Catechismus 134
134 Omnis Scriptura divina unus liber est, et hic unus liber est Christus, « quia omnis Scriptura divina de Christo loquitur, et omnis Scriptura divina in Christo impletur »(104).
(104) Hugo de Sancto Victore, De Arca Noe, 2, 8: PL 176, 642; cf Ibid DV 2,9: PL 176, 642-643.
135 « Sacrae autem Scripturae Verbum Dei continent et, quia inspiratae, vere Verbum Dei sunt »(105).
(105) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 24: AAS 58 (1966) 829.
136 Deus sacrae Scripturae est auctor humanos eius auctores inspirans; Ipse in illis et per illos agit. Sic praestat eorum scripta sine errore veritatem docere salutarem.(106)
(106) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 11: AAS 58 (1966) 822-823.
137 Scripturarum inspiratarum interpretatio debet imprimis ad id attendere quod Deus per sacros auctores, nostrae salutis causa, revelare voluit. Id quod a Spiritu venit, nonnisi per Spiritus actionem plene intelligitur(107).
(107) cf. Origenes, Homiliae in Exodum, 4, 5: SC 321,128 (PG 12, 320).
138 Ecclesia 46 libros Veteris et 27 libros Novi Testamenti, tamquam inspiratos, recipit et veneratur.
139 Quattuor Evangelia locum habent centralem quia Christus Iesus eorum est centrum.
140 Utriusque Testamenti unitas ex unitate consilii et Revelationis Dei promanat. Vetus Testamentum praeparat Novum, hoc autem Vetus adimplet; ambo se mutuo illuminant; utrumque est verum Verbum Dei.
141 « Divinas Scripturas sicut et ipsum corpus dominicum semper venerata est Ecclesia »(108); utrumque totam vitam christianam nutrit et regit. « Lucerna pedibus meis verbum Tuum et lumen semitis meis » (Ps 119,105) (cf. Is 50,4).
(108) Concilium Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 21: AAS 58 (1966) 827.
142 Sua Revelatione, « Deus invisibilis ex abundantia caritatis Suae homines tamquam amicos alloquitur et cum eis conversatur, ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat »(109). Huic invitationi idonea responsio est fides.
(109) 5 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 2: AAS 58 (1966) 818.
143 Per fidem homo suum intellectum suamque voluntatem Deo plene submittit. Homo ex toto quod est, Deo revelanti suum praebet assensum(110). Haec responsio hominis Deo revelanti « oboeditio fidei » a sacra appellatur Scriptura (cf. Rm 1,5 Rm 16,26).
(110) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 5: AAS 58 (1966) 819.
144 In fide oboedire (ob-audire) est se libere audito submittere verbo, quia eius veritas a Deo, qui ipsa veritas est, praestatur. Abraham huius oboedientiae est exemplar, nobis a sacra Scriptura propositum. Virgo autem Maria eius effectio est perfectissima.
145 Epistula ad Hebraeos, in magno illo fidei maiorum elogio, in fide Abraham peculiariter insistit: « Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem, et exivit nesciens quo iret » (He 11,8) (cf. Gn 12,1-4). Fide ut advena et peregrinus in Terra vixit promissa (cf. Gn 23,4). Fide, Sara accepit filium Promissionis concipere Fide denique Abraham suum filium unicum in sacrificio obtulit (cf. He 11,17).
146 . Sic Abraham definitionem fidei, ab epistula ad Hebraeos traditam, in rem ducit: « Est autem fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentium » (He 11,1). « Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam » (Rm 4,3) (cf. Gn 15,6). Hac « confortatus fide » (Rm 4,20), Abraham factus est « pater omnium credentium » (Rm 4,11 Rm 4,18) (cf. Gn 15,5).
147 . Vetus Testamentum testimoniis est huius fidei copiosum. Epistula ad Hebraeos exemplaris fidei proclamat elogium, in qua « testimonium consecuti sunt seniores » (He 11,2 He 11,39), « Deo pro nobis melius aliquid providente »: gratiam scilicet in Filium Suum credendi, « ducem fidei et consummatorem Iesum » (He 11,40 He 12,2).
