debet. Ubicumque versantur qui cibo potuque, vestitu, domo, medicinis, opere, instructione, facultatibus ad vitam vere humanam ducendam necessariis carent, aerumnis vel infirma valetudine cruciantur, exilium vel carcerem patiuntur, ibi eos christiana caritas debet quaerere et invenire, impensa cura solari et praestitis auxiliis sublevare. Quae obligatio praeprimis imponitur singulis hominibus et populis in rebus prosperis constitutis.

Quo huiusmodi caritatis exercitium omni exceptione maius sit et tale appareat: in proximo consideretur imago Dei ad quam creatus est, et Christus Dominus cui re vera offertur quidquid indigenti donatur; libertas et dignitas personae auxilium accipientis maxima humanitate respiciatur; puritas intentionis non maculetur ullo propriae utilitatis quaestu vel dominandi studio; exigentiis iustitiae praeprimis satisfiat, ne tamquam caritatis dona offerantur quae iustitiae titulo iam debentur; causae malorum, non solum effectus, tollantur; ita ordinetur auxilium ut accipientes paulatim a dependentia externa liberentur sibique sufficientes evadant.

Laici ergo magni faciant et pro viribus adiuvent opera caritatis et incepta assistentiae socialis sive privata sive publica, etiam internationalia, quibus efficax auxilium singulis hominibus et populis in necessitate versantibus fertur, cooperantes in hoc cum omnibus bonae voluntatis hominibus.


CAPUT III. DE VARIIS APOSTOLATUS CAMPIS

9 Laici suum exercent multiplicem apostolatum tam in Ecclesia quam in mundo. In utroque hoc ordine varii patent campi apostolicae actuositatis, quorum principaliores hic commemorare volumus; hi sunt: communitates Ecclesiae, familia, iuvenes, ambitus socialis, ordines nationalis et internationalis. Cum autem nostris diebus mulieres magis magisque partes activas habeant in tota societatis vita, magni momenti est amplior earum participatio etiam in variis campis apostolatus Ecclesiae.

10 Utpote participes muneris Christi sacerdotis, prophetae et regis, laici suas partes activas habent in Ecclesiae vita et actione. Intra communitates Ecclesiae eorum actio tam necessaria est ut sine ea ipse pastorum apostolatus plenum suum effectum assequi plerumque nequeat. Verae enim apostolicae mentis laici, ad modum illorum virorum et mulierum qui Paulum in Evangelio adiuvabant (cf. Ac 18,18 Ac 18,26 Rm 16,3), supplent quod suis fratribus deest, et reficiunt spiritum tam pastorum quam reliqui populi fidelis (cf. 1Co 16,17-18). Ipsi enim, actuosa participatione vitae liturgicae suae communitatis nutriti, sollicite partes agunt in eiusdem operibus apostolicis; homines longe fortasse versantes, ad Ecclesiam adducunt; in verbo Dei tradendo, praesertim catechetica institutione, impense cooperantur; oblata sua peritia curam animarum et etiam administrationem bonorum Ecclesiae efficaciorem reddunt.

Paroecia exemplum perspicuum apostolatus communitarii praebet, omnes quotquot ibi invenit diversitates humanas in unum congregans et Ecclesiae universalitati inserens. Assuescant laici intime cum sacerdotibus suis uniti in paroecia operari; problemata propria ac mundi et quaestiones ad salutem hominum spectantes, collatis consiliis examinanda et solvenda, ad communitatem Ecclesiae afferre; omnique incepto apostolico et missionali suae familiae ecclesiasticae adiutricem operam pro viribus navare.

Colant iugiter sensum dioecesis, cuius paroecia velut cellula est, prompti semper, ad invitationem Pastoris sui, suas quoque vires inceptis dioecesanis adicere. Immo, ut respondeant necessitatibus urbium et regionum ruralium,3 suam cooperationem non intra fines paroeciae vel dioecesis circumscriptam retineant, sed ad campos interparoecialem, interdioecesanum, nationalem vel internationalem extendere satagant, eo vel magis quia crebrescens in dies migratio populorum, mutuae necessitudinis augmentatio et communicationum facilitas, iam non sinunt ullam partem societatis in se clausam manere. Ita de necessitatibus populi Dei in toto orbe terrarum dispersi solliciti sint. Imprimis sua reddant opera missionalia, auxilia materialia vel etiam personalia praestando. Officium et honor enim est christianorum Deo restituere partem bonorum quae ab Eo accipiunt.

