Catechismus
« Pater, (...) haec est autem vita aeterna, ut cognoscant Te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum » (Jn 17,3) . Salvator noster Deus « omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1Tm 2,3-4). « Nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri » (Ac 4,12), nisi Nomen Iesu.
1 Deus, in Se Ipso infinite perfectus atque beatus, secundum purae bonitatis propositum, hominem libere creavit, ut illum vitae Suae beatae efficeret participem. Quare Ipse omni tempore et in omni loco homini fit propinquus. Hominem Deus vocat et adiuvat ut Eum quaerat, cognoscat atque totis viribus diligat. Omnes homines, peccato dispersos, in unitatem convocat familiae Suae, quae est Ecclesia. Ad id efficiendum, Suum misit Filium tamquam Redemptorem et Salvatorem, cum tempora sunt impleta. In Ipso et per Ipsum homines Deus vocat ut in Spiritu Sancto filii Eius fiant adoptivi atque ideo heredes Eius vitae beatae.
2 Ut haec vocatio in toto resonaret orbe, Christus Apostolos misit, quos elegerat, illis Evangelii nuntiandi praebens mandatum: « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi » (Mt 28,19-20). Apostoli, huius missionis virtute, « profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis » (Mc 16,20).
3 Illi qui, Deo iuvante, hanc vocationem Christi acceperunt eique libere responderunt, impulsi sunt et ipsi Christi amore ad Bonum Nuntium ubique terrarum proclamandum. Hunc thesaurum, quem ab Apostolis acceperant, eorum successores fideliter servaverunt. Christifideles vocantur omnes ut illum de generatione in generationem transmittant, fidem annuntiantes, ex ea in communione fraterna viventes eamque in liturgia et precibus celebrantes (cf. Ac 2,42).
4 Cito catechesis est appellata nisuum summa in Ecclesia susceptorum ut discipuli arcesserentur, ut homines iuvarentur ad credendum Iesum esse Filium Dei idque credentes vitam haberent in nomine Eius, ut iidem educarentur et in hac vita instituerentur et sic corpus Christi aedificaretur(1).
(1) cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, CTR 1: AAS 71 (1979) 1277-1278.
5 « In universum affirmari potest catechesim esse educationem in fide impertiendam pueris, iuvenibus, adultis, potissimum per institutionem doctrinae christianae, quae plerumque cohaerenti fit via atque ratione, eo nempe consilio ut credentes christianae vitae plenitudini initientur »(2).
(2) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, CTR 18: AAS 71 (1979) 1292.
6 Quin cum ipsis confundatur, catechesis cum pluribus aliis elementis missionis pastoralis Ecclesiae conectitur, quae rationem quamdam catecheticam prae se ferunt, catechesim ipsam praeparant aut ex illa manant. Ut sunt: prima Evangelii annuntiatio seu missionalis praedicatio ad fidem excitandam; argumentorum ad credendum inquisitio; vitae christianae experientia; sacramentorum celebratio; in ecclesialem communitatem insertio; apostolicum et missionale testimonium(3).
(3) cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, CTR 18: AAS 71 (1979) 1292.
7 « Patet autem catechesim cum omni vita Ecclesiae arcte coniungi atque conecti. Ex ipsa enim potissimum pendet non solum disseminatio Ecclesiae per loca eiusque auctus per numeros, verum multo magis interius Ecclesiae incrementum eiusque convenientia cum Dei consilio »(4).
(4) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, CTR 13: AAS 71 (1979) 1288.
8 Tempora in quibus Ecclesia renovatur, sunt etiam tempora, quibus catechesis insigni traditur ratione. Sic, in magna Patrum Ecclesiae percipitur aetate, sanctos nempe Episcopos in suo ministerio catechesi magni momenti tribuisse partes. Tales enim sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, sanctus Ioannes Chrysostomus, sanctus Ambrosius, sanctus Augustinus atque plures alii habentur Patres, quorum opera catechetica exemplo esse pergunt.