148 Maria Virgo modo perfectissimo oboedientiam fidei in rem ducit. In fide, Maria nuntium et promissionem ab Angelo Gabriel allata recipit, credens quod « non erit impossibile apud Deum omne verbum » (Lc 1,37) (cf. Gn 18,14) suumque praebens assensum: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum » (Lc 1,38). Elisabeth illam his salutavit verbis: « Beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino » (Lc 1,45). Propter hanc fidem omnes generationes illam proclamabunt beatam (cf. Lc 1,48).
149 Per totius eius vitae cursum, et usque ad eius extremam probationem (cf. Lc 2,35), cum Iesus, eius filius, est mortuus in cruce, eius fides non vacillavit. Maria verbum Dei « perficiendum esse » credere non desiit. Ecclesia igitur in Maria purissimam fidei veneratur effectionem.
II. « Scio enim cui credidi » (2Tm 1,12)
150 Fides est imprimis adhaesio personalis hominis ad Deum; simul vero et inseparabiliter est liber toti veritati a Deo revelatae assensus. Fides christiana, quatenus adhaesio personalis ad Deum et veritati ab Ipso revelatae assensus, a fide in personam differt humanam. Bonum et iustum est se plene Deo fidere idque absolute credere, quod Ipse dixit. Vanum et falsum esset talem fidem in quamdam reponere creaturam(111).
(111) cf. Ier 17,5-6; Ps 40,5 Ps 146,3-4
151 Pro christiano credere in Deum est inseparabiliter in Eum credere quem Ille misit: Filium Suum dilectum, in quo complacuit (cf. Mc 1,11); Deus nobis dixit ut Eum audiremus (cf. Mc 9,7). Dominus Ipse Suis dixit discipulis: « Creditis in Deum et in me credite » (Jn 14,1). In Iesum Christum credere possumus, quia Ipse est Deus, Verbum caro factum: « Deum nemo vidit unquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, Ipse enarravit » (Jn 1,18). Quia Ille « vidit Patrem » (Jn 6,46) , solus Eum novit et potestatem Eum habet revelandi (cf. Mt 11,27).
152 Impossibile est quempiam in Iesum Christum credere, quin ille Eius sit particeps Spiritus. Sanctus vero Spiritus hominibus revelat quis Iesus sit. Etenim « nemo potest dicere "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » (1Co 12,3). « Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. (...) Quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei » (1Co 2,10-11). Solus Deus Deum plene cognoscit. In Sanctum credimus Spiritum, quia Ille est Deus.
Ecclesia suam fidem in unum Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum confiteri non desinit.
153 Cum sanctus Petrus Iesum esse Christum, Filium Dei vivi, confitetur, Iesus ei declarat hanc revelationem ex carne et sanguine ei non venisse, sed ex Patre Suo « qui in caelis est » (Mt 16,17) (cf. Ga 1,15-16 Mt 11,25). Fides est donum Dei, virtus supernaturalis ab Illo infusa. « Quae fides ut praebeatur, opus est praeveniente et adiuvante gratia Dei et internis Spiritus Sancti auxiliis, qui cor moveat et in Deum convertat, mentis oculos aperiat, et det "omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati" »(112).
(112) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 5: AAS 58 (1966) 819.
154 Credere possibile non est nisi per gratiam et interna Sancti Spiritus auxilia. Minus verum non est, credere actum esse vere humanum. Neque hominis libertati neque intellectui contrarium est Deo fidere veritatibusque ab Illo revelatis adhaerere. In ipso humano commercio, nostrae propriae dignitati contrarium non est, credere id quod alii homines de se ipsis et de suis dicunt intentionibus, et illorum promissionibus fidere (sicut cum vir et mulier matrimonium ineunt), ad sic ingrediendum in mutuam communionem. Consequenter adhuc minus contrarium est nostrae dignitati « plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare »(113) et sic in communionem cum Eo ingredi intimam.
