Ad Gentes 39

39 Presbyteri personam Christi gerunt et cooperatores sunt ordinis episcopalis, in triplici sacro munere quod natura sua ad missionem Ecclesiae spectat. Penitus ergo intelligant suam vitam etiam in servitium Missionum consecratam esse. Cum autem per proprium suum ministerium - quod praecipue in Eucharistia, quae Ecclesiam perficit, consistit - cum Christo Capite communicent et alios ad hanc communionem adducant, non possunt non sentire quantum adhuc ad plenitudinem Corporis desit, et quantum proinde praestandum sit ut in dies crescat. Curam ergo pastoralem ita ordinabunt, ut dilatationi Evangelii apud non-christianos prosit.

Presbyteri in cura pastorali zelum pro mundi evangelizatione inter fideles excitabunt et conservabunt, per catechesim et praedicationem eos instruendo de munere Ecclesiae Christum Gentibus annuntiandi; familias christianas edocendo de necessitate et honore vocationes missionales inter proprios filios et filias colendi; in iuvenibus scholarum et catholicarum associationum fervorem missionalem fovendo ita ut ex illis futuri Evangelii Praecones oriantur. Fideles doceant pro missionibus orare et ab eisdem eleemosynas quaerere ne erubescant, quasi mendici pro Christo animarumque salute facti.

Professores Seminariorum et Universitatum iuvenes veram condicionem mundi et Ecclesiae docebunt, ut necessitas impensioris evangelizationis nonchristianorum eis appareat et eorum zelum nutriat. In tradendis vero disciplinis dogmaticis, biblicis, moralibus et historicis rationes missionales in illis contentas in lucem ponant, ut hoc modo conscientia missionaria in futuris sacerdotibus formetur.

40 Instituta religiosa, vitae contemplativae et activae, maximam hucusque partem in mundi evangelizatione habuerunt et habent. Eorum merita Sacrosancta Synodus libenter agnoscit et Deo gratias agit pro tot impensis in Dei gloriam et in servitium animarum praestitis, eademque hortatur ut indefesse in opere incepto prosequantur, cum sciant virtutem caritatis, quam ex vocatione perfectius colere tenentur, ad spiritum et laborem vere catholicum se impellere et obligare.

Instituta vitae contemplativae per suas orationes, paenitentiae opera et tribulationes, maximum momentum habent in conversione animarum, cum Deus sit qui rogatus mittit operarios in messem suam, animos non-christianorum ad audiendum Evangelium aperit, et verbum salutis in eorum cordibus foecundat. Imo rogantur haec Instituta ut domos in locis missionum condant, sicut non pauca iam fecerunt, ut ibi, modo traditionibus genuine religiosis populorum accommodato, vitam degentes, praeclarum testimonium maiestatis et caritatis Dei, necnon et unionis in Christo, inter non-christianos reddant.

Instituta vero vitae activae, sive finem stricte missionalem prosequantur sive non, sincere coram Deo sese interrogent utrum actuositatem suam in expansionem Regni Dei inter Gentes extendere valeant; utrum quaedam ministeria aliis relinquere possint, ita ut suas vires pro missionibus impendant; utrum activitatem in missionibus incipere possint, aptando, si necesse fuerit, suas Constitutiones, ad mentem tamen Fundatoris; utrum sodales sui pro viribus in activitate missionali participent; utrum eorum consuetudo vitae sit testimonium Evangelii indoli et condicioni populi accommodatum.

Cum autem, Spiritu Sancto inspirante, in dies crescant in Ecclesia Instituta saecularia, eorum opera, sub auctoritate Episcopi, multiplici ratione in missionibus fructuosa esse potest, ut signum plenae deditionis ad evangelizationem mundi.

41 Laici ad opus evangelizationis Ecclesiae cooperantur et tamquam testes simul et viva instrumenta missionem eius salvificam participant, praesertim si a Deo vocati ab Episcopis ad hoc opus assumuntur.

In terris iam christianis laici ad evangelizationis opus cooperantur, cognitionem et amorem erga missiones in seipsis et in aliis fovendo, vocationes in propria familia, in associationibus catholicis et in scholis excitando, subsidia cuiusque generis offerendo, ut donum fidei, quod gratis receperunt, aliis donari possit.

In terris autem missionum, laici, sive advenae sive autochtoni, in scholis doceant, res temporales gerant, in activitate paroeciali et dioecesana collaborent, varias formas apostolatus laicorum instituant atque promoveant, ut fideles novellarum Ecclesiarum quamprimum propriam partem in vita Ecclesiae assumere possint.

Laici tandem cooperationem oeconomico-socialem populis in via evolutionis libenter praebeant; quae cooperatio eo magis laudanda est, quo magis ad ea instituta fundanda spectat, quae structuras fundamentales vitae socialis attingunt, vel ad formationem eorum ordinantur, qui responsabilitatem publicae rei habent.

Peculiari laude digni sunti illi laici qui, in Universitatibus vel Institutis scientificis, suis investigationibus historicis vel scientifico-religiosis cognitionem populorum et religionum promovent, Evangelii praecones adiuvando, et dialogum cum non-christianis praeparando.

Cum aliis christianis, cum non-christianis, speciatim cum membris consociationum internationalium fraterno animo collaborent, semper id prae oculis habentes, ut aedificatio terrenae civitatis in Domino fundetur ad Ipsumque dirigatur.

Ad haec omnia munera obeunda, necessaria indigent laici praeparatione technica et spirituali, quae in Institutis ad hoc destinatis dari debet, ut eorum vita testimonium inter non-christianos pro Christo sit, secundum verbum Apostoli: Sine offensione estote Iudaeis et Gentibus et Ecclesiae Dei; sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (
1Co 10,32-33).

42 Patres Concilii una cum Romano Pontifice, officium Regnum Dei ubique diffundendi gravissime sentientes, omnes Evangelii praecones peramanter salutant, eos praesertim qui pro Christi nomine persecutionem patiuntur, socii eorum passionum effecti.

Eodem amore quo Christus erga homines flagravit, et ipsi exardescunt. Conscii autem Deum esse qui efficit ut Regnum suum in terris adveniat, una cum omnibus christifidelibus preces effundunt, ut per intercessionem Virginis Mariae Reginae Apostolorum, gentes quamprimum ad agnitionem veritatis adducantur et claritas Dei quae in facie Christi Iesu resplendet per Spiritum Sanctum omnibus illucescat.






Ad Gentes 39