9 Ministerium catecheticum vires semper in Conciliis haurit renovatas. Ad hoc quod attinet, Concilium Tridentinum exemplum habetur efferendum: etenim catechesi in suis decretis priores tribuit partes; in illo Catechismus Romanus suam invenit originem, qui etiam eius nomine insignitur et opus est praestantissimum tamquam doctrinae christianae compendium; illud in Ecclesia dispositionem pro catechesi tradenda suscitavit notatu dignam; atque etiam impulit ut plures catechismi, opera sanctorum Episcoporum ac theologorum, veluti sancti Petri Canisii, sancti Caroli Borromeo, sancti Turibii de Mogrovejo vel sancti Roberti Bellarmino, ederentur.
10 Inde mirum non est, in motu a Concilio Vaticano II inducto (quod quidem Concilium Paulus Papa VI tamquam magnum temporis hodierni habuit catechismum), Ecclesiae catechesim iterum mentes ad se convertisse. Directorium generale catecheticum anno 1971 editum, coetus Synodi Episcoporum evangelizationi (1974) et catechesi (1977) dicati, adhortationes apostolicae Evangelii nuntiandi (1975) et Catechesi tradendae (1979), quae illis coetibus respondent, idipsum testantur. Coetus extraordinarius Synodi Episcoporum, anno 1985 celebratus, rogavit: « Valde communiter desideratur Catechismus seu compendium totius doctrinae catholicae, tam de fide quam de moribus conscribendum »(5). Summus Pontifex Ioannes Paulus II huic Synodi Episcoporum voto sese sociavit, id nempe agnoscens: « Desiderium omnino respondet verae necessitati Ecclesiae universalis et Ecclesiarum particularium »(6). Sedulo est adnisus ut hoc Patrum Synodi desiderium in rem duceretur.
(5) Synodus Episcoporum, Coetus extraordinarius, Ecclesia sub Verbo Dei mysteria Christi celebrans pro salute mundi. Relatio finalis II, B, a, 4 (E Civitate Vaticana 1985) p. 11.
(6) Ioannes Paulus II, Allocutio Synodo extraordinaria exeunte ad Patres congregatos habita (7 decembris 1985), 6: AAS 78 (1986) 435.
11 Scopus huius Catechismi est organicam atque syntheticam offerre expositionem essentialium et fundamentalium doctrinae catholicae de fide et moribus argumentorum sub luce Concilii Vaticani II necnon totius Ecclesiae Traditionis. Sacra Scriptura, sancti Patres, liturgia et Ecclesiae Magisterium praecipui eius sunt fontes. Ad id vero destinatur ut « quasi punctum referentiae sit pro catechismis seu compendiis quae in diversis regionibus componentur »(7).
(7) Synodus Episcoporum, Coetus extraordinarius, Ecclesia sub Verbo Dei mysteria Christi celebrans pro salute mundi. Relatio finalis II, B, a, 4 (E Civitate Vaticana 1985) p. 11.
12 Hic Catechismus ad eos praecipue dirigitur qui catechesis officii sponsores habentur: imprimis ad Episcopos quatenus fidei doctores et Ecclesiae sunt Pastores. Illis offertur tamquam instrumentum pro eorum officio adimplendo Dei populum edocendi. Per Episcopos ad illos ulterius dirigitur qui catechismos redigunt, ad presbyteros et ad catechistas. Eius autem lectio omnibus aliis christifidelibus utilis etiam erit.
13 Huius Catechismi dispositio magnam catechismorum sequitur traditionem, secundum quam catechesis circa quattuor struitur « fundamentales columnas »: baptismalis scilicet Professionem fidei (Symbolum), fidei sacramenta, vitam secundum fidem (Mandata), credentis orationem (« Pater noster »).
Pars prima: Professio fidei
14 Illi qui per fidem et Baptismum sunt Christi, fidem coram hominibus confiteri debent baptismalem (cf. Mt 10,32 Rm 10,9) . Propterea Catechismus imprimis exponit in quo consistant Revelatio, per quam Deus ad hominem Se vertit eique Se donat, et fides, qua homo Deo respondet (sectio prima). Fidei Symbolum dona colligit compendio, quae Deus, ut omnis boni Auctor, ut Redemptor, ut Sanctificator, homini largitur eaque circa nostri Baptismi « tria capita » disponit - est enim fides in unum Deum: Patrem omnipotentem, Creatorem; et Iesum Christum, Eius Filium, Dominum et Salvatorem nostrum; et Spiritum Sanctum, in sancta Ecclesia (sectio secunda).