(113) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3008
155 In fide, humanus intellectus et voluntas cum gratia divina cooperantur: « Credere est actus intellectus assentientis veritati divinae ex imperio voluntatis a Deo motae per gratiam »(114).
(114) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 2, a. 9, c: Ed. Leon. 8, 37; cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3010
156 Motivum credendi id non est quod veritates revelatae lumini nostrae rationis naturalis tamquam verae et intelligibiles appareant. Credimus « propter auctoritatem Ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest »(115). « Ut nihilominus fidei nostrae "obsequium rationi consentaneum" esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi Revelationis Suae argumenta »(116). Sic Christi et sanctorum miracula (cf. Mc 16,20 He 2,4), prophetiae, Ecclesiae propagatio et sanctitas, eius fecunditas et stabilitas « divinae Revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata »(117), credibilitatis motiva quae ostendunt quod « fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus »(118).
(115) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3008
(116) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3009
(117) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3009
(118) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3010
157 Fides est certa, omni humana cognitione certior, quia in ipso Verbo Dei fundatur, qui mentiri nequit. Veritates revelatae possunt utique rationi et experientiae humanis obscurae videri, sed « maior est certitudo quae est per divinum lumen, quam quae est per lumen rationis naturalis »(119). « Decem milia difficultatum unum non efficiunt dubium »(120).
(119) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 171, a. 5, 3um: Ed. Leon. 10, 373.
(120) Ioannes Henricus Newman, Apologia pro vita sua, c. 5 , ed. M.J. Svaglic (Oxford 1967) p. 210.
158 « Fides quaerens intellectum »:(121) fidei est inhaerens ut credens melius Eum cognoscere exoptet in quem suam reposuit fidem idque melius intelligere quod Ipse revelavit; profundior cognitio, e parte sua, maiorem fidem secum ducet, semper amplius succensam amore. Gratia fidei « oculos cordis » (Ep 1,18) aperit ad vivam eorum intelligentiam quae in Revelatione continentur, intelligentiam scilicet complexus consilii Dei et mysteriorum fidei, eorum conexionis inter se et cum Christo mysterii revelati centro. « Quo vero profundior usque evadat Revelationis intelligentia, (...) Spiritus Sanctus fidem iugiter per dona Sua perficit »(122). Ita secundum sancti Augustini adagium: « Intellige ut credas: crede, ut intelligas »(123).
(121) Sanctus Anselmus Cantuariensis, Proslogion, Prooemium: Opera omnia, ed. F.S. Schmitt, v. (Edinburghi (Edinburghi 1946) p. 94.
(122) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 5: AAS 58 (1966) 819.
(123) Sanctus Augustinus, Sermo 43, 7, 9: CCL 41, 512 (PL 38, 258).
159 Fides et scientia. « Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen umquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum Idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit, Deus autem negare Se Ipsum non possit, nec verum vero umquam contradicere »(124). « Ideo inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si modo vere scientifico et iuxta normas morales procedit, numquam fidei revera adversabitur, quia res profanae et res fidei ab Eodem Deo originem ducunt. Immo, qui humili et constanti animo abscondita rerum perscrutari conatur, etsi inscius quasi manu Dei ducitur qui, res omnes sustinens, facit ut sint id quod sunt »(125).
(124) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS 3017
(125) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 36: AAS 58 (1966) 1054.
160 Ut responsio fidei humana sit, « caput est (...) hominem debere Deo voluntarie respondere credendo; invitum proinde neminem esse cogendum ad amplectendam fidem. Etenim actus fidei ipsa sua natura voluntarius est »(126). « Deus quidem homines ad inserviendum Sibi in spiritu et veritate vocat, unde ipsi in conscientia vinciuntur, non vero coercentur. (...) Hoc autem summe apparuit in Christo Iesu »(127). Christus etenim ad fidem invitavit et conversionem, nullo tamen modo constrinxit. « Testimonium enim perhibuit veritati, eam tamen contradicentibus vi imponere noluit. Regnum enim Eius (...) crescit (...) amore, quo Christus exaltatus in cruce homines ad Seipsum trahit »(128).
(126) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, DH 10: AAS 58 (1966) 936; cf CIC 748 $ 2.
(127) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, DH 11: AAS 58 (1966) 936.
(128) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, DH 11: AAS 58 (1966) 937.
161 In Iesum Christum credere et in Illum qui Eum propter nostram misit salutem, necessarium est ad hanc obtinendam salutem(129). « Quoniam vero "sine fide... impossibile est placere Deo" (He 11,6) et ad filiorum Eius consortium pervenire, ideo nemini umquam sine illa contigit iustificatio, nec ullus, nisi in ea "perseveraverit usque in finem" (Mt 10,22 Mt 24,13), vitam aeternam assequetur »(130).
(129) cf. Mc 16,16 Jn 3,36 Jn 6,40 cf. alibi.
(130) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3012 cf. Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 8: DS 1532
162 Fides gratuitum est donum, quod Deus homini praebet. Hoc inaestimabile possumus donum amittere; sanctus Paulus de hoc monet Timotheum: « Hoc praeceptum commendo tibi (...) ut milites (...) bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt » (1Tm 1,18-19). Ad vivendum, crescendum et perseverandum usque ad finem in fide, illam debemus Verbo Dei nutrire; Dominum precari debemus ut illam nobis adaugeat (cf. Mc 9,24 Lc 17,5 Lc 22,32); ipsa « per caritatem » operari (Ga 5,6) (cf. Jc 2,14-26), a spe sustineri 179 et in Ecclesiae fide debet esse radicata.
163 Fides facit ut gaudium et lumen visionis beatificae quasi in antecessu gustemus, quae finis est nostrae peregrinationis hic in terris. Tunc videbimus Deum « facie ad faciem » (1Co 13,12), « sicuti est » (1Jn 3,2). Fides igitur iam est vitae aeternae initium:
« Repositorum nobis in promissis bonorum, quae per fidem fruenda exspectamus, perinde quasi iam adsint, gratiam velut in speculo contemplantes » sumus(131).
(131) Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 15, 36: SC 17is,370 (PG 32, 132); cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 4, a. 1, c: Ed. Leon. 8, 44.
164 Nunc tamen « per fidem (...) ambulamus et non per speciem » (2Co 5,7) Deumque, « per speculum in aenigmate (...), ex parte » (1Co 13,12) cognoscimus. Licet fides luminosa sit propter Illum in quem credit, vita fidei saepe obscura est. Fides potest probationi submitti. Mundus in quo vivimus, saepe valde videtur remotus ab iis quae fides asseverat; experientiae mali et doloris, multiplicis iniustitiae et mortis Bono Nuntio videntur contradicere; illae fidem possunt concutere et ei fieri tentatio.
165 Tunc ad fidei testes nos convertere debemus: ad Abraham « qui contra spem in spe credidit » (Rm 4,18); ad Mariam Virginem quae « in peregrinatione fidei »(132), usque ad « noctem fidei » processit(133) Filii sui cruciatus participans Eiusque sepulcri noctem(134); et ad tot alios fidei testes: « Ideoque et nos tantam habentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen, aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum » (He 12,1-2).
(132) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 58: AAS 57 (1965) 61.
(133) cf. Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptoris Mater, RMA 17: AAS 79 (1987) 381.
(134) cf. Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptoris Mater, RMA 18: AAS 79 (1987) 382-383.
166 Fides est actus personalis: libera hominis responsio incepto Dei Se revelantis. Sed fides actus non est solitarius. Nemo credere potest solus, sicut nemo solus vivere potest. Nemo sibi ipsi dat fidem, sicut nemo sibi ipsi vitam dat. Credens fidem ab aliis accepit illamque aliis transmittere debet. Noster erga Iesum et homines amor nos ad aliis de nostra fide loquendum impellit. Unusquisque credens est quasi anulus in magna credentium catena. Credere non possum nisi aliorum fide sustentus et mea fide ad aliorum fidem confero sustinendam.
167 « Credo »: (Symbolum DS 30) est fides Ecclesiae quam unusquisque credens personaliter profitetur, praesertim cum baptizatur. « Credimus »:(135) est fides Ecclesiae quam Episcopi in Concilio profitentur congregati vel generalius quam liturgica credentium profitetur congregatio. « Credo »: est etiam Ecclesia, Mater nostra quae Deo fide respondet sua nosque docet dicere: « Credo », « Credimus ».
(135) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150 (in textu originali graeco).
168 Ecclesia credit imprimis et sic meam fidem ducit, nutrit et sustinet. Ecclesia Dominum ubique confitetur imprimis (« Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia », in hymno canimus « Te Deum ») atque cum illa et in illa impellimur et ducimur, ut nos etiam confiteamur: « Credo », « Credimus ». Ab Ecclesia recipimus fidem novamque in Christo vitam per Baptismum. Iuxta « Rituale Romanum », minister Baptismatis quaerit a catechumeno: « Quid petis ab Ecclesia Dei? ». Et responsio: « Fidem ». - « Fides quid tibi praestat? » - « Vitam aeternam »(136).
(136) Ordo initiationis christianae adultorum, 75, ed. typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1972) p. 24; Ibid, DS 247, p. 91.
169 Salus a solo Deo venit; sed quia vitam fidei per Ecclesiam recipimus, ipsa est Mater nostra: « Credimus Ecclesiam quasi regenerationis Matrem, non in Ecclesiam credimus quasi in salutis auctorem »(137). Quia illa est Mater nostra, est etiam nostrae fidei educatrix.
(137) Faustus Reiensis, De Spiritu Sancto 1, 2: CSEL 21, 104 (1, 1: PL 62, 11).
170 Non in formulas credimus, sed in res quas illae exprimunt et quas nobis fides « tangere » permittit. « Actus autem (fidei) credentis non terminatur ad enuntiabile, sed ad rem (enuntiatam) »(138). Tamen ad has res adiutorio formulationum fidei appropinquamus. Hae permittunt fidem exprimere et transmittere, illam in communitate celebrare, illam facere propriam et ex illa magis magisque vivere.
(138) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 1, a. 2, ad 2: Ed. Leon. 8, 11.
171 Ecclesia quae est « columna et firmamentum veritatis » (1Tm 3,15), semel traditam sanctis fidem (cf. Ids 1,3) custodit fideliter. Ipsa est quae verborum Christi memoriam servat et confessionem fidei Apostolorum a generatione transmittit in generationem. Sicut mater suos filios loqui docet atque adeo mente intelligere et cum aliis communicare, Ecclesia, Mater nostra, sermonem fidei nos docet ad nos in fidei intelligentiam introducendos et vitam.
172 A saeculis, per tot linguas, culturas, populos et nationes, Ecclesia unam fidem suam confiteri non desinit, ab uno Domino acceptam, per unum Baptismum transmissam, in persuasione radicatam omnes homines nonnisi unum habere Deum et Patrem (cf. Ep 4,4-6). Sanctus Irenaeus Lugdunensis, huius fidei testis, declarat:
173 « Ecclesia enim per universum orbem usque ad fines terrae seminata, et ab Apostolis et discipulis eorum accepit eam fidem (...). Hanc praedicationem (...) et hanc fidem (...) diligenter custodit quasi unam domum inhabitans, et similiter credit his, videlicet quasi unam animam habens et unum cor, et consonanter haec praedicat et docet, et tradit quasi unum possidens os »(139).
(139) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 1, 10, 1-2: SC 264,154-158 (PG 7, 550-551).
174 « Nam etsi in mundo loquelae dissimiles sunt, sed tamen virtus Traditionis una et eadem est. Et neque hae quae in Germania sunt fundatae Ecclesiae aliter credunt aut aliter tradunt, neque hae quae in Hiberis sunt, neque hae quae in Celtis, neque hae quae in Oriente, neque hae quae in Aegypto, neque hae quae in Libya, neque hae quae in medio mundi sunt constitutae »(140). « Ecclesiae quidem praedicatio vera et firma, apud quam una et eadem salutis via in universo mundo ostenditur »(141).
(140) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 1, 10, 2: SC 264,158-160 (PG 7, 531-534).
(141) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 5, 20, 1: SC 153,254-256 (PG 7, 1177).
175 Fidem « perceptam ab Ecclesia custodimus, et quae semper a Spiritu Dei, quasi in vaso bono eximium quoddam depositum iuvenescens, et iuvenescere faciens ipsum vas in quo est »(142).
(142) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 24, 1: SC 211,472 (PG 7, 966).
176 Fides est personalis totius hominis ad Deum Se revelantem adhaesio. Intellectus et voluntatis implicat adhaesionem ad Revelationem, quam Deus gestis et verbis de Se Ipso fecit.
177 « Credere » igitur duplicem habet relationem: ad personam et ad veritatem; ad veritatem propter fiduciam in personam quae illam testificatur.
178 In nullum alium credere debemus quam in Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum.
179 Fides donum Dei est supernaturale. Ad credendum homo interioribus eget Spiritus Sancti auxiliis.
180 « Credere » actus est humanus, conscius et liber, qui personae humanae correspondet dignitati.
181 « Credere » actus est ecclesialis. Fides Ecclesiae nostram praecedit, gignit, sustinet et nutrit fidem. Ecclesia est omnium credentium Mater. « Habere iam non potest Deum Patrem qui Ecclesiam non habet Matrem »(143).
(143) Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De Ecclesiae catholicae unitate, 6: CCL 3, 253 (PL 4, 519).
182 « Nos ea omnia credimus, quae in Verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia (...) tamquam divinitus revelata credenda proponuntur »(144).
(144) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 20: AAS 60 (1968) 441.
183 Fides ad salutem necessaria est. Ipse Dominus asserit: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur » (Mc 16,16).
184 « Fides (...) praelibatio quaedam est illius cognitionis quae nos in futuro beatos faciet »(145).
(145) Sanctus Thomas Aquinas, Compendium theologiae, 1, 2: Ed. Leon. 42, 83.
Symbolum Apostolicum (DS 30)
Nicaenum-Constantinopolitanum (DS 150)
Credo in Deum
Patrem omnipotentem,
Creatorem caeli et terrae, Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
Factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium. et in Iesum Christum, Filium Eius unicum,
Dominum nostrum, Et in unum Dominum Iesum Christum,
Filium Dei unigenitum
et ex Patre natum ante omnia saecula,
Deum de Deo,
Lumen de Lumine,
Deum verum de Deo vero,
genitum, non factum,
consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt;
qui propter nos homines et propter
nostram salutem,
descendit de caelis, qui conceptus est de Spiritu Sancto,
natus ex Maria Virgine, et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine
et homo factus est, passus sub Pontio Pilato, crucifixus etiam
pro nobis sub
Pontio Pilato, crucifixus, mortuus,
et sepultus,
descendit ad inferos,
tertia die resurrexit a mortuis, passus et sepultus est,
et resurrexit tertia die ascendit ad caelos,
sedet ad dexteram Patris
omnipotentis, secundum Scripturas,
et ascendit in caelum,
sedet ad dexteram Patris, inde venturus est iudicare vivos et
mortuos.
et iterum venturus est cum gloria,
iudicare vivos et mortuos;
cuius regni non erit finis. Credo in Spiritum Sanctum, Et in
Spiritum Sanctum,
Dominum et vivificantem,
qui ex Patre Filioque procedit,
qui cum Patre et Filio
simul adoratur et conglorificatur,
qui locutus est per Prophetas. sanctam Ecclesiam catholicam, Et
unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.
sanctorum communionem,
remissionem peccatorum, Confiteor unum Baptisma
in remissionem peccatorum. carnis resurrectionem,
vitam aeternam.
