Actes (NV) 9

Capitulum 9

9 1 Saulus autem, adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum 2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas, ut, si quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem. 3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco; et subito circumfulsit eum lux de caelo, 4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: " Saul, Saul, quid me persequeris? ". 5 Qui dixit: " Quis es, Domine? ". Et ille: " Ego sum Iesus, quem tu persequeris! 6 Sed surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere ". 7 Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. 8 Surrexit autem Saulus de terra; apertisque oculis, nihil videbat; ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum. 9 Et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit.
10
Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias; et dixit ad illum in visu Dominus: " Anania ". At ille ait: " Ecce ego, Domine ". 11 Et Dominus ad illum: " Surgens vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem; ecce enim orat 12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et imponentem sibi manus, ut visum recipiat ". 13 Respondit autem Ananias: " Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis fecerit in Ierusalem; 14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum ". 15 Dixit autem ad eum Dominus: " Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel; 16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati ". 17 Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei manus dixit: " Saul frater, Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto ". 18 Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et visum recepit. Et surgens baptizatus est 19 et, cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot;
20
et continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei. 21 Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: " Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? ". 22 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
23
Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Iudaei, ut eum interficerent; 24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent; 25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta. 26 Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat iungere se discipulis; et omnes timebant eum, non credentes quia esset discipulus. 27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu. 28 Et erat cum illis intrans et exiens in Ierusalem, fiducialiter agens in nomine Domini. 29 Loquebatur quoque et disputabat cum Graecis; illi autem quaerebant occidere eum. 30 Quod cum cognovissent, fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum.
31
Ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem; aedificabatur et ambulabat in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus crescebat.
32
Factum est autem Petrum, dum pertransiret universos, devenire et ad sanctos, qui habitabant Lyddae. 33 Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus. 34 Et ait illi Petrus: " Aenea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi ". Et continuo surrexit. 35 Et viderunt illum omnes, qui inhabitabant Lyddam et Saron, qui conversi sunt ad Dominum.
36
In Ioppe autem erat quaedam discipula nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas; haec erat plena operibus bonis et eleemosynis, quas faciebat. 37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur; quam cum lavissent, posuerunt in cenaculo. 38 Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: " Ne pigriteris venire usque ad nos! ". 39 Exsurgens autem Petrus venit cum illis; et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat Dorcas, cum esset cum illis. 40 Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit: " Tabitha, surge! ". At illa aperuit oculos suos et, viso Petro, resedit. 41 Dans autem illi manum erexit eam et, cum vocasset sanctos et viduas, exhibuit eam vivam. 42 Notum autem factum est per universam Ioppen, et crediderunt multi in Domino. 43 Factum est autem, ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium.


Capitulum 10

10 1 Vir autem quidam in Caesarea nomine Cornelius, centurio cohortis, quae dicitur Italica, 2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper, 3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi: " Corneli ". 4 At ille intuens eum et timore correptus dixit: " Quid est, domine? ". Dixit autem illi: " Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. 5 Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus; 6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cui est domus iuxta mare ". 7 Ut autem discessit angelus, qui loquebatur illi, cum vocasset duos domesticos suos et militem religiosum ex his, qui illi parebant, 8 et narrasset illis omnia, misit illos in Ioppen.
9
Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam. 10 Et cum esuriret, voluit gustare; parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus, 11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram, 12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli. 13 Et facta est vox ad eum: " Surge, Petre, occide et manduca! ". 14 Ait autem Petrus: " Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum ". 15 Et vox iterum secundo ad eum: " Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris ". 16 Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in caelum. 17 Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam 18 et, cum vocassent, interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
19
Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: " Ecce viri tres quaerunt te; 20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos ". 21 Descendens autem Petrus ad viros dixit: " Ecce ego sum, quem quaeritis; quae causa est, propter quam venistis? ". 22 Qui dixerunt: " Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te ". 23 Invitans igitur eos recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum.
24
Altera autem die introivit Caesaream; Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis. 25 Et factum est, cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit. 26 Petrus vero levavit eum dicens: " Surge, et ego ipse homo sum ". 27 Et loquens cum illo intravit et invenit multos, qui convenerant; 28 dixitque ad illos: " Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem; 29 propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me ". 30 Et Cornelius ait: " A nudius quarta die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida 31 et ait: "Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei. 32 Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare". 33 Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino ".
34
Aperiens autem Petrus os dixit: " In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus, 35 sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi. 36 Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus. 37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes: 38 Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
39
Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno. 40 Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri 41 non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis; 42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. 43 Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum ". 44 Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum. 45 Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est; 46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus:
47
" Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? ". 48 Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus.


