Catechismus 730
731 Die Pentecostes (ad finem septem hebdomadarum Paschalium), Pascha Christi in effusione Spiritus Sancti adimpletur qui manifestatur, datur et communicatur tamquam Persona divina: Christus Dominus de plenitudine Sua abundanter Spiritum effundit (cf. Ac 2,33-36).
732 Hac die, Sanctissima Trinitas plene revelatur. Post hanc diem, Regnum a Christo nuntiatum illis aperitur qui in Eum credunt: in humilitate carnis et in fide iam Sanctissimae Trinitatis participant communionem. Spiritus Sanctus, per Suum Adventum, qui non cessat, mundum introducit in « tempora novissima », tempus Ecclesiae, Regnum iam hereditate possessum, sed nondum consummatum:
« Vidimus verum Lumen, Spiritum recepimus caelestem, veram fidem invenimus: Trinitatem adoramus indivisibilem quia Ipsa nos salvavit »(503).
(503) Officium Horarum Byzantinum. Vespertinum in die Pentecostes, Sticherum 4: A,lJ0iFJVD4l (Romae 1884) p. 390.
733 « Deus caritas est » (Io Jn 4,8 Jn 4,16) et caritas primum est donum, quod cetera continet omnia. Haec caritas « diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis » (Rm 5,5).
734 Quia per peccatum mortui sumus vel saltem vulnerati, primus effectus doni caritatis remissio nostrorum est peccatorum. « Communicatio Sancti Spiritus » (2Co 13,13) in Ecclesia baptizatos restituit ad similitudinem divinam per peccatum amissam.
735 Tunc Ipse « arrabonem » seu « primitias » nostrae praebet hereditatis: (cf. Rm 8,23 2Co 1,22) vitam ipsam Sanctissimae Trinitatis quae diligere est « sicut Ipse dilexit nos » (cf. Io Jn 4,11-12). Hic amor (caritas de qua 1Co 13) principium est vitae novae in Christo, possibilis effectae quia accepimus « virtutem superveniente Spiritu Sancto » (Ac 1,8).
736 Per hanc Spiritus virtutem possunt filii Dei fructum ferre. Ille qui nos in veram inseruit Vitem, nos ferre faciet Spiritus fructum qui « est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia » (Ga 5,22-23). Spiritus est vita nostra; quo magis nosmetipsos abnegamus (cf. Mt 16,24-26), eo magis Spiritus facit ut etiam operaremur (cf. Ga 5,25).
« Per Spiritum Sanctum datur in paradisum restitutio, ad Regnum caelorum ascensus, in adoptionem filiorum reditus: datur fiducia Deum appellandi Patrem suum, consortem fieri gratiae Christi, filium lucis appellari, aeternae gloriae participem esse »(504).
(504) Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 15, 36: SC 17is,370 (PG 32, 132).
737 Missio Christi et Spiritus Sancti in Ecclesia adimpletur, corpore Christi et templo Spiritus Sancti. Haec missio coniuncta sociat exinde Christi fideles communioni Eius cum Patre in Spiritu Sancto: Spiritus homines praeparat, eos gratia Sua praevenit ut eos ad Christum trahat. Ipse eis Dominum manifestat resuscitatum, Eiusdem verbum eis revocat in memoriam eisque aperit spiritum ad intelligentiam Mortis et Resurrectionis Eius. Ipse eis mysterium Christi praesens reddit, maxime in Eucharistia, ut eos reconciliet eosque in communionem ponat cum Deo, ut eos faciat « multum afferre fructum » (cf. Jn 15,5 Jn 8 Jn 15,16).
738 Sic Ecclesiae missio illi Christi et Spiritus Sancti non additur, sed eius est sacramentum: illa, cum toto esse suo et in omnibus suis membris, mittitur ut mysterium communionis Sanctissimae Trinitatis annuntiet et testetur, in actum ducat et propaget (hoc erit obiectum sequentis articuli):
« Dicemus rursus, nos omnes, accepto uno et Eodem Spiritu, Sancto nimirum, commisceri quodammodo et inter nos, et cum Deo. Licet enim multi seorsim simus, et in unoquoque nostrum Christus Spiritum Patris ac Suum inhabitare faciat, unus tamen est ac indivisibilis, qui spiritus invicem distinctos (...) in unitatem colligit per Seipsum et omnes velut unum quid cerni facit in Seipso. Quemadmodum enim sanctae carnis (Christi) virtus concorporales reddit eos in quibus est, eodem, opinor, modo unus in omnibus indivisibilis inhabitans Dei Spiritus, ad unitatem spiritalem omnes cogit »(505).
