Catechismus 570
571 Mysterium Paschale crucis et resurrectionis Christi in centro est Boni Nuntii quem Apostoli et post illos Ecclesia mundo annuntiare debent. Consilium Dei salvificum per mortem redemptricem Eius Filii Iesu Christi « semel » (He 9,26) impletum est.
572 Ecclesia permanet fidelis omnium Scripturarum interpretationi quam Ipse Iesus tam ante quam post Suum dedit Pascha: (Lc 24,27 Lc 24,44-45) « Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam Suam? » (Lc 24,26). Iesu passio suam historicam sumpsit formam eo quod reprobatus est « a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis » (Mc 8,31), qui tradiderunt « Eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum » (Mt 20,19).
573 Fides igitur potest conari circumstantias mortis Iesu scrutari, fideliter ab Evangeliis transmissas(417) et ab aliis historicis fontibus illustratas, ad sensum Redemptionis melius intelligendum.
(417) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 19: AAS 58 (1966) 826-827.
574 Ab initiis ministerii publici Iesu, Pharisaei et Herodis sectatores, cum sacerdotibus et scribis, convenerunt ut Eum perderent (cf. Mc 3,6). Propter quosdam ex Suis actibus (propter daemoniorum expulsiones (cf. Mt 12,24); peccatorum remissionem (cf. Mc 2,7); sanationes die sabbati; 343 propriam praeceptorum de puritate legali interpretationem (cf. Mc 7,14-23); familiaritatem cum publicanis et publicis peccatoribus (cf. Mc 2,14-17) ), Iesus quibusdam mala intentione affectis visus est de possessione diabolica suspectus (cf. Mc 3,22 Jn 8,48 Jn 10,20). Accusatus est de blasphemia 347 et de falso prophetismo, 348 de criminibus nempe religiosis quae Lex poena puniebat mortis sub lapidationis forma (cf. Jn 8,59 Jn 10,31).
575 Nonnulli igitur actus et verba Iesu fuerunt « signum contradictionis » (cf. Lc 2,34) pro auctoritatibus religiosis Hierosolymorum, quas evangelium sancti Ioannis saepe « Iudaeos » appellat(418), adhuc magis quam pro communi populo Dei (cf. Jn 7,48-49). Utique Eius relationes cum Pharisaeis non fuerunt solummodo contentiosae. Quidam Pharisaei Eum de periculo monent quod Ei impendit (cf. Lc 13,31). Iesus quosdam ex illis laudat, sicut scribam de quo Mc 12,34, et pluries apud Pharisaeos manducat (cf. Lc 7,36 Lc 14,1). Iesus doctrinas confirmat in hoc selecto religioso populi Dei coetu communes: resurrectionem mortuorum (cf. Mt 22,23-34 Lc 20,39), formas pietatis (eleemosynam, orationem et ieiunium) (cf. Mt 6,2-18) et consuetudinem se ad Deum ut Patrem dirigendi, indolem centralem mandati amoris Dei et proximi (cf. Mc 12,28-34).
(418) cf. Jn 1,19 Jn 2,18 Jn 5,10 Jn 7,13 Jn 9,22 Jn 18,12 Jn 19,38 Jn 20,19
576 Oculis plurium in Israel, Iesus contra essentiales populi electi agere videtur institutiones:
* contra submissionem Legi in integritate scriptorum mandatorum eius et, pro Pharisaeis, in interpretatione traditionis oralis;
* contra indolem centralem Templi Hierosolymorum tamquam loci sancti in quo Deus modo habitat singulari;
* contra fidem in Deum unicum cuius gloriae nullus homo potest particeps fieri.
577 Iesus initio sermonis montani sollemnem fecit admonitionem in qua Legem, a Deo in Sinai occasione Primi Foederis datam, sub luce gratiae Novi Foederis praesentavit:
« Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in Regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in Regno caelorum » (Mt 5,17-19).
578 Iesus, Messias Israel, maximus proinde in Regno caelorum, Legem implere debebat, eam, secundum Ipsius propria verba, in eius integritate exsequens usque ad eius minima mandata. Immo Ipse solus potuit id facere perfecte (cf. Jn 8,46). Iudaei, secundum suam propriam confessionem, nunquam Legem in eius potuerunt implere integritate quin minimum mandatum violarent(419). Propterea in singulis annuis Expiationis festivitatibus, filii Israel veniam a Deo precabantur pro suis Legis transgressionibus. Revera, Lex totum quid constituit et, sicut sanctus Iacobus commemorat, « quicumque autem totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus » (Jc 2,10) (cf. Ga 3,10 Ga 5,3).
