Actes (NV) 17

Capitulum 17

17 1 Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Iudaeorum. 2 Secundum consuetudinem autem suam Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis 3 adaperiens et comprobans quia Christum oportebat pati et resurgere a mortuis, et: " Hic est Christus, Iesus, quem ego annuntio vobis ". 4 Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus Graecis multitudo magna et mulieres nobiles non paucae. 5 Zelantes autem Iudaei assumentesque de foro viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem; et assistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum. 6 Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem et quosdam fratres ad politarchas clamantes: " Qui orbem concitaverunt, isti et huc venerunt, 7 quos suscepit Iason; et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Iesum ". 8 Concitaverunt autem plebem et politarchas audientes haec; 9 et accepto satis ab Iasone et a ceteris, dimiserunt eos.
10
Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam; qui cum advenissent, in synagogam Iudaeorum introierunt. 11 Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent. 12 Et multi quidem crediderunt ex eis et Graecarum mulierum honestarum et virorum non pauci. 13 Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae annuntiatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem. 14 Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare; Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. 15 Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt usque Athenas; et accepto mandato ad Silam et Timotheum, ut quam celerrime venirent ad illum, profecti sunt.
16
Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, irritabatur spiritus eius in ipso videns idololatriae deditam civitatem. 17 Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos, qui aderant. 18 Quidam autem ex Epicureis et Stoicis philosophi disserebant cum eo. Et quidam dicebant: " Quid vult seminiverbius hic dicere? "; alii vero: " Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse ", quia Iesum et resurrectionem evangelizabat. 19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt dicentes: " Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina? 20 Mira enim quaedam infers auribus nostris; volumus ergo scire quidnam velint haec esse ". 21 Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi. 22 Stans autem Paulus in medio Areopagi ait: " Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video; 23 praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram, in qua scriptum erat: "Ignoto deo". Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. 24 Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat 25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia; 26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, 27 quaerere Deum, si forte attrectent eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. 28 In ipso enim vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt: "Ipsius enim et genus sumus". 29 Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi, sculpturae artis et cogitationis hominis, divinum esse simile. 30 Et tempora quidem ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant, 31 eo quod statuit diem, in qua iudicaturus est orbem in iustitia in viro, quem constituit, fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis ". 32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: " Audiemus te de hoc iterum ". 33 Sic Paulus exivit de medio eorum. 34 Quidam vero viri adhaerentes ei crediderunt; in quibus et Dionysius Areopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis.


Capitulum 18

18 1 Post haec discedens ab Athenis venit Corinthum. 2 Et in veniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma, accessit ad eos 3 et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis. 4 Disputabat autem in synagoga per omne sabbatum suadebatque Iudaeis et Graecis. 5 Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum. 6 Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: " Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam ". 7 Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogae. 8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur. 9 Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: " Noli timere, sed loquere et ne taceas, 10 quia ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate ". 11 Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei. 12 Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal 13 dicentes: " Contra legem hic persuadet hominibus colere Deum ". 14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: " Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudaei, merito vos sustinerem; 15 si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et lege vestra, vos ipsi videritis; iudex ego horum nolo esse ". 16 Et minavit eos a tribunali. 17 Apprehendentes autem omnes Sosthenen, principem synagogae, percutiebant ante tribunal; et nihil horum Gallioni curae erat. 18 Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum.
19
Deveneruntque Ephesum, et illos ibi reliquit; ipse vero ingressus synagogam disputabat cum Iudaeis. 20 Rogantibus autem eis, ut ampliore tempore maneret, non consensit, 21 sed valefaciens et dicens: " Iterum revertar ad vos Deo volente ", navigavit ab Epheso; 22 et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam.
23
Et facto ibi aliquanto tempore, profectus est perambulans ex ordine Galaticam regionem et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
24
Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis. 25 Hic erat catechizatus viam Domini; et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea, quae sunt de Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis. 26 Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga; quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei. 27 Cum autem vellet transire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis, ut susciperent eum; qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant per gratiam; 28 vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum.