(505) Sanctus Cyrillus Alexandrinus, Commentarius in Iohannem, 11, 11: PG 74, 561.
739 Quia Spiritus Sanctus est Christi Unctio, Christus, Caput corporis, Eum effundit in membra Sua ut ea nutriat, sanet, in eorum mutuis functionibus ordinet, vivificet, mittat ad testificandum, Suae societ oblationi ad Patrem Suaeque intercessioni pro universo mundo. Per Ecclesiae sacramenta, Christus membris corporis Sui Suum Spiritum communicat Sanctum et Sanctificatorem (hoc obiectum erit secundae partis Catechismi).
740 Haec « mirabilia Dei », in sacramentis Ecclesiae oblata credentibus, suos ferunt fructus in vita nova in Christo secundum Spiritum (hoc obiectum erit tertiae Catechismi partis).
741 « Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet nescimus, sed Ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus » (Rm 8,26). Spiritus Sanctus, artifex operum Dei, orationis est Magister (hoc erit obiectum quartae partis Catechismi).
742 « Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem: Abba, Pater » (Ga 4,6).
743 Ab initio usque ad temporis consummationem, cum Deus Filium mittit Suum, semper Suum mittit Spiritum: Eorum missio est coniuncta et inseparabilis.
744 In plenitudine temporis, Spiritus Sanctus in Maria omnes adimplet praeparationes ad Christi Adventum in populum Dei. Per actionem Spiritus Sancti in illa, Pater mundo dat Emmanuelem, « Nobiscum-Deum » (Mt 1,23).
745 Filius Dei per unctionem Spiritus Sancti consecratur Christus (Messias) in Incarnatione Sua (cf. Ps 2,6-7).
746 Iesus, per Mortem Suam Suamque Resurrectionem, est Dominus et Christus in gloria constitutus (cf. Ac 2,36). Ipse, de plenitudine Sua, Spiritum Sanctum effundit super Apostolos et Ecclesiam.
747 Spiritus Sanctus, quem Christus, Caput, in Sua membra effundit, Ecclesiam aedificat, animat et sanctificat. Ea sacramentum est communionis Sanctissimae Trinitatis et hominum.
748 « Lumen gentium cum sit Christus, haec sacrosancta Synodus, in Spiritu Sancto congregata, omnes homines claritate Eius, super faciem Ecclesiae resplendente, illuminare vehementer exoptat, omni creaturae Evangelium annuntiando »(506). His verbis aperitur « Constitutio dogmatica de Ecclesia » Concilii Vaticani II. Sic Concilium articulum fidei de Ecclesia plene ab articulis ostendit dependere qui ad Christum Iesum referuntur. Ecclesia aliud lumen non habet quam illud Christi; illa est aequiparabilis, secundum imaginem quae Patribus placet, lunae cuius totum lumen est solis reverberatio.
(506) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 1: AAS 57 (1965) 5.
749 Articulus de Ecclesia etiam plene ab illo de Spiritu Sancto dependet qui eum praecedit. « Quia cum iam demonstratum sit Spiritum Sanctum omnis sanctitatis fontem et largitorem esse, nunc ab Eodem Ecclesiam sanctitate donatam confitemur »(507). Ecclesia, secundum Patrum expressionem, locus est « ubi floret Spiritus »(508).
(507) Catechismus Romanus, 1, 10, 1: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 104.
(508) Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 35: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 82.
750 Credere Ecclesiam « Sanctam » esse et « Catholicam », illamque esse « Unam » et « Apostolicam » (sicut Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum adiungit) inseparabile est a fide in Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. In Symbolo Apostolico profitemur nos credere sanctam Ecclesiam (« Credo (...) Ecclesiam ») et non in Ecclesiam, ne Deum Eiusque confundamus opera et ut clare bonitati attribuamus Dei omnia dona quae Ipse in Sua posuit Ecclesia(509).
(509) cf. Catechismus Romanus, 1, 10, 22: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 118.
