Ezéchiel (NV) 21
21 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 " Fili hominis, pone faciem tuam contra meridiem et stilla ad austrum et propheta ad saltum agri Nageb. 3 Et dices saltui Nageb: Audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburet in te omne lignum viride et omne lignum aridum; non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem. 4 Et videbit universa caro quia ego Domínus succendi eam, nec exstinguetur ". 5 Et dixi: " Heu, Domine Deus! Ipsi dicunt de me: "Numquid non per parabolas loquitur iste?" ". 6 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 7 " Fili hominis, pone faciem tuam ad Ierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israel. 8 Et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium. 9 Pro eo autem quod occidi in te iustum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro ad aquilonem, 10 ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. 11 Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemisce coram eis. 12 Cumque dixerint ad te: "Quare tu gemis?", dices: Pro auditu quia venit et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae; ecce venit et fiet ", ait Dominus Deus. 13 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 14 " Fili hominis, propheta et dices: Haec dicit Dominus Deus: Loquere: Gladius, gladius exacutus est et etiam limatus; 15 ut caedat victimas exacutus est, ut splendeat limatus est. 16 Et datus est ad levigandum, ut teneatur manu. Iste exacutus est gladius et iste limatus, ut sit in manu interficientis. 17 Clama et ulula, fili hominis, quia hic directus est in populum meum, hic in cunctos duces Israel, qui gladio traditi sunt cum populo meo. 18 Idcirco plaude super femur, quia probatio est, dicit Dominus Deus. 19 Tu ergo, fili hominis, propheta et percute manu ad manum. Et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae, qui eos circumdat, 20 ut cor tabescat, et multiplicentur corruentes. In omnibus portis eorum dedi occisionem gladii: eheu, facti acuti et limati ad fulgendum, politi ad caedem! 21 "Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque acies tuae sunt destinatae". 22 Quin et ego plaudam manu ad manum et saturabo indignationem meam, ego Dominus locutus sum ".
23 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 24 "Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egrediantur ambae; et indicem statue, in capite viae civitatis statue. 25 Viam pones, quo veniat gladius, ad Rabba filiorum Ammon et ad Iudam in Ierusalem munitissimam. 26 Stat enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas; interrogat teraphim, iecur consulit. 27 Ad dexteram eius facta est divinatio super Ierusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os ad caedem, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones. 28 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et iuramenta sanctissima sunt eis; ipse autem in memoriam revocabit iniquitatem ad capiendum. 29 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod in memoriam revocastis iniquitatem vestram, et revelatae sunt praevaricationes vestrae, et apparuerunt peccata vestra in omnibus operibus vestris; pro eo, inquam, quod in memoriam revocati estis, manu capiemini. 30 Tu autem, profane, impie dux Israel, cuius venit dies in tempore iniquitatis finitae - 31 haec dicit Dominus Deus - auferatur cidaris, tollatur corona; hoc non erit amplius. Humile sublevetur, et sublime humilietur. 32 Ruinam, ruinam, ruinam ponam illud; et hoc non fiet, donec veniat, cuius est iudicium, et tradam ei.
33 Et tu, fili hominis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum; et dices: Gladius, gladius est evaginatus ad occidendum, limatus ad consumendum, ut fulgeat,
34 cum tibi videntur vana, et divinantur mendacia, ut ponatur gladius ad colla profanorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis finitae. 35 Revertatur ad vaginam suam. In loco, in quo creatus es, in terra nativitatis tuae iudicabo te. 36 Et effundam super te indignationem meam, in igne furoris mei sufflabo in te; daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum. 37 Igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terrae; oblivioni traderis, quia ego Dominus locutus sum ".
22 1 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 2 " Et tu, fili hominis, num iudicas, num iudicas civitatem sanguinum? 3 Et ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. 4 In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris. 5 Quae iuxta sunt et quae procul a te, triumphabunt de te, sordibus famosa, grandis tumultu. 6 Ecce principes Israel singuli pro brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem. 7 Pater et mater contempti sunt in te, advena oppressus est in medio tui, pupillum et viduam afflixerunt apud te. 8 Sanctuaria mea sprevisti et sabbata mea profanasti. 9 Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te; scelus operati sunt in medio tui. 10 Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatae humiliaverunt in te; 11 et unus in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et alter nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te. 12 Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et fenus accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus. 13 Ecce complosi manus meas super lucrum tuum, quod fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio tui. 14 Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum et faciam; 15 et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam immunditiam tuam a te: 16 et profanabo me in te in conspectu gentium, et scies quia ego Dominus ". 17 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 18 " Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt. 19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem 20 congregatione argenti et aeris et ferri et plumbi et stanni in medio fornacis, ut succendatur in ea ignis ad conflandum: sic congregabo in furore meo et in ira mea et ponam et conflabo vos 21 et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius. 22 Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic conflabimini in medio eius; et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos ". 23 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 24 " Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris, 25 cuius duces in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam: animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius. 26 Sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam et inter pollutum et mundum non docuerunt distinguere et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum. 27 Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra. 28 Prophetae autem eius liniebant eis omnia calce, videntes vana et divinantes eis mendacium, dicentes: "Haec dicit Dominus Deus", cum Dominus non sit locutus. 29 Populus terrae calumniabatur calumniam et rapiebat violenter; egenum et pauperem affligebant et advenam opprimebant absque iudicio. 30 Et quaesivi de eis virum, qui interponeret saepem et staret in confractione contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni. 31 Et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos, viam eorum in caput eorum reddidi ", ait Dominus Deus.