Capitulum 19

19 1 Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos; 2 dixitque ad eos: " Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? ". At illi ad eum: " Sed neque, si Spiritus Sanctus est, audivimus ". 3 Ille vero ait: " In quo ergo baptizati estis? ". Qui dixerunt: " In Ioannis baptismate ". 4 Dixit autem Paulus: " Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum ". 5 His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu; 6 et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant. 7 Erant autem omnes viri fere duodecim. 8 Introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei. 9 Cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine, discedens ab eis segregavit discipulos, cotidie disputans in schola Tyranni. 10 Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque Graeci. 11 Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli, 12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur. 13 Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: " Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat ". 14 Erant autem cuiusdam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. 15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis: " Iesum novi et Paulum scio; vos autem qui estis? ". 16 Et insiliens homo in eos, in quo erat spiritus malus, dominatus amborum invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. 17 Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu. 18 Multique credentium veniebant confitentes et annuntiantes actus suos. 19 Multi autem ex his, qui fuerant curiosa sectati, conferentes libros combusserunt coram omnibus; et computaverunt pretia illorum et invenerunt argenti quinquaginta milia. 20 Ita fortiter verbum Domini crescebat et convalescebat. 21 His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Hierosolymam, dicens: " Postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre ". 22 Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
23
Facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via. 24 Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum; 25 quos congregans et eos, qui eiusmodi erant opifices, dixit: " Viri, scitis quia de hoc artificio acquisitio est nobis; 26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. 27 Non solum autem haec periclitatur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputari, et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia et orbis colit ". 28 His auditis, repleti sunt ira et clamabant dicentes: " Magna Diana Ephesiorum! "; 29 et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. 30 Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli; 31 quidam autem de Asiarchis, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes, ne se daret in theatrum. 32 Alii autem aliud clamabant; erat enim ecclesia confusa, et plures nesciebant qua ex causa convenissent. 33 De turba autem instruxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis; Alexander ergo, manu silentio postulato, volebat rationem reddere populo. 34 Quem ut cognoverunt Iudaeum esse, vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium: " Magna Diana Ephesiorum ". 35 Et cum sedasset scriba turbam, dixit: " Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae et simulacri a Iove delapsi? 36 Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse et nihil temere agere. 37 Adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam nostram. 38 Quod si Demetrius et, qui cum eo sunt, artifices habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem. 39 Si quid autem ulterius quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. 40 Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit, de quo non possimus reddere rationem concursus istius ". Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam.


Capitulum 20

20 1 Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam. 2 Cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam; 3 cumque fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam, habuitque consilium, ut reverteretur per Macedoniam. 4 Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus. 5 Hi cum praecessissent, sustinebant nos Troade; 6 nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
7
In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. 8 Erant autem lampades copiosae in cenaculo, ubi eramus congregati; 9 sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus. 10 Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: " Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est! ". 11 Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. 12 Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime.
13
Nos autem praecedentes navi enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum; sic enim disposuerat volens ipse per terram iter facere. 14 Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen 15 et inde navigantes sequenti die pervenimus contra Chium et alia applicuimus Samum et sequenti venimus Miletum. 16 Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret Hierosolymis.
17
A Mileto autem mittens Ephesum convocavit presbyteros ecclesiae. 18 Qui cum venissent ad eum, dixit eis: " Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, 19 serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et tentationibus, quae mihi acciderunt in insidiis Iudaeorum; 20 quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos, 21 testificans Iudaeis atque Graecis in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum. 22 Et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Ierusalem, quae in ea eventura sint mihi ignorans, 23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent. 24 Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei. 25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum; 26 quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium; 27 non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. 28 Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. 29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi; 30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abstrahant discipulos post se. 31 Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum. 32 Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. 33 Argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi; 34 ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. 35 Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu, quoniam ipse dixit: "Beatius est magis dare quam accipere!" ". 36 Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit. 37 Magnus autem fletus factus est omnium; et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum 38 dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.


