Ad Gentes



DECRETUM DE ACTIVITATE MISSIONALI ECCLESIAE



1 AD GENTES divinitus missa ut sit universale salutis sacramentum Ecclesia ex intimis propriae catholicitatis exigentiis, mandato sui Fundatoris oboediens, Evangelium omnibus hominibus nuntiare contendit. Ipsi enim Apostoli, in quibus Ecclesia est condita, vestigia Christi sequentes, praedicaverunt verbum veritatis et genuerunt Ecclesias. Eorum successorum officium est hoc opus perenne reddere, ut sermo Dei currat et clarificetur (2Th 3,1) et Regnum Dei ubique terrarum annuntietur et instauretur.

In praesenti autem rerum ordine, ex quo nova exsurgit humanitatis condicio, Ecclesia, sal terrae et lux mundi, urgentius vocatur ad omnem creaturam salvandam et renovandam, ut omnia in Christo instaurentur, et in Ipso homines unam familiam unumque populum Dei constituant.

Quare haec Sancta Synodus, dum ob praeclara opera per generosam totius Ecclesiae industriam peracta Deo gratias agit, missionalis activitatis principia delineare, et vires omnium fidelium colligere cupit, ut populus Dei, per angustam viam crucis procedens, regnum Christi, Domini et conspectoris saeculorum, ubique diffundat eique advenienti vias paret.


CAPUT I. DE PRINCIPIIS DOCTRINALIBUS

2 Ecclesia peregrinans natura sua missionaria est, cum ipsa ex missione Filii missioneque Spiritus Sancti originem ducat secundum Propositum Dei Patris.

Hoc autem Propositum ex fontali amore seu caritate Dei Patris profluit, qui, cum sit Principium sine Principio, ex quo Filius gignitur et Spiritus Sanctus per Filium procedit, ex nimia et misericordi benignitate sua libere creans et insuper gratiose vocans nos ad Secum communicandum in vita et gloria, bonitatem divinam liberaliter diffudit ac diffundere non desinit, ita ut qui conditor est omnium, tandem fiat omnia in omnibus (
1Co 15,28), gloriam suam simul et beatitudinem nostram procurando. Placuit autem Deo homines non tantum singulatim, quavis mutua connexione seclusa, ad vitae Suae participationem vocare, sed eos in populum constituere, in quo filii sui, qui erant dispersi, in unum congregarentur.

3 Hoc universale Dei propositum pro salute generis humani perficitur non solum modo quasi secreto in mente hominum vel per incepta, etiam religiosa, quibus ipsi multipliciter Deum quaerunt, si forte attrectent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum (Ac 17,27): haec enim incepta indigent illuminari et sanari, etsi, ex benigno consilio providentis Dei, aliquando pro paedagogia ad Deum verum vel praeparatione evangelica possint haberi. Deus autem ad pacem seu communionem Secum stabiliendam fraternamque societatem inter homines, eosque peccatores, componendam, in historiam hominum novo et definitivo modo intrare decrevit mittendo Filium suum in carne nostra, ut homines per Illum eriperet de potestate tenebrarum ac Satanae et in Eo mundum Sibi reconciliaret. Illum ergo, per quem fecit et saecula, constituit haeredem universorum, ut in Illo omnia instauraret.

Christus enim Iesus missus est in mundum verus mediator Dei et hominum. Cum Deus sit, in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col 2,9); secundum humanam autem naturam, novus Adam, renovatae humanitatis caput constituitur, plenus gratiae et veritatis (Jn 1,14). Itaque per vias verae Incarnationis processit Filius Dei ut homines divinae naturae participes faceret, propter nos egenus factus cum esset dives, ut illius inopia nos divites essemus. Filius Hominis non venit ut sibi ministraretur, sed ut ipse ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis, id est pro omnibus. Sancti Patres constanter proclamant non esse sanatum quod assumptum a Christo non fuerit. Assumpsit vero integram humanam naturam qualis apud nos miseros et pauperes invenitur, absque tamen peccato.16 De seipso enim dixit Christus, quem Pater sanctificavit et misit in mundum (Jn 10,36): Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, praedicare captivis remissionem et caecis visum (Lc 4,18), et rursus: Venit Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat (Lc 19,10).

Quod autem semel a Domino praedicatum est vel in Ipso pro salute generis humani actum, usque ad ultimum terrae proclamandum et disseminandum est, incipiendo ab Hierosolyma, ita ut quod semel pro omnibus patratum fuit ad salutem, in universis decursu temporum effectum suum consequatur.