Amen
Et exspecto resurrectionem mortuorum,
et vitam venturi saeculi.
Amen
185 Qui dicit « Credo », dicit « Adhaereo ei quod nos credimus ». Communio in fide eget communi fidei sermone, qui omnibus sit norma omnesque in eadem fidei confessione coniungat.
186 Inde ab origine, Ecclesia apostolica suam propriam fidem in formulis brevibus et vim normae habentibus pro omnibus expressit et transmisit(146). Sed iam prorsus cito Ecclesia etiam voluit suae fidei essentialia in compendiis organicis et articulatis colligere, quae candidatis ad Baptismum potissimum erant destinata.
« Non enim ut hominibus placuit, fidei summa composita est; sed ex omni Scriptura potissima quaeque capita selecta, unam fidei doctrinam complent. Et quemadmodum sinapis semen in modico grano multos continet ramos, ita et fides haec, paucis in verbis, omnem tam Veteri quam Novo in Testamento contentam pietatis cognitionem insinuata recondit »(147).
(146) cf. Rm 10,9 1Co 15,3-5 etc.
(147) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses illuminandorum, 5, 12: Opera, v. 1, ed. G.C Reischl (Monaci 1848) p. 150 (PG 33, 521-524).
187 Hae fidei syntheses « Professiones fidei » appellantur, quia fidem breviter complectuntur quam christiani profitentur. « Credo » appellantur propterea quod in illis generatim primum verbum est « Credo ». Pariter « Symbola fidei » appellantur.
188 Verbum graecum Fbµ$8l dimidiam rei fractae significabat partem (exempli gratia, sigilli) quae tamquam agnitionis signum praesentabatur. Partes fractae simul collocabantur ad identitatem comprobandam illius qui quamdam partem portabat. Symbolum fidei est signum agnitionis et communionis inter credentes. Gbµ$8l indicat deinde compendium, collectionem vel summarium. « Symbolum fidei » compendium est praecipuarum veritatum fidei. Inde sequitur illud pro catechesi tamquam primum et fundamentale haberi punctum, ad quod oportet referri.
189 Prima « Professio fidei » fit cum Baptismus recipitur. « Symbolum fidei » est imprimis Symbolum baptismale. Quia Baptismus « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » (Mt 28,19) confertur, veritates fidei in Baptismo agnitae secundum suam ad tres Personas Sanctissimae Trinitatis relationem articulantur.
190 Symbolum est igitur in tres partes divisum « ut in una, divinae naturae Prima Persona et mirum creationis opus describatur; in altera, Secunda Persona et humanae Redemptionis mysterium; in tertia, Tertia item Persona, caput et fons sanctitatis nostrae »(148). Haec sunt « tria capita nostri sigilli (baptismalis) »(149).
(148) Catechismus Romanus, 1, 1, 4: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 20.
(149) Sanctus Irenaeus, Demonstratio apostolicae praedicationis, 100: SC 62,170
191 Symbolum « in tres (...) partes ita distributum videtur, ut (...) variis et aptissimis sententiis concludatur. Eas autem sententias, similitudine quadam a Patribus nostris frequenter usurpata, articulos appellamus. Ut enim corporis membra articulis distinguuntur, ita etiam in hac fidei confessione, quidquid distincte et separatim ab alio nobis credendum est, recte et apposite articulum dicimus »(150). Secundum quamdam antiquam traditionem, quam iam sanctus Ambrosius testatur, mos etiam habetur duodecim articulos in Credo numerandi, ut, Apostolorum numero, symbolice fidei apostolicae significetur complexus(151).
(150) Catechismus Romanus, 1, 1, 4: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 20.
(151) cf. Sanctus Ambrosius, Explanatio Symboli, 8: CSEL 73, 10-11 (PL 17, 1196).