Pars secunda: Fidei sacramenta
15 Secunda Catechismi pars exponit quomodo Dei salus, semel pro semper a Christo Iesu atque a Spiritu Sancto peracta, in actionibus sacris liturgiae Ecclesiae reddatur praesens (sectio prima), praesertim vero in septem sacramentis (sectio secunda).
Pars tertia: Vita ex fide
16 Catechismi tertia pars hominis ad Dei imaginem creati ultimum ostendit finem: beatitudinem viasque ad illam perveniendi: per rectum nempe et liberum agendi modum adiumento Legis et gratiae Dei (sectio prima); per modum agendi qui duplex in rem deducit caritatis mandatum quod in decem Dei mandatis explicatur (sectio secunda).
Pars quarta: Oratio in vita ex fide
17 Pars Catechismi postrema de sensu et momento agit orationis in credentium vita (sectio prima). Ipsa per brevem septem postulationum dominicae Orationis clauditur commentarium (sectio secunda). In illis enim summam invenimus bonorum, quae et nos sperare debemus et Pater noster caelestis nobis impertire vult.
18 Hic Catechismus ut totius fidei catholicae concipitur organica expositio. Propterea tamquam unum quid legendus est. Eo quod lector in margine textus saepe ad alios remittitur locos (per numeros typis minoribus compositos qui se ad alias referunt paragraphos de eadem re agentes), et ope indicis analytici in extremo volumine positi, fit ut unumquodque argumentum in sua cum fidei summa conspici possit coniunctione.
19 Saepe sacrae Scripturae textus litteraliter non afferuntur, sed mera ad illos (per « cf ») in nota fit allegatio. Pro talium locorum profundiore intellegentia ad textus ipsos accedere oportet. Hae biblicae allegationes pro catechesi sunt laboris instrumentum.
20 Litterarum minorum usus quibusdam in locis indicat de historicae vel apologeticae indolis agi notationibus, vel de expositionibus doctrinalibus complementariis.
21 Allegationes litteris minoribus expressae fontium patristicorum, liturgicorum, magisterialium et hagiographicorum ad expositionem doctrinalem ditandam ordinantur. Hi textus pro usu directe catechetico saepe sunt selecti.
22 In fine cuiusque argumenti unitatem quamdam constituentis, textuum brevium series, per formulas concisas, doctrinae essentialia comprehendunt. Haec « compendia » intendunt locali catechesi praebere suggestiones pro formulis syntheticis et aptis quae memoriae mandentur.
23 Hic Catechismus in expositione insistit doctrinali. Ipse enim auxilium afferre intendit ut fides profundius cognoscatur. Eo ipso ad id dirigitur ut haec ad maturitatem perducatur fides, ut in vita altiores agat radices atque ut in testimonio exhibito eluceat(8).
(8) cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, CTR 20-22: AAS 71 (1979) 1293-1296; Ibid, CTR 25: AAS 71 (1979) 1297-1298.
24 Propter ipsum scopum ab eo intentum, hic Catechismus non quaerit expositionis et methodorum catecheticarum peragere accommodationes, quae a diversitate culturarum, aetatum, spiritualis maturitatis, socialium et ecclesialium habitudinum eorum postulantur, ad quos dirigitur catechesis. Hae prorsus necessariae accommodationes ad peculiares pertinent catechismos, et adhuc amplius ad eos qui christifideles instituunt.
« Qui docendi munus exercet, omnia omnibus efficiatur, ut et omnes Christo lucrifaciat (...). Neque vero unius tantum generis homines fidei suae commissos esse arbitretur, ut praescripta quadam et certa docendi formula erudire, atque ad veram pietatem instituere aeque omnes fideles possit: sed cum alii veluti modo geniti infantes sint, alii in Christo adolescere incipiant, nonnulli vero quodammodo confirmata sint aetate, necesse est diligenter considerare, quibus lacte, quibus solidiore cibo opus sit (...). Id vero Apostolus (...) observandum indicavit (...) ut videlicet intelligerent qui ad hoc ministerium vocati sunt, ita in tradendis fidei mysteriis, ac vitae praeceptis doctrinam ad audientium sensum atque intelligentiam accommodari oportere »(9).