11 Cum Conditor omnium constituerit coniugale consortium exordium et fundamentum societatis humanae, idque gratia sua reddiderit sacramentum magnum in Christo et in Ecclesia (cf. Ep 5,32), apostolatus coniugum et familiarum singulare habet momentum tam pro Ecclesia quam pro societate civili.

Coniuges christiani sibi invicem, filiis suis ceterisque familiaribus, gratiae cooperatores sunt et fidei testes. Filiis suis ipsi sunt primi fidei praecones et educatores; verbo et exemplo eos ad vitam christianam et apostolicam formant, in eorum vocatione seligenda prudenter eos adiuvant et vocationem sacram, in eis forte detectam, omni cura fovent.

Coniugum semper officium fuit, hodie vero maxima apostolatus eorum pars est: indissolubilitatem et sanctitatem vinculi matrimonialis vita sua manifestare et probare; ius et officium prolem christiane educandi, genitoribus et tutoribus inditum, strenue affirmare; dignitatem et legitimam autonomiam familiae defendere. Cooperentur igitur ipsi ceterique christifideles, cum hominibus bonae voluntatis, ut in civili legislatione haec iura sarta serventur; in moderanda societate ratio habeatur necessitatum familiarum quod ad habitationem, educationem puerorum, condicionem laboris, securitatem socialem et tributa pertinet; in migrationibus ordinandis convictus domesticus omnino in tuto ponatur.

Hanc familia ipsa missionem divinitus accepit ut sit prima et vitalis cellula societatis. Quam missionem adimplebit, si per mutuam membrorum pietatem et orationem in communi Deo factam, tamquam domesticum sanctuarium Ecclesiae se exhibeat; si tota familia in cultum liturgicum Ecclesiae se inserat; si denique, familia actuosam hospitalitatem praestet, iustitiam aliaque bona opera in servitium omnium fratrum necessitate laborantium promoveat. Inter varia opera apostolatus familiaris sequentia enumerare licet: infantes derelictos in filios adoptare, advenas benigne excipere, scholis moderandis adiutricem operam navare, adolescentibus consilio et opibus adesse, sponsos ut melius sese ad matrimonium praeparent adiuvare, ad catechesim operam praestare, coniuges et familias in discrimine materiali vel morali versantes sustentare, senibus non solum necessaria providere, sed etiam progressus oeconomici aequos fructus procurare.

Semper et ubique, sed peculiari modo in regionibus in quibus prima Evangelii sparguntur semina, vel Ecclesia in suis primordiis exsistit, vel in aliquo gravi discrimine versatur, familiae christianae, tota vita sua Evangelio cohaerentes ac matrimonii christiani exemplum praebentes, pretiosissimum Christi testimonium mundo perhibent.

Ut fines sui apostolatus facilius attingere valeant, opportunum esse potest ut familiae in aliquos coetus congregentur.

12 Iuvenes maximi momenti vim exercent in hodierna societate. Eorum vitae adiuncta, habitus mentis necnon ipsae necessitudines cum propria familia sunt admodum mutata. Saepe ad novam condicionem socialem et oeconomicam nimis celeriter transeunt. Dum autem in dies momentum eorum sociale et etiam politicum crescit, quasi impares videntur oneribus novis apte suscipiendis.

Hoc eorum adauctum in societate pondus consimilem ab eis exigit actuositatem apostolicam, sed et ipsa eorum naturalis indoles ad eandem eos disponit. Maturescente conscientia propriae personalitatis, ardore vitae atque profluente navitate impulsi, propriam responsabilitatem assumunt, in vita sociali et culturali suas partes agere cupiunt: qui zelus si spiritu Christi imbuitur ac oboedientia et amore erga Ecclesiae pastores animatur, uberrimos exinde fructus sperari licet. Ipsi debent fieri primi et immediati apostoli iuvenum, apostolatum inter seipsos per seipsos exercentes, ratione habita ambitus socialis ubi vivunt.

Curent adulti cum iuvenibus amicale colloquium instituere quod permittat utrique parti, aetatis distantia superata, mutuo sese cognoscere atque divitias cuique proprias invicem communicare. Exemplo primum et, data occasione, prudenti consilio validoque auxilio adulti iuventutem ad apostolatum stimulent. Iuvenes vero erga adultos reverentiam ac fiduciam nutriant; et, licet naturaliter sint ad novitates inclinati, laudabiles tamen traditiones debite aestiment.

Pueri quoque propriam habent apostolicam actuositatem. Secundum vires suas veri sunt testes viventes Christi inter socios.

