Christus Dominus 33
33 Omnibus Religiosis, quibus in iis quae sequuntur sodales accensentur ceterorum Institutorum consilia evangelica profitentes, iuxta propriam cuiusque vocationem, officium incumbit impense diligenterque adlaborandi ad aedificationem et incrementum totius mystici Corporis Christi et in bonum Ecclesiarum particularium.
Hos vero fines promovere tenentur imprimis oratione, poenitentiae operibus et propriae vitae exemplo, in quorum aestimatione et studio ut iugiter crescant, Sacrosancta haec Synodus eos magnopere hortatur. At, ratione habita indolis uniuscuiusque Religionis propriae, ad externa quoque apostolatus opera impensius accedant.
34 Religiosi sacerdotes, qui in presbyteratus officium consecrantur ut sint et ipsi providi cooperatores Ordinis episcopalis, hodie adhuc maiori auxilio Episcopis esse valent, pro ingravescente animarum necessitate. Ideo vera quadam ratione ad clerum dioecesis pertinere dicendi sunt, quatenus in cura animarum atque apostolatus operibus exercendis partem habent sub sacrorum Praesulum auctoritate.
Etiam alii sodales, sive viri sint sive mulieres, qui et ipsi peculiari ratione ad familiam dioecesanam pertinent, magnum auxilium sacrae Hierarchiae afferunt, atque in dies, auctis apostolatus necessitatibus, magis magisque afferre possunt ac debent.
35 Ad hoc autem ut apostolatus opera in singulis dioecesibus concorditer semper exerceantur atque unitas dioecesanae disciplinae sarta tecta servetur, haec principia fundamentalia statuuntur:
1) Episcopos, utpote Apostolorum successores, Religiosi omnes devoto semper obsequio ac reverentia prosequantur. Praeterea quoties ad apostolatus opera legitime vocantur ita munia sua exercere tenentur ut Episcopis auxiliatores adsint et subsint.18 Quin immo Religiosi Episcoporum postulationibus votisque prompte ac fideliter obsecundent ut ampliores partes in salutis humanae ministerium suscipiant, salva Instituti indole et secundum Constitutiones, quae, si necesse sit, ad hunc finem accommodentur, inspectis huius Decreti Concilii principiis.
Praesertim, attentis urgentibus animarum necessitatibus atque cleri dioecesani penuria, Instituta religiosa, quae vitae mere contemplativae non addicuntur, ab Episcopis advocari possunt ut in variis ministeriis pastoralibus operam adiutricem impendant, inspecta tamen propria cuiusque Instituti indole; quam operam ut praestent, in paroeciis quoque suscipiendis etiam ad tempus, Superiores pro viribus faveant.
2) Religiosi autem, in externum apostolatum immissi, spiritu religionis propriae imbuti sint, atque fideles permaneant regulari observantiae et subiectioni erga proprios Superiores; quam obligationem ipsi Episcopi urgere ne omittant.
3) Exemptio, qua Religiosi ad Summum Pontificem vel ad aliam ecclesiasticam Auctoritatem advocantur et ab Episcoporum iurisdictione subducuntur, ordinem Institutorum internum potissimum respicit, quo melius in iisdem omnia sint inter se apta et connexa atque incremento et perfectioni religiosae conversationis consulatur; necnon ut de illis disponere possit Summus Pontifex in bonum Ecclesiae universae, alia vero competens Auctoritas in bonum Ecclesiarum propriae iurisdictionis.
Haec autem exemptio non impedit quominus Religiosi in singulis dioecesibus Episcoporum iurisdictioni subsint ad normam iuris, prout horum pastorale munus perfungendum et animarum rite ordinanda curatio requirunt.
4) Omnes Religiosi, exempti et non exempti, Ordinariorum locorum potestati subsunt in iis quae ad publicum exercitium cultus divini, salva quidem Rituum diversitate, ad curam animarum, ad sacram praedicationem populo tradendam, ad christifidelium, praesertim puerorum, religiosam et moralem educationem, catecheticam institutionem et liturgicam efformationem atque ad status clericalis decorem spectant necnon ad varia opera in iis quae sacri apostolatus exercitium respiciunt. Religiosorum quoque scholae catholicae Ordinariis locorum subsunt ad earum generalem ordinationem et vigilantiam quod attinet, firmo tamen iure Religiosorum quoad earumdem moderamen. Pariter Religiosi tenentur servare ea omnia quae Episcoporum Concilia aut Conferentiae ab omnibus servanda legitime edixerint.