(9) Catechismus Romanus seu ex decreto Concilii Tridentini ad parochos, Pii V Pontificis Maximi iussu editus, Praefatio, 11: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 11.
25 Ad hanc praesentationem concludendam in memoriam expedit revocare hoc pastorale principium quod Catechismus Romanus profert:
« Haec nimirum est via illa excellentior, quam (...) Apostolus demonstravit, cum omnem doctrinae et institutionis suae rationem ad charitatem, quae numquam excidit, dirigeret. Sive enim credendum, sive sperandum, sive agendum aliquid proponatur, ita in eo semper charitas Domini nostri commendari debet, ut quivis perspiciat omnia perfectae christianae virtutis opera non aliunde quam a dilectione ortum habere, neque ad alium finem, quam ad dilectionem referenda esse »(10).
(10) Catechismus Romanus, Praefatio 10: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 10.
26 Cum nostram profitemur fidem, verbo incipimus: « Credo » vel « Credimus ». Antequam Ecclesiae fidem exponamus, qualem in Symbolo confitemur, qualis in liturgia celebratur, qualis in vitam per mandatorum observantiam ducitur atque per orationem, quaestionem nobis proponamus: quid « credere » significet. Fides est responsio ab homine data Deo, qui Se illi revelat et donat, simul abundantissimam afferens lucem homini in sensum vitae suae inquirenti ultimum. Hanc igitur hominis inquisitionem imprimis consideramus (caput primum), deinde Revelationem divinam, per quam Deus homini occurrit (caput secundum), denique fidei responsum (caput tertium).
27 Dei desiderium in corde hominis est inscriptum, quia homo a Deo et ad Deum creatus est; Deus autem hominem ad Se allicere non desinit, et solummodo in Deo inveniet homo veritatem et beatitudinem quas indesinenter exquirit:
« Dignitatis humanae eximia ratio in vocatione hominis ad communionem cum Deo consistit. Ad colloquium cum Deo iam inde ab ortu suo invitatur homo: non enim exsistit, nisi quia, a Deo ex amore creatus, semper ex amore conservatur; nec plene secundum veritatem vivit, nisi amorem illum libere agnoscat et Creatori suo se committat »(11).
(11) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 19: AAS 58 (1966) 1038-1039.
28 Homines, in historia sua ad haec usque tempora, multiplici modo, suam Dei inquisitionem expresserunt suis religiosis et persuasionibus et se gerendi rationibus (precibus, sacrificiis, cultibus, meditationibus etc.). Hae expressionis formae, quamquam ambiguitates secum ferre possunt, ita sunt universales, ut homo ens religiosum appellari possit:
Deus « fecit (...) ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, quaerere Deum si forte attrectent Eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In Ipso enim vivimus et movemur et sumus » (Ac 17,26-28).
29 Attamen homo « hanc intimam ac vitalem cum Deo coniunctionem »(12) oblivisci, neglegere, immo explicite reiicere potest. Tales habitudines e fontibus valde diversis possunt oriri:(13) e rebellione contra malum quod est in mundo, e religiosis ignorantia vel indifferentia, e saeculi et divitiarum sollicitudine (cf. Mt 13,22), e pravo credentium exemplo, e cogitationum tendentiis religioni adversantibus, ex habitudine denique hominis peccatoris ob timorem se a Deo abscondentis (cf. Gn 3,8-10) et ab Eius vocatione fugientis (cf. Ion 1,3).
(12) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 19: AAS 58 (1966) 1039.
(13) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 19-21: AAS 58 (1966) 1038-1042.
30 « Laetetur cor quaerentium Dominum » (Ps 105,3). Si homo potest Dei oblivisci aut Illum respuere, Ipse tamen Deus omnem hominem ad Ipsum quaerendum vocare non desinit, ut homo vivat et beatitudinem inveniat. Haec autem inquisitio ab homine requirit totum eius intelligentiae nisum, eius voluntatis rectitudinem, « cor rectum » atque etiam testimonium aliorum qui eum doceant Deum quaerere.