23 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 " Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt 3 et fornicatae sunt in Aegypto, in adulescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et tactae sunt mammae virginitatis earum. 4 Nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius; et habui eas, et pepererunt filios et filias: porro earum nomina Samaria Oolla et Ierusalem Ooliba. 5 Fornicata est igitur Oolla discedens a me; et insanivit in amatores suos, in Assyrios: bellatores 6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, iuvenes desiderabiles universi, equites ascensores equorum. 7 Et dedit fornicationes suas ad eos electos filiorum Assyriae universos; et apud omnes, in quos insanivit, in omnibus idolis eorum polluta est. 8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit; nam et illi dormierunt cum ea in adulescentia eius, et illi tetigerant ubera virginitatis eius et effuderant fornicationem suam super eam. 9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assyriae, in quos insanivit; 10 ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio; et facta est famosa mulieribus, et iudicia perpetrarunt in ea. 11 Quod cum vidisset soror eius Ooliba, plus quam illa insanivit libidine et fornicatione sua super fornicationem sororis suae. 12 In filios Assyriorum amore exarsit: duces et magistratus, bellatores indutos veste pretiosa, equites, qui vectabantur equis, adulescentes cuncti desiderabiles. 13 Et vidi quod polluta esset: via una ambarum; 14 et auxit fornicationes suas. Cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas sinopide, 15 et accinctos balteis renes, et tiaras defluentes in capitibus eorum; aspectus essedariorum omnibus, similitudo filiorum Babylonis, quorum patria Chaldaea. 16 Et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldaeam. 17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile amoris, polluerunt eam stupris suis; et, cum polluta esset ab eis, recessit anima eius ab illis. 18 Cum manifestasset fornicationes suas et discooperuisset ignominiam suam, recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius. 19 Multiplicavit autem fornicationes suas, recordans dies adulescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti; 20 et insanivit libidine in amatores suos, quorum membra sunt ut membra asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum. 21 Et desiderasti scelus adulescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et tactae mammae pubertatis tuae. 22 Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo amatores tuos contra te, de quibus recessit anima tua; et congregabo eos adversum te in circuitu, 23 filios Babylonis et universos Chaldaeos, Phacud et Sue et Cue, omnes filios Assyriorum cum eis, iuvenes desiderabiles, duces et magistratus universos, essedarios et nominatos, ascensores equorum omnes. 24 Et venient super te instructi curru et rota, cum multitudine populorum; scuto et clipeo et galea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis. 25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas praecident et, quae remanserint de te, gladio concident; ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni. 26 Et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae tuae; 27 et cessare faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Aegypti, nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius. 28 Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manu eorum, quos odisti, in manu, de quibus recessit anima tua; 29 et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum et fornicationes tuae. 30 Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes, inter quas polluta es in idolis earum. 31 In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua. 32 Haec dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuae bibes profundum et latum C eris in derisum et in subsannationem C: est capacissimus. 33 Ebrietate et dolore repleberis, calice stuporis et horroris, calice sororis tuae Samariae, 34 et bibes illum et epotabis usque ad faeces; et fragmenta eius rodes et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum ", ait Dominus Deus. 35 Propterea haec dicit Dominus Deus: " Quia oblita es mei et proiecisti me post tergum tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas ". 36 Et ait Dominus ad me: " Fili hominis, numquid iudicas Oollam et Oolibam? Annuntia ergo eis scelera earum. 37 Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt; insuper et filios suos, quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum. 38 Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt. 39 Cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa, ut polluerent illud, ecce haec fecerunt in medio domus meae. 40 Quin et miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntius missus erat; itaque ecce venerunt. Quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri; 41 sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te, thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam. 42 Et vox multitudinis exsultantis erat apud eam et apud viros multitudo hominum, qui adducebantur de deserto; et posuerunt armillas in manibus earum et coronas speciosas in capitibus earum. 43 Et dixi de ea, quae attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec. 44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem; sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam, mulieres nefarias. 45 Viri ergo iusti sunt; hi iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem, quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum ". 46 Haec enim dicit Dominus Deus: " Adduc ad eas congregationem et trade eas in terrorem et in rapinam; 47 et lapidentur lapidibus congregationis et confodiantur gladiis eorum; filios et filias earum interficiant et domos earum igne succendant. 48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres, ne faciant secundum scelus vestrum; 49 et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus ".