192 Decursu saeculorum, ut responsio necessitatibus daretur diversarum aetatum, plures fuerunt Professiones seu Symbola fidei: Symbola diversarum apostolicarum et veterum Ecclesiarum(152), Symbolum « Quicumque » quod dicitur Athanasianum (cf. DS 75-76), Professiones fidei quorumdam Conciliorum (Toletani(153); Lateranensis;10 Lugdunensis;11 Tridentini(154) ) vel aliquorum Summorum Pontificum sicut « Fides Damasi » (cf. DS 71-72) vel « Credo populi Dei » a Paulo VI exaratum (1968).14
193 Nullum e diversarum aetatum vitae Ecclesiae Symbolis potest tamquam superatum et inutile considerari. Illa nos adiuvant ad fidem semper propositam, per diversa compendia quae de illa sunt facta, hodie attingendam et penetrandam.
Inter omnia fidei Symbola, duo in vita Ecclesiae locum obtinent prorsus particularem:
194 Symbolum Apostolicum ita appellatum quia tamquam fidei Apostolorum iure consideratur fidele compendium. Vetus est Symbolum baptismale Ecclesiae Romanae. Eius magna auctoritas ex hoc procedit: « Hoc autem est Symbolum, quod Romana Ecclesia tenet, ubi primus Apostolorum Petrus sedit et communem sententiam eo detulit »(155).
(152) cf. Symbola fidei ab Ecclesia antiqua recepta: DS 1-64
(153) Concilium Toletanum XI: DS 525-541
(154) Professio fidei Tridentina: DS 1862-1870
(155) Sanctus Ambrosius, Explanatio Symboli, 7: CSEL 73, 10 (PL 17, 1196).
195 Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum appellatum suam magnam habet auctoritatem eo quod a duobus prioribus Conciliis Oecumenicis (325 et 381) procedit. Adhuc hodie omnibus magnis Ecclesiis Orientis et Occidentis permanet commune.
196 Nostra fidei expositio Apostolicum sequetur Symbolum, quod, ut ita dicamus, « antiquissimum catechismum Romanum » constituit. Expositio tamen complebitur ad Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum assidue recurrendo, quod saepe magis explicite magisque singillatim exprimitur.
197 Sicut die nostri Baptismi, cum tota vita nostra « in eam formam doctrinae » (Rm 6,17) concredita est, Symbolum accipimus nostrae fidei quae vitam praestat. « Credo » fide recitare est in communionem ingredi cum Deo Patre, Filio et Spiritu Sancto, est etiam in communionem ingredi cum universa Ecclesia quae nobis transmittit fidem et in cuius sinu credimus:
« Symbolum est spirituale signaculum, (...) cordis est nostri meditatio et quasi semper praesens custodia, certe thesaurus pectoris nostri »(156).
(156) Sanctus Ambrosius, Explanatio Symboli, 1: CSEL 73, (PL (PL 17, 1193).
198 Nostra fidei Professio incipit a Deo, quia Deus est « primus et (...) novissimus » (Is 44,6), omnium initium et finis. « Credo » incipit a Deo Patre, quia Pater Prima est Persona divina Sanctissimae Trinitatis. Nostrum Symbolum incipit a creatione caeli et terrae, quia creatio initium et fundamentum est omnium Dei operum.
199 « Credo in Deum »: haec prima Professionis fidei affirmatio est etiam omnium maxime fundamentalis. Totum Symbolum de Deo loquitur, et cum de homine etiam loquitur et de mundo, id in relatione facit ad Deum. Omnes Professionis fidei articuli ab hoc pendent primo, sicut mandata Dei primum explicant mandatum. Ceteri articuli faciunt ut melius Deum cognoscamus qualem Ipse Se hominibus gradatim revelavit. « Recte igitur fideles primo se in Deum credere profitentur »(157).
(157) Catechismus Romanus, 1, 2, 6: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 23.
Catechismus 134