(419) cf. Jn 7,19 Ac 13,38-41 Ac 15,10
579 Hoc principium integritatis in observanda Lege, non solum secundum eius litteram, sed secundum eius spiritum, magni aestimabatur a Pharisaeis. Illud pro Israel proponentes, multos temporis Iesu Iudaeos ad religiosum adduxerunt extremum zelum (cf. Rm 10,2). Hic, nisi se in « hypocrita » disceptatione casuum dissolvi vellet (cf. Mt 15,3-7 Lc 11,39-54), populum necessario praeparabat ad hunc Dei interventum inauditum qui perfecta Legis futura erat effectio a solo Iusto peracta loco omnium peccatorum (cf. Is 53,11 He 9,15).
580 Perfecta Legis adimpletio nonnisi a divino poterat peragi Legislatore nato sub Lege in Persona Filii (cf. Ga 4,4). In Iesu, Lex non amplius super tabulis apparet inscripta lapideis, sed « in visceribus » et « in corde » (Ier 31,33) Servi qui, quoniam « in veritatem proferet iudicium » (Is 42,3), factus est « Foedus populi » (Is 42,6). Iesus Legem adimplet usque ad « maledictum Legis » assumendum super Se (cf. Ga 3,13) in quod illi incurrerant « qui non permanent in omnibus, quae scripta sunt, ut faciant ea » (cf. Ga 3,10), quia mors Christi evenit « in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub Priore Testamento » (He 9,15).
581 Iesus Iudaeorum et eorum spiritualium ducum apparuit oculis tamquam « rabbi »(420). Ipse saepe intra rabbinicam Legis interpretationem est argumentatus(421). Sed simul Iesus necessario Legis doctores collidebat quia Se ad Suam proponendam interpretationem inter illas eorum non restringebat; « erat enim docens eos sicut potestatem habens et non sicut scribae eorum » (Mt 7,29). In Eo, idem Verbum Dei quod resonaverat in Sinai ad Legem scriptam Moysi donandam, Se iterum praebet audiendum in monte beatitudinum (cf. Mt 5,1). Hoc Verbum Legem non abolet, sed adimplet, eius ultimam interpretationem modo suppeditans divino: « Audistis quia dictum est antiquis (...). Ego autem dico vobis » (Mt 5,33-34). Ipse, cum hac eadem divina auctoritate quasdam reprobat « traditiones humanas » (cf. Mc 7,8) Pharisaeorum quae rescindunt verbum Dei. 371
(420) cf. Jn 11,28 Jn 3,2 Mt 22,23-24 Mt 34-36
(421) cf. Mt 12,5 Mt 9,12 Mc 2,23-27 Lc 6,6-9 Jn 7,22-23
582 Iesus, ulterius procedens, de puritate alimentorum perfecit Legem, tanti momenti in vita quotidiana Iudaeorum, eius sensum aperiens « paedagogicum » (cf. Ga 3,24) per interpretationem divinam: « Omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, (...) * purgans omnes escas. Dicebat autem: Quod de homine exit, illud coinquinat hominem; ab intus enim de corde hominum, cogitationes malae procedunt » (Mc 7,18-21). Iesus, interpretationem Legis definitivam tradens cum auctoritate divina, inventus est in oppositione ad quosdam Legis doctores qui Eius interpretationem non accipiebant, licet signis divinis confirmatam quae illam comitabantur(422). Hoc peculiariter valet de sabbati quaestione: Iesus saepe cum argumentis rabbinicis (cf. Mc 2,25-27 Jn 7,22-24) commemorat requiem sabbati non perturbari Dei 375 vel proximi servitio (cf. Lc 13,15-16 Lc 14,3-4) quod Eius praestant sanationes.