« Magnus es, Domine, et laudabilis valde: magna virtus Tua et sapientiae Tuae non est numerus. Et laudare Te vult homo, aliqua portio creaturae Tuae, et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui et testimonium quia superbis resistis: et tamen laudare Te vult homo, aliqua portio creaturae Tuae. Tu excitas, ut laudare Te delectet, quia fecisti nos ad Te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in Te »(14).
(14) Sanctus Augustinus, Confessiones, 1, 1, 1: CCL 27, (PL (PL 32, 659-661).
31 Homo, ad Dei imaginem creatus et ad Deum cognoscendum et amandum vocatus, cum Deum quaerit, quasdam detegit « vias » ut ad Dei accedat cognitionem. Illae etiam « argumenta exsistentiae Dei » appellantur, non tamen eodem sensu quo scientiae naturales quaerunt argumenta, sed quatenus « argumenta convergentia et persuadentia » sunt quae ad veras certitudines pertingere sinunt.
Hae « viae » Deo appropinquandi initium a creatione sumunt: a mundo materiali et a persona humana.
32 Mundus: Deus potest, ex motu et efficientia, ex contingentia, ex ordine et pulchritudine mundi, ut origo et finis universi cognosci.
Sanctus Paulus de gentibus affirmat: « Quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim Ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna Eius et virtus et divinitas » (Rm 1,19-20) (15).
Atque sanctus Augustinus dicit: « Interroga pulchritudinem terrae, interroga pulchritudinem maris, interroga pulchritudinem dilatati et diffusi aeris, interroga pulchritudinem coeli, (...) interroga ista. Respondent tibi omnia: Ecce vide, pulchra sumus. Pulchritudo eorum, confessio eorum. Ista pulchra mutabilia quis fecit, nisi incommutabilis Pulcher? »(16).
(15) cf. Ac 14,15-17 Ac 17,27-28 Sg 13,1-9
(16) Sanctus Augustinus, Sermo 241, 2: PL 38, 1134.
33 Homo: allectus sua veritati et pulchritudini apertione, boni moralis sensu, libertate et suae conscientiae voce, infiniti et beatitudinis appetitu homo de exsistentia Dei se interrogat. In his omnibus, animae suae spiritualis percipit signa. « Semen aeternitatis, quod (homo) in se gerit, ad solam materiam cum irreductibile sit »(17), eius anima originem ducere nequit nisi a solo Deo.
(17) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 18: AAS 58 (1966) 1038; cf Ibid, GS 14: AAS 58 (1966) 1036.
34 Mundus et homo testantur se in semetipsis neque primum principium neque finem habere ultimum, sed participare illius « Esse » quod in se est sine origine et sine fine. Sic, per varias huiusmodi « vias », homo accedere potest ad cognitionem exsistentiae illius realitatis quae est causa prima finisque ultimus omnium et « quam omnes Deum nominant »(18).
(18) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, q. 2, a. 3, c: Ed. Leon. 4, 31.
35 Hominis facultates illum capacem efficiunt Dei personalis exsistentiam cognoscendi. Sed ut homo in Eius intimitatem ingredi possit, voluit Deus Se homini revelare illique gratiam conferre qua hanc Revelationem per fidem accipere possit. Nihilominus argumenta exsistentiae Dei ad fidem disponere possunt atque adiutorio esse ut fides humanae rationi non opponi perspiciatur.
36 « Sancta Mater Ecclesia tenet et docet, Deum, rerum omnium principium et finem, naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci posse »(19). Sine hac capacitate, homo Revelationem Dei accipere nequiret. Hanc vero capacitatem habet homo quia « ad imaginem Dei » creatus est (Gn 1,27).
(19) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 2: DS 3004 cf.,De Revelatione, canon 2: DS 3026 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 6: AAS 58 (1966) 819.
37 Attamen homo in condicionibus historicis, in quibus versatur, plures experitur difficultates ad Deum solo rationis lumine cognoscendum.