751 Verbum « Ecclesia » (¦ii80F", , R,D$ (D", ¦i-i"8,l, vocare ex) « convocationem » significat. Congregationem denotat populi (cf. Ac 19,39), generatim indolis religiosae. Hoc verbum frequenter a Vetere Testamento graeco adhibetur pro congregatione populi electi ante Deum, praecipue pro congregatione Sinai ubi Israel Legem accepit et a Deo tamquam Eius populus sanctus constitutus est (cf. Ex 19). Se « Ecclesiam » appellans, prima communitas eorum qui in Christum credebant, huius congregationis se agnoscebat heredem. In ea Deus populum Suum ex omnibus terrae « convocat » finibus. Verbum 5LD4"i, ex quo Church, Kirche derivantur, significat « illam quae ad Dominum pertinet ».
752 In sermone christiano, verbum « Ecclesia » congregationem denotat liturgicam(510), sed etiam communitatem localem 127 et totam communitatem universalem credentium(511). Hae tres significationes de facto sunt inseparabiles. « Ecclesia » est populus quem Deus congregat ex mundo universo. Ipsa in communitatibus exsistit localibus et tamquam congregatio liturgica, praecipue eucharistica, ducitur in rem. Ex verbo et ex corpore vivit Christi et sic ipsa corpus Christi fit.
(510) cf. 1Co 11,18 1Co 14,19 1Co 28 1Co 34-35
(511) cf. 1Co 15,9 Ga 1,13 Ph 3,6
753 In sacra Scriptura, multitudinem invenimus imaginum et figurarum quae inter se connectuntur, per quas Revelatio de Ecclesiae mysterio loquitur inexhauribili. Imagines ex Vetere Testamento desumptae variationes constituunt eiusdem ideae illis subiacentis, ideae « populi Dei ». In Novo Testamento (cf. Ep 1,22 Col 1,18), omnes hae imagines novum inveniunt centrum eo quod Christus « Caput » fit huius populi(512), qui exinde corpus est Eius. Circa hoc centrum imagines glomerantur « sive a vita pastorali vel ab agricultura, sive ab aedificatione aut etiam a familia et sponsalibus desumptae »(513).
(512) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 9: AAS 57 (1965) 13.
(513) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 6: AAS 57 (1965) 8.
754 « Est enim Ecclesia ovile, cuius ostium unicum et necessarium Christus est (cf. Jn 10,1-10). Est etiam grex, cuius Ipse Deus pastorem Se fore praenuntiavit (cf. Is 40,11 Ez 34,11-31), et cuius oves, etsi a pastoribus humanis gubernantur, indesinenter tamen deducuntur et nutriuntur ab Ipso Christo, bono Pastore Principeque pastorum (cf. Jn 10,11 1P 5,4), qui vitam Suam dedit pro ovibus (cf. Jn 10,11-15) ». 136
755 « Est Ecclesia agricultura seu ager Dei (cf. 1Co 3,9). In illo agro crescit antiqua oliva, cuius radix sancta fuerunt Patriarchae, et in qua Iudaeorum et gentium reconciliatio facta est et fiet (cf. Rm 11,13-26). Ipsa plantata est a caelesti Agricola tamquam vinea electa(514). Vitis vera Christus est, vitam et fecunditatem tribuens palmitibus, scilicet nobis, qui per Ecclesiam in Ipso manemus, et sine quo nihil possumus facere (cf. Jn 15,1-5) ». 141
(514) cf. Mt 21,33-43 cf. par.; Is 5,1-7
756 « Saepius quoque Ecclesia dicitur aedificatio Dei (cf. 1Co 3,9). Dominus Ipse Se comparavit lapidi, quem reprobaverunt aedificantes, sed qui factus est in caput anguli (Mt 21,42 cf. par; Ac 4,11 1P 2,7 Ps 118,22). Super illud fundamentum Ecclesia ab Apostolis exstruitur (cf. 1Co 3,11), ab eoque firmitatem et cohaesionem accipit. Quae constructio variis appellationibus decoratur: domus Dei (cf. 1Tm 3,15), in qua nempe habitat Eius familia, habitaculum Dei in Spiritu (cf. Ep 2,19-22), tabernaculum Dei cum hominibus (cf. Ap 21,3), et praesertim templum sanctum, quod in lapideis sanctuariis repraesentatum a sanctis Patribus laudatur, et in liturgia non immerito assimilatur Civitati sanctae, novae Ierusalem. In ipsa enim tamquam lapides vivi his in terris aedificamur (cf. 1P 2,5). Quam sanctam Civitatem Ioannes contemplatur, in renovatione mundi descendentem de caelis a Deo, "paratam sicut sponsam ornatam viro suo" (Ap 21,1-2) »(515).