(422) cf. Jn 5,36 Jn 10,25 Jn 10,37-38 Jn 12,37
583 Iesus, sicut ante Eum Prophetae, erga Templum Hierosolymorum venerationem professus est profundissimam. Ibi a Ioseph et Maria quadraginta dies post Suam Nativitatem est praesentatus (cf. Lc 2,22-39). Duodecim annorum aetate manere statuit in Templo ut Suis parentibus in memoriam revocaret Se Patris Sui teneri rebus (cf. Lc 2,46-49). Singulis annis saltem ad Pascha illuc ascendit Suae vitae occultae tempore (cf. Lc 2,41); ipsum Eius publicum ministerium quasi rhythmo regebatur peregrinationum in Ierusalem pro magnis Iudaeorum festis(423).
(423) cf. Jn 2,13-14 Jn 5,1 Jn 5,14 Jn 7,1 Jn 10 Jn 7,14 Jn 8,2 Jn 10,22-23
584 Iesus in Templum ascendit tamquam ad locum pro occursu cum Deo praestantem. Templum pro Eo Patris Eius est mansio, domus orationis, et indignatur quia eius exterius atrium locus factus est mercaturae (cf. Mt 21,13). Si mercatores expellit e Templo, id facit propter studiosum amorem erga Patrem Suum: « Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Recordati sunt discipuli Eius quia scriptum est: "Zelus domus Tuae comedit me" (Ps 69,10) » (Jn 2,16-17). Post Resurrectionem Eius, Apostoli religiosam erga Templum servaverunt venerationem(424).
(424) cf. Ac 2,46 Ac 3,1 Ac 5,20-21 etc.
585 Iesus tamen, in Suae passionis limine, ruinam huius splendidi praenuntiavit aedificii, cuius non relinquetur lapis super lapidem (cf. Mt 24,1-2). Ipse hic signum ultimorum nuntiavit temporum quae per Pascha Suum sunt aperienda (cf. Mt 24,3 Lc 13,35). Sed haec prophetia modo deformato a falsis testibus in Eius interrogatorio coram summo sacerdote potuit referri (cf. Mc 14,57-58) Eique tamquam iniuriam reddi cum Ipse cruci affixus erat clavis (cf. Mt 27,39-40).
586 Iesus, nullo modo fuit hostilis Templo(425), in quo Suae doctrinae impertivit essentialia (cf. Jn 18,20), tributum Templi solvere voluit in hoc Sibi socians Petrum (cf. Mt 17,24-27) quem nuper tamquam fundamentum pro Sua futura collocaverat Ecclesia (cf. Mt 16,18). Immo vero, Se cum Templo identificavit tamquam mansionem Dei inter homines Se ostendens definitivam (cf. Jn 2,21 Mt 12,6). Hac de causa, Eius corporalis occisio 392 Templi praenuntiat destructionem quae ingressum manifestabit in novam aetatem historiae salutis: « Venit hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem » (Jn 4,21) (426).
(425) cf. Mt 8,4 Mt 23,21 Lc 17,14 Jn 4,22
(426) cf. Jn 4,23-24 Mt 27,51 He 9,11 Ap 21,22
587 Si Lex et Hierosolymorum Templum occasio « contradictionis » (cf. Lc 2,34) esse potuerunt ex parte Iesu pro auctoritatibus religiosis Israel, Eius munus in peccatorum Redemptione, opere per excellentiam divino, vera petra scandali pro illis fuit (cf. Lc 20,17-18 Ps 118,22).
588 Iesus scandalum fuit Pharisaeis comedens cum publicanis et peccatoribus (cf. Lc 5,30) tam familiariter sicut cum illis ipsis. 397 Contra eos inter illos « qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros » (Lc 18,9) (cf. Jn 7,49 Jn 9,34), Iesus affirmavit: « Non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam » (Lc 5,32). Longius vero processit, coram Pharisaeis proclamans, cum peccatum sit universale (cf. Jn 8,33-36), illos qui salute non egere praesumunt, se ipsos obcaecare (cf. Jn 9,40-41).
589 Iesus scandalum praecipue fuit quia Ipse Suum modum misericorditer agendi in peccatores cum modo agendi identificavit Ipsius Dei respectu eorum (cf. Mt 9,13 Os 6,6). Ipse processit usque ad insinuandum Se, mensam participando peccatorum (cf. Lc 15,1-2), eos ad convivium admittere messianicum. 403 Sed praesertim peccata dimittens, Iesus auctoritates religiosas Israel ante dilemma collocavit. Nonne recte in sua dicerent consternatione: « Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? » (Mc 2,7) ? Iesus, peccata dimittens, aut blasphemat quia est homo qui se Deo facit aequalem (cf. Jn 5,18 Jn 10,33), aut verum dicit et Eius Persona Nomen reddit praesens et revelat Dei (cf. Jn 17,6 Jn 17,26).