24 1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima mensis, dicens: 2 "Fili hominis, scribe tibi nomen diei huius, in qua aggressus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie. 3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in ea aquam. 4 Congere frusta eius in ea, omnem partem bonam, femur et armum, electis ossibus imple eam, 5 pinguissimum pecus assume. Compone quoque struem lignorum sub ea; effervescant frusta eius, et coque ossa illius in medio eius. 6 Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae, cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exivit de ea! Per partes et per partes suas eice ex ea, neque cadat super eam sors. 7 Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum; non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere; 8 ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem eius super petram limpidissimam, ne operiretur. 9 Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cuius ego grandem faciam pyram! 10 Congere ligna, succende ignem, coque carnes usque ad consumptionem et effunde ius, et ossa comburentur. 11 Relinque quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et ardescat aes eius, et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius. 12 Multo labore sudatum est, et non exibit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem. 13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis; sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. 14 Ego Dominus locutus sum; veniet et faciam: non indulgebo nec parcam nec placabor. Iuxta vias tuas et iuxta opera tua iudicabo te ", dicit Dominus.
15 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 16 " Fili hominis, ecce ego tollo a te delicias oculorum tuorum in plaga, et non planges neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae. 17 Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies, corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua pones in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes ". 18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere; fecique mane, sicut praeceperat mihi. 19 Et dixit ad me populus: " Quare non indicas nobis, quid ista significent, quae tu facis? ". 20 Et dixi ad eos: " Sermo Domini factus est ad me dicens: 21 Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam roboris vestri et delicias oculorum vestrorum et sollicitudinem animae vestrae. Filii vestri et filiae, quas reliquistis, gladio cadent. 22 Et facietis, sicut feci: ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis, 23 coronas habebitis in capitibus vestris et calceamenta in pedibus, non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. 24 Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, quae fecit, facietis, cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus Deus. 25 Et tu, fili hominis, ecce in die, quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium magnificentiae et delicias oculorum eorum et desiderium animae eorum, filios et filias eorum; 26 in die illa, cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet tibi, 27 in die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo, qui fugit; et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum, et scient quia ego Dominus ".
25 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 " Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon et propheta de eis 3 et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: "Euge!" super sanctuarium meum, quia pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et super domum Iudae, quoniam ducti sunt in captivitatem, 4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem, et collocabunt castra sua in te et ponent in te tentoria sua; ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum. 5 Daboque Rabba in pascua camelorum et filios Ammon in cubile pecorum, et scietis quia ego Dominus. 6 Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israel, 7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram, et scies quia ego Dominus.
8 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: "Ecce sicut omnes gentes domus Iudae!", 9 idcirco ecce ego aperiam latus Moab privans eam civitatibus, civitatibus, inquam, eius, a finibus eius, decore terrae: Bethiesimoth et Baalmeon et Cariathaim; 10 filiis orientis cum filiis Ammon dabo eam in hereditatem, ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus. 11 Et in Moab faciam iudicia, et scient quia ego Dominus.
12 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem, ut se vindicaret de domo Iudae, peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis, 13 idcirco haec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum; de Theman et usque Dedan gladio cadent. 14 Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel, et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.
15 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini in vindicta et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias sempiternas, 16 propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos et interficiam Cherethaeos et perdam reliquias maritimae regionis; 17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore, et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos ".