(515) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 6: AAS 57 (1965) 8-9.
757 « Ecclesia etiam, "quae sursum est Ierusalem" et "Mater nostra" appellatur (Ga 4,26) (cf. Ap 12,17); describitur ut Sponsa immaculata Agni immaculati (cf. Ap 19,7 Ap 21,2 Ap 21,9 Ap 22,17), quam Christus "dilexit, et Seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret" (Ep 5,25-26), quam Sibi Foedere indissolubili sociavit et indesinenter "nutrit et fovet" (Ep 5,29) »(516).
(516) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 6: AAS 57 (1965) 9.
758 Ad mysterium Ecclesiae scrutandum, oportet imprimis eius originem in consilio meditari Sanctissimae Trinitatis et eius progressivam in historia effectionem.
759 « Aeternus Pater, liberrimo et arcano sapientiae ac bonitatis Suae consilio, mundum universum creavit, homines ad participandam vitam divinam elevare decrevit », ad quam omnes homines in Filio Suo appellat. « Credentes autem in Christum convocare statuit in sancta Ecclesia ». Haec « familia Dei » constituitur et in rem gradatim ducitur per historiae humanae gressus secundum Patris dispositiones: revera, Ecclesia « iam ab origine mundi praefigurata, in historia populi Israel ac Foedere antiquo mirabiliter praeparata, in novissimis temporibus constituta, effuso Spiritu est manifestata, et in fine saeculorum gloriose consummabitur »(517).
(517) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 2: AAS 57 (1965) 5-6.
760 « Mundus propter hanc (Ecclesiam) creatus est », dicebant christiani priorum temporum(518). Deus mundum creavit intuitu communionis in vita Sua divina, communionis quae efficitur per « convocationem » hominum in Christum, et haec « convocatio » Ecclesia est. Ecclesia finis est omnium(519), et ipsae dolorosae vicissitudines, sicut angelorum lapsus et hominis peccatum, permissae a Deo non fuerunt nisi ut occasio et medium ad totam Eius brachii extendendam virtutem, totam mensuram amoris quem mundo praebere volebat:
« Quemadmodum enim Eius voluntas est opus, et id mundus nominatur; ita etiam Eius propositum est hominum salus, et id vocatum est Ecclesia »(520).
(518) Hermas, Pastor, 8, ((Visio 2, 4, 1): SC 53,96 cf. Aristides, Apologia, 16, 7: BP 11, 125; Sanctus Iustinus, Apologia, 2, 7: CA 1,216-218 (PG 6, 456).
(519) cf. Sanctus Epiphanius, Panarion, 1, 1, 5, Haereses 2, 4: GCS 25, 174 (PG 41, 181).
(520) Clemens Alexandrinus, Paedagogus, 1, 6, 27, 2: GCS 12, 106 (PG 8, 281).
761 Populi Dei congregatio incipit ab instante in quo peccatum communionem hominum cum Deo hominumque inter se destruit. Ecclesiae congregatio est quasi reactio Dei ad chaos a peccato provocatum. Haec readunatio secreto in sinu omnium efficitur populorum: « In omni gente, qui timet (...) (Deum) et operatur iustitiam, acceptus est Illi » (Ac 10,35) (521).
(521) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 9: AAS 57 (1965) 12; Ibid, LG 13: AAS 57 (1965) 17-18; Ibid, LG 16: AAS 57 (1965) 20.
762 Remota praeparatio congregationis populi Dei incipit cum vocatione Abraham, cui Deus promittit eum patrem populi magni futurum esse (cf. Gn 12,2 Gn 15,5-6). Praeparatio immediata cum electione incipit Israel, tamquam populi Dei (cf. Ex 19,5-6 Dt 7,6). Per suam electionem, Israel futurae congregationis omnium gentium debet esse signum (cf. Is 2,2-5 Mich 4,1-4). Sed iam Prophetae accusant Israel quod Foedus ruperit et se in modum meretricis gesserit(522). Foedus Novum annuntiant et aeternum (cf. Ier 31,31-34; Is 55,3). « Quod Foedus Novum Christus instituit »(523).
(522) cf. Os 1 Is 1,2-4 Ier 2; etc.
(523) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 9: AAS 57 (1965) 13.