13 Apostolatus in ambitu sociali, scilicet studium spiritu christiano informandi mentem et mores, leges et structuras communitatis in qua aliquis vivit, adeo laicorum munus onusque est ut ab aliis numquam debite expleri valeat. Hoc in campo laici possunt apostolatum similis erga similem exercere. Ibi vitae testimonium per verbi testimonium complent. Ibi in campo vel laboris, vel professionis, vel studii, vel incolatus, vel otii, vel consortionis, fratribus adiuvandis aptiores exsistunt.

Hanc Ecclesiae missionem in mundo laici adimplent ante omnia illa cohaerentia vitae cum fide qua lux mundi efficiuntur; probitate sua in quovis negotio, qua omnes ad amorem veri et boni, et tandem ad Christum et Ecclesiam alliciunt; caritate fraterna qua participes facti condicionum vitae, laborum, dolorum et aspirationum fratrum, omnium corda sensim sine sensu ad gratiae salutaris operationem disponunt; plena illa conscientia suarum partium in aedificanda societate, qua navitatem suam domesticam, socialem, professionalem, christiana magnanimitate adimplere satagunt. Ita ipsorum modus agendi paulatim penetrat ambitum vitae et laboris.

Apostolatus hic omnes amplecti debet quotquot ibi inveniuntur, neque ullum excludere bonum spirituale vel temporale quod eis faciendi copia est. Sed veri apostoli, hac actione sola non contenti, animos intendunt ad Christum etiam verbis proximo annuntiandum. Multi enim homines nonnisi per vicinos laicos possunt Evangelium audire et Christum agnoscere.

14 Immensus patet apostolatus campus in ordine nationali et internationali, ubi laici potissimum sunt sapientiae christianae administri. In pietate erga nationem et in fideli impletione officiorum civilium catholici obligatos se sentiant ad verum bonum commune promovendum, et sic pondus suae opinionis valere faciant ut potestas civilis iuste exerceatur ac leges praeceptis moralibus bonoque communi respondeant. Catholici rerum publicarum periti et, uti par est, in fide et doctrina christiana firmati, ne recusent negotia publica gerere, cum per ea digne gesta bono communi consulere et simul Evangelio viam sternere possint.

Studeant catholici cooperari cum omnibus bonae voluntatis hominibus ad promovenda quaecumque sunt vera, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia (cf.
Ph 4,8). Colloquium habeant cum eis, prudentia et humanitate eos praevenientes, investigationemque instituant circa instituta socialia et publica secundum Evangelii spiritum perficienda.

Inter signa nostri temporis speciali notatu dignus est crebrescens ille et ineluctabilis sensus solidarietatis omnium populorum, quem sollicite promovere et in sincerum et verum fraternitatis affectum convertere apostolatus laicorum munus est. Insuper laici conscii esse debent campi internationalis et quaestionum ac solutionum sive doctrinalium sive practicarum quae in illo oriuntur, praesertim quoad gentes ad progressum nitentes.

Meminerint omnes qui in alienis nationibus laborant vel eis auxilium praestant, relationes inter populos verum commercium fraternum esse debere, in quo utraque pars dat simul et accipit. Qui vero operum internationalium causa vel negotii vel otii, iter faciunt, recordentur se esse ubique etiam praecones itinerantes Christi, et ut tales in veritate sese gerant.


CAPUT IV. DE VARIIS APOSTOLATUS MODIS

15 Laici suam actionem apostolicam exercere possunt vel ut singuli vel in variis communitatibus aut associationibus coadunati.

16 Apostolatus a singulis peragendus, ex fonte vitae vere christianae abundanter profluens (cf. Jn 4,14), primordium est et condicio omnis apostolatus laicorum, etiam consociati, nec quidquam pro eo substitui potest.

Ad huiusmodi apostolatum, semper et ubique proficuum, sed in quibusdam adiunctis unice aptum et possibilem, omnes laici, cuiusvis condicionis, vocantur eoque obligantur, etsi deest eis occasio vel possibilitas in associationibus cooperandi.

Multae sunt apostolatus formae quibus laici Ecclesiam aedificant atque mundum sanctificant et in Christo animant.

Peculiaris forma apostolatus singulorum et signum nostris quoque temporibus accommodatissimum, Christum in fidelibus suis viventem manifestans, est testimonium totius vitae laicalis e fide, spe et caritate emanantis. Apostolatu verbi autem, in quibusdam adiunctis omnino necessario, laici Christum annuntiant, eiusdem doctrinam enucleant, diffundunt secundum suam cuiusque condicionem ac peritiam, et eam fideliter profitentur.