26 1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me dicens: 2 "Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem: "Euge, confracta est porta populorum! Conversa est ad me; quae erat plena, deserta est", 3 propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans; 4 et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius, et radam pulverem eius de ea, et dabo eam in limpidissimam petram. 5 Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus; et erit in direptionem gentibus. 6 Filiae quoque eius, quae sunt in agro, gladio interficientur, et scient quia ego Dominus. 7 Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis et curribus et equitibus et coetu populoque magno. 8 Filias tuas, quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus et comportabit aggerem in gyro et levabit contra te clipeum 9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura sua. 10 Inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum, a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui, dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatae. 11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, populum tuum gladio caedet, et columnae tuae fortissimae in terram corruent. 12 Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent. 13 Et quiescere faciam tumultum canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius, 14 et dabo te in limpidissimam petram; siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, dicit Dominus Deus. 15 Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae? 16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent pallia sua et vestimenta sua varia abicient; et induentur stupore, in terra sedebunt et attoniti et tremefacti stupebunt super te. 17 Et assumentes super te lamentum dicent tibi: "Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclita, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi! 18 Nunc stupebunt naves in die ruinae tuae, et turbabuntur insulae in mari ob exitum tuum". 19 Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, 20 detraham te cum his, qui descendunt in lacum, ad populum pristinum et collocabo te in profundis terrae sicut ruinas a saeculo cum his, qui descendunt in lacum, ut non habiteris et consistas in terra viventium; 21 in nihilum redigam te, et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum ", dicit Dominus Deus.
27 1 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 2 "Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum 3 et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiatrici populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: "Perfecti decoris ego sum!". 4 In corde maris fines tui; qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum. 5 Abietibus de Sanir exstruxerunt tibi omnia tabulata; cedrum de libano tulerunt, ut facerent tibi malum; 6 quercus de Basan dolaverunt in remos tuos et transtra tua fecerunt ex ebore et cupressis de insulis Cetthim. 7 Byssus varia texta de Aegypto erat tibi in velum, ut poneretur in malo, hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum. 8 Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui; sapientes tui, Tyre, facti sunt nautae tui. 9 Senes Gibli et prudentes eius fuerunt in te, ut sarcirent rimas tuas. Omnes naves maris et nautae earum fuerunt in te, ut mercarentur merces tuas. 10 Persae et Lud et Phut erant in exercitu tuo, viri bellatores tui. Clipeum et galeam suspenderunt in te; ipsi dederunt tibi splendorem. 11 Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu, et Gammadii erant in turribus tuis. Clipeos suos suspenderunt in muris tuis per gyrum; ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. 12 Tharsis negotiatrix tua propter multitudinem cunctarum divitiarum; argentum, ferrum, stannum plumbumque dederunt pro mercibus tuis. 13 Iavan, Thubal et Mosoch ipsi institores tui; mancipia et vasa aerea adduxerunt tibi in commutationem populo tuo. 14 De domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt pro mercibus tuis ad forum tuum; 15 filii Rhodi negotiatores tui; insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos et ebenina reddiderunt tibi ut tributum. 16 Edom negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum; carbunculum, purpuram et scutulata et byssum et corallia et rubinum attulerunt pro mercibus tuis. 17 Iuda et terra Israel ipsi institores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunt tibi in commutationem. 18 Damascenus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum, propter multitudinem diversarum opum; vinum de Helbon et lanam de Sahar 19 et vinum de Uzal pro mercibus tuis dederunt; ferrum fabrefactum, cassia et calamus in commutatione tua erat. 20 Dedan institores tui in tapetibus ad equitandum. 21 Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae; cum agnis et arietibus et haedis, cum quibus erant negotiatores tui. 22 Venditores Saba et Regma, ipsi negotiatores tui, universa prima aromata et omnem lapidem pretiosum et aurum dederunt pro mercibus tuis. 23 Charran et Chenne et Eden negotiatores tui; Saba, Assyria et Chelmad venditores tui. 24 Ipsi negotiatores tui cum vestibus splendidis, involucris hyacinthinis et polymitis texturisque discoloribus, funibus obvolutis et cedris in negotiationibus tuis. 25 Naves Tharsis, principes tui in negotiatione tua; et repleta es et glorificata nimis in corde maris. 26 In aquis multis adduxerunt te remiges tui; ventus auster contrivit te in corde maris. 27 Divitiae tuae et thesauri tui et multiplices merces tuae, nautae tui et gubernatores tui, resarcientes rimas tuas et commutantes merces tuas, omnes quoque viri bellatores tui, qui sunt in te, cum universa multitudine tua, quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae. 28 A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur litora. 29 Et descendent de navibus suis omnes, qui tenebant remum; nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt. 30 Et eiulabunt super te voce magna et clamabunt amare; et superiacient pulverem capitibus suis, in cinere volutabuntur. 31 Et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo; 32 et assument super te congementes carmen lugubre et plangent te: "Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris? 33 Cum venissent merces tuae de mari, satiasti populos multos; in multitudine divitiarum tuarum et mercium tuarum ditasti reges terrae. 34 Nunc contrita es a mari in profundis aquarum. Opes tuae et omnis multitudo tua, quae erat in medio tui, ceciderunt. 35 Universi habitatores insularum obstupuerunt super te, et reges earum horrore formidarunt vultu conturbato; 36 negotiatores in populis sibilaverunt super te. In horrorem facta es et non eris usque in perpetuum" ".