763 Ad Filium pertinet, in plenitudine temporum, consilium salutis Patris Sui ad effectum adducere: haec est Eius « missionis » ratio(524). « Dominus enim Iesus Ecclesiae Suae initium fecit praedicando faustum nuntium, Adventum scilicet Regni Dei a saeculis in Scripturis promissi »(525). Ad voluntatem Patris implendam, Christus Regnum caelorum inauguravit in terris. Ecclesia est « Regnum Christi iam praesens in mysterio »(526).
(524) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 3: AAS 57 (1965) 6; Id., Decr. Ad gentes, AGD 3: AAS 58 (1966) 949.
(525) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 5: AAS 57 (1965) 7.
(526) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 3: AAS 57 (1965) 6.
764 « Hoc vero Regnum in verbo, operibus et praesentia Christi hominibus elucescit »(527). Iesu accipere verbum est « Regnum ipsum suscipere »(528). Germen et initium Regni sunt « pusillus grex » (Lc 12,32) eorum ad quos Iesus circa Se convocandos venit et quorum Ipse est Pastor(529). Illi veram Iesu constituunt familiam. 169 Illos quos Ipse circa Se congregavit, novum docuit « modum agendi », sed etiam propriam orationem (cf. Mt 5-6).
(527) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 5: AAS 57 (1965) 7.
(528) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 5: AAS 57 (1965) 7.
(529) cf. Mt 10,16 Mt 26,31 Jn 10,1-21
765 Dominus Iesus Suam communitatem instruxit structura quae usque ad plenam Regni permanebit adimpletionem. Electio habetur imprimis Duodecim cum Petro tamquam eorum duce (cf. Mc 3,14-15) . Ii, duodecim Israel repraesentantes tribus (cf. Mt 19,28 Lc 22,30), petrae sunt fundamenti novae Ierusalem. 173 Duodecim (cf. Mc 6,7) aliique discipuli 175 missionem participant Christi, potestatem Eius, sed etiam Eius sortem (cf. Mt 10,25 Jn 15,20). Omnibus his actibus, Christus Suam Ecclesiam praeparat et aedificat.
766 Sed Ecclesia praecipue nata est ex dono totali Christi pro nostra salute, in Eucharistiae institutione anticipato et in cruce deducto in rem. « Exordium et incrementum (Ecclesiae) significantur sanguine et aqua ex aperto latere Iesu crucifixi exeunti »(530). « Nam de latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae mirabile sacramentum »(531). Sicut Eva de latere Adami formata est, sic Ecclesia est nata de corde transfixo Cristi in cruce mortui(532).
(530) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 3: AAS 57 (1965) 6.
(531) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, SC 5: AAS 56 (1964) 99.
(532) cf. Sanctus Ambrosius, Expositio evangelii secundum Lucam, 2, 85-89: CCL 14, 69-72 (PL 15, 1666-1668).
767 « Opere autem consummato, quod Pater Filio commisit in terra faciendum, missus est Spiritus Sanctus die Pentecostes, ut Ecclesiam iugiter sanctificaret »(533). Tunc « Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, (et) diffusio Evangelii inter gentes per praedicationem exordium sumpsit »(534). Ecclesia, quia omnium hominum ad salutem est « convocatio », sua ipsa natura, est missionalis, missa a Christo ad omnes nationes ut ex illis faciat discipulos(535).
(533) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 4: AAS 57 (1965) 6.
(534) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 4: AAS 58 (1966) 950.
(535) cf. Mt 28,19-20 Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 2: AAS 58 (1966) 948; Ibid, AGD 5-6: AAS 58 (1966) 951-955.
768 Spiritus Sanctus « Ecclesiam (...) diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit »(536), ut suam efficiat missionem. « Unde Ecclesia, donis sui Fundatoris instructa fideliterque Eiusdem praecepta caritatis, humilitatis et abnegationis servans, missionem accipit Regnum Christi et Dei annuntiandi et in omnibus gentibus instaurandi, huiusque Regni in terris germen et initium constituit »(537).
(536) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 4: AAS 57 (1965) 7.
(537) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 5: AAS 57 (1965) 8.