4 Ad hoc autem perficiendum misit Christus Spiritum Sanctum a Patre, qui salutiferum opus suum intus operaretur Ecclesiamque ad propriam dilatationem moveret. Procul dubio Spiritus Sanctus iam in mundo operabatur antequam Christus glorificaretur. Die tamen Pentecostes in discipulos supervenit, ut cum eis maneret in aeternum, Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, diffusio Evangelii inter gentes per praedicationem exordium sumpsit, et tandem praesignata est unio populorum in fidei catholicitate, per Novi Foederis Ecclesiam, quae omnibus linguis loquitur, in caritate omnes linguas intelligit et amplectitur, et sic dispersionem Babelicam superat.
A Pentecoste enim inceperunt actus Apostolorum, sicut superveniente Spiritu Sancto in Virginem Mariam conceptus fuerat Christus et eodem Spiritu Sancto in Ipsum orantem descendente Christus actus fuerat ad opus ministerii sui. Ipse autem Dominus Iesus, priusquam vitam suam libere pro mundo poneret, ita apostolicum ministerium disposuit et Spiritum Sanctum mittendum promisit, ut ambo consociarentur in opere salutis ubique et semper ad effectum adducendo. Spiritus Sanctus Ecclesiam totam per omnia tempora in communione et ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit, ecclesiastica instituta quasi anima eorum vivificando et eundem missionis animum, quo ipse Christus actus fuerat, in cordibus fidelium instillando. Aliquando etiam actionem apostolicam visibiliter praevenit, sicut eam variis modis indesinenter comitatur et dirigit.

5 Dominus Iesus, inde ab initio vocavit ad Se quos voluit Ipse... et fecit ut essent duodecim cum Illo et ut mitteret eos praedicare (Mc 3,13).28 Sic Apostoli fuerunt novi Israel germina simulque sacrae hierarchiae origo. Deinde, cum semel, morte et resurrectione sua, complevisset in seipso mysteria salutis nostrae et renovationis universorum, Dominus omnem potestatem adeptus in caelo et in terra, priusquam assumeretur in caelum, Ecclesiam suam ut sacramentum salutis fundavit, apostolosque in universum mundum misit sicut et ipse missus fuerat a Patre, mandans eis: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis (Mt 28,19-20). Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur (Mc 16,15).
Inde Ecclesiae officium incumbit propagandi fidem salutemque Christi, tum virtute expressi mandati, quod ab Apostolis haereditavit Ordo Episcoporum cui assistunt Presbyteri, una cum Successore Petri Ecclesiaeque Summo Pastore, tum virtute vitae quam membris suis influit Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate (Ep 4,16). Missio ergo Ecclesiae adimpletur operatione qua, mandato Christi oboediens et Spiritus Sancti gratia caritateque mota, omnibus hominibus vel gentibus pleno actu praesens fit, ut eos, exemplo vitae et praedicatione, sacramentis ceterisque gratiae mediis ad fidem, libertatem et pacem Christi adducat, ita ut eis via libera ac firma patefiat ad plene participandum mysterium Christi.

Cum haec missio continuet et per decursum historiae explicet missionem ipsius Christi, qui evangelizare pauperibus missus est, eadem via, instigante Spiritu Christi, Ecclesia procedere debet ac ipse Christus processit, via nempe paupertatis, oboedientiae, servitii et sui ipsius immolationis usque ad mortem, ex qua per resurrectionem suam victor processit. Nam sic in spe ambulaverunt omnes Apostoli, qui tribulationibus multis et passionibus adimpleverunt ea quae desunt passionum Christi pro corpore eius quod est Ecclesia. Saepe etiam semen fuit sanguis christianorum.

6 Hoc munus, ab Ordine Episcoporum, cui praeest Successor Petri, orante et cooperante tota Ecclesia, adimplendum, unum idemque exsistit, ubique et in omni condicione, licet non eodem pro rerum condicione modo exerceatur. Differentiae proinde, quae in hac Ecclesiae activitate agnoscendae sunt, non sumuntur ex intima natura ipsius missionis, sed ex condicionibus in quibus missio haec exercetur.

Dependent vero hae condiciones sive ab Ecclesia, sive etiam a populis, a coetibus vel ab hominibus ad quos missio dirigitur. Ecclesia enim, quamvis de se totalitatem seu plenitudinem mediorum salutis comprehendat, nec semper nec statim secundum omnia agit nec agere potest, sed initia et gradus in actione sua experitur, qua propositum Dei ad effectum adducere conatur; imo quandoque, post feliciter inchoatam progressionem, regressum iterum deplorare cogitur, vel saltem in quodam semiplenitudinis et insufficientiae statu moratur. Quod autem ad homines, coetus et populos attinet, eos gradatim tantum tangit ac penetrat, et sic eos in catholicam plenitudinem assumit. Cum qualibet autem condicione vel statu actus proprii seu apta instrumenta congruere debent.