28 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 " Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: "Deus ego sum et in cathedra deorum sedeo in corde maris!", cum sis homo et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei. 3 Ecce sapientior es tu Danel, omne secretum non est absconditum a te, 4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi opes et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis; 5 in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi opes, et elevatum est cor tuum in opibus tuis. 6 Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod fecisti cor tuum quasi cor Dei, 7 idcirco ecce ego adducam super te alienos violentissimos gentium; et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent splendorem tuum. 8 In fossam detrahent te, et morieris interitu occisorum in corde maris. 9 Numquid dicens loqueris: "Deus ego sum!" coram interficientibus te, cum sis homo et non Deus in manu occidentium te? 10 Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum ", ait Dominus Deus. 11 Et factus est sermo Domini ad me dicens: " Fili hominis, leva planctum super regem Tyri 12 et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum perfectum, plenus sapientia et perfectus decore; 13 in deliciis paradisi Dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius et iaspis, chrysolithus et onyx et beryllus, sapphirus et carbunculus et smaragdus, aurum opus caelaturae in te; in die, qua conditus es, praeparata sunt. 14 Cum cherub extento et protegente te posui te, in monte sancto Dei fuisti, in medio lapidum ignitorum ambulasti, 15 perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. 16 In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti. Et eieci te de monte Dei, et perdidit te cherub protegens de medio lapidum ignitorum. 17 Elevatum est cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientiam tuam propter splendorem tuum: in terram proieci te, ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. 18 In multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctuaria tua; producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te. 19 Omnes, qui viderint te, in gentibus obstupescent super te; in horrorem factus es et non eris in perpetuum ".
20 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 21 " Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem et propheta de ea 22 et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui, et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea iudicia et sanctificatus fuero in ea. 23 Et immittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis eius, et corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus. 24 Et non erit ultra domui Israel stimulus amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum, qui adversantur eis, et scient quia ego Dominus Deus.
25 Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus, et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob; 26 et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter, cum fecero iudicia in omnibus, qui adversantur eis per circuitum, et scient quia ego Dominus Deus eorum ".
29 1 In anno decimo, in decimo mense, duodecima mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: 2 " Fili hominis, pone faciem tuam contra pharaonem, regem Aegypti, et prophetabis de eo et de Aegypto universa. 3 Loquere et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, pharao, rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis: "Meus est fluvius, et ego feci memetipsum!". 4 Et ponam uncos in maxillis tuis et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt. 5 Et proiciam te in desertum et omnes pisces fluminum tuorum. Super faciem terrae cades; non colligeris neque congregaberis. Bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum. 6 Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel: 7 quando apprehenderunt te manu, confractus es et lacerasti omnem umerum eorum et, innitentibus eis super te, comminutus es et dissolvisti omnes lumbos eorum. 8 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium et interficiam de te hominem et iumentum; 9 et erit terra Aegypti in desertum et solitudinem, et scient quia ego Dominus. Pro eo quod dixeris: "Fluvius meus est, et ego feci!", 10 idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua, daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam a Magdolo ad Syenen et usque ad terminos Chus. 11 Non pertransibit eam pes hominis, neque pes iumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis; 12 daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates eius in medio urbium subversarum erunt desolatae quadraginta annis, et dispergam Aegyptios in nationes et ventilabo eos in terras. 13 Quia haec dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptios de populis, in quibus dispersi fuerunt, 14 et convertam sortem Aegypti et collocabo eos in terra Phatures, in terra nativitatis suae; et erunt ibi in regnum humile. 15 Inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos, ne imperent gentibus. 16 Neque erunt ultra domui Israel in confidentiam, in memoriam revocans iniquitatem, cum sequerentur eos, et scient quia ego Dominus Deus ".
17 Et factum est in vicesimo et septimo anno, in primo, in una mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: 18 " Fili hominis, Nabuchodonosor, rex Babylonis, servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum; omne caput decalvatum et omnis umerus attritus est, et merces non est reddita ei neque exercitui eius de Tyro pro servitute, qua servivit adversum eam. 19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor, regi Babylonis, terram Aegypti, et accipiet opes eius et depraedabitur manubias eius et diripiet spolia eius, et erit merces exercitui illius, 20 ut stipendium eius, pro quo servivit adversum eam. Dedi ei terram Aegypti pro eo quod laboraverunt mihi, ait Dominus Deus. 21 In die illo germinare faciam cornu domui Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quoniam ego Dominus ".
Ezéchiel (NV) 21