Ezéchiel (NV) 39
39 1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem summum Mosoch e Thubal; 2 et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de extremo aquilone et adducam te super montes Israel. 3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam. 4 Super montes Israel cades, tu et omnia agmina tua et populi, qui sunt tecum; feris avibus, omni volatili et bestiis terrae dedi te devorandum: 5 super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. 6 Et emittam ignem in Magog et in his, qui habitant in insulis confidenter, et scient quia ego Dominus. 7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel et non polluam nomen sanctum meum amplius, et scient gentes quia ego Dominus, sanctus in Israel. 8 Ecce venit et fit, ait Dominus Deus; haec est dies, de qua locutus sum. 9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israel et succendent et comburent arma, clipeum et scutum, arcum et sagittas et baculos, manus et contos, et succendent ea igne septem annis. 10 Et non portabunt ligna de campis neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos, quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus. 11 Et erit, in die illa dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel, vallem viatorum ad orientem maris, quae oppilat viam praetereuntibus; et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis Multitudinis Gog. 12 Et sepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem mensibus; 13 sepeliet autem eum omnis populus terrae, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus. 14 Et viros iugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant eos, qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam; post menses autem septem quaerere incipient 15 et circuibunt peragrantes terram; cumque viderint os hominis, statuent iuxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis Gog. 16 Nomen quoque civitatis Amona, et mundabunt terram. 17 Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus, dic volucri, universis avibus cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem. 18 Carnes fortium comedetis et sanguinem principum terrae bibetis: arietes, agni et hirci taurique saginati de Basan sunt omnes; 19 et comedetis adipem in saturitatem et bibetis sanguinem in ebrietatem de victima, quam ego immolabo vobis. 20 Et saturabimini super mensam meam de equo et de iugali currus, de forti et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
21 Et ponam gloriam meam in gentibus, et videbunt omnes gentes iudicium meum, quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos; 22 et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps, 23 et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod reliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manus hostium suorum, et ceciderint in gladio universi. 24 Iuxta immunditiam eorum et scelera eorum feci eis et abscondi faciem meam ab illis. 25 Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc restituam Iacob et miserebor omnis domus Israel et assumam zelum pro nomine sancto meo. 26 Et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem, quam praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter; et nemo erit qui exterreat. 27 Et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum, 28 et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes et congregaverim eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. 29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super domum Israel ", ait Dominus Deus.
40 1 In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno, postquam percussa est civitas, in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc. 2 In visionibus Dei adduxit me in terram Israel et posuit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis ad austrum. 3 Et introduxit me illuc; et ecce vir, cuius erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensurae in manu eius, stabat autem in porta. 4 Et locutus est ad me idem vir: " Fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi, adductus es huc; annuntia omnia, quae tu vides, domui Israel ".
5 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum, qui habebant cubitum et palmum; et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.
6 Et venit ad portam, quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus eius et mensus est limen portae calamo uno latitudinem 7 et cubiculum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter cubicula quinque cubitos et limen portae iuxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno. 8 Et mensus est vestibulum portae 9 octo cubitorum et postem eius duobus cubitis; vestibulum autem portae erat intrinsecus. 10 Porro cubicula portae ad viam orientalem, tria hinc et tria inde, mensura una trium et mensura una postium ex utraque parte. 11 Et mensus est latitudinem ostii portae decem cubitorum et longitudinem portae tredecim cubitorum, 12 et saeptum ante cubicula cubiti unius utrimque; cubicula autem sex cubitorum erant hinc et inde. 13 Et mensus est portam a tecto cubiculi usque ad tectum eius a contra, latitudinem viginti et quinque cubitorum, ostium contra ostium, 14 (15) et a facie ingressus portae usque ad faciem vestibuli portae intrinsecus, quinquaginta cubitos. 16 Et erant fenestrae marginatae in cubiculis et in postibus intra portam undique per circuitum; similiter autem erant et in vestibulo fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante postes pictura palmarum.
17 Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce exedrae et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum, triginta exedrae in circuitu pavimenti; 18 et pavimentum ad latus portarum secundum longitudinem portarum; hoc erat pavimentum inferius. 19 Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem portae interioris extrinsecus, centum cubitos. Sic oriens. Et sic aquilo.
20 Portam quoque, quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est, tam in longitudine quam in latitudine; 21 et cubicula eius, tria hinc et tria inde, et postes eius et vestibulum eius secundum mensuram portae prioris; quinquaginta cubitorum longitudo eius et latitudo viginti quinque cubitorum. 22 Et fenestrae vestibuli eius et sculpturae palmarum secundum mensuram portae, quae respiciebat ad orientem; et septem graduum erat ascensus eius, et vestibulum intrinsecus. 23 Et porta atrii interioris contra portam aquilonis sicut in porta orientali; et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.
24 Et duxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad austrum; et mensus est postes eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores. 25 Et fenestrae eius et vestibuli in circuitu sicut fenestrae ceterae; quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque cubitorum. 26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum erat intrinsecus, et caelatae palmae erant, una hinc et altera inde, in postibus eius. 27 Et porta erat atrio interiori in via australi, et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos.
28 Et introduxit me in atrium interius per portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores; 29 cubicula eius et postes eius, et vestibulum eius eisdem mensuris; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu. Quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque cubitorum. 30 31 Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae in postibus eius, et octo gradus erant, quibus ascendebatur ad eam.
32 Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores; 33 cubicula eius et postes eius et vestibulum eius sicut supra; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu. Longitudo erat quinquaginta cubitorum et latitudo viginti quinque cubitorum. 34 Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae caelatae in postibus eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius.
35 Et introduxit me ad portam, quae respiciebat ad aquilonem, et mensus est secundum mensuras superiores 36 cubicula eius et postes eius et vestibulum eius; et fenestrae ei erant per circuitum. Longitudo quinquaginta cubitorum erat et latitudo viginti quinque cubitorum. 37 Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et caelatura palmarum in postibus illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius.
38 Et erat exedra, cuius ostium in vestibulo portae; ibi lavabunt holocaustum. 39 Et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde, ut mactetur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto. 40 Et ad latus extra vestibulum ad ostium portae, quae respicit ad aquilonem, duae mensae; et ad la tus alterum vestibuli portae duae mensae. 41 Quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde ad latus portae: octo mensae erant, super quas mactabunt. (42a) Quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius, (43a) et labia palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum; (42b) super ista ponant vasa, quibus mactetur holocaustum et victima, 43b super mensas autem carnes oblationis. 44 Et extra portam interiorem exedrae duae, in atrio interiori; una erat in latere portae respicientis ad aquilonem, et facies eius contra viam australem, et una ex latere portae australis, quae respiciebat ad viam aquilonis. 45 Et dixit ad me: " Haec est exedra, quae respicit viam meridianam; sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi. 46 Porro exedra, quae respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei ".
47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum. Altare autem erat ante faciem templi. 48 Et introduxit me in vestibulum templi; et mensus est postes vestibuli quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem portae quattuordecim cubitorum et latera portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde; 49 longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem duodecim cubitorum, et decem gradibus ascendebatur ad illud, et columnae erant in postibus, una hinc et altera inde.
41 1 Et introduxit me in templum et mensus est postes: sex cu bitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde. 2 Et latitudo portae decem cubitorum erat, et latera portae quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde; et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum.
3 Et introgressus intrinsecus, mensus est in poste portae duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem laterum portae septem cubitorum hinc et septem cubitorum inde. 4 Et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum versus faciem templi. Et dixit ad me: " Hoc est Sanctum sanctorum ".