« Licet humana ratio, simpliciter loquendo, veram et certam cognitionem unius Dei personalis, mundum providentia Sua tuentis ac gubernantis, necnon naturalis legis a Creatore nostris animis inditae, suis naturalibus viribus ac lumine assequi revera possit, nihilominus non pauca obstant, quominus eadem ratio hac sua nativa facultate efficaciter fructuoseque utatur. Quae enim ad Deum pertinent et ad rationes spectant, quae inter homines Deumque intercedunt, veritates sunt rerum sensibilium ordinem omnino transcendentes, quae, cum in vitae actionem inducuntur eamque informant, sui devotionem suique abnegationem postulant. Humanus autem intellectus in talibus veritatibus acquirendis difficultate laborat tum ob sensuum imaginationisque impulsum, tum ob pravas cupiditates ex peccato originali ortas. Quo fit ut homines in rebus huiusmodi libenter sibi suadeant esse falsa vel saltem dubia, quae ipsi nolint esse vera »(20).
(20) Pius XII, Litt. enc. Humani generis: DS 3875
38 Hac de causa, homo eget per Dei Revelationem illuminari non solum circa ea quae suum superant intellectum, sed etiam « ut ea, quae in rebus religionis et morum rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque humani generis condicione, ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint »(21).
(21) Ibid: DS 3876 cf. Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 2: DS 3005 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 6: AAS 58 (1966) 819-820; Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, q. 1, a. 1, c: Ed. Leon. 4, 6.
39 Ecclesia, cum rationis humanae capacitatem Deum cognoscendi defendit, suam exprimit fiduciam de sua omnibus hominibus et cum omnibus hominibus de Deo loquendi possibilitate. Ab hac persuasione, eius colloquium cum aliis religionibus, cum philosophia et scientia, atque etiam cum non credentibus et atheis initium sumit.
40 Cum nostra de Deo cognitio sit limitata, locutiones nostrae de Deo pariter limitatae sunt. Deum nominare nequimus nisi a creaturis procedentes atque secundum nostrum humanum limitatum cognoscendi et cogitandi modum.
41 Omnes creaturae quandam cum Deo prae se ferunt similitudinem, singulariter autem homo ad Dei imaginem et similitudinem creatus. Multiplices creaturarum perfectiones (earum veritas, bonitas, pulchritudo) Dei perfectionem reverberant infinitam. Hac de causa, Deum valemus nominare ab Eius creaturarum procedentes perfectionibus, « a magnitudine enim et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest Creator horum videri » (Sg 13,5).
42 Deus omnem transcendit creaturam. Necessarium igitur est nostras indesinenter locutiones purificare ab eo quod limitatum, imaginarium et imperfectum est, ne Deum, qui est « ineffabilis, incomprehensibilis, invisibilis, inexcogitabilis »(22), cum nostris humanis confundamus repraesentationibus. Nostra humana verba semper citra Dei manent mysterium.
(22) Liturgia Byzantina. Anaphora sancti Ioannis Chrysostomi: Liturgies Eastern and Western, ed. F.E. Brightman (Oxford 1896) p. 384 (PG 63, 915).
43 Cum sic de Deo loquimur, nostrae locutiones humano utique modo exprimuntur, sed revera Deum Ipsum attingunt, quin tamen Ipsum in Eius infinita exprimere possint simplicitate. Illud etenim in memoriam revocare oportet: « Inter Creatorem et creaturam non potest similitudo notari, quin inter eos maior sit dissimilitudo »(23); atque etiam: « Non enim de Deo capere possumus quid est, sed quid non est, et qualiter alia se habeant ad Ipsum »(24).
(23) Concilium Lateranense IV, Cap. 2. De errore abbatis Ioachim: DS 806
(24) Sanctus Thomas Aquinas, Summa contra gentiles, 1, 30: Ed. Leon. 13, 92.
44 Homo natura et vocatione est ens religiosum. Cum vero homo a Deo veniat et ad Deum vadat, vita plene humana non vivit, nisi libere coniunctus vivat cum Deo.
45 Homo factus est ut in communione vivat cum Deo, in quo eius invenitur felicitas. « Cum inhaesero Tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et viva erit vita mea tota plena Te »(25).
(25) Sanctus Augustinus, Confessiones, 10, 28, 39: CCL 27, 175 (PL 32, 795).
46 Cum creaturarum nuntium suaeque conscientiae auscultat vocem, homo ad certitudinem existentiae Dei, causae et finis omnium, pervenire potest.