769 « Ecclesia (...) nonnisi in gloria caelesti consummabitur »(538), in Adventu Christi glorioso. Usque ad talem diem, « inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia »(539). Hic in terris se scit in exilio esse, peregrinantem a Domino, 187 et ad plenum Regni Adventum adspirat, ad horam qua « cum Rege suo in gloria coniungetur »(540). Ecclesiae consummatio et per eam illa mundi in gloria non fiet sine magnis probationibus. Tunc solummodo « omnes iusti inde ab Adam, "ab Abel iusto usque ad ultimum electum" in Ecclesia universali apud Patrem congregabuntur »(541).
(538) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 48: AAS 57 (1965) 53.
(539) Sanctus Augustinus, De civitate Dei , 18, 51: CSEL 402, 354 (PL 41, 614); cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 8: AAS 57 (1965) 12.
(540) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 5: AAS 57 (1965) 8.
(541) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 2: AAS 57 (1965) 6.
770 Ecclesia est in historia, sed eam simul transcendit. « Mens fide tantummodo illustrata »(542) potest in eius realitate visibili realitatem quamdam spiritualem perspicere quae vitam portat divinam.
(542) Catechismus Romanus, 1, 10, 20: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 117.
771 « Unicus mediator Christus Ecclesiam Suam sanctam, fidei, spei et caritatis communitatem his in terris ut compaginem visibilem constituit et indesinenter sustentat, qua veritatem et gratiam ad omnes diffundit ». Ecclesia est simul:
* « societas (...) organis hierarchicis instructa et mysticum Christi corpus »;
* « coetus adspectabilis et communitas spiritualis »;
* « Ecclesia terrestris et Ecclesia caelestibus bonis ditata ».
Hae dimensiones simul « unam realitatem complexam efformant, quae humano et divino coalescit elemento »(543).
Ecclesiae « proprium est esse humanam simul ac divinam, visibilem invisibilibus praeditam, actione ferventem et contemplationi vacantem, in mundo praesentem et tamen peregrinam; et ita quidem ut in ea quod humanum est ordinetur ad divinum eique subordinetur, quod visibile ad invisibile, quod actionis ad contemplationem, et quod praesens ad futuram civitatem quam inquirimus »(544).
« O humilitas! O sublimitas! Et tabernaculum Cedar, et sanctuarium Dei; et terrenum tabernaculum et caeleste palatium; et domus lutea et aula regia; et corpus mortis et templum lucis; et despectio denique superbis, et sponsa Christi. Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem: quam etsi labor et dolor longi exsilii decolorat, species tamen caelestis exornat »(545).
(543) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 8: AAS 57 (1965) 11.
(544) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, SC 2: AAS 56 (1964) 98.
(545) Sanctus Bernardus Claraevallensis, In Canticum sermo, 27, 7, 14: Opera, ed. J. Leclercq-C.H. Talbot-H. Rochais, v. (Romae (Romae 1957) p. 191.
772 In Ecclesia, Christus Suum proprium mysterium tamquam scopum consilii Dei adimplet et revelat: « recapitulare omnia in Christo » (Ep 1,10). Sanctus Paulus unionem sponsalem Christi et Ecclesiae « mysterium (...) magnum » appellat (Ep 5,32). Ecclesia quia Christo tamquam Sponso est unita suo (cf. Ep 5,25-27), fit etiam ipsa mysterium. 195 Sanctus Paulus in ea mysterium contemplans exclamat: « Christus in vobis, spes gloriae » (Col 1,27).
773 In Ecclesia, haec hominum communio cum Deo per caritatem quae « numquam excidit » (1Co 13,8), finis est qui ordinat quiquid in ea medium est sacramentale huic connexum mundo qui praeterit(546). Ecclesiae « compago tota ad membrorum in Christo sanctimoniam dirigitur. Porro secundum "mysterium magnum" illa diiudicatur sanctitas, ubi Sponsi dono respondet Sponsa proprio amoris dono »(547). Maria nos omnes praecedit in sanctitate quae mysterium est Ecclesiae, quatenus Sponsa est non habens maculam aut rugam (cf. Ep 5,27). Hac de causa, « mariana ratio Ecclesiae petrinam praecedit rationem »(548).
(546) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 48: AAS 57 (1965) 53.
(547) Ioannes Paulus II, ap. Mulieris dignitatem, MD 27: AAS 80 (1988) 1718.
(548) Ioannes Paulus II, ap. Mulieris dignitatem, MD 27: AAS 80 (1988) 1718, nota 55.