5 Et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem aedificii adiacentis quattuor cubitorum undique per circuitum domus; 6 cubicula autem adiacentia, cubiculum super cubiculum, in tribus tabulatis. Et erant margines eminentes in pariete domus pro cubiculis adiacentibus per circuitum, ut essent fulcra, neque essent fulcra intra parietem domus, 7 et latitudo ambitus sursum ascendens iuxta cubicula adiacentia, quia circumdata erat domus usque sursum circa domum; idcirco amplificata erat domus usque sursum, et de inferiore tabulato ascendebatur ad superius per medium. 8 Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundamenta aedificii adiacentis mensura calami pleni, id est sex cubitorum, in altitudine. 9 Et latitudo parietis aedificii adiacentis forinsecus erat quinque cubitorum. Et area vacua inter cubicula domui adiacentia, 10 et inter exedras habebat latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique. 11 Et ostia aedificii adiacentis ad aream vacuam, ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem; et latitudo muri areae vacuae quinque cubitorum in circuitu.
12 Et aedificium, quod erat ex adverso areae separatae versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum; paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum. 13 Et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et areae separatae et aedificii et parietum eius longitudinem centum cubitorum; 14 latitudinem autem faciei domus et areae separatae contra orientem centum cubitorum. 15 Et mensus est longitudinem aedificii ex adverso areae separatae ad dorsum et parietum eius ex utraque parte centum cubitorum. Et templum interius et vestibulum exterius 16 strata erant ligno, et fenestrae marginatae et margines in circuitu triplices contra limen erant strato ligno per gyrum in circuitu, et a terra usque ad fenestras - et fenestrae poterant claudi - usque ad superiora ostii; 17 et usque ad domum interiorem et forinsecus et per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram 18 fabrefacti cherubim et palmae, et palma inter cherub et cherub; duasque facies habebat cherub, 19 faciem hominis versam ad palmam ex hac parte et faciem leonis versam ad palmam ex alia parte: expressi per omnem domum in circuitu. 20 De terra usque ad superiora portae cherubim et palmae caelatae erant. In pariete templi 21 postes portae quadruplices, et coram sanctuario aspectus quasi aspectus 22 altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo eius duorum cubitorum, et anguli eius et bases eius et parietes eius lignei. Et locutus est ad me: " Haec est mensa coram Domino ". 23 Et duo ostia erant templo et sanctuario 24 duo ostia. Ostiis erant duae valvae versatiles usque ad parietem, valvae duae ostio uni et valvae duae ostio alteri. 25 Et caelati erant in ipsis ostiis templi cherubim et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressi erant; et tectum ligneum erat in vestibuli fronte forinsecus. 26 Et fenestrae marginatae et similitudo palmarum hinc atque inde in lateribus vestibuli et in cubiculis adiacentibus domus.
42 1 Et eduxit me in atrium ex terius per viam ducentem ad aquilonem; et duxit me ad exedram, quae erat contra aream separatam, et contra aedem ad aquilonem. 2 Longitudo erat centum cubitorum in latere aquilonis et latitudo quinquaginta cubitorum. 3 Contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris elevabatur pars iuxta partem in tribus gradibus. 4 Et ante exedras deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens, longitudinis centum cubitorum; et ostia eorum ad aquilonem. 5 Exedrae superiores angustiores erant, quia gradus auferebant eis spatium, prae inferioribus et mediis aedificii. 6 Tristega enim erant et non habebant columnas, sicut erant columnae exteriorum; sic ergo in gradibus de inferioribus, et de mediis a terra surgebat aedificium. 7 Et murus exterior secundum exedras erat in via atrii exterioris ante exedras, longitudo eius quinquaginta cubitorum, 8 quia longitudo erat exedrarum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, quae erant ante faciem illarum, totum erat centum cubitorum. 9 Et erat subter exedras has introitus ab oriente ingredientibus in ea de atrio exteriori 10 in capite muri atrii. Contra viam meridianam in facie areae separatae, et erant exedrae ante aedificium, 11 et via ante faciem earum iuxta similitudinem exedrarum, quae erant in via aquilonis; secundum longitudinem earum et latitudinem earum, sic et omnes exitus earum et dispositiones et ostia earum. 12 Et ad ostia exedrarum, quae erant in via respiciente ad notum, ostium in capite viae, quae via erat ante murum protegentem per viam orientalem ingredientibus. 13 Et dixit ad me: "Exedrae aquilonis et exedrae austri, quae sunt ante aream separatam, hae sunt exedrae sanctae, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum et oblationem et pro peccato et pro delicto, locus enim sanctus est. 14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius, sed ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt; vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad locum populi ".
15 Cumque complesset mensuras interioris areae domus, eduxit me per viam portae, quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est ibi undique per circuitum. 16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. 17 Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum. 18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. 19 Et conversus ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae. 20 Per quattuor ventos mensus est illud; murus ei erat undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum, dividens inter sanctuarium et locum profanum.
43 1 Et duxit me ad portam, quae respiciebat ad viam orientalem, 2 et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem, et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a maiestate eius. 3 Et vidi visionem secundum speciem, quam videram, quando venit, ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum, quem videram iuxta fluvium Chobar; et cecidi super faciem meam. 4 Et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad orientem. 5 Et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius; et ecce repleta erat gloria Domini domus. 6 Et audivi loquentem ad me de domo, cum vir staret iuxta me, 7 et dixit ad me: " Fili hominis, locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israel in aeternum; et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis et in cadaveribus regum suorum in morte eorum, 8 qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta postes meos, et paries erat inter me et eos, et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus, quas fecerunt; propter quod consumpsi eos in ira mea. 9 Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et cadavera regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper. 10 Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam. 11 Et si erubuerint ex omnibus, quae fecerunt, describe domum et supellectilem eius, exitus et introitus, et omnem figuram eius et universa praecepta eius et omnes leges eius ostende eis et scribes oculis eorum, ut custodiant omnem figuram eius et omnia praecepta illius et faciant ea. 12 Ista est lex domus in summitate montis: omnes fines eius in circuitu sanctum sanctorum sunt; haec est ergo lex domus ".
13 Istae autem mensurae altaris in cubitis, cubitus habebat cubitum et palmum; fossae in circuitu eius erat cubitus in altitudine et cubitus in latitudine; et saepto eius ad marginem eius in circuitu palmus unus. Haec autem erat altitudo altaris: 14 de fossa terrae usque ad crepidinem inferiorem duo cubiti, et latitudo cubiti unius; et a crepidine minore usque ad crepidinem maiorem quattuor cubiti, et latitudo unius cubiti. 15 Ipse autem focus quattuor cubitorum, et a foco usque sursum cornua quattuor. 16 Et focus duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum aequis lateribus. 17 Et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim cubitos latitudinis in quattuor angulis eius; et saeptum in circuitu eius dimidii cubiti, et fossa eius unius cubiti per circuitum; gradus autem eius versi ad orientem. 18 Et dixit ad me: " Fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris: in qua die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis, 19 dabis sacerdotibus levitis, qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut ministrent mihi, vitulum de armento pro peccato. 20 Et assumens de sanguine eius, pones super quattuor cornua eius et super quattuor angulos crepidinis et super saeptum in circuitu et mundabis illud et expiabis. 21 Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato, et combures illum in destinato loco domus extra sanctuarium. 22 Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato, et expiabunt altare, sicut expiaverunt in vitulo. 23 Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum et arietem de grege immaculatum; 24 et offeres eos in conspectu Domini, et mittent sacerdotes super eos sal et offerent eos holocaustum Domino. 25 Septem diebus facies hircum pro peccato cotidie, et vitulum de armento et arietem de pecoribus immaculatos offerent. 26 Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud et consecrabunt illud. 27 Expletis autem diebus, in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et pacifica, et placatus ero vobis ", ait Dominus Deus.
44 1 Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem, et erat clausa; 2 et dixit Dominus ad me: " Porta haec clausa erit; non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus, Deus Israel, ingressus est per eam, eritque clausa. 3 Princeps, ut princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino; per viam vestibuli portae ingredietur et per eandem viam egredietur ".
4 Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectum domus; et vidi: et ecce implevit gloria Domini domum Domini, et cecidi in faciem meam. 5 Et dixit ad me Dominus: " Fili hominis, pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia, quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini et de cunctis legibus eius; et pones cor tuum in introitu templi et in omni exitu sanctuarii 6 et dices ad exasperantem me domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnes abominationes vestrae, domus Israel, 7 eo quod induxistis alienigenas incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut essent in sanctuario meo et polluerent domum meam, cum offertis panem meum, adipem et sanguinem; et dissolvistis pactum meum in omnibus abominationibus vestris 8 et non explevistis ministerium sanctorum meorum et posuistis illos ministrantes mihi in sanctuario meo. Propterea 9 haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum, omnis alienigena, qui est in medio filiorum Israel.
10 Sed Levitae, qui longe recesserint a me in errore filiorum Israel, qui erraverunt a me post idola sua, portabunt iniquitatem suam 11 et erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et ministri domus: ipsi mactabunt holocausta et victimas populo et ipsi stabunt in conspectu eorum, ut ministrent eis. 12 Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis, idcirco levavi manum meam super eos, dicit Dominus Deus; portabunt iniquitatem suam. 13 Et non appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omnia sancta mea, ad sanctissima, sed portabunt confusionem suam et abominationes suas, quas fecerunt. 14 Et faciam eos ministros in omni ministerio domus et in universis, quae facienda sunt in ea.
15 Sacerdotes autem levitae filii Sadoc, qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me, ut ministrent mihi, et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus. 16 Ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam, ut serviant mihi et custodiant ministerium meum. 17 Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur, nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et in domo. 18 Vittae lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore. 19 Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimenta sua, in quibus ministraverunt, et reponent ea in exedris sanctis et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis. 20 Caput autem suum non radent neque comam nutrient, sed tondentes attondent capita sua. 21 Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius. 22 Et viduam et repudiatam non accipient sibi uxores sed virgines de semine domus Israel; sed et viduam, quae fuerit vidua a sacerdote, accipient. 23 Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et profanum et inter mundum et immundum ostendent eis. 24 Et cum fuerit controversia, stabunt ad iudicandum et in iudiciis meis iudicabunt; leges meas et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabunt. 25 Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem, quae virum non habuit: in quibus contaminabuntur. 26 Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei, 27 et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus. 28 Et erit eis in hereditatem: ego hereditas eorum; et possessionem non dabitis eis in Israel: ego enim possessio eorum. 29 Oblationem et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne anathema in Israel ipsorum erit; 30 et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus, quae offertis, sacerdotum erunt; et primitiva farinae vestrae dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuae. 31 Omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent sacerdotes.
45 1 Cumque coeperitis terram dividere sortito, separate oblationem Domino sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque milia et latitudine viginti milia: sanctificatum erit in omni termino suo per circuitum; 2 ex quo sanctuarium obtinebit quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitos pascua eius per gyrum. 3 Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium, et in ipso erit templum, Sanctum sanctorum. 4 Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini; et erit eis locus in domos et in pascua pecoribus. 5 Viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia latitudinis erunt Levitis, qui ministrant domui; ipsis in possessionem, civitates ad habitandum. 6 Et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia, iuxta oblationem sacram; omni domui Israel erit.
7 Principi quoque ex utraque parte oblationis sacrae et possessionis civitatis, secundum oblationem sacram et possessionem urbis, a latere maris usque ad mare et a latere orientis versus orientem, longitudinem autem iuxta unamquamque partium, a termino occidentali usque ad terminum orientalem. 8 Haec terra erit ei possessio in Israel, et non depopulabuntur ultra principes mei populum meum; sed terram dabunt domui Israel secundum tribus eorum. 9 Haec dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israel; violentiam et rapinas omittite et iudicium et iustitiam facite; auferte exactiones vestras a populo meo, ait Dominus Deus. 10 Statera iusta et ephi iustum et batus iustus sit vobis; 11 ephi et batus aequalia et unius mensurae sint, ut capiat decimam partem homer batus, et decimam partem homer ephi: iuxta mensuram homer sit aequa libratio eorum. 12 Siclus autem viginti gera habeat; quinque sicli sint quinque, et decem sicli sint decem, et quinquaginta sint vobis mina.
13 Haec est oblatio, quam offeratis: sextam partem ephi de gomor frumenti et sextam partem ephi de gomor hordei. 14 Praeceptum quoque de oleo - batus est mensura olei C: decimam partem bati offeratis de choro - decem bati homer faciunt, quia decem bati implent chorum C. 15 Et pecus unum de grege ducentorum, de pascuis irriguis Israel, in oblationem et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus. 16 Omnis populus terrae tenebitur ad hanc oblationem principi in Israel; 17 et super principem erunt holocausta et oblationes et libamina in diebus festis et in calendis et in sabbatis et in universis sollemnitatibus domus Israel; ipse faciet pro peccato et oblationem et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israel.
18 Haec dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum et expiabis sanctuarium. 19 Et tollet sacerdos de sanguine hostiae pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portae atrii interioris. 20 Et sic facies in septima mensis pro unoquoque, qui ignoravit et errore deceptus est, et expiabitis pro domo.
21 In primo mense, quarta decima die mensis, erit vobis Paschae sollemnitas; septem diebus azyma comedentur. 22 Et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terrae vitulum pro peccato; 23 et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes immaculatos cotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie; 24 et oblationem ephi per vitulum et ephi per arietem faciet et olei hin per singula ephi.
25 Septimo mense, quinta decima die mensis, in sollemnitate faciet, sicut supra dicta sunt, per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto et in oblatione et in oleo.
46 1 Haec dixit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit; die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur, 2 et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis et stabit in poste portae, et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius, et adorabit super limen portae et egredietur; porta autem non claudetur usque ad vesperam. 3 Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in calendis coram Domino. 4 Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati sex agnos immaculatos et arietem immaculatum 5 et oblationem ephi per arietem, per agnos autem oblationem, quantum dederit manus eius, et olei hin per singula ephi; 6 in die autem calendarum vitulum de armento immaculatum et sex agni et aries immaculati erunt 7 et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet oblationem, per agnos autem sicut invenerit manus eius, et olei hin per singula ephi.
8 Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur et per eandem viam exeat. 9 Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in sollemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae; porro qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae aquilonis: non revertetur per viam portae, per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. 10 Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur. 11 Et in diebus festis et in sollemnitatibus erit oblatio ephi per vitulum et ephi per arietem, per agnos autem erit oblatio, quantum invenerit manus eius, et olei hin per singula ephi. 12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta, quae respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut facere solet in die sabbati, et egredietur, claudeturque porta, postquam exierit. 13 Et agnum anniculum immaculatum facies holocaustum cotidie Domino; semper mane facies illud. 14 Et oblationem facies super eo mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut conspergatur simila; oblatio Domino, legitimum iuge atque perpetuum. 15 Facient agnum et oblationem et oleum mane mane, holocaustum sempiternum. 16 Haec dixit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis de hereditate sua, filiorum suorum erit; possidebunt illud hereditarie. 17 Si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad principem; sola hereditas filiorum eius illorum erit. 18 Et non accipiet princeps de hereditate populi, ut expellat eos de possessione eorum, sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua ". 19 Et introduxit me per ingressum, qui erat ex latere portae, in exedras sacras sacerdotum, quae respiciebant ad aquilonem, et erat ibi locus in extrema parte vergens ad occidentem; 20 et dixit ad me: " Iste est locus, ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato, ubi coquent oblationem, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus ". 21 Et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii, et ecce atriola singula per angulos atrii. 22 In quattuor angulis atrii atriola inclusa quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum: mensurae unius quattuor erant. 23 Et paries per circuitum ambiens quattuor atriola, et culinae fabricatae erant subter parietes per gyrum. 24 Et dixit ad me: "Hae sunt domus culinarum, in quibus coquent ministri domus Domini victimas populi ".
Ezéchiel (NV) 39