590 Sola identitas divina Personae Iesu hanc tam absolutam exigentiam potest iustificare: « Qui non est mecum, contra me est » (Mt 12,30); eodem modo, cum dicit Se « plus quam Iona, (...) plus quam Salomon » esse (Mt 12,41-42), vel Templo maiorem (cf. Mt 12,6); cum relate ad Se commemorat David Messiam Dominum appellasse suum (cf. Mc 12,36-37); cum asserit: « Antequam Abraham fieret, ego sum » (Jn 8,58); et etiam: « Ego et Pater unum sumus » (Jn 10,30).
591 Iesus a religiosis Hierosolymorum petivit auctoritatibus ut in Ipsum crederent propter opera Patris Eius quae Ipse faciebat (cf. Jn 10,36-38). Sed talis actus fidei per arcanam sibimet ipsi mortem debebat transire ad novam desuper nativitatem (cf. Jn 3,7) cum gratiae divinae attractione. 410 Talis exigentia conversionis coram tam miranda promissionum adimpletione (cf. Is 53,1) tragicum errorem Synedrii permittit intelligere aestimantis Iesum tamquam blasphemum mereri mortem (cf. Mc 3,6 Mt 26,64-66). Sic eiusdem membra simul per ignorantiam (cf. Lc 23,34 Ac 3,17-18) agebant et propter caecitatem 414 incredulitatis (cf. Rm 11,20).
592 Iesus Legem Sinai non abolevit sed adimplevit (cf. Mt 5,17-19) cum tali perfectione (cf. Jn 8,46) ut eius sensum revelaret ultimum 418 et ut transgressiones redimeret contra illam (cf. He 9,15).
593 Iesus Templum est veneratus, ad illud in festis peregrinationis ascendens Iudaeorum, atque hanc Dei inter homines mansionem amore amavit studioso. Templum mysterium praefigurat Eius. Destructionem praenuntiat illius, sed tamquam Suae propriae occisionis manifestationem et ingressus in novam historiae salutis aetatem in qua Eius corpus Templum erit definitivum.
594 Iesus posuit actus, sicut peccatorum remissionem, qui Ipsum tamquam Deum Salvatorem manifestaverunt (cf. Jn 5,16-18). Quidam Iudaei, qui in Eo Deum hominem factum (cf. Jn 1,14) non agnoscentes perspiciebant hominem qui faciebat seipsum Deum (cf. Jn 10,33) et Eum tamquam blasphemum iudicaverunt.
595 Inter religiosas Hierosolymorum auctoritates non inventi sunt solummodo Pharisaeus Nicodemus (cf. Jn 7,50) et procer Ioseph ab Arimathaea qui discipuli Iesu fuerunt secreto (cf. Jn 19,38-39), sed diu dissensiones circa Eum exortae sunt (cf. Jn 9,16-17 Jn 10,19-21) ita ut, pridie ante passionem, sanctus Ioannes dicere potuerit: « Ex principibus multi crediderunt in Eum », licet modo valde imperfecto (Jn 12,42). Hoc prorsus mirandum non est si consideretur immediate post Pentecosten « multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei » (Ac 6,7) et erant « quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderant » (Ac 15,5) ita ut sanctus Iacobus sancto Paulo dicere potuerit: « Vides, frater, quot milia sint in Iudaeis, qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt Legis » (Ac 21,20).
596 Auctoritates Hierosolymorum religiosae circa modum procedendi qui relate ad Iesum adhibendus erat, unanimes non fuerunt (cf. Jn 9,16 Jn 10,19). Pharisaei excommunicationem minati sunt illis qui Eum sequerentur (cf. Jn 9,22). Eis qui timebant: « Omnes credent in Eum, et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem! » (Jn 11,48), summus sacerdos Caiphas prophetans proposuit: « Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! » (Jn 11,50). Synedrium, cum Iesum reum mortis declarasset (cf. Mt 26,66) tamquam blasphemum, ius tamen ad mortem indicendam cum perdidisset, 429 Iesum Romanis tradit Ipsum de seditione politica accusans (cf. Lc 23,2), id quod Eum in comparationem ducet cum Barabba « propter seditionem » (Lc 23,19) accusato. Summi etiam sacerdotes politicas in Pilatum exercent minationes ut Iesum damnet capitis (cf. Jn 19,12 Jn 15 Jn 19,21).