Incepta peculiaria quibus Evangelii praecones ab Ecclesia missi, euntes in mundum universum, munus Evangelium praedicandi et Ecclesiam ipsam implantandi inter populos vel coetus nondum in Christum credentes exsequuntur, communiter missiones nuncupantur, quae per activitatem missionalem perficiuntur, et plerumque exercentur in certis territoriis a Sancta Sede agnitis. Finis proprius activitatis huius missionalis est evangelizatio et plantatio Ecclesiae in populis vel coetibus in quibus nondum radicata est. Ita ex semine verbi Dei, Ecclesiae autochtonae particulares ubique in mundo sufficienter conditae crescant, viribus quidem propriis ac maturitate praeditae, quae hierarchia propria cum populo fideli unita et mediis quasi affinibus christianae vitae plene ducendae sufficienter instructae, suam partem in utilitatem totius Ecclesiae afferant. Medium principale huius implantationis est praedicatio Evangelii Iesu Christi, ad quod annuntiandum Dominus discipulos suos misit in mundum universum, ut homines per verbum Dei renati Ecclesiae per Baptismum aggregentur, quae ut Verbi incarnati corpus ex verbo Dei et pane eucharistico nutritur et vivit.

In hac missionali activitate Ecclesiae, diversae condiciones aliquando permixtae occurrunt: inceptionis primum seu plantationis, deinde novitatis seu iuventutis. Quibus tamen expletis, actio missionalis Ecclesiae non desinit, sed Ecclesiis particularibus iam constitutis officium incumbit eam continuandi, et praedicandi Evangelium singulis, qui adhuc foris sunt.

Coetus insuper, inter quos Ecclesia versatur, ob varias causas non raro funditus mutantur, ita ut condiciones omnino novae oriri possint. Ecclesia tunc debet perpendere, num hae condiciones activitatem eius missionalem denuo requirant. Insuper, rerum adiuncta aliquando talia sunt ut possibilitas pro tempore desit praeconium evangelicum directe ac statim proponendi: tunc quidem missionarii possunt ac debent patienter, prudenter ac simul magna cum fiducia, saltem caritatis et beneficentiae testimonium Christi praebere et sic vias Domino praeparare et ipsum aliquo modo praesentem reddere.

Sic patet activitatem missionalem intime ex ipsa natura Ecclesiae profluere, cuius fidem salvificam propagat, cuius catholicam unitatem dilatando perficit, cuius apostolicitate sustentatur, cuius collegialem Hierarchiae affectum exercet, cuius sanctitatem testificatur, diffundit ac promovet. Ita differt activitas missionalis inter gentes tam ab activitate pastorali erga fideles exercenda, quam ab inceptis suscipiendis ad unitatem christianorum redintegrandam.
Attamen duo haec cum missionali navitate Ecclesiae arctissime coniunguntur: nam divisio christianorum sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni creaturae detrimentum affert et aditum ad fidem multis praecludit. Sic ex necessitate missionis omnes baptizati ad hoc vocantur, ut in uno grege coadunentur et ita coram gentibus de Christo, Domino suo, unanimiter testimonium reddere possint. Quod si unam fidem nondum plene testificari queant, mutua saltem aestimatione ac dilectione animentur oportet.

7 Ratio huius missionalis activitatis ex voluntate Dei sumitur, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus (1Tm 2,4-6), et non est in alio aliquo salus (Ac 4,12). Oportet igitur ut ad Eum, per praedicationem Ecclesiae agnitum, omnes convertantur, et Ipsi et Ecclesiae, quae Corpus Eius est, per Baptismum incorporentur. Christus enim ipse necessitatem fidei et baptismi expressis verbis inculcando, necessitatem Ecclesiae, in quam homines per baptismum tamquam per ianuam intrant, simul confirmavit. Quare illi homines salvari non possent, qui Ecclesiam Catholicam a Deo per Iesum Christum ut necessariam esse conditam non ignorantes, tamen vel in eam intrare, vel in eadem perseverare noluerint. Etsi ergo Deus viis sibi notis homines Evangelium sine eorum culpa ignorantes ad fidem adducere possit, sine qua impossibile est Ipsi placere, Ecclesiae tamen necessitas incumbit, simulque ius sacrum, evangelizandi, ac proinde missionalis activitas vim suam et necessitatem hodie sicut et semper integram servat.

Per eam Corpus Christi mysticum ad suum proprium incrementum vires indesinenter colligit et ordinat.43 Ad eam persequendam impelluntur membra Ecclesiae caritate, qua Deum diligunt et qua cum omnibus hominibus cupiunt communicare in spiritualibus bonis tam praesentis quam futurae vitae.

