Genèse (NV) 48

Capitulum 48

48 1 His ita transactis, nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater suus. Et assumpsit secum duos filios Manasse et Ephraim. 2 Dictumque est seni: " Ecce filius tuus Ioseph venit ad te ". Qui confortatus sedit in lectulo 3 et ingresso ad se ait: " Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan, benedixitque mihi 4 et ait: "Ego te augebo et multiplicabo et faciam te in multitudinem populorum; daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam". 5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. 6 Reliquos autem, quos genueris post eos, tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
7
Mihi enim, quando veniebam de Paddanaram, mortua est Rachel mater tua in terra Chanaan in ipso itinere, cum adhuc esset spatium aliquod usque ad Ephratham, et sepelivi eam iuxta viam Ephrathae, quae alio nomine appellatur Bethlehem ".
8
Videns autem filios eius dixit ad eum: " Qui sunt isti? ". 9 Respondit: " Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco ". " Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis! ". 10 Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus et circumplexus eos 11 dixit ad filium suum: " Non sum fraudatus aspectu tuo; insuper ostendit mihi Deus semen tuum ". 12 Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
13
Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est ad sinistram Israel, Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris; applicuitque ambos ad eum. 14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris, sinistram autem super caput Manasse, qui maior natu erat, commutans manus.
15
Benedixitque Iacob Ioseph et ait: " Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus, qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem,
16
Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis! Et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram! ".
17
Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse. 18 Dixitque ad patrem: " Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus; pone dexteram tuam super caput eius! ". 19 Qui renuens ait: " Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor maior erit illo, et semen illius crescet in plenitudinem gentium ".
20
Benedixitque eis in die illo dicens: " In te benedicet Israel atque dicet: "Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse!" ". Constituitque Ephraim ante Manassen.
21
Et ait ad Ioseph filium suum: " En ego morior, et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum. 22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorraei in gladio et arcu meo ".


Capitulum 49

49 1 Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: " Congrega mini, ut annuntiem, quae ventura sunt vobis in diebus novissimis.
2
Congregamini et audite, filii Iacob, audite Israel patrem vestrum!
3
Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium roboris mei; prior in dignitate, maior in robore!
4
Ebulliens sicut aqua non excellas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum meum.
5
Simeon et Levi fratres, vasa violentiae arma eorum.
6
In consilium eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua subnervaverunt tauros.
7
Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel.
8
Iuda, te laudabunt fratres tui; manus tua in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui.
9
Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum?
10
Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium;
11
ligans ad vineam pullum suum et ad vitem filium asinae suae, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum;
12
nigriores sunt oculi eius vino et dentes eius lacte candidiores.
13
Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem.
14
Issachar asinus fortis, accubans inter caulas
15
vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima; et supposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens.
16
Dan iudicabit populum suum sicut una tribuum Israel.
17
Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens calcanea equi, ut cadat ascensor eius retro.
18
Salutare tuum exspectabo, Domine!
19
Gad, latrones aggredientur eum, ipse autem aggredietur calcaneum eorum.
20
Aser, pinguis panis eius, et praebebit delicias regales.
21
Nephthali cerva emissa, dans cornua pulchra.
22
Arbor fructifera Ioseph, arbor fructifera super fontem: rami transcendunt murum.
23
Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, et adversati sunt illi habentes iacula.
24
Et confractus est arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob, per nomen Pastoris, Lapidis Israel.
25
Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae.
26
Benedictiones patris tui confortatae sunt super benedictiones montium aeternorum, desiderium collium antiquorum; fiant in capite Ioseph et in vertice nazaraei inter fratres suos.
27
Beniamin lupus rapax; mane comedet praedam et vespere dividet spolia ".
28
Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis.
29
Et praecepit eis dicens: " Ego congregor ad populum meum; sepelite me cum patribus meis in spelunca Machpela, quae est in agro Ephron Hetthaei 30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetthaeo in possessionem sepulcri; 31 ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua, ibi et Lia condita iacet ". 32 Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit; appositusque est ad populum suum.


Capitulum 50

50 1 Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum. 2 Praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem. 3 Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies; iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus. 4 Et, expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad familiam pharaonis: " Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis, 5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens: "En morior; in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me"; ascendam nunc et sepeliam patrem meum ac revertar ". 6 Dixitque ei pharao: " Ascende et sepeli patrem tuum, sicut adiuratus es ".
7
Quo ascendente, ierunt cum eo omnes servi pharaonis, senes domus eius cunctique maiores natu terrae Aegypti, 8 domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen. 9 Habuit quoque in comitatu currus et equites; et facta est turba non modica.
10
Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans Iordanem; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. 11 Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: " Planctus magnus est iste Aegyptiis "; et idcirco vocatum est nomen loci illius Abelmesraim (id est Planctus Aegypti).
12
Fecerunt ergo filii Iacob, sicut praeceperat eis; 13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem Mambre.
14
Reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu, sepulto patre.
15
Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: " Ne forte memor sit iniuriae, quam passus est, et reddat nobis omne malum, quod fecimus ", 16 mandaverunt ei dicentes: " Pater tuus praecepit nobis, antequam moreretur, 17 ut haec tibi verbis illius diceremus: "Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae, quam exercuerunt in te". Nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc ". Quibus auditis, flevit Ioseph.
18
Veneruntque ad eum fratres sui et proni coram eo dixerunt: " Servi tui sumus ". 19 Quibus ille respondit: " Nolite timere. Num Dei possumus resistere voluntati? 20 Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. 21 Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros ". Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus.
22
Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui; vixitque centum decem annis 23 et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem; filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph.
24
Quibus transactis, locutus est fratribus suis: " Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob ". 25 Cumque adiurasset eos atque dixisset: " Deus visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto ",
26
mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto.


Genèse (NV) 48