597 Ratione habita multiplicitatis historicae processus Iesu, quae in narrationibus evangelicis manifestatur, et quodcumque est personale peccatum actorum processus (Iudae, Synedrii, Pilati) quod solus Deus novit, non potest universitati Iudaeorum Hierosolymorum responsabilitas tribui, non obstantibus clamoribus multitudinis circumventae (cf. Mc 15,11) vel incusationibus generalibus quae post Pentecosten in hortationibus ad conversionem continentur(427). Iesus Ipse in cruce dans veniam 434 et Petrus post Eum rationem habuerunt « ignorantiae » (cf. Ac 3,17) Iudaeorum Hierosolymorum et etiam ducum eorum. Adhuc minus licet, a clamore populi procedendo: « Sanguis Eius super nos et super filios nostros » (Mt 27,25), qui formulam significat ratihabitionis (cf. Ac 5,28 Ac 18,6), responsabilitatem ad alios Iudaeos extendere in spatio et tempore:
Eodem modo Ecclesia in Concilio Vaticano II declaravit: « Ea quae in passione Eius perpetrata sunt nec omnibus indistincte Iudaeis tunc viventibus, nec Iudaeis hodiernis imputari possunt. (...) Iudaei (...) neque ut a Deo reprobati neque ut maledicti exhibeantur, quasi hoc ex sacris Litteris sequatur »(428).
(427) cf. Ac 2,23 Ac 2,36 Ac 3,13-14 Ac 4,10 Ac 5,30 Ac 7,52 Ac 10,39 Ac 13,27-28 1Th 2,14-15
(428) Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, NAE 4: AAS 58 (1966) 743.
598 Ecclesia in fidei suae Magisterio et in testimonio sanctorum suorum nunquam huiusmodi est oblita veritatis: « poenarum omnium quas (Christus) pertulit, peccatores et auctores et ministri fuerunt »(429). Ratione habita de eo quod nostra peccata Christum Ipsum attingunt (cf. Mt 25,45 Ac 9,4-5), Ecclesia christianis maximam responsabilitatem non dubitat imputare in Iesu supplicio, qua responsabilitate ipsi nimis frequenter solos gravaverunt Iudaeos:
« Hac culpa omnes teneri iudicandum est qui in peccata saepius prolabuntur. Nam, cum peccata nostra Christum Dominum impulerint ut crucis supplicium subiret, profecto qui in flagitiis et sceleribus volutantur, rursus, quod in ipsis est, crucifigunt in semetipsis Filium Dei, et ostentui habent. Quod quidem scelus eo gravius in nobis videri potest, quam fuerit in Iudaeis, quod illi, eodem Apostolo teste, si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (1Co 2,8); nos autem et nosse Eum profitemur, et tamen factis negantes, quodammodo violentas Ei manus videmur inferre »(430).
« Et etiam daemones non crucifixerunt Eum, sed tu cum ipsis crucifixisti Eum et adhuc crucifigis delectando in vitiis et peccatis »(431).
(429) Catechismus Romanus, 1, 5, 11: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 64; cf He 12,3
(430) Catechismus Romanus, 1, 5, 11: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 64.
(431) Sanctus Franciscus Assisiensis, Admonitio, 5, 3: Opuscula sancti Patris Francisci Assisiensis, ed. C Esser (Grottaferrata 1978) p. 66.
599 Violenta mors Iesu in infelici adiunctorum concursu fructus casus non fuit. Ea ad mysterium consilii pertinet Dei, ut sanctus Petrus Iudaeis Hierosolymorum explicat inde a suo primo Pentecostes sermone: Hic « definito consilio et praescientia Dei » traditus est (Ac 2,23). Hic biblicus loquendi modus non significat eos, qui Iesum tradiderunt (cf. Ac 3,13), solummodo passivos fuisse executores scenae in antecessu a Deo scriptae.