Per hanc activitatem missionalem denique Deus plene glorificatur, dum homines salutare Eius opus, quod in Christo perfecit, conscie et plene accipiunt. Sic per eam completur Dei propositum, cui Christus oboedienter et amanter inservit ad gloriam Patris qui misit eum, ut universum genus humanum unum Populum efformet Dei, in unum corpus coalescat Christi, in unum coaedificetur templum Spiritus Sancti: quod sane, cum fraternam concordiam refert, intimo universorum hominum voto respondet. Sic tandem consilium Creatoris, hominem ad imaginem et similitudinem suam condentis, revera adimpletur, cum omnes qui humanam participant naturam, in Christo per Spiritum Sanctum regenerati, unanimiter gloriam Dei speculantes, dicere poterunt: Pater noster.

8 Etiam cum ipsa natura humana eiusque adspirationibus activitas missionalis intimam habet connexionem. Christum enim manifestando, eo ipso Ecclesia hominibus genuinam eorum condicionis atque integrae vocationis veritatem revelat, cum Christus principium sit et exemplar huius humanitatis renovatae, fraterno amore, sinceritate et pacifico spiritu imbutae, ad quam omnes adspirant. Christus, et Ecclesia quae de Ipso per evangelicam praedicationem dat testimonium, omnem peculiaritatem stirpis vel nationis transcendunt, ideoque nemini et nullibi ut extranei reputari possunt.46 Ipse Christus est veritas atque via, quas evangelica praedicatio omnibus patefacit, dum ad aures omnium eiusdem Christi verba perfert: Paenitemini et credite Evangelio (Mc 1,15). Cum autem, qui non credit, iam iudicatus sit, verba Christi verba sunt simul iudicii et gratiae, mortis et vitae.
Etenim solum vetustati mortem inferendo ad novitatem vitae accedere possumus: quod primo de personis valet, sed etiam de diversis bonis mundi huius, quae simul hominis peccato et Dei benedictione signantur: Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei (Rm 3,23). Nemo per seipsum et suis viribus a peccato liberatur et supra seipsum elevatur, nemo penitus a sua infirmitate vel solitudine vel servitute solvitur, omnes vero indigent Christo exemplari, magistro, liberatore, salvatore, vivificatore. Revera Evangelium in historia hominum, etiam temporali, fermentum libertatis ac progressus fuit seseque iugiter praebet fermentum fraternitatis, unitatis et pacis. Non ergo sine causa Christus a fidelibus celebratur ut exspectatio gentium et Salvator earum.

9 Itaque tempus activitatis missionalis est inter priorem adventum Domini et alterum, in quo Ecclesia a quatuor ventis sicut messis colligetur in regnum Dei. Antequam enim Dominus veniet, in omnes gentes oportet praedicari evangelium.

Activitas missionalis nihil aliud est et nihil minus quam propositi Dei manifestatio seu Epiphania et adimplementum in mundo et in eius historia, in qua Deus, per missionem, historiam salutis manifeste perficit. Per verbum praedicationis et per celebrationem sacramentorum, quorum centrum et culmen est Sanctissima Eucharistia, Christum salutis auctorem praesentem reddit. Quidquid autem veritatis et gratiae iam apud gentes quasi secreta Dei praesentia inveniebatur, a contagiis malignis liberat et Auctori suo Christo restituit, qui imperium diaboli evertit et multimodam scelerum malitiam arcet. Itaque quidquid boni in corde menteque hominum vel in propriis ritibus et culturis populorum seminatum invenitur, non tantum non perit, sed sanatur, elevatur et consummatur ad gloriam Dei, confusionem daemonis et beatitudinem hominis.
Sic activitas missionalis ad plenitudinem eschatologicam tendit: per eam enim, usque ad mensuram et tempus quae Pater posuit in sua potestate, dilatatur Populus Dei, cui prophetice dictum est: Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende! Ne parcas! (
Is 54,2), augetur Corpus mysticum usque ad mensuram aetatis plenitudinis Christi, templumque spirituale, ubi Deus adoratur in spiritu et veritate, crescit et superaedificatur super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu (Ep 2,20).


CAPUT II. DE IPSO OPERE MISSIONALI

10 Ecclesia, a Christo missa ad caritatem Dei omnibus hominibus et gentibus manifestandam et communicandam, opus missionale adhuc ingens sibi faciendum intelligit. Vicies enim milies centena milia hominum, quorum numerus in dies augetur, qui stabilibus vitae culturalis nexibus, antiquis religionis traditionibus, firmis socialium necessitudinum vinculis in magnos et determinatos coetus coalescunt, nuntium evangelicum nondum aut vix audierunt; quorum alii unam ex magnis religionibus sequuntur, alii vero notitiae ipsius Dei extranei manent, alii eius existentiam expresse negant, imo quandoque oppugnant. Ecclesia, ut omnibus mysterium salutis vitamque a Deo allatam offerre possit, sese omnibus his coetibus inserere debet eodem motu, quo ipse Christus incarnatione sua se obstrinxit certis socialibus et culturalibus conditionibus hominum cum quibus conversatus est.


ART. I : De testimonio christiano

11 Ecclesia his coetibus humanis praesens sit oportet per suos filios, qui inter eos conversantur vel ad eos mittuntur. Omnes enim christifideles, ubicumque vivunt, exemplo vitae et testimonio verbi novum hominem, quem per baptismum induerunt, et virtutem Spiritus Sancti, a quo per confirmationem roborati sunt, ita manifestare tenentur, ut ceteri bona eorum opera considerantes glorificent Patrem et genuinum vitae humanae sensum et communionis hominum universale vinculum plenius percipiant.

Ut ipsi hoc testimonium Christi fructuose dare possint, cum illis hominibus aestimatione et caritate iungantur, se ut membra coetus hominum inter quos vivunt agnoscant, et in vita culturali et sociali partem habeant per varia humanae vitae commercia et negotia; familiares sint cum eorum traditionibus nationalibus et religiosis; laete et reverenter detegant semina Verbi in eis latentia; simul vero ad transformationem profundam attendant, quae inter gentes fit, et adlaborent ne homines nostrae aetatis scientiae et technologiae mundi moderni nimis intenti a rebus divinis alienentur, quinimmo ut ad impensius desiderium veritatis et caritatis divinitus revelatae expergefiant. Sicut ipse Christus cor hominum scrutatus est eosque colloquio vere humano ad lucem divinam perduxit, ita eius discipuli, Spiritu Christi profunde perfusi, cognoscant homines inter quos vivunt, et cum eis conversentur, ut ipsi dialogo sincero et patienti discant, quas divitias Deus munificus Gentibus dispensaverit; simul vero istas divitias luce evangelica collustrare, liberare, et in Dei Salvatoris dominium reducere conentur.

12 Praesentia christifidelium in coetibus humanis illa caritate animetur, qua nos dilexit Deus, qui vult ut et nos nos invicem eadem caritate diligamus. Caritas christiana revera ad omnes extenditur sine discrimine stirpis, condicionis socialis seu religionis; nullum exspectat lucrum seu gratitudinem. Sicut enim Deus dilexit nos amore gratuito, ita et fideles caritate sua ipsi homini solliciti sint diligendo eum eodem motu quo Deus hominem quaesivit. Sicut ergo Christus circuibat omnes civitates et castella curans omnem languorem et infirmitatem in signum adventus Regni Dei, ita et Ecclesia per filios suos iungitur cum hominibus cuiuscumque condicionis, maxime vero cum pauperibus et afflictis, atque libenter pro eis impenditur. Participat enim eorum gaudia et dolores, novit vitae adspirationes et aenigmata, eis in anxietatibus mortis compatitur. Pacem quaerentibus respondere cupit fraterno dialogo, afferens eis pacem et lucem ex Evangelio.

Laborent christifideles et cum ceteris omnibus collaborent in rebus oeconomicis et socialibus recte ordinandis. Speciali cura sese devoveant educationi puerorum et adolescentium per scholas diversi generis, quae considerandae sunt non tantum tamquam medium eximium ad formandam et provehendam iuventutem christianam, sed simul ut servitium summi valoris hominibus, maxime vero Nationibus progredientibus, ad elevandam dignitatem humanam et ad conditiones humaniores praeparandas. Insuper partem assumant in conatibus eorum populorum qui, famem, ignorantiam et morbos debellando, meliores vitae condiciones condere et pacem in mundo firmare satagunt. In hac activitate fideles sociam operam suam prudenter praestare exoptent inceptis quae ab Institutis privatis et publicis, a guberniis, ab organis internationalibus, a diversis communitatibus christianis necnon a religionibus non-christianis promoventur.

Ecclesia vero nullo modo vult se in moderamen terrenae civitatis ingerere. Nullam aliam auctoritatem sibi vindicat nisi ut, Deo adiuvante, caritate et fideli servitio hominibus ministret.

In sua vita et operatione intime cum hominibus coniuncti, Christi discipuli eis verum testimonium Christi se oblaturos, et in eorum salutem se operaturos sperant, etiam ubi Christum plene annuntiare nequeunt. Non enim quaerunt progressum et prosperitatem mere materialem hominum, sed eorum dignitatem et fraternam unionem promovent, docentes veritates religiosas et morales, quas Christus luce sua illustravit, sicque gradatim aditum pleniorem ad Deum aperiunt. Ita homines iuvantur in assequenda salute per caritatem erga Deum et proximum, et elucere incipit mysterium Christi, in quo novus homo apparuit, qui secundum Deum creatus est, et in quo caritas Dei revelatur.