Capitulum 11

11 1 Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. 2 Cum ascendisset autem Petrus in Ierusalem, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione, 3 dicentes: " Introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis! ". 4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ex ordine dicens: 5 " Ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me; 6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli. 7 Audivi autem et vocem dicentem mihi: "Surgens, Petre, occide et manduca!". 8 Dixi autem: Nequaquam, Domine, quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. 9 Respondit autem vox secundo de caelo: "Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris". 10 Hoc autem factum est per ter, et retracta sunt rursum omnia in caelum. 11 Et ecce confestim tres viri astiterunt in domo, in qua eramus, missi a Caesarea ad me. 12 Dixit autem Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. 13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum ad domum suam stantem et dicentem: "Mitte in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, 14 qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu et universa domus tua". 15 Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio.
16
Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: "Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto". 17 Si ergo aequale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum? ". 18 His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum dicentes: " Ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit ".
19
Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis. 20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qui, cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos evangelizantes Dominum Iesum. 21 Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. 22 Auditus est autem sermo in auribus ecclesiae, quae erat in Ierusalem, super istis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam; 23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino, 24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino. 25 Profectus est autem Tarsum, ut quaereret Saulum; 26 quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani.
27
In his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam; 28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significavit per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum; quae facta est sub Claudio. 29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus; 30 quod et fecerunt, mittentes ad presbyteros per manum Barnabae et Sauli.


Capitulum 12

12 1 Illo autem tempore, misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. 2 Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio. 3 Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et Petrum - erant autem dies Azymorum - 4 quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum, volens post Pascha producere eum populo.
5
Et Petrus quidem servabatur in carcere; oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. 6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant carcerem. 7 Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: " Surge velociter! ". Et ceciderunt catenae de manibus eius. 8 Dixit autem angelus ad eum: " Praecingere et calcea te sandalia tua! ". Et fecit sic. Et dicit illi: " Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me! ". 9 Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum; aestimabat autem se visum videre. 10 Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo. 11 Et Petrus ad se reversus dixit: " Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum ". 12 Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes. 13 Pulsante autem eo ostium ianuae, processit puella ad audiendum, nomine Rhode; 14 et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam. 15 At illi dixerunt ad eam: " Insanis! ". Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: " Angelus eius est ". 16 Petrus autem perseverabat pulsans; cum autem aperuissent, viderunt eum et obstupuerunt. 17 Annuens autem eis manu, ut tacerent, enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque: " Nuntiate Iacobo ct fratribus haec ". Et egressus abiit in alium locum. 18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam de Petro factum esset. 19 Herodes autem, cum requisisset eum et non invenisset, interrogatis custodibus, iussit eos abduci; descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commorabatur.
20
Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis; at illi unanimes venerunt ad eum et, persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod aleretur regio eorum ab annona regis. 21 Statuto autem die, Herodes, vestitus veste regia, sedens pro tribunalicontionabatur ad eos; 22 populus autem acclamabat: " Dei vox et non hominis! ". 23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo; et consumptus a vermibus exspiravit.
24
Verbum autem Dei crescebat et multiplicabatur. 25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt in Ierusalem expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.


Capitulum 13

13 1 Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, prophetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus. 2 Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: " Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ". 3 Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.
4
Et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto devenerunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum 5 et, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum. 6 Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu, 7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic, accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbum Dei; 8 resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius, quaerens avertere proconsulem a fide. 9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum 10 dixit: " O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas? 11 Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem usque ad tempus ". Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent. 12 Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini.
13
Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae; Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam.
14
Illi vero pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt. 15 Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: " Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite! ". 16 Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: " Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite. 17 Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; 18 et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto; 19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum, 20 quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam. 21 Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta. 22 Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: "Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas". 23 Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, 24 praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel. 25 Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: "Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere". 26 Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est. 27 Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt; 28 et nullam causam mortis invenientes petierunt a Pilato, ut interficeretur; 29 cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento. 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis; 31 qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem. 32 Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est,
33
quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: "Filius meus es tu; ego hodie genui te".
34
Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: "Dabo vobis sancta David fidelia".
35
Ideoque et in alio dicit: "Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem".
36
David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem; 37 quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem.
38
Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, 39 in hoc omnis, qui credit, iustificatur. 40 Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis:
41
"Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!" ".
42
Exeuntibus autem illis, rogabant, ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec. 43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei. 44 Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini. 45 Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo; et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes. 46 Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: " Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.
47
Sic enim praecepit nobis Dominus: "Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae" ".
48
Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam;
49
ferebatur autem verbum Domini per universam regionem.
50
Iudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis.
51
At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium; 52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.