600 Omnia temporis momenta in sua actualitate praesentia sunt Deo. Ipse igitur consilium Suum « praedestinationis » stabilit aeternum, liberum uniuscuiusque hominis gratiae Suae responsum includens in eo: « Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum Tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel (cf. Ps 2,1-2), facere, quaecumque manus Tua et consilium praedestinavit fieri » (Ac 4,27-28). Deus actus ex eorum caecitate ortos permisit (cf. Mt 26,54 Jn 18,36 Jn 19,11) ad Suum consilium adimplendum salutis (cf. Ac 3,17-18).
601 Hoc divinum salutis consilium occisionis « Iusti Servi » (cf. Is 53,11 Ac 3,14) in antecessum erat in Scriptura nuntiatum tamquam mysterium Redemptionis universalis, id est, Redemptionis quae homines a peccati liberat servitute (cf. Is 53,11-12 Jn 8,34-36). Sanctus Paulus, in quadam fidei confessione, quam dicit se « accepisse » (cf. 1Co 15,3), profitetur « quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas » (1Co 15,3) (432). Mors Christi redemptiva peculiariter prophetiam Servi adimplet patientis (cf. Is 53,7-8 Ac 8,32-35). Iesus Ipse sensum Suae vitae et Suae Mortis sub luce Servi patientis praesentavit (cf. Mt 20,28). Post Suam Resurrectionem, hanc Scripturarum interpretationem discipulis Emmaus (cf. Lc 24,25-27), deinde ipsis dedit Apostolis (cf. Lc 24,44-45).
(432) cf. etiam Ac 3,18 Ac 7,52 Ac 13,29 Ac 26,22-23
602 Consequenter potest sanctus Petrus fidem apostolicam in consilium divinum salutis sic exprimere: « Redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita (...) pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi, praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos » (1P 1,18-20). Hominum peccata quae peccatum consequuntur originale, morte puniuntur (cf. Rm 5,12 1Co 15,56). Suum proprium Filium in forma servi mittens (cf. Ph 2,7), in forma nempe humanitatis lapsae et morti propter peccatum destinatae (cf. Rm 8,3), Deus « Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in Ipso » (2Co 5,21).
603 Iesus reprobationem non cognovit ac si Ipse peccasset (cf. Jn 8,46). Sed in amore redemptivo qui Eum semper Patri uniebat, 458 nos assumpsit in nostri peccati deviatione relate ad Deum ita ut nomine nostro dicere potuerit in cruce: « Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? » (Mc 15,34) (cf. Ps 22,1). Cum sic Eum nobis peccatoribus coniunxisset, Deus « Filio Suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit Illum » (Rm 8,32) ut simus « reconciliati (...) Deo per Mortem Filii Eius » (Rm 5,10).
604 Deus Filium Suum pro nostris tradens peccatis, manifestat Suum consilium circa nos consilium esse benevolentis amoris qui meritum ex parte nostra praecedit omne: « In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam Ipse dilexit nos et misit Filium Suum propitiationem pro peccatis nostris » (Io Jn 4,10) (cf. 1Jn 4,19). « Commendat autem Suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est » (Rm 5,8).
605 Hic amor exceptionem non habet. Iesus id in conclusione parabolae amissae ovis in memoriam revocavit: « Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus ex pusillis istis » (Mt 18,14). Asseverat Se « dare animam Suam Redemptionem pro multis » (Mt 20,28). Haec ultima dictio restrictiva non est: illa humanitatis complexum uni Personae opponit Redemptoris qui Se dat ut illam salvet (cf. Rm 5,18-19). Ecclesia, Apostolos sequens, 462 Christum docet pro omnibus hominibus sine ulla exceptione mortuum esse: « Nullus est, fuit vel erit homo, pro quo (Christus) passus non fuerit »(433).
(433) Concilium Carisiacum (anno 853), De libero arbitrio hominis et de praedestinatione, canon 4: DS 624
606 Filius Dei qui descendit de caelo, non ut faciat voluntatem Suam sed voluntatem Eius qui misit Illum (cf. Jn 6,38), « ingrediens mundum dicit: (...) Ecce venio (...) ut faciam, Deus, voluntatem Tuam; (...) in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel » (He 10,5-10). Filius a primo instanti Incarnationis Suae consilium divinae salutis amplectitur in Sua missione redemptrice: « Meus cibus est, ut faciam voluntatem Eius, qui misit me, et ut perficiam opus Eius » (Jn 4,34). Iesu sacrificium « pro (peccatis) totius mundi » (Io Jn 2,2) expressio est Suae amoris communionis cum Patre: « Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam » (Jn 10,17). Oportet « ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio » (Jn 14,31).