Cooperantes insuper, utpote cives huius mundi in his quae ad ordinem temporalem aedificandum et gerendum pertinent, oportet ut laici in vita familiari, professionali, culturali et sociali rationes agendi altiores in lumine fidei quaerant aliisque, occasione data, patefaciant, conscii se sic Dei creatoris, redemptoris et sanctificatoris cooperatores fieri, laudemque Ei praestare.

Denique laici suam vitam caritate vivificent et, pro facultate, operibus exprimant.

Meminerint omnes, cultu publico et oratione, paenitentia et laborum aerumnarumque vitae libera acceptatione, qua Christo patienti conformes efficiuntur (cf. 2Co 4,10 Col 1,24), se omnes homines attingere et ad totius mundi salutem conferre posse.

17 Magna necessitate hic apostolatus singulorum urget in illis regionibus in quibus graviter impeditur libertas Ecclesiae. In his difficillimis adiunctis laici vicem, pro facultate, sacerdotum supplentes, ipsam suam libertatem et aliquando vitam in discrimen ponentes, eos qui circa ipsos sunt christianam docent doctrinam, ad vitam religiosam ac mentem catholicam instituunt, ad sacramenta frequenter suscipienda pietatemque praesertim eucharisticam colendam inducunt. Sacrosancta Synodus, dum ex imo corde gratias agit Deo, qui, nostris etiam temporibus, heroicae fortitudinis laicos in medio persecutionum suscitare non desinit, eos paterno affectu ac grato animo complectitur.

Apostolatus singulorum specialem habet campum in regionibus ubi catholici sunt pauci et dispersi. Ibi laici, qui solummodo ut singuli apostolatum exercent, sive ob causas supra dictas, sive ob rationes speciales etiam ex propria navitate professionali exortas, opportune tamen ad colloquium conveniunt in minoribus coetibus sine ulla strictiore institutionis vel organizationis forma, ita ut semper appareat signum communitatis Ecclesiae coram aliis, tamquam verum amoris testimonium. Hoc modo, per amicitiam et communicationem experientiae, sese mutuo spiritualiter adiuvantes confirmantur ad incommoda vitae et actionis nimis segregatae superanda atque ad fructus uberiores apostolatus ferendos.

18 Christifideles ut singuli ad apostolatum exercendum in variis suae vitae condicionibus vocati sunt; meminerint tamen hominem natura sua socialem esse et Deo placuisse credentes in Christum in populum Dei (cf. 1P 2,5-10) et in unum corpus coadunare (cf. 1Co 12,12). Apostolatus consociatus ergo exigentiae christifidelium tam humanae quam christianae feliciter respondet simulque signum prae se fert communionis et unitatis Ecclesiae in Christo qui dixit: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Mt 18,20).

Quapropter christifideles apostolatum suum exerceant, in unum conspirantes. Sint apostoli tam in suis communitatibus familiaribus, quam in paroeciis et dioecesibus, quae ipsae exprimunt indolem communitariam apostolatus, atque in liberis coetibus in quos se congregare statuerint.

Apostolatus consociatus magni momenti est etiam eo quod, sive in communitatibus Ecclesiae sive in variis ambitibus, apostolatus saepe postulat ut actione communi impleatur. Consociationes enim pro actionibus apostolatus communibus erectae sua membra fulciunt et ad apostolatum formant, eorumque operam apostolicam recte disponunt et moderantur, ut multo uberiores exinde sperari liceat fructus quam si singuli seiunctim agant.

In praesentibus vero adiunctis, pernecesse est ut in ambitu navitatis laicorum consociata et organizata forma apostolatus roboretur; etenim arcta virium coniunctio sola valet et ad omnes apostolatus hodierni fines plene assequendos et eius bona valide defendenda. Qua in re peculiari modo interest ut apostolatus etiam mentes communes et sociales condiciones eorum, ad quos convertitur, attingat; secus pressioni sive opinionis publicae sive institutionum saepe impares erunt.

19 Magna invenitur varietas in apostolatus consociationibus; aliae finem generalem apostolicum Ecclesiae sibi proponunt; aliae modo particulari fines evangelizationis et sanctificationis; aliae fines animationis christianae ordinis temporalis persequuntur; aliae speciali modo per opera misericordiae et caritatis testimonium Christi praebent.

Inter has consociationes illae imprimis considerandae sunt quae intimiorem unitatem inter vitam practicam membrorum et eorum fidem fovent atque extollunt. Consociationes non sunt sibi ipsis finis, sed missioni Ecclesiae circa mundum adimplendae inservire debent; earum vis apostolica e conformitate cum finibus Ecclesiae pendet atque e singulorum membrorum totiusque associationis testimonio christiano et spiritu evangelico.

Universale autem munus missionis Ecclesiae, spectato simul progressu institutorum et impellente cursu societatis hodiernae, requirit ut incepta apostolica catholicorum magis magisque perficiant formas consociatas in campo internationali. Organizationes Internationales Catholicae finem suum melius consequentur, si coetus qui in illis coadunantur eorumque membra intimius eisdem uniuntur.

Debita cum auctoritate ecclesiastica relatione servata, ius est laicis consociationes condere et moderari conditisque nomen dare. Vitanda tamen est virium dispersio quae tunc contingit, si promoventur sine sufficienti ratione novae associationes et opera, vel si retinentur ultra vitam utilem associationes sive methodi obsoletae; nec semper opportunum erit formas quae in alia natione instituuntur, ad alias sine discrimine transferre.

20 Abhinc non pauca decennia, pluribus in nationibus, laici, magis in dies apostolatui sese devoventes, in varias formas actionum et consociationum sese congregarunt quae, arctiorem cum Hierarchia servantes coniunctionem, fines proprie apostolicos persecutae sunt et persequuntur. Inter has vel etiam similes antiquiores institutiones eae praesertim commemorandae sunt quae, etsi diversas rationes operandi sequebantur, uberrimos tamen fructus regno Christi attulerunt, quaeque a Summis Pontificibus et a multis Episcopis merito commendatae atque promotae, ab eis nomen Actionis Catholicae acceperunt, et saepissime ut cooperatio laicorum in apostolatu hierarchico describebantur.

Hae apostolatus formae sive nomen Actionis Catholicae habeant sive aliud, quae nostris temporibus pretiosum apostolatum exercent, sequentium notarum concursu et cumulata acceptione constituuntur:

a) Finis immediatus huiusmodi organizationum finis apostolicus Ecclesiae est, scilicet in ordine ad homines evangelizandos et sanctificandos eorumque conscientiam christiane efformandam ita ut varias communitates variosque ambitus spiritu Evangelii imbuere valeant;

b) Laici, cooperantes iuxta modum proprium cum Hierarchia, suam experientiam afferunt et responsabilitatem assumunt in iis organizationibus moderandis, in condicionibus perpendendis in quibus actio pastoralis Ecclesiae exercenda sit, atque in elaboranda et exsequenda ratione rerum agendarum;

c) Laici agunt uniti ad instar organici corporis, ita ut aptius Ecclesiae communitas significetur et efficacior evadat apostolatus;

d) Laici, sive sponte sese offerentes, sive invitati ad actionem et directam cooperationem cum apostolatu hierarchico, agunt sub superiore moderamine ipsius Hierarchiae, quae potest hanc cooperationem etiam per explicitum mandatum sancire.

Organizationes in quibus hae notae simul sumptae iudicio Hierarchiae reperiuntur, Actio Catholica censendae sunt, etsi ob locorum ac populorum exigentias, varias formas et nomina assumunt.

Sacrosanctum Concilium has institutiones, quae necessitatibus apostolatus Ecclesiae, apud multas gentes, certe respondent, enixe commendat: sacerdotes et laicos qui in ipsis adlaborant invitat, ut notas supra commemoratas magis magisque ad effectum adducant et cum omnibus aliis apostolatus formis semper fraterne in Ecclesia cooperentur.

21 Omnes consociationes apostolatus recte aestimandae sunt; eae vero quas Hierarchia secundum temporum necnon locorum necessitates laudaverit vel commendaverit vel ut urgentiores instituendas decreverit, a sacerdotibus, religiosis et a laicis plurimi faciendae atque secundum modum uniuscuiusque promovendae sunt. Inter illas vero hodie praesertim recensendae sunt consociationes vel coetus internationales catholicorum.

22 Speciali honore et commendatione in Ecclesia digni sunt laici, sive caelibes sive matrimonio iuncti, qui perpetuo aut ad tempus servitio institutionum earumque operum seipsos, sua peritia professionali, devovent. Eidem magno gaudio est quod in dies numerus laicorum augetur, qui proprium ministerium praebent associationibus et operibus apostolatus, sive intra fines suae nationis sive in campo internationali sive praesertim in catholicis communitatibus missionum et ecclesiarum novellarum.

Pastores Ecclesiae hos laicos libenter et grato animo recipiant, curent ut eorum condicio exigentiis iustitiae, aequitatis et caritatis quam maxime satisfaciat, praesertim quoad honestam eorum familiarumque sustentationem, ipsique necessaria institutione, spirituali solamine et incitamento gaudeant.



Apostolicam Actuositatem