Capitulum 14

14 1 Factum est autem Iconii, ut eodem modo introirent synagogam Iudaeorum et ita loquerentur, ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo. 2 Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt et exacerbaverunt animas gentium adversus fratres. 3 Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. 4 Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum apostolis. 5 Cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent et lapidarent eos, 6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae, Lystram et Derben et ad regionem in circuitu 7 et ibi evangelizantes erant.
8
Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat. 9 Hic audivit Paulum loquentem; qui intuitus eum et videns quia haberet fidem, ut salvus fieret, 10 dixit magna voce: " Surge super pedes tuos rectus! ". Et exsilivit et ambulabat. 11 Turbae autem cum vidissent, quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes: " Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos! "; 12 et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi. 13 Sacerdos quoque templi Iovis, quod erat ante civitatem, tauros et coronas ad ianuas afferens cum populis, volebat sacrificare. 14 Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbam clamantes 15 et dicentes: " Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt. 16 Qui in praeteritis generationibus permisit omnes gentes ambulare in viis suis; 17 et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra ". 18 Et haec dicentes vix sedaverunt turbas, ne sibi immolarent.
19
Supervenerunt autem ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum trahebant extra civitatem aestimantes eum mortuum esse. 20 Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem. Et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
21
Cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos, reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam 22 confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. 23 Et cum ordinassent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderant. 24 Transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphyliam; 25 et loquentes in Perge verbum descenderunt in Attaliam. 26 Et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt. 27 Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei. 28 Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.


Capitulum 15

15 1 Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: " Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri ". 2 Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversum illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione. 3 Illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Phoenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. 4 Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris et annuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis. 5 Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderant, dicentes: " Oportet circumcidere eos, praecipere quoque servare legem Moysis! ".
6
Conveneruntque apostoli et presbyteri videre de verbo hoc. 7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: " Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere; 8 et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis; 9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum. 10 Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? 11 Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi ". 12 Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos. 13 Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus dicens: " Viri fratres, audite me. 14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo; 15 et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est:
16
"Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud.
17
ut requirant reliqui hominum Dominum et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec
18
nota a saeculo".
19
Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum, 20 sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et sanguine. 21 Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur ".
22
Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus, 23 scribentes per manum eorum: " Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem! 24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras, 25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nobis Barnaba et Paulo, 26 hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi. 27 Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis referent eadem. 28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessario: 29 abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete ". 30 Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine, tradiderunt epistulam; 31 quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. 32 Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt. 33 Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos. 34
35
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
36
Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: " Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant ". 37 Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus; 38 Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum. 39 Facta est autem exacerbatio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco, navigaret Cyprum. 40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Domini a fratribus; 41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias.


Capitulum 16

16 1 Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco; 2 huic testimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconii fratres. 3 Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset. 4 Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quae erant decreta ab apostolis et presbyteris, qui essent Hierosolymis. 5 Ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie.
6
Transierunt autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia; 7 cum venissent autem circa Mysiam, tentabant ire Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Iesu; 8 cum autem praeterissent Mysiam, descenderunt Troadem.
9
Et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens: " Transiens in Macedoniam, adiuva nos! ". 10 Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis. 11 Navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim 12 et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot commorantes. 13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem esse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant. 14 Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuius Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo. 15 Cum autem baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: " Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete "; et coegit nos. 16 Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando. 17 Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: " Isti homines servi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis ". 18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: " Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea "; et exiit eadem hora. 19 Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam traxerunt in forum ad principes; 20 et producentes eos magistratibus dixerunt: " Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei, 21 et annuntiant mores, quos non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani ". 22 Et concurrit plebs adversus eos; et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt virgis caedi 23 et, cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi, ut caute custodiret eos; 24 qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno. 25 Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant; 26 subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt. 27 Expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos. 28 Clamavit autem Paulus magna voce dicens: " Nihil feceris tibi mali; universi enim hic sumus ". 29 Petitoque lumine, intro cucurrit et tremefactus procidit Paulo et Silae; 30 et producens eos foras ait: " Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? ". 31 At illi dixerunt: " Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua ". 32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius. 33 Et tollens eos in illa hora noctis lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius continuo; 34 cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo. 35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes: " Dimitte homines illos! ". 36 Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: " Miserunt magistratus, ut dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace ". 37 Paulus autem dixit eis: " Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romani essemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniant et ipsi nos educant ". 38 Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent; 39 et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant, ut egrederentur urbem. 40 Exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et, visis fratribus, consolati sunt eos et profecti sunt.



Actes (NV) 9