607 Hoc optatum amplectendi consilium amoris redemptivi Patris totam Iesu animat vitam(434), quia Eius passio redemptrix est Incarnationis Eius ratio: « Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc » (Jn 12,27). « Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? » (Jn 18,11). Et adhuc in cruce ante quam totum « consummatum est » (Jn 19,30), dicit: « Sitio » (Jn 19,28).
(434) cf. Lc 12,50 Lc 22,15 Mt 16,21-23
608 Ioannes Baptista in Iesu, postquam Ei inter peccatores baptisma donare acceptaverat (cf. Lc 3,21 Mt 3,14-15), vidit et monstravit Agnum Dei, qui tollit peccatum mundi (cf. Jn 1,29 Jn 1,36). Sic manifestat Iesum esse simul Servum patientem qui silens permittit ad lanienam Se duci (cf. Is 53,7 Ier 11,19) et peccatum portat multorum (cf. Is 53,12), et Agnum Paschalem, symbolum Redemptionis Israel in primo Paschate(435). Tota Christi vita Suam missionem exprimit: ministrare et dare animam Suam Redemptionem pro multis (cf. Mc 10,45).
(435) cf. Ex 12,3-14 Jn 19,36 1Co 5,7
609 Iesus in corde Suo humano amorem Patris amplectens erga homines, « in finem dilexit eos » (Jn 13,1), quia « maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis » (Jn 15,13). Sic Eius humanitas in passione et in Morte instrumentum liberum effecta est et perfectum Eius amoris divini, qui hominum vult salutem(436). Revera passionem Suam Suamque Mortem libere accepit ob amorem Patris Sui et hominum, quos Ipse salvare vult: « Nemo tollit (...) (animam meam) a me, sed ego pono eam a meipso » (Jn 10,18). Inde suprema Filii Dei libertas, cum Ipse pergit Mortem versus (cf. Jn 18,4-6 Mt 26,53).
(436) cf. He 2,10 He 2,17-18 He 4,15 He 5,7-9
610 Iesus Suam liberam oblationem quam maxime expressit in convivio cum duodecim Apostolis manducato (cf. Mt 26,20) « in qua nocte tradebatur » (1Co 11,23). Iesus pridie passionis Suae, cum liber adhuc erat, ex hac ultima Cena cum Apostolis Suis memoriale fecit Suae voluntariae oblationis ad Patrem (cf. 1Co 5,7) pro hominum salute: « Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur » (Lc 22,19). « Hic est (...) sanguis meus Novi Testamenti, qui pro vobis effunditur in remissionem peccatorum » (Mt 26,28).
611 Eucharistia quam Ipse in hoc momento instituit, « memoriale » (cf. 1Co 11,25) erit Eius sacrificii. Iesus Apostolos in Sua propria includit oblatione et ab illis petit ut illam perpetuent (cf. Lc 22,19). Sic Iesus Suos Apostolos sacerdotes instituit Novi Testamenti: « Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate » (Jn 17,19) (437).
(437) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de sanctissimo Missae Sacrificio, canon 2: DS 1752 Sess. 23a, Doctrina de sacramento Ordinis, c. 1: DS 1764
612 Iesus calicem Novi Testamenti, quod in Cena Seipsum offerens anticipaverat (cf. Lc 22,20), deinde de manibus Patris accipit in Sua agonia in Gethsemani (cf. Mt 26,42), « factus oboediens usque ad Mortem » (Ph 2,8) (cf. He 5,7-8). Iesus orat: « Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste... » (Mt 26,39). Sic horrorem exprimit quem Mors pro Sua natura repraesentat humana. Revera, haec, sicut nostra, ad vitam destinatur aeternam; praeterea, aliter quam nostra, est perfecte a peccato exempta (cf. He 4,15), quod mortem causat; 483 sed praesertim illa est a Persona divina « Ducis vitae » (cf. Ac 3,15), « Viventis », 485 assumpta. Acceptans Sua voluntate humana ut Patris fiat voluntas (cf. Mt 26,42), Suam Mortem acceptat quatenus redemptricem ut « peccata nostra Ipse » perferat « in corpore Suo super lignum » (1P 2,24).
613 Christi mors simul est sacrificium Paschale, quod Redemptionem hominum adimplet definitivam (cf. 1Co 5,7 Jn 8,34-36) per Agnum qui tollit peccatum mundi (cf. Jn 1,29 1P 1,19), et sacrificium Novi Testamenti, 489 quod hominem iterum in communione ponit cum Deo (cf. Ex 24,8) illum cum Eo reconcilians per sanguinem pro multis effusum in remissionem peccatorum (cf. Mt 26,28 Lv 16,15-16).
614 Hoc Christi sacrificium est unicum et omnia sacrificia consummat et superat (cf. He 10,10). Illud est imprimis donum Ipsius Dei Patris: Pater tradit Filium Suum ut nos Secum reconciliet (cf. 1Jn 4,10). Simul est oblatio Filii Dei hominis facti qui libere et ob amorem (cf. Jn 15,13) Suam offert vitam (cf. Jn 10,17-18) Patri Suo per Spiritum Sanctum 496 ad nostram reparandam inoboedientiam.
615 « Sicut (...) per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi » (Rm 5,19). Iesus, per Suam oboedientiam usque ad Mortem, substitutionem adimplevit Servi patientis qui ponit in piaculum animam Suam, peccatum multorum ferens, quos iustificat iniquitates eorum portans (cf. Is 53,10-12). Iesus nostras reparavit culpas et Patri pro nostris satisfecit peccatis(438).
(438) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 7: DS 1529
616 Hic amor in finem (cf. Jn 13,1) sacrificio Christi confert valorem Redemptionis et reparationis, expiationis et satisfactionis. Ille nos omnes cognovit et amavit in vitae Suae oblatione (cf. Ga 2,20 Ep 5,2 Ep 5,25). « Caritas (...) Christi urget nos, aestimantes hoc quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt » (2Co 5,14). Nullus homo, etiamsi omnium esset sanctissimus, capax erat omnium hominum peccata sumendi super se seque offerendi in sacrificio pro omnibus. Exsistentia Personae divinae Filii in Christo, quae superat simulque amplectitur omnes personas humanas, et quae Eum Caput totius constituit humanitatis, Eius sacrificium redemptivum pro omnibus possibile facit.
617 « Sua sanctissima passione in ligno crucis nobis iustificationem meruit »: docet Concilium Tridentinum(439), indolem efferens unicam sacrificii Christi tamquam auctoris salutis aeternae (cf. He 5,9). Ecclesia autem crucem veneratur cantans: « O crux, ave, spes unica! »(440).
(439) Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 1: DS 1529
(440) Additio liturgica ad Hymnum « Vexilla Regis »: Liturgia Horarum, editio typica, v. (Typis (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 313; v. 4 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 1129.
618 Crux unicum est sacrificium Christi unius mediatoris inter Deum et homines (cf. 1Tm 2,5). Sed quia, in Sua Persona divina incarnata, « cum omni homine quodammodo Se univit »(441), hominibus « cunctis possibilitatem offert ut, modo Deo cognito, (...) Paschali mysterio consocientur »(442). Ipse Suos vocat discipulos ut tollant crucem suam et sequantur Eum (cf. Mt 16,24), quia Ipse passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum ut sequamur vestigia Eius (cf. 1P 2,21). Ipse etenim Suo sacrificio redemptivo illos vult etiam sociare qui eius sunt primi beneficiarii. Hoc(443) adimpletur, modo supremo, in persona Matris Eius, quae, intimius quam quilibet alius, mysterio Eius passionis redemptricis est associata (cf. Lc 2,35).
« Unica haec et vera est scala paradisi, nec praeter crucem alia superest qua in caelum ascendatur »(444).
(441) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 22: AAS 58 (1966) 1042.
(442) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 22: AAS 58 (1966) 1043.
(443) cf. Mc 10,39 Jn 21,18-19 Col 1,24
(444) Sancta Rosa de Lima: P. Hansen, Vita mirabilis (...) venerabilis sororis Rosae de sancta Maria Limensis (Romae 1664) p. 137.
Catechismus 570