47 Ecclesia docet Deum unum et verum, nostrum Creatorem et Dominum, per Eius opera, naturali rationis humanae lumine certo cognosci posse(26).
(26) cf. Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De revelatione, canon 2: DS 3026
48 Deum revera nominare possumus procedentes a multiplicibus creaturarum perfectionibus, quae Dei infinite perfecti sunt similitudines, licet nostrae finitae locutiones Eius non exhauriant mysterium.
49 « Creatura (...) sine Creatore evanescit »(27). Propterea credentes sciunt se amore Christi urgeri ut Dei viventis lumen afferant ad illos, qui Eum ignorant vel respuunt.
(27) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 36: AAS 58 (1966) 1054.
50 Homo naturali ratione Deum, ab Eius procedens operibus, cum certitudine cognoscere potest. Sed alius habetur cognitionis ordo quem homo nequaquam suis viribus attingere valet, scilicet ille Revelationis divinae(28). Deus, decisione prorsus libera, Se revelat atque homini Se donat. Id Ipse facit Suum revelans mysterium, Suum benevolum consilium quod omnino ab aeterno in Christo pro omnibus hominibus cepit. Suum plene revelavit consilium Filium Suum dilectum, Dominum nostrum Iesum Christum, necnon Spiritum Sanctum mittens.
(28) cf. Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS 3015
51 « Placuit Deo pro Sua bonitate et sapientia Seipsum revelare et notum facere sacramentum voluntatis Suae, quo homines per Christum, Verbum carnem factum, in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae naturae consortes efficiuntur »(29).
(29) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 2: AAS 58 (1966) 818.
52 Deus, « lucem habitans inaccessibilem » (1Tm 6,16), vitam Suam divinam hominibus a Se libere creatis communicare vult, ut eos in unico Filio Suo filios efficiat adoptivos (cf. Ep 1,4-5) . Deus Seipsum revelans homines facere vult capaces Illi respondendi, Illum cognoscendi Illumque amandi ultra totum id cuius capaces essent ex se ipsis.
53 Consilium divinum Revelationis in rem perducitur simul « gestis verbisque intrinsece inter se connexis »(30) seseque mutuo elucidantibus. Id « paedagogiam divinam » implicat peculiarem: Deus Se homini gradatim communicat, illum per temporis periodos ad supernaturalem Revelationem praeparat accipiendam quam Deus de Se Ipso facit quaeque in Persona et missione Verbi incarnati, Iesu Christi culmen attinget.
Sanctus Irenaeus Lugdunensis de hac paedagogia divina saepe loquitur sub imagine mutuae inter Deum et hominem assuetudinis. « Verbum Dei (...) habitavit in homine et Filius hominis factus est, ut assuesceret hominem percipere Deum et assuesceret Deum in homine secundum placitum Patris »(31).
(30) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 2: AAS 58 (1966) 818.
(31) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 20, 2: SC 211,392 (PG 7, 944); cf, exempli gratia, Ibid SC 3,17,1: SC 211,330 (PG 7, 929); Ibid SC 4,12,4: SC 100,518 (PG 7, 1006); Ibid SC 4,21,3: SC 100,684 (PG 7, 1046).
54 « Deus, per Verbum omnia creans et conservans, in rebus creatis perenne Sui testimonium hominibus praebet et, viam salutis supernae aperire intendens, insuper protoparentibus inde ab initio Semetipsum manifestavit »(32). Ipse eos ad intimam cum Semetipso invitavit communionem, splendentibus illos induens gratia atque iustitia.
(32) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 3: AAS 58 (1966) 818.
55 Haec Revelatio peccato nostrorum protoparentum interrupta non est. Deus enim « post eorum (...) lapsum eos, Redemptione promissa, in spem salutis erexit et sine intermissione generis humani curam egit, ut omnibus qui secundum patientiam boni operis salutem quaerunt, vitam aeternam daret »(33).
« Et cum amicitiam Tuam, non oboediens amisisset, non eum dereliquisti in mortis imperio. (...) Sed et Foedera pluries hominibus obtulisti »(34).
(33) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 3: AAS 58 (1966) 818.
(34) Prex eucharistica IV: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 467.