Capitulum 21

21 1 Cum autem factum esset, ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara; 2 et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus. 3 Cum paruissemus autem Cypro, et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum, ibi enim navis erat expositura onus. 4 Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem; qui Paulo dicebant per Spiritum, ne iret Hierosolymam. 5 Et explicitis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem; et positis genibus in litore orantes, 6 valefecimus invicem et ascendimus in navem; illi autem redierunt in sua. 7 Nos vero, navigatione explicita, a Tyro devenimus Ptolemaida et, salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.
8
Alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae, qui erat de septem, mansimus apud eum. 9 Huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes. 10 Et cum moraremur plures dies, supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus; 11 is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: " Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium ". 12 Quod cum audissemus, rogabamus nos et, qui loci illius erant, ne ipse ascenderet Ierusalem. 13 Tunc respondit Paulus: " Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu ". 14 Et cum ei suadere non possemus, quievimus dicentes: " Domini voluntas fiat! ".
15
Post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierosolymam; 16 venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur, Mnasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum.
17
Et cum venissemus Hierosolymam, libenter exceperunt nos fratres. 18 Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt presbyteri. 19 Quos cum salutasset, narrabat per singula, quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius. 20 At illi cum audissent, glorificabant Deum dixeruntque ei: " Vides, frater, quot milia sint in Iudaeis, qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis; 21 audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse omnes, qui per gentes sunt, Iudaeos, dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudines ambulare. 22 Quid ergo est? Utique audient te supervenisse. 23 Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quattuor votum habentes super se; 24 his assumptis, sanctifica te cum illis et impende pro illis, ut radant capita, et scient omnes quia, quae de te audierunt, nihil sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. 25 De his autem, qui crediderunt, gentibus nos scripsimus iudicantes, ut abstineant ab idolothyto et sanguine et suffocato et fornicatione ". 26 Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
27
Dum autem septem dies consummarentur, hi, qui de Asia erant, Iudaei cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem turbam et iniecerunt ei manus 28 clamantes: " Viri Israelitae, adiuvate! Hic est homo, qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens, insuper et Graecos induxit in templum et polluit sanctum locum istum ". 29 Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimabant quoniam in templum induxisset Paulus. 30 Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi, et apprehendentes Paulum trahebant eum extra templum, et statim clausae sunt ianuae. 31 Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Ierusalem, 32 qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decucurrit ad illos; qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. 33 Tunc accedens tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset. 34 Alii autem aliud clamabant in turba; et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, iussit duci eum in castra. 35 Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim turbae; 36 sequebatur enim multitudo populi clamantes: " Tolle eum! ".
37
Et cum coepisset induci in castra, Paulus dicit tribuno: " Si licet mihi loqui aliquid ad te? ". Qui dixit: " Graece nosti? 38 Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum? ". 39 Et dixit Paulus: " Ego homo sum quidem Iudaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps; rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum ". 40 Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et, magno silentio facto, allocutus est Hebraea lingua dicens:


Capitulum 22

22 1 " Viri fratres et patres, audi te a me, quam ad vos nunc reddo, rationem ". 2 Cum audissent autem quia Hebraea lingua loquebatur ad illos, magis praestiterunt silentium. Et dixit: 3 " Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie. 4 Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, 5 sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur. 6 Factum est autem, eunte me et appropinquante Damasco, circa mediam diem subito de caelo circumfulsit me lux copiosa; 7 et decidi in terram et audivi vocem dicentem mihi: "Saul, Saul, quid me persequeris?". 8 Ego autem respondi: "Quis es, Domine?". Dixitque ad me: "Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris". 9 Et, qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum. 10 Et dixi: "Quid faciam, Domine?". Dominus autem dixit ad me: "Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae statutum est tibi, ut faceres". 11 Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum. 12 Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis, 13 veniens ad me et astans dixit mihi: "Saul frater, respice!". Et ego eadem hora respexi in eum. 14 At ille dixit: "Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius, 15 quia eris testis illi ad omnes homines eorum, quae vidisti et audisti. 16 Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius". 17 Factum est autem, revertenti mihi in Ierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis 18 et videre illum dicentem mihi: "Festina et exi velociter ex Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me". 19 Et ego dixi: "Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos, qui credebant in te; 20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, et ipse astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum". 21 Et dixit ad me: "Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te" ".
22
Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: " Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere! ". 23 Vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem, 24 iussit tribunus induci eum in castra dicens flagellis eum interrogari, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. 25 Et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti centurioni Paulus: " Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? ". 26 Quo audito, centurio accedens ad tribunum nuntiavit dicens: " Quid acturus es? Hic enim homo Romanus est ". 27 Accedens autem tribunus dixit illi: " Dic mihi, tu Romanus es? ". At ille dixit: " Etiam ". 28 Et respondit tribunus: " Ego multa summa civitatem hanc consecutus sum ". Et Paulus ait: " Ego autem et natus sum ". 29 Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturi erant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quia alligasset eum.
30
Postera autem die, volens scire diligenter qua ex causa accusaretur a Iudaeis, solvit eum et iussit principes sacerdotum convenire et omne concilium et producens Paulum statuit coram illis.