774 Verbum graecum µLFJD4l duobus vocabulis in linguam latinam versum est: mysterium et sacramentum. In ulteriore interpretatione, vocabulum sacramentum magis visibile exprimit signum realitatis occultae salutis, quam vocabulum mysterium denotat. Hoc sensu, Christus Ipse mysterium est salutis: « non est enim aliud Dei mysterium nisi Christus »(549). Opus salvificum Eius humanitatis sanctae et sanctificantis sacramentum est salutis, quod manifestatur et operatur in Ecclesiae sacramentis (quae Ecclesiae Orientales etiam « sancta mysteria » appellant). Septem sacramenta signa sunt et instrumenta per quae Spiritus Sanctus gratiam effundit Christi qui est Caput, in Ecclesiam quae corpus est Eius. Ecclesia ergo invisibilem continet et communicat gratiam quam ipsa significat. Hoc sensu analogico, ipsa appellatur « sacramentum ».
(549) Sanctus Augustinus, Epistula 187, 11, 34: CSEL 57, 113 (PL 33, 845).
775 Ecclesia est « in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis »:(550) sacramentum esse intimae unionis hominum cum Deo: talis est primus Ecclesiae scopus. Quia communio inter homines in unione cum Deo radicatur, Ecclesia est etiam sacramentum unitatis generis humani. In ea, haec unitas iam incepit, quia homines congregat « ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis » (Ap 7,9); Ecclesia simul est « signum et instrumentum » plenae effectionis huius unitatis quae adhuc advenire debet.
(550) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 1: AAS 57 (1965) 5.
776 Tamquam sacramentum, Ecclesia instrumentum est Christi. « Ab Eo etiam ut instrumentum Redemptionis omnium adsumitur »(551), « universale salutis sacramentum »(552) per quod Christus « mysterium amoris Dei erga homines manifestat simul et operatur »(553). Ea « est consilium visibile amoris Dei erga genus humanum »(554), quod vult « ut universum genus humanum unum populum efformet Dei, in unum corpus coalescat Christi, in unum coaedificetur templum Spiritus Sancti »(555).
(551) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 9: AAS 57 (1965) 13.
(552) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 48: AAS 57 (1965) 53.
(553) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 45: AAS 58 (1966) 1066.
(554) Paulus VI, Allocutio ad Sacri Collegii Cardinalium Patres (22 iunii 1973): AAS 65 (1973) 391.
(555) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 7: AAS 58 (1966) 956; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, LG 17: AAS 57 (1965) 20-21.
777 Verbum « Ecclesia » « convocationem » significat. Congregationem denotat eorum quos Verbum Dei convocat ut populum Dei efforment et qui, Christi corpore nutriti, fiunt ipsi corpus Christi.
778 Ecclesia simul via est et scopus consilii Dei: in creatione praefigurata, in Vetere Foedere praeparata, verbis et actionibus fundata Iesu Christi, in rem ducta a cruce Eius redemptrice ab Eiusque Resurrectione, est tamquam mysterium salutis ab effusione Spiritus Sancti manifestata. Ipsa consummabitur in gloria caelesti tamquam congregatio omnium qui redempti sunt de terra (cf. Ap 14,4).
779 Ecclesia simul visibilis est et spiritualis, societas hierarchica et corpus Christi mysticum. Ipsa est una, duplice formata elemento humano et divino. Ibi est eius mysterium quod sola fide potest accipi.
780 Ecclesia est in hoc mundo sacramentum salutis, signum et instrumentum communionis Dei et hominum.
781 « In omni quidem tempore et in omni gente Deo acceptus est quicumque timet Eum et operatur iustitiam. Placuit tamen Deo homines non singulatim, quavis mutua connexione seclusa, sanctificare et salvare, sed eos in populum constituere, qui in veritate Ipsum agnosceret Ipsique sancte serviret. Plebem igitur Israeliticam Sibi in populum elegit, quocum Foedus instituit et quem gradatim instruxit, Sese atque propositum voluntatis Suae in eius historia manifestando eumque Sibi sanctificando. Haec tamen omnia in praeparationem et figuram contigerunt Foederis illius Novi et perfecti, in Christo feriendi (...). Quod Foedus Novum Christus instituit, Novum scilicet Testamentum in Suo sanguine, ex Iudaeis ac gentibus plebem vocans, quae non secundum carnem sed in Spiritu ad unitatem coalesceret »(556).
(556) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 9: AAS 57 (1965) 12-13.
782 Populus Dei peculiaritates habet quae illum nitide ab omnibus historiae coetibus religiosis, ethnicis, politicis vel culturalibus distinguunt:
* Populus est Dei: Deus ad nullum populum pertinet tamquam proprius. Sed Ipse Sibi populum acquisivit ex illis qui prius populus non erant: « genus electum, regale sacerdotium, gens sancta » (1P 2,9).
* Huius populi membrum aliquis fit non per physicam nativitatem, sed per nativitatem « desuper », « ex aqua et Spiritu » (Jn 3,3-5), id est, per fidem in Christum et per Baptismum.
* Hic populus habet ut Caput Iesum Christum (Unctum, Messiam): quia eadem Unctio, Spiritus Sanctus, ex Capite fluit in corpus, hoc est « populus messianicus ».
* « Habet pro conditione dignitatem libertatemque filiorum Dei, in quorum cordibus Spiritus Sanctus sicut in templo inhabitat »(557).
* « Habet pro lege mandatum novum diligendi sicut Ipse Christus dilexit nos »(558). Haec est Lex « nova » Spiritus Sancti (cf. Rm 8,2 Ga 5,25).
* Eius missio est, ut sal sit terrae et lux mundi (cf. Mt 5,13-16). « Pro toto (...) genere humano firmissimum est germen unitatis, spei et salutis »(559).
* Eius tandem finis est « Regnum Dei, ab Ipso Deo in terris inchoatum, ulterius dilatandum, donec in fine saeculorum ab Ipso etiam consummetur »(560).
(557) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 9: AAS 57 (1965) 13.
(558) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 9: AAS 57 (1965) 13; cf Jn 13,34
(559) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 9: AAS 57 (1965) 13.
(560) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 9: AAS 57 (1965) 13.
783 Iesum Christum Pater Spiritu Sancto unxit atque « Sacerdotem, Prophetam et Regem » constituit. Universus populus Dei haec tria munera Christi participat et responsabilitates missionis fert et servitii quae ex illis derivantur(561).
(561) cf. Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptor hominis, RH 18-21: AAS 71 (1979) 301-320.
784 Cum quis populum Dei per fidem ingreditur et per Baptismum, participationem recipit in huius populi vocatione unica: in eius vocatione sacerdotali: « Christus Dominus, Pontifex ex hominibus assumptus novum populum "fecit regnum et sacerdotes Deo et Patri Suo". Baptizati enim, per regenerationem et Spiritus Sancti unctionem consecrantur in domum spiritualem et sacerdotium sanctum »(562).
(562) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 10: AAS 57 (1965) 14.
785 « Populus Dei sanctus de munere quoque prophetico Christi participat ». Praecipue per supernaturalem fidei sensum, qui proprius est populi universi, laicorum et hierarchiae, cum ille « semel traditae sanctis fidei indefectibiliter adhaeret »(563) eiusque profundius penetrat intelligentiam et testis fit Christi in medio mundi huius.
(563) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 12: AAS 57 (1965) 16.
786 Populus denique Dei de munere regali participat Christi. Christus Suum regium exercet principatum omnes homines per Suam Mortem et Resurrectionem ad Se trahens (cf. Jn 12,32). Christus, Rex et Dominus universi mundi, factus est omnium servus, quatenus « non venit ministrari sed ministrare et dare animam Suam Redemptionem pro multis » (Mt 20,28). Pro christiano, Illi « servire, regnare est »(564); Ecclesia praesertim « in pauperibus et patientibus imaginem Fundatoris sui pauperis et patientis agnoscit »(565). Populus Dei suam « regalem dignitatem » ducit in rem, secundum hanc vivens vocationem serviendi cum Christo.
« Omnes enim in Christo regeneratos, crucis signum efficit reges, Spiritus Sancti unctio consecrat sacerdotes, ut praeter istam specialem nostri ministerii servitutem universi spiritales et rationabiles christiani agnoscant se regii generis et sacerdotalis officii esse consortes. Quid enim tam regium quam subditum Deo animum corporis sui esse rectorem? Et quid tam sacerdotale quam vovere Domino conscientiam puram, et immaculatas pietatis hostias de altari cordis offerre? »(566).
(564) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 36: AAS 57 (1965) 41.
(565) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 8: AAS 57 (1965) 12.
(566) Sanctus Leo Magnus, Sermo 4, 1: CCL 138, 16-17 (PL 54, 149).
Catechismus 730