56 Deus, unitate generis humani peccato comminuta, statim humanum intendit salvare genus cum unaquaque ex eius partibus interveniens. Foedus cum Noe initum post diluvium (cf. Gn 9,9) principium Oeconomiae divinae exprimit erga « nationes », id est, erga homines « secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis » (Gn 10,5) coniunctos (cf. Gn 10,20-31).
57 Hic ordo pluralitatis nationum, simul cosmicus, socialis et religiosus (cf. Ac 17,26-27), destinatur ad generis humani lapsi limitandam superbiam, quod in sua perversitate unanime (cf. Sg 10,5), per se ipsum ad modum Babelis suam efficere vellet unitatem (cf. Gn 11,4-6). Sed, propter peccatum (cf. Rm 1,18-25), polytheismus, sicut etiam nationis eiusque ducis idololatria huic provisoriae Oeconomiae indesinenter paganam minantur perversionem.
58 Foedus cum Noe initum viget donec perdurant tempora nationum (cf. Lc 21,24), usque ad universalem Evangelii proclamationem. Scriptura magnos quosdam « nationum » veneratur homines, sicut « iustum Abel », regem et sacerdotem Melchisedech (cf. Gn 14,18) , qui Christi est figura,37 vel iustos « Noe, Danel et Job » (Ez 14,14). Sic Scriptura exprimit quam sanctitatis altitudinem illi attingere possunt, qui secundum Foedus initum cum Noe vivunt, exspectantes Christum, qui « filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum » (Jn 11,52).
59 Ut humanum genus dispersum congregaret in unum, Deus Abram eligit, illum vocans: « Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui » (Gn 12,1); eo consilio ut illum faciat Abraham, id est, « patrem multarum gentium » (Gn 17,5): « Atque in te benedicentur universae cognationes terrae! » (Gn 12,3) (cf. Ga 3,8).
60 Populus ab Abraham descendens depositarius erit Promissionis Patriarchis factae, populus electionis (cf. Rm 11,28), vocatus ad parandam futuram congregationem omnium filiorum Dei in Ecclesiae unitatem (cf. Jn 11,52 Jn 10,16); ille radix erit in quam pagani inserentur credentes effecti (cf. Rm 11,17-18 Rm 11,24).
61 Patriarchae et Prophetae et alii magni Veteris Testamenti homines fuerunt eruntque semper tamquam sancti in omnibus Ecclesiae traditionibus liturgicis veneratione culti.
62 Post Patriarchas, Deus Israel tamquam populum efformavit Suum, illum ex Aegypti salvans servitute. Foedus Sinai cum illo inivit eique per Moysen Legem donavit Suam, ad Se agnoscendum Sibique tamquam soli Deo vivo et vero necnon Patri provido iustoque iudici inserviendum, et ad promissum Salvatorem exspectandum(35).
(35) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 3: AAS 58 (1966) 818.
63 Israel est populus sacerdotalis Dei (cf. Ex 19,6), super quem « Nomen Domini invocatum sit » (Dt 28,10). Est igitur eorum populus « ad quos prius locutus est Dominus Deus noster »(36), populus « fratrum maiorum » in fide Abraham(37).
(36) Feria VI in passione Domini, Oratio universalis VI: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 254.
(37) cf. Ioannes Paulus II, Alloc. nella sinagoga durante l'incontro con la comunità Ebraica della Città di Roma (13 aprilis 1986), 4: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX1, 1027.
64 Per Prophetas, Deus populum Suum in salutis efformat spe, in exspectatione Foederis Novi et aeterni omnibus hominibus destinati (cf. Is 2,2-4) et quod in cordibus erit inscriptum (cf. Ier 31,31-34; He 10,16). Prophetae radicalem populi Dei annuntiant Redemptionem, ab omnibus eius infidelitatibus purificationem (cf. Ez 36), salutem quae omnes complectetur nationes (cf. Is 49,5-6 Is 53,11). Pauperes praesertim et humiles Domini (cf. So 2,3) hanc tenebunt spem. Sanctae mulieres, sicut Sara, Rebecca, Rachel, Miryam, Debora, Anna, Iudith, Esther, spem salutis Israel servaverunt vivam. Purissima huius spei imago est Maria (cf. Lc 1,38).
Catechismus