Capitulum 23

23 1 Intendens autem concilium Paulus ait: " Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem ". 2 Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os eius. 3 Tunc Paulus ad eum dixit: " Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti? ". 4 Et, qui astabant, dixerunt: " Summum sacerdotem Dei maledicis?". 5 Dixit autem Paulus: " Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum; scriptum est enim: "Principem populi tui non maledices" ". 6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: " Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor ". 7 Et cum haec diceret, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos; et divisa est multitudo. 8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum; pharisaei autem utrumque confitentur. 9 Factus est autem clamor magnus; et surgentes scribae quidam partis pharisaeorum pugnabant dicentes: " Nihil mali invenimus in homine isto: quod si spiritus locutus est ei aut angelus "; 10 et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio eorum ac deducerent in castra.
11
Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus ait: " Constans esto! Sicut enim testificatus es, quae sunt de me, in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari ".
12
Facta autem die, faciebant concursum Iudaei et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros, donec occiderent Paulum. 13 Erant autem plus quam quadraginta, qui hanc coniurationem fecerant; 14 qui accedentes ad principes sacerdotum et seniores dixerunt: " Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. 15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo; nos vero, priusquam appropiet, parati sumus interficere illum ". 16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo. 17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait: " Adulescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi ". 18 Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum et ait: " Vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi ". 19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum et interrogabat: " Quid est, quod habes indicare mihi? ". 20 Ille autem dixit: " Iudaei constituerunt rogare te, ut crastina die Paulum producas in concilium, quasi aliquid certius inquisiturum sit de illo. 21 Tu ergo ne credideris illis; insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta, qui se devoverunt non manducare neque bibere, donec interficiant eum; et nunc parati sunt exspectantes promissum tuum ". 22 Tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens, ne cui eloqueretur quoniam " haec nota mihi fecisti ". 23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit: " Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta et lancearios ducentos, a tertia hora noctis, 24 et iumenta praeparate ", ut imponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem, 25 scribens epistulam habentem formam hanc: 26 " Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem. 27 Virum hunc comprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. 28 Volensque scire causam, propter quam accusabant illum, deduxi in concilium eorum; 29 quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen. 30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quae in virum pararentur, confestim misi ad te denuntians et accusatoribus, ut dicant adversum eum apud te ". 31 Milites ergo, secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem; 32 et postera die, dimissis equitibus, ut abirent cum eo, reversi sunt ad castra. 33 Qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum. 34 Cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia: 35 " Audiam te, inquit, cum et accusatores tui venerint "; iussitque in praetorio Herodis custodiri eum.


Capitulum 24

24 1 Post quinque autem dies, descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum. 2 Et citato eo, coepit accusare Tertullus dicens: " Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur genti huic per tuam providentiam, 3 semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. 4 Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. 5 Invenimus enim hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis, qui sunt in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum, 6 qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehendimus, 7 8 a quo poteris ipse diiudicans de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum ". 9 Adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere. 10 Respondit autem Paulus, annuente sibi praeside dicere: " Ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo de causa mea rationem reddam, 11 cum possis cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem, 12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate, 13 neque probare possunt tibi, de quibus nunc accusant me. 14 Confiteor autem hoc tibi, quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta, 15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum. 16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. 17 Post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes; 18 in quibus invenerunt me purificatum in templo, non cum turba neque cum tumultu; 19 quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te praesto esse et accusare, si quid haberent adversum me; 20 aut hi ipsi dicant quid invenerint iniquitatis, cum starem in concilio, 21 nisi de una hac voce, qua clamavi inter eos stans: De resurrectione mortuorum ego iudicor hodie apud vos! ". 22 Distulit autem illos Felix certissime sciens ea, quae de hac via sunt, dicens: " Cum tribunus Lysias descenderit, cognoscam causam vestram ", 23 iubens centurioni custodiri eum et habere mitigationem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei.
24
Post aliquot autem dies, adveniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum et audivit ab eo de fide, quae est in Christum Iesum. 25 Disputante autem illo de iustitia et continentia et de iudicio futuro, timefactus Felix respondit: " Quod nunc attinet, vade; tempore autem opportuno accersiam te ",
26
simul et sperans quia pecunia daretur sibi a Paulo; propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo. 27 Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Porcium Festum; volensque gratiam praestare Iudaeis, Felix reliquit Paulum vinctum.



Actes (NV) 17