ART. II : De praedicatione evangelii et de congregando populo dei

13 Ubicumque Deus aperit ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, omnibus hominibus fiducialiter et constanter annuntietur Deus vivus et, quem ad omnium salutem misit, Iesus Christus, ut non-christiani, Spiritu Sancto cor ipsorum aperiente, credentes ad Dominum libere convertantur, Eique sincere adhaereant qui, cum sit via, veritas et vita (Jn 14,6), omnes eorum exspectationes spirituales explet, imo infinite superat.

Quae conversio sane initialis intelligenda est, sufficiens tamen ut homo percipiat se, avulsum a peccato, introduci in mysterium amoris Dei, qui eum vocat ad personale commercium cum Seipso in Christo ineundum. Etenim, gratia Dei operante, neoconversus spirituale iter aggreditur quo, fide iam communicans mysterio Mortis et Resurrectionis, transit a vetere homine ad novum hominem in Christo perfectum. Hic transitus, secum trahens progressivam sensus et morum immutationem, cum suis socialibus consectariis manifestus fieri et tempore catechumenatus paulatim evolvi debet. Cum Dominus cui creditur, signum sit contradictionis, homo conversus rupturas et separationes non raro experitur, sed etiam gaudia quae non ad mensuram dat Deus.

Ecclesia severe prohibet ne quis ad fidem amplectendam cogatur vel artibus importunis inducatur aut alliciatur, sicut et fortiter vindicat ius ne ullus iniquis vexationibus a fide deterreatur.

Iuxta perantiquam Ecclesiae consuetudinem, motiva conversionis investigentur et, si necesse est, purificentur.

14 Qui fidem in Christum a Deo per Ecclesiam acceperunt, liturgicis caeremoniis admittantur ad catechumenatum; qui non est mera dogmatum praeceptorumque expositio, sed totius vitae christianae institutio et tirocinium debite protractum, quibus discipuli cum Christo suo Magistro coniunguntur. Catechumeni ergo apte initientur mysterio salutis et exercitio morum evangelicorum sacrisque ritibus, successivis temporibus celebrandis, introducantur in vitam fidei, liturgiae et caritatis Populi Dei.

Deinde per initiationis christianae sacramenta liberati a potestate tenebrarum, Christo commortui, consepulti et conresuscitati, Spiritum accipiunt adoptionis filiorum, et memoriale mortis et resurrectionis Domini cum cuncto Populo Dei celebrant.

Desiderandum est ut liturgia temporis quadragesimalis et paschalis ita restauretur ut animos catechumenorum componat ad celebrationem paschalis mysterii in cuius sollemnibus peragendis per baptismum Christo regenerantur.

Initiatio autem illa christiana in catechumenatu non a solis catechistis vel sacerdotibus, sed a tota communitate fidelium, speciali autem modo a patrinis, est procuranda, ita ut catechumeni inde ab initio sentiant se pertinere ad Populum Dei. Cumque vita Ecclesiae sit apostolica, catechumeni item discant testimonio vitae et fidei professione ad evangelizationem et Ecclesiae aedificationem actuose cooperari.

Status tandem iuridicus catechumenorum in novo Codice clare ponatur. Iam enim cum Ecclesia coniuncti sunt, iam de domo sunt Christi et non raro iam vitam agunt fidei, spei et caritatis.


ART. III : De communitate christiana efformanda

15 Spiritus Sanctus, qui omnes homines per semina Verbi praedicationemque Evangelii ad Christum vocat et in cordibus obsequium fidei suscitat, cum credentes in Christum in baptismalis fontis sinu ad novam vitam generat, eos congregat in unum Populum Dei qui est genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (1P 2,9).24

Missionarii ergo, cooperatores Dei, tales suscitent fidelium congregationes quae, digne ambulantes vocatione qua vocatae sunt munera a Deo sibi concredita exerceant sacerdotale, propheticum et regale. Hoc modo communitas christiana signum fit praesentiae Dei in mundo: ipsa enim sacrificio eucharistico incessanter cum Christo ad Patrem transit, verbo Dei sedulo enutrita testimonium Christi praebet, in caritate denique ambulat spirituque apostolico fervet.

Communitas christiana inde ab initio ita efformari debet ut suis necessitatibus, quantum fieri potest, ipsa providere queat.

Haec fidelium congregatio, divitiis culturae propriae gentis praedita, in populo profunde radicetur: efflorescant familiae spiritu evangelico imbutae atque scholis idoneis iuventur; associationes et coetus erigantur per quos laicorum apostolatus totam societatem spiritu evangelico permeare valeat. Splendescat denique caritas inter catholicos diversi ritus.

Spiritus etiam oecumenicus nutriatur inter neophytos, qui probe aestiment fratres in Christum credentes esse Christi discipulos, baptismate regeneratos, perplurium bonorum Populi Dei consortes. Quantum sinunt condiciones religiosae, actio oecumenica ita promoveatur ut, seclusa omni tam indifferentismi et confusionismi quam insanae aemulationis specie, communi, pro quanto datur, professione fidei in Deum et in Iesum Christum coram Gentibus, atque cooperatione in re tam sociali et technica quam culturali et religiosa, catholici fraterne collaborent cum fratribus a se seiunctis ad normas Decreti de Oecumenismo. Collaborent praesertim propter Christum, suum Dominum communem: Eius Nomen eos colligat! Haec collaboratio instituatur non solum inter privatas personas, sed etiam, de iudicio Ordinarii loci, inter Ecclesias vel communitates ecclesiales earumque opera.

Christifideles ex Gentibus cunctis in Ecclesia congregati, neque regimine, neque sermone, neque politicis vitae institutis a ceteris hominibus sunt distincti, ideoque in honesta consuetudine vitae gentis suae Deo et Christo vivant; ut boni cives amorem Patriae vere et efficaciter colant, alienae tamen stirpis contemptum et nationalismum exacerbatum vitent omnino, amorem hominum universalem promoveant.

Ad omnia haec obtinenda maximum momentum habent et speciali cura digni sunt laici, christifideles nempe qui, Christo per baptismum incorporati, in saeculo vivunt. Ipsorum enim proprium est, ut Spiritu Christi imbuti, fermenti instar, res temporales ab intra animent et ordinent, ut secundum Christum iugiter fiant.

Attamen non sufficit ut populus christianus praesens sit et constitutus in aliqua gente, nec sufficit ut apostolatum exempli exerceat; ad hoc constituitur, ad hoc praesens est, ut concivibus non-christianis Christum verbo et opere annuntiet eosque iuvet ad plenam Christi receptionem.

Iamvero, ad Ecclesiae plantationem et ad incrementum communitatis christianae necessaria sunt varia ministeria, quae vocatione divina ex ipsa fidelium congregatione suscitata, ab omnibus diligenti cura sunt fovenda atque colenda; inter quae habentur munera sacerdotum, diaconorum et catechistarum, atque actio catholica. Item Religiosi et Religiosae ad Regnum Christi in animis radicandum et corroborandum illudque ulterius dilatandum sive oratione, sive actuosa opera indispensabile praestant officium.

16 Gaudio magno Ecclesia gratias agit pro inaestimabili vocationis sacerdotalis dono, quod inter Gentes ad Christum recenter conversas tot iuvenibus Deus elargitus est. Firmiores enim radices Ecclesia in unoquoque coetu humano figit, cum variae communitates fidelium ex suis membris proprios habent salutis ministros in ordine Episcoporum, Presbyterorum ac Diaconorum, fratribus suis inservientes, ita ut novellae Ecclesiae structuram dioecesanam cum proprio clero paulatim acquirant.

Quae de sacerdotali vocatione et formatione ab hoc Concilio statuta sunt, sancte serventur ubi Ecclesia primo plantatur, et apud novellas Ecclesias. Maximi facienda sunt quae dicuntur de institutione spirituali cum doctrinali et pastorali arcte connectenda, de vita secundum formam Evangelii gerenda sine consideratione commodi proprii vel familialis, de intimo sensu mysterii Ecclesiae excolendo. Inde mirabiliter discent totos se ipsos in servitium Corporis Christi et ad opus Evangelii dedicare, proprio episcopo tanquam fidi cooperatores adhaerere et sociam confratribus operam praestare.

Ad quem generalem finem assequendum, tota alumnorum formatio ordinetur sub luce mysterii salutis uti in Scripturis exhibetur. Hoc mysterium Christi et salutis humanae in Liturgia praesens inveniant et vivant.

Quae exigentiae communes sacerdotalis institutionis, etiam pastoralis et practicae, ad normam Concilii, componantur cum studio obviam eundi peculiari cogitandi agendique modo propriae gentis. Alumnorum mentes ergo aperiantur et exacuantur ut bene cognoscant et iudicare valeant suae gentis culturam; in disciplinis philosophicis et theologicis perspiciant rationes quae traditiones ac religionem patrias inter et religionem christianam intercedunt. Item institutio sacerdotalis necessitates pastorales regionis respiciat: alumni discant historiam, finem et methodum actionis missionalis Ecclesiae, et speciales condiciones sociales, oeconomicas, culturales proprii populi. In spiritu oecumenismi educentur, et ad dialogum fraternum cum non-christianis rite praeparentur. Haec omnia postulant, ut studia ad sacerdotium peragantur, quantum fieri potest, in consuetudine et convictu cum sua cuiusque gente. Cura tandem habeatur de formatione in administratione ordinata ecclesiastica, imo etiam oeconomica.

Insuper idonei sacerdotes seligantur qui, post praxim aliquam pastoralem, in studiorum Universitatibus etiam exteris, maxime in Urbe, aliisque Institutis scientificis studia superiora perficiant, ita ut Ecclesiis novellis ex clero locali praesto sint ad magis ardua munera ecclesiastica implenda, congrua scientia et peritia praediti.

Ubi Conferentiis Episcoporum opportunum apparuerit, ordo diaconatus ut status vitae permanens restauretur ad normam Constitutionis De Ecclesia. Iuvat enim viros, qui ministerio vere diaconali fungantur, vel verbum divinum tanquam catechistae praedicantes, vel nomine parochi et episcopi dissitas communitates christianas moderantes, vel caritatem exercentes in operibus socialibus seu caritativis, per impositionem manuum inde ab Apostolis traditam corroborari et altari arctius coniungi, ut ministerium suum per gratiam sacramentalem diaconatus efficacius expleant.

17 Item laude dignum est agmen illud, de opere missionum ad Gentes tam optime meritum, catechistarum scilicet, tam virorum quam mulierum, qui spiritu apostolico imbuti, magnis laboribus singulare et omnino necessarium adiumentum conferunt ad dilatationem fidei et Ecclesiae.

Nostris diebus, cum ad tot multitudines evangelizandas et ad ministerium pastorale exercendum pauci sint clerici, catechistarum officium maximum momentum habet. Eorum ergo institutio ita perfici debet et culturali progressui accommodari, ut tanquam validi cooperatores ordinis sacerdotalis quam optime exsequi possint munus suum novis et amplioribus oneribus ingravescens.

Multiplicentur ergo scholae dioecesanae et regionales in quibus futuri catechistae cum doctrinam catholicam, praesertim in re biblica et liturgica, tum etiam methodum catecheticam praximque pastoralem excolant, seque ad mores hominum christianorum forment, pietatem sanctitatemque vitae colere indesinenter satagentes. Insuper conventus vel cursus habeantur quibus catechistae in disciplinis et artibus suo ministerio utilibus certis temporibus renoventur et eorum vita spiritualis nutriatur et roboretur. Praeterea, iis qui totos huic operi se devovent, status vitae decens et securitas socialis procuretur per iustam remunerationem.

In voto est ut formationi et sustentationi catechistarum modo congruo provideatur subsidiis S. Dicasterii de Propaganda Fide specialibus. Si necessarium et aptum apparebit, Opus pro Catechistis fundetur.

Insuper Ecclesiae grato animo agnoscent generosam operam catechistarum auxiliarium, quorum adiutorio indigebunt. Ipsi in suis communitatibus precibus praesunt et doctrinam tradunt. De eorum formatione doctrinali et spirituali rite curandum est. Praeterea optandum est ut, ubi opportunum videbitur, catechistis debite formatis missio canonica in actione liturgica publice celebranda conferatur, ut apud populum maiore auctoritate fidei deserviant.

18 Inde a periodo plantationis Ecclesiae vita religiosa sedulo promoveatur, quae non solum pretiosa omninoque necessaria auxilia activitati missionali affert, sed per intimiorem consecrationem Deo in Ecclesia factam lucide quoque manifestat et significat intimam vocationis christianae naturam.

Instituta religiosa, plantationi Ecclesiae adlaborantia, mysticis divitiis, quibus traditio religiosa Ecclesiae insignitur, penitus imbuta, eas pro cuiusque gentis ingenio et indole exprimere et tradere conentur. Attente considerent quomodo traditiones asceticae et contemplativae, quarum semina iam ante Evangelii praedicationem nonnunquam antiquis culturis a Deo indita sunt, in vitam religiosam christianam assumi possint.

In novellis Ecclesiis variae formae vitae religiosae excolendae sunt, ut diversos aspectus missionis Christi et vitae Ecclesiae exhibeant, ac variis operibus pastoralibus se devoveant, suaque membra ad ea exercenda rite praeparent. Attamen Episcopi in Conferentia videant ne Congregationes eundem finem apostolicum prosequentes, multiplicentur cum detrimento vitae religiosae et apostolatus.

Speciali mentione digna sunt varia ad vitam contemplativam radicandam incepta, quibus alii, essentialia Institutionis monasticae elementa retinentes, ditissimam traditionem sui Ordinis implantare satagunt, alii vero ad antiqui monachismi simpliciores formas redeunt: omnes tamen genuinam aptationem ad condiciones locales quaerere studeant. Cum enim vita contemplativa ad plenitudinem praesentiae Ecclesiae pertineat, oportet apud novellas Ecclesias ubique instauretur.



Ad Gentes