5) Inter varia Instituta religiosa atque inter eadem et clerum dioecesanum, ordinata foveatur cooperatio. Arcta insuper habeatur omnium operum et actionum apostolicarum coordinatio, quae maxime pendet a supernaturali animorum et mentium habitu, in caritate radicato et fundato. Hanc autem coordinationem curare Apostolicae Sedi competit pro universa Ecclesia; sacris vero Pastoribus in sua cuiusque dioecesi; Patriarchalibus demum Synodis et Episcoporum Conferentiis in proprio territorio.
Episcopi vel Episcoporum Conferentiae et Superiores religiosi vel Conferentiae Superiorum Maiorum, pro operibus apostolatus quae a Religiosis exercentur, praeviis consiliis mutuo inter se collatis procedere velint.
6) Ad fovendas concorditer et fructuose mutuas relationes inter Episcopos et Religiosos, statis temporibus et quoties id opportunum videbitur, Episcopi et Superiores religiosi convenire velint ad negotia tractanda, quae universim ad apostolatum in territorio pertinent.
36 Inde a prioribus Ecclesiae saeculis Episcopi, peculiaribus quidem Ecclesiis praepositi, communione fraternae caritatis atque studio permoti universalis missionis Apostolis traditae, vires ac voluntates suas consociaverunt ad bonum tum commune tum singularum Ecclesiarum provehendum. Hac ratione sive Synodi, sive Concilia provincialia, sive demum Concilia plenaria constituta fuerunt in quibus Episcopi aequalem pro variis Ecclesiis statuerunt rationem servandam tum in fidei veritatibus docendis tum in disciplina ecclesiastica ordinanda.
Exoptat haec Sancta Oecumenica Synodus ut veneranda Synodorum et Conciliorum instituta novo vigeant robore, quo aptius et efficacius fidei incremento disciplinaeque conservationi in variis Ecclesiis, pro temporum adiunctis, provideatur.
37 Hodiernis potissimum temporibus Episcopi haud raro munus suum apte ac fructuose adimplere non valent nisi cum aliis Episcopis arctiorem in dies suam concordem atque coniunctiorem operam efficiant. Cum autem Episcoporum Conferentiae - pluribus in nationibus iam constitutae - praeclara ediderint uberioris apostolatus argumenta, Sacrosancta haec Synodus summopere expedire censet, ut ubique terrarum eiusdem nationis seu regionis Episcopi in unum coetum confluant, statis temporibus simul convenientes, ut communicatis prudentiae et experientiae luminibus, collatisque consiliis sancta fiat ad commune Ecclesiarum bonum virium conspiratio. Propterea de Episcoporum Conferentiis haec quae sequuntur statuit.
38 1) Est Episcoporum Conferentia veluti coetus in quo sacrorum Antistites cuiusdam nationis vel territorii munus suum pastorale coniunctim exercent ad maius bonum, quod hominibus praebet Ecclesia, provehendum, praesertim per apostolatus formas et rationes occurrentibus aetatis adiunctis apte compositas.
2) Omnes Ordinarii locorum cuiuscumque ritus, Vicariis Generalibus exceptis, Coadiutores, Auxiliares aliique Episcopi titulares peculiari munere vel ab Apostolica Sede vel ab Episcoporum Conferentiis demandato fungentes ad Episcoporum Conferentiam pertinent. Ceteri Episcopi titulares necnon, ob singulare quod obeunt in territorio officium, Legati Romani Pontificis non sunt de iure membra Conferentiae.
Ordinariis locorum necnon Coadiutoribus competit suffragium deliberativum. Auxiliaribus aliisque Episcopis, quibus ius est Conferentiae interesse, suffragium deliberativum aut consultivum decernent statuta Conferentiae.
3) Quaelibet Conferentia Episcoporum sua conficiat statuta, ab Apostolica Sede recognoscenda, in quibus - praeter alia media - officia provideantur quae fini consequendo efficacius consulant, e. g. Consilium permanens Episcoporum, Commissiones Episcopales, Secretariatus Generalis.
4) Decisiones Conferentiae Episcoporum, dummodo legitime et per duas saltem ex tribus partibus suffragiorum Praesulum, qui voto deliberativo fruentes ad Conferentiam pertinent, prolatae fuerint et ab Apostolica Sede recognitae, vim habeant iuridice obligandi in casibus dumtaxat in quibus aut ius commune id praescripserit aut peculiare Apostolicae Sedis mandatum, motu proprio aut ad petitionem ipsius Conferentiae datum, id statuerit.
5) Ubi peculiaria adiuncta id postulent, Episcopi plurium nationum, Apostolica Sede approbante, unam poterunt Conferentiam constituere.
Foveantur insuper relationes inter Conferentias Episcopales diversarum nationum ad maius bonum promovendum ac tuendum.
6) Enixe commendatur ut Praesules Orientalium Ecclesiarum, in disciplina propriae Ecclesiae in Synodis promovenda et ad opera in bonum religionis efficacius fovenda, rationem etiam habeant boni communis totius territorii, ubi plures Ecclesiae diversorum rituum exstant, consiliis in conventibus interritualibus collatis, iuxta normas a competenti Auctoritate statuendas.
39 Animarum bonum non dioecesium tantum sed provinciarum quoque ecclesiasticarum aptam expostulat circumscriptionem, immo et regionum ecclesiasticarum suadet erectionem, ita ut apostolatus necessitatibus iuxta socialia et localia adiuncta melius provideatur, atque faciliores fructuosioresque reddantur Episcoporum relationes sive inter se sive cum Metropolitis et cum ceteris eiusdem nationis Episcopis, necnon et Episcoporum cum civilibus Auctoritatibus.
40 Itaque, ad memoratos fines consequendos, Sacrosancta Synodus haec statuenda decernit: 1) Provinciarum ecclesiasticarum circumscriptiones opportune recognoscantur et iura ac privilegia Metropolitarum novis aptisque normis definiantur.
2) Pro regula habeatur ut omnes dioeceses aliaeque territoriales circumscriptiones quae iure dioecesibus aequiparantur alicui provinciae ecclesiasticae adscribantur. Proinde dioeceses quae nunc Apostolicae Sedi immediate sint subiectae quaeque nulli alii uniantur, aut in novam provinciam ecclesiasticam, si id fieri possit, sunt simul componendae aut illi provinciae aggregandae, quae vicinior seu opportunior sit, et iuri metropolitico Archiepiscopi sunt subiciendae ad normam iuris communis.
3) Ubi utilitas id suadet, provinciae ecclesiasticae in regiones ecclesiasticas componantur, quarum ordinatio iure est statuenda.
41 Expedit ut competentes Episcoporum Conferentiae quaestionem de huiusmodi provinciarum circumscriptione aut regionum erectione examini subiciant, iuxta normas iam de dioecesium circumscriptione in nn. 23 et 24 statutas, et consilia ac vota sua Apostolicae Sedi proponant.
42 Cum necessitates pastorales magis magisque requirant ut quaedam pastoralia munia concorditer regantur et promoveantur, expedit ut in servitium omnium vel plurium dioecesium alicuius determinatae regionis aut nationis nonnulla constituantur officia, quae etiam Episcopis committi possunt.
Commendat autem Sancta Svnodus ut inter Praelatos seu Episcopos, his muneribus perfungentes, et Episcopos dioecesanos atque Conferentias Episcopales fraterna semper vigeat communio et animorum in sollicitudine pastorali conspiratio, cuius rationes etiam iure communi definiantur oportet.
43 Cum spirituali militum curae, ob peculiares eorumdem vitae condiciones, eximia debeatur sollicitudo, in unaquaque natione erigatur, pro viribus, Vicariatus Castrensis. Tum Vicarius tum cappellani in concordi cum Episcopis dioecesanis cooperatione huic difficili operi impense se devoveant.
Quare Episcopi dioecesani Vicario Castrensi concedant numero sufficienti sacerdotes huic gravi muneri aptos simulque faveant inceptis ad bonum spirituale militum provehendum.
44 Decernit Sacrosancta Synodus, ut in recognoscendo Codice Iuris Canonici aptae definiantur leges, ad normam principiorum quae in hoc Decreto statuuntur, perpensis etiam animadversionibus quae vel a Commissionibus vel a Patribus Conciliaribus prolatae sunt.
Decernit insuper Sancta Synodus ut Directoria generalia de cura animarum conficiantur in usum tum Episcoporum tum parochorum, ut certae ipsis praebeantur rationes ad proprium munus pastorale facilius aptiusque obeundum.
Conficiantur etiam tum speciale Directorium de cura pastorali peculiarium fidelium coetuum pro diversis singularum nationum vel regionum adiuntis, tum Directorium de catechetica populi christiani institutione, in quo agatur de fundamentalibus eiusdem institutionis principiis et ordinatione deque elaboratione librorum ad rem pertinentium. In iis vero Directoriis conficiendis ratio item habeatur animadversionum quae sive a Commissionibus sive a Patribus Conciliaribus exhibitae sunt.
Christus Dominus 33