Catechismus 200

I. « Credo in unum Deum »

200 His verbis Symbolum incipit Nicaenum-Constantinopolitanum. Confessio unicitatis Dei, quae in Revelatione divina Veteris Foederis radicatur, ab illa exsistentiae Dei est inseparabilis atque etiam prorsus fundamentalis. Deus est Unus: non est nisi unus Deus. « Deum igitur natura, substantia, essentia unum (...) christiana fides credit et profitetur »(158).
(158) Catechismus Romanus, 1, 2, 8: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 26.


201 Israel, electo Suo, Deus, tamquam Unum, Se revelavit: « Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus Unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua » (Dt 6,4-5). Deus, per Prophetas, Israel et omnes appellat nationes ut ad Ipsum, Unum, se convertant: « Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. (...) Mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua. "Tantum in Domino" dicent "sunt iustitiae et robur" » (Is 45,22-24) (cf. Ph 2,10-11).

202 Ipse Iesus Deum « unum Dominum » esse confirmat Eumque ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et ex tota virtute amandum esse (cf. Mc 12,29-30). Simul autem indicat, Se Ipsum « Dominum » esse.21 Fidei christianae proprium est « Iesum esse Dominum » profiteri. Hoc fidei in Unum Deum contrarium non est. Credere in Spiritum Sanctum « Dominum et vivificantem » nullam in Deum Unum introducit divisionem:
« Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis, omnipotens et ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus: Tres quidem Personae, sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino »(159).
(159) Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS 800


II. Deus Nomen Suum revelat

203 Deus populo Suo Israel Se revelavit, illi Nomen Suum praebens cognoscendum. Nomen essentiam, identitatem personae et sensum exprimit vitae eius. Deus nomen habet. Ille vis anonyma non est. Nomen tradere suum est se aliis praebere cognoscendum, est quodammodo se ipsum tradere, se accessibilem reddendo, capacem qui intimius cognoscatur et appelletur, nempe personaliter.

204 Deus populo Suo, modo progressivo et sub diversis nominibus, Se revelavit, sed revelatio Nominis divini facta Moysi in theophania rubi ardentis, in limine Exodi et Foederis Sinaitici, tamquam revelatio pro Vetere et Novo Foedere fundamentalis apparuit.

Deus vivens

205 Deus Moysen vocat de medio rubi, qui ardet quin consummatur. Deus dicit Moysi: « Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob » (Ex 3,6). Deus est Deus patrum, Ille qui Patriarchas in eorum peregrinationibus vocaverat et duxerat. Est Deus fidelis et misericors qui eorum et Suarum promissionum recordatur; venit ut eorum posteros a servitute liberet. Est Deus qui, ultra tempus et spatium, id potest et vult, quique Suam ad hoc consilium adhibebit omnipotentiam.

« Ego sum qui sum »

Ait Moyses ad Deum: « Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam eis: "Deus patrum vestrorum misit me ad vos". Si dixerint mihi: "Quod est nomen Eius?", quid dicam eis? ». Dixit Deus ad Moysen: « Ego sum qui sum ». Ait: « Sic dices filiis Israel: "Qui sum" misit me ad vos. (...) Hoc Nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem » (Ex 3,13-15).

206 Deus, Nomen Suum YHWH revelans arcanum, scilicet, « Ego sum Ille qui est » vel « Ego sum Ille qui sum » vel etiam « Ego sum qui Ego sum », dicit Quis Ipse sit et quo nomine sit appellandus. Hoc Nomen divinum est arcanum sicut Deus mysterium est. Prorsus simul est Nomen revelatum et quasi nominis reiectio, et propterea Deum optime exprimit ut illud quod Ille est, infinite superans totum id quod intelligere vel dicere possumus: Ille est « Deus absconditus » (Is 45,15), Nomen Eius est ineffabile (cf. Idc 13,18), atque Ille Deus est qui Se hominibus facit propinquum.

207 Deus, Nomen revelans Suum, simul Suam revelat fidelitatem, quae ab aeterno et in aeternum est, quae pro praeterito valet (« Ego sum Deus patris tui », Ex 3,6) sicut pro futuro (« Ego ero tecum », Ex 3,12). Deus qui Suum Nomen revelat tamquam « Ego sum », Se tamquam Deum revelat, qui semper adest, Suo populo praesens ad illum salvandum.

208 Coram attrahenti et arcana Dei praesentia, homo parvitatem detegit suam. Coram rubo ardenti, Moyses calceamenta solvit vultumque velat in conspectu divinae sanctitatis (cf. Ex 3,5-6) . Coram gloria ter sancti Dei, Isaias exclamat: « Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum » (Is 6,5). Coram signis divinis quae Iesus patrat, exclamat Petrus: « Exi a me, quia homo peccator sum, Domine » (Lc 5,8). Sed quia Deus sanctus est, potest homini ignoscere, qui se coram Illo peccatorem detegit: « Non faciam furorem irae meae, (...) quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus » (Os 11,9). Pari modo, apostolus Ioannes dicet: « In conspectu Eius placabimus corda nostra, quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia » (Io Jn 3,19-20).

209 Populus Israel Nomen Dei propter reverentiam erga Eius sanctitatem non pronuntiat. In sacrae Scripturae lectione, Nomen revelatum titulo divino « Dominus » (Adonai, graece 5bD4H) substituitur. Hoc titulo divinitas acclamabitur Iesu: « Iesus est Dominus ».

« Deus teneritudinis et clementiae »

210 Post peccatum Israel, qui se a Deo avertit ad vitulum aureum adorandum (cf. Ex 32), Deus intercessionem exaudit Moysis et acceptat in medio populi ambulare infidelis, amorem Suum ita manifestans (cf. Ex 33,12-17). Deus Moysi qui petit gloriam Eius videre, respondet: « Ego ostendam omne bonum (pulchrum) tibi et vocabo in nomine Domini (YHWH) coram te » (Ex 33,18-19). Et Dominus coram Moyse transit et proclamat: « Dominus, Dominus (YHWH, YHWH) Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax » (Ex 34,6). Tunc Moyses Dominum tamquam Deum profitetur qui ignoscit (cf. Ex 34,9).

211 Nomen divinum « Ego sum » vel « Ille est » Dei exprimit fidelitatem qui, infidelitate peccati hominum et punitione quam illud meretur non obstantibus, « custodit misericordiam in milia » (Ex 34,7). Deus revelat quod Ipse « dives est in misericordia » (Ep 2,4), progrediens usque ad proprium Filium tradendum Suum. Iesus, vitam Suam donans ut nos a peccato liberet, revelabit Se Ipsum ferre Nomen divinum: « Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia "Ego sum" » (Jn 8,28).

Solus Deus EST

212 Saeculorum decursu, fides Israel divitias in revelatione Nominis divini contentas explanare altiusque in eas penetrare potuit. Deus est unus, extra Illum non sunt dei (cf. Is 44,6). Ille mundum et historiam transcendit. Ille caelum fecit et terram: « Ipsi peribunt. Tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent (...). Tu autem Idem Ipse es, et anni Tui non deficient » (Ps 102,27-28). Apud Eum « non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio » (Jc 1,17). Ille est « Qui est » ab aeterno et in aeternum, et sic etiam qui semper Sibi Ipsi Suisque promissionibus permanet fidelis.

213 Revelatio igitur Nominis ineffabilis « Ego sum qui sum » hanc continet veritatem: solus Deus EST. Hoc sensu iam translatio Septuaginta interpretum et post illam Traditio Ecclesiae Nomen intellexerunt divinum: Deus est plenitudo Essendi et omnis perfectionis, sine principio et sine fine. Dum omnes creaturae ab Illo receperunt quidquid sunt et habent, Ille solus est Suum ipsum esse et Ille est a Se Ipso quidquid Ille est.

III. Deus, « Ille qui est », est veritas et amor

214 Deus, « Ille qui est », Se Israel revelavit tamquam Illum qui est « multae miserationis ac verax » (Ex 34,6). Haec duo verba, modo compendioso, Nominis divini exprimunt divitias. Deus in omnibus operibus Suis Suam benevolentiam ostendit, Suam bonitatem, Suam gratiam, Suum amorem; sed etiam Se dignum esse in quo fiducia reponatur, Suam constantiam, Suam fidelitatem, Suam veritatem. « Confitebor Nomini Tuo propter misericordiam Tuam et veritatem Tuam » (Ps 138,2) (cf. Ps 85,11). Ille est veritas, « quoniam Deus lux est, et tenebrae in Eo non sunt ullae » (Io Jn 1,5); Ille est « caritas », ut apostolus docet Ioannes (Io Jn 4,8).

Deus veritas est

215 « Principium verborum Tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae Tuae » (Ps 119,160). « Nunc ergo, Domine Deus, Tu es Deus, et verba Tua erunt vera » (2S 7,28); propterea Dei promissiones semper in rem deducuntur (cf. Dt 7,9). Deus est ipsa veritas, Eius verba fallere nequeunt. Hac de causa, potest quis, cum plena fiducia, veritati et fidelitati verbi Eius in omnibus se tradere. Initium peccati et lapsus hominis mendacium fuit Tentatoris, qui ad dubitandum de verbo Dei, de Eius benevolentia et de Eius fidelitate induxit.

216 Veritas Dei est Eius sapientia, quae toti ordini creationis et gubernationis dominatur mundi (cf. Sg 13,1-9). Deus qui solus caelum et terram creavit (cf. Ps 115,15), solus potest veram omnium rerum creatarum cognitionem in earum relatione ad Se praebere (cf. Sg 7,17-21).

217 Deus etiam verus est cum Se revelat: doctrina quae venit a Deo, est « Lex veritatis » (Ml 2,6). Cum « in mundum » Filium mittat Suum, erit « ut testimonium » perhibeat « veritati » (Jn 18,37): « Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Eum, qui verus est » (Io Jn 5,20) (cf. Jn 17,3).

Deus caritas est

218 Historiae suae decursu, Israel detegere potuit, Deum nonnisi unum habuisse motivum ut Se revelaret et illum inter omnes populos eligeret ut Eius esset: amorem Suum gratuitum (cf. Dt 4,37 Dt 7,8 Dt 10,15). Israel per suos intellexit Prophetas, Deum, etiam propter amorem, illum salvare (cf. Is 43,1-7) illique infidelitatem et peccata dimittere non desiisse (cf. Os 2).

219 Dei amor erga Israel amori patris erga filium comparatur suum (cf. Os 11,1). Hic amor amore matris erga filios suos est fortior (cf. Is 49,14-15). Deus populum amat Suum plus quam sponsus suam dilectam;40 hic amor vel pessimas etiam vincet infidelitates (cf. Ez 16 Os 11); ille usque ad pretiosissimum perveniet donum: « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum daret » (Jn 3,16).

220 Dilectio Dei est « sempiterna » (Is 54,8): « Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te » (Is 54,10). « In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia » (Ier 31,3).

221 Sanctus Ioannes adhuc ulterius progreditur cum testatur: « Deus caritas est » (Io Jn 4,8 Jn 4,16): ipsum Dei Esse est amor. Filium Suum unicum et Spiritum amoris in plenitudine temporum mittens, Deus Suum summe intimum revelat secretum: (cf. 1Co 2,7-16 Ep 3,9-12) Ipse aeterne est amoris commercium: Pater, Filius et Spiritus Sanctus, nosque destinavit ut huius simus participes.

IV. De consectariis fidei in Unum Deum

222 Credere in Deum, Unum, Illumque amare ex toto quod quis est, immensa habet pro tota nostra vita consectaria.

223 Dei magnitudinem et maiestatem cognoscere: « Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram » (Iob 36,26). Propterea Deus esse debet « primus cui praestatur servitium »(160).
(160) Sancta Ioanna de Arco, Dictum: Procès de condamnation, ed. P. TissetY. Lanhers, v. (Paris (Paris 1960) p. 280 et 288.


224 In gratiarum actione vivere: si Deus Unus est, quidquid sumus et habemus, ab Illo venit: « Quid autem habes quod non accepisti? » (1Co 4,7). « Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi? » (Ps 116,12).

225 Unitatem et veram dignitatem omnium hominum cognoscere: omnes sunt facti « ad imaginem et similitudinem » Dei (Gn 1,26).

226 Rebus creatis bene uti: fides in Unum Deum nos ducit ad utendum omnibus quae Ipse non sunt, in mensura qua ea nos ad Illum admovent, et ad separandum nos ab eis in mensura qua ea nos ab Illo seiungunt:(161)
« Domine meus ac Deus meus, aufer a me quidquid ad Te me impedit! Domine meus ac Deus meus, da mihi quidquid ad Te me adducit! Domine meus ac Deus meus, solve me a me et da me totum Tibi (esse) proprium! »(162).
(161) cf.
Mt 5,29-30 Mt 16,24 Mt 19,23-24
(162) Sanctus Nicolaus a Flüe, Bruder-Klausen-Gebet, apud R. Amschwand, Bruder Klaus. Ergänzungsband zum Quellenwerk von R. Durrer (Sarnen 1987) p. 215.


227 In omnibus adiunctis Deo fidere, in rebus etiam adversis. Oratio quaedam sanctae Theresiae a Iesu id exprimit mirabiliter:
« Nihil te turbet, nihil te terreat,
omnia transeunt, Deus non mutatur,
patientia omnia obtinet;
ei qui Deum habet nihil deest:
Deus solus sufficit »(163).
(163) Sancta Theresia a Iesu, Poesía, 9: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 6 (Burgos 1919) p. 90.

Compendium

228 « Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est... » (Dt 6,4 Mc 12,29). « Unicum sit necesse est summum magnum, quod fuerit par non habendo . (...) Deus, si non unus est, non est »(164).
(164) Tertullianus, Adversus Marcionem 1, 3, 5: CCL 1, 444 (PL 2, 274).


229 Fides in Deum nos ducit ut nos ad Deum solum, tamquam ad nostram primam originem nostrumque ultimum finem, vertamus, et ut nihil Illi praeferamus vel substituamus.

230 Deus, Se revelans, mysterium permanet ineffabile: « Si cepisti, non est Deus »(165).
(165) Sanctus Augustinus, Sermo, 52, 6, 16: ed. P. Verbraken: Revue Bénédictine 74 (1964) 27 (PL 38,360).


231 Deus nostrae fidei Se revelavit sicut Ille qui est; Se cognoscendum praebet ut qui « multae miserationis ac verax » (Ex 34,6) est. Ipsum Eius Esse est veritas et amor.



Paragraphus 2: PATER

I. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti »

232 Christiani « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » baptizantur (Mt 28,19). Prius respondent « Credo » triplici interrogationi quae ab illis petit ut eorum fidem in Patrem, in Filium et in Spiritum profiteantur: « Fides omnium christianorum in Trinitate consistit »(166).
(166) Sanctus Caesarius Arelatensis, Expositio vel traditio Symboli (sermo 9): CCL 103, 47.


233 Christiani baptizantur « in nomine » Patris et Filii et Spiritus Sancti, et non « in nominibus » eorum(167), quia unus est Deus, Pater Omnipotens et Eius Filius unicus et Spiritus Sanctus: Sanctissima Trinitas.
(167) cf. Vigilius, Professio fidei (552):
DS 415


234 Mysterium Sanctissimae Trinitatis est centrale fidei et vitae christianae mysterium. Est mysterium Dei in Se Ipso. Est igitur ceterorum fidei mysteriorum fons, lumen illa illuminans. Doctrina est maxime fundamentalis et essentialis in « hierarchia veritatum » fidei(168). « Historia salutis idem est ac historia viae ac rationis, qua Deus verus et unus: Pater, Filius, Spiritus Sanctus, Sese hominibus revelat eosque a peccato aversos Sibi reconciliat et coniungit »(169).
(168) cf. Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium catechisticum generale, 43: AAS 64 (1972) 123.
(169) Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium catechisticum generale, 47: AAS 64 (1972) 125.


235 Hac paragrapho breviter exponetur quomodo Beatae Trinitatis mysterium revelatum sit (I), quomodo Ecclesia doctrinam fidei de hoc mysterio enuntiaverit (II), quomodo, denique, Deus Pater, per divinas Filii et Spiritus Sancti missiones, Suum creationis, Redemptionis et sanctificationis « benevolum consilium » ducat in rem (III).

236 Ecclesiae Patres inter 1,8("l et ?Æilµ"l distinguunt, primo verbo mysterium vitae intimae Dei-Trinitatis denotantes, altero vero omnia Dei opera per quae Ipse Se revelat vitamque communicat Suam. Per Oeconomiam nobis Theologia revelatur; sed, e contra, Theologia totam illustrat Oeconomiam. Opera Dei revelant quis Ille in Se Ipso sit; et, e contra, mysterium Eius Esse intimi intelligentiam omnium operum Eius illuminat. Sic res analogice se habet inter personas humanas. Persona in agendo manifestatur et quo melius quamdam cognoscimus personam, eo melius eius agere intelligimus.

237 Trinitas est fidei mysterium sensu stricto, unum nempe e mysteriis in Deo absconditis, « quae, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt »(170). Deus utique quaedam Sui Esse trinitarii vestigia in Suo creationis opere reliquit et in Revelatione Sua decursu Veteris Testamenti. Sed intimitas Eius Esse, ut Sanctae Trinitatis, ante Incarnationem Filii Dei et missionem Sancti Spiritus, constituit mysterium soli rationi et etiam fidei Israel inaccessibile.
(170) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4:
DS 3015


II. De revelatione Dei tamquam Trinitatis

Pater per Filium revelatus

238 Invocatio Dei ut « Patris » in multis cognita est religionibus. Saepe divinitas tamquam « pater deorum et hominum » consideratur. In Israel, Deus, tamquam Creator mundi, est Pater appellatus (cf. Dt 32,6 Ml 2,10). Deus adhuc magis est Pater ratione Foederis et doni Legis populo facti, de quo dicit: « Filius meus primogenitus Israel » (Ex 4,22). Etiam appellatus est Pater regis Israel (cf. 2S 7,14). Et est, modo prorsus peculiari, « Pater pauperum », orphani et viduae, qui sub Eius benevola sunt protectione (cf. Ps 68,6).

239 Sermo fidei, Deum nomine « Patris » nuncupans, duas rationes praecipue indicat: Deum primam omnium esse originem et auctoritatem transcendentem Illumque simul esse bonitatem et sollicitudinem omnes Suos filios diligentem. Haec paterna Dei teneritudo etiam per imaginem maternitatis exprimi potest (cf. Is 66,13 Ps 131,2), quae Dei immanentiam atque intimitatem inter Deum et Eius creaturam magis indicat. Ita sermo fidei in experientia humana haurit parentum, qui quodammodo pro homine primi sunt Dei repraesentantes. Haec tamen experientia etiam ostendit, parentes humanos fallibiles esse illosque vultum paternitatis et maternitatis deformare posse. Recordari igitur oportet, Deum humanam sexuum transcendere distinctionem. Ille nec vir est nec femina, Ille est Deus. Paternitatem etiam et maternitatem transcendit humanas (cf. Ps 27,10), licet earum sit origo atque mensura: (cf. Ep 3,14-15 Is 49,15) nemo pater est, sicut Deus est Pater.

240 Iesus, Deum esse « Patrem », sensu inaudito, revelavit: Ille non est tantummodo Pater quatenus Creator, sed Pater est aeterne in relatione ad Filium Suum unicum, qui aeterne Filius non est nisi in relatione ad Patrem Suum: « Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare » (Mt 11,27).

241 Hac de causa, Apostoli Iesum tamquam « Verbum » confitentur quod « in principio erat (...) apud Deum, et Deus erat Verbum » (Jn 1,1), tamquam Illum « qui est imago Dei invisibilis » (Col 1,15) atque « splendor gloriae et figura substantiae Eius » (He 1,3).

242 Post illos, Ecclesia Traditionem sequens apostolicam anno 325 in primo Concilio Oecumenico Nicaeno confessa est Filium esse « consubstantialem Patri » (Symbolum Nicaenum: DS 125), id est, unum Deum cum Illo. Secundum Concilium Oecumenicum Constantinopoli anno 381 congregatum, in sua formulatione Symboli Nicaeni, hanc expressionem servavit et confessum est « Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri »(171).
(171) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150


Pater et Filius a Spiritu revelati

243 Iesus, ante Pascha Suum, missionem annuntiat « alius Paracliti » (Defensoris), Spiritus Sancti. Hic, iam a creatione operans (cf. Gn 1,2), et postquam « locutus est per Prophetas »(172), erit nunc apud discipulos et in illis (cf. Jn 14,17), ut eos doceat65 eosque deducat « in omnem veritatem » (Jn 16,13). Ita Spiritus Sanctus tamquam alia revelatur Persona divina in relatione ad Iesum et ad Patrem.
(172) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150


244 Origo Spiritus aeterna in Eius missione revelatur temporali. Spiritus Sanctus ad Apostolos et ad Ecclesiam mittitur tam a Patre in nomine Filii quam personaliter a Filio, postquam Hic ad Patrem rediit (cf. Jn 14,26 Jn 15,26 Jn 16,14). Missio Personae Spiritus post Iesu glorificationem (cf. Jn 7,39) mysterium Sanctissimae Trinitatis plene revelat.

245 Fides apostolica relate ad Spiritum Sanctum a secundo Concilio Oecumenico anno 381 Constantinopoli proclamata est: Credimus « et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit »(173). Hoc modo, Ecclesia Patrem agnoscit tamquam « fontem et originem totius divinitatis »(174). Aeterna tamen Spiritus Sancti origo sine nexu cum illa Filii non est. « Spiritum quoque Sanctum, qui est Tertia in Trinitate Persona, unum atque aequalem cum Deo Patre et Filio credimus esse Deum, unius substantiae, unius quoque esse naturae; (...) qui tamen nec Patris tantum nec Filii tantum, sed simul Patris et Filii Spiritus dicitur »(175). Symbolum Constantinopolitani Concilii Ecclesiae profitetur: « Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur »(176).
(173) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum:
DS 150
(174) Concilium Toletanum VI (anno 638), De Trinitate et de Filio Dei Redemptore incarnato: DS 490
(175) Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS 527
(176) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150


246 Latina Symboli traditio profitetur Spiritum « a Patre Filioque » procedere. Concilium Florentinum, anno 1439, explicat: « Spiritus Sanctus (...) essentiam Suam Suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex Utroque aeternaliter tamquam ab uno principio et unica spiratione procedit (...). Et quoniam omnia, quae Patris sunt, Pater Ipse unigenito Filio Suo gignendo dedit, praeter esse Patrem, hoc ipsum quod Spiritus procedit ex Filio, Ipse Filius a Patre aeternaliter habet, a quo etiam aeternaliter genitus est »(177).
(177) Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis:
DS 1300-1301


247 Affirmatio de Filioque in Symbolo anno 381 Constantinopoli proclamato non habebatur. Sed sanctus Leo Papa, veterem traditionem latinam et alexandrinam sequens, illam iam anno 447 dogmatice erat professus(178), etiam priusquam Roma anno 451 in Concilio Chalcedonensi Symbolum anni 381 cognovisset et recepisset. Usus huius formulae in Symbolo pedetentim (inter VIII et XI saeculum) est in liturgia latina admissus. Introductio tamen verbi Filioque in Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum peracta a liturgia latina adhuc hodie dissensionem cum Ecclesiis orthodoxis constituit.
(178) cf. Sanctus Leo Magnus, Epistula Quam laudabiliter:
DS 284


248 Traditio orientalis imprimis notam exprimit Patris ut primae originis relate ad Spiritum. Profitens Spiritum « qui a Patre procedit » (Jn 15,26), Eum affirmat a Patre per Filium procedere(179). Traditio vero occidentalis imprimis consubstantialem communionem inter Patrem et Filium affirmat, Spiritum ex Patre Filioque procedere dicens. Ipsa hoc « licite et rationabiliter »(180) dicit, quia Personarum divinarum aeternus ordo in communione consubstantiali implicat Patrem, quatenus « est principium sine principio »(181), primam originem esse Spiritus, sed etiam, quatenus Filii unici est Pater, cum Illo unicum esse principium ex quo, « tamquam ex uno principio »(182), Spiritus procedit. Haec licita complementaritas, nisi exacerbetur, identitatem fidei in realitatem eiusdem mysterii proclamati non afficit.
(179) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 2: AAS 58 (1966) 948.
(180) Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis (anno 1439):
DS 1302
(181) Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (anno 1442): DS 1331
(182) Concilium Lugdunense II, Constitutio de Summa Trinitate et fide catholica (1274): DS 850


III. Sanctissima Trinitas in doctrina fidei

Dogmatis trinitarii efformatio

249 Inde ab initio, veritas revelata de Sanctissima Trinitate in radicibus fuit viventis fidei Ecclesiae, praesertim per Baptismum. Ipsa suam invenit expressionem in regula fidei baptismalis enuntiata in praedicatione, catechesi et oratione Ecclesiae. Tales formulae iam in scriptis inveniuntur apostolicis, sicut haec testatur salutatio, resumpta a liturgia eucharistica: « Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis » (2Co 13,13) (cf. 1Co 12,4-6 Ep 4,4-6).

250 Priorum saeculorum decursu, Ecclesia suam fidem trinitariam, modo magis explicito, enuntiare studuit, sive ut suam propriam fidei intelligentiam altius penetraret sive ut illam contra errores defenderet qui eam deformabant. Haec opera veterum fuit Conciliorum quae a labore theologico Patrum Ecclesiae sunt adiuta et a sensu fidei populi christiani fulcita.

251 Pro enuntiatione dogmatis Trinitatis, Ecclesia propriam terminologiam evolvere debuit, notionibus originis philosophicae adiuta: « substantia », « persona » vel « hypostasis », « relatio » etc. Hoc faciens, fidem non submisit sapientiae humanae, sed sensum novum, inauditum, his dedit vocabulis, quae exinde ad significandum etiam destinabantur mysterium ineffabile quod « infinite omne id superat, quod nos modo humano intellegere possumus »(183).
(183) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 9: AAS 60 (1968) 437.


252 Ecclesia vocabulo utitur « substantia » (quod per « essentiam » vel per « naturam » quandoque etiam vertitur) ad Esse divinum in Eius designandum unitate, vocabulo autem « persona » vel « hypostasis » ad Patrem, Filium et Spiritum Sanctum indicandos in Eorum reali distinctione inter Se, vocabulo autem « relatio » ad indicandum Eorum distinctionem in eo residere quod alii ad alios referuntur.

Sanctissimae Trinitatis dogma

253 Trinitas est Una. Tres deos non confitemur, sed Unum Deum in Tribus Personis: « Trinitatem consubstantialem »(184). Personae divinae unam divinitatem non inter Se dividunt, sed unaquaeque Earum est Deus totus: « cum (...) ipsum sit Pater quod Filius, ipsum Filius quod Pater, ipsum Pater et Filius quod Spiritus Sanctus: id est natura Unus Deus »(185). « Quaelibet Trium Personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina »(186).
(184) Concilium Constantinopolitanum II (anno 553), Anathematismi de tribus Capitulis, 1:
DS 421
(185) Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS 530
(186) Concilium Lateranense IV (anno 1215), Cap. 2, De errore abbatis Ioachim: DS 804


254 Personae divinae sunt inter Se realiter distinctae. « Colimus et confitemur: non sic unum Deum, quasi solitarium » (Fides Damasi: DS 71). « Pater », « Filius », « Spiritus Sanctus » non sunt simpliciter nomina modos divini « Esse » designantia, quia illi inter se realiter sunt distincti: « Non enim Ipse est Pater qui Filius, nec Filius Ipse qui Pater, nec Spiritus Sanctus Ipse qui est vel Pater vel Filius »(187). Inter Se per relationes originis distinguuntur: « Est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et Spiritus Sanctus, qui procedit »(188). Divina Unitas est Trina.
(187) Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS 530
(188) Concilium Lateranense IV (anno 1215), Cap. 2, De errore abbatis Ioachim: DS 804


255 Personae divinae inter Se sunt relativae. Distinctio realis Personarum inter Se, quia divinam non dividit unitatem, in relationibus solummodo consistit quibus aliae ad alias referuntur: « In relativis vero Personarum nominibus Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus Sanctus ad Utrosque refertur: quae cum relative Tres Personae dicantur, una tamen natura vel substantia creditur »(189). Inter illas utique « omnia (...) sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio »(190). « Propter hanc unitatem Pater est totus in Filio, totus in Spiritu Sancto; Filius totus est in Patre, totus in Spiritu Sancto; Spiritus Sanctus totus est in Patre, totus in Filio »(191).
(189) Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum:
DS 528
(190) Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (anno 1442): DS 1330
(191) Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (1442): DS 1331


256 Sanctus Gregorius Nazianzenus, qui etiam « Theologus » appellatur, hoc fidei trinitariae compendium catechumenis tradit Constantinopolitanis:
« Ante omnia, bonum depositum, quaeso, custodi, cui vivo, et pro quo milito, et quod utinam me ex hac vita discedentem comitetur, cum quo et omnes vitae molestias perfero, et iucunditates omnes contemno ac pro nihilo duco; fidem, inquam, et confessionem in Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum. Hanc tibi hodierno die committo; cum hac te, et lustricis aquis immergam, et in altum extraham. Hanc tibi do totius vitae sociam, et patronam, unam deitatem et potentiam, quae in Tribus coniunctim invenitur, et Tria divisim comprehendit, nec substantiis aut naturis inaequalis est, nec praestantiis aut submissionibus augetur vel minuitur (...). Trium infinitorum, infinitam coniunctionem, Deum unumquemque, si separatim consideretur (...); Deum rursus Tria haec, si simul cogitentur (...). Vix Unum animo concepi, cum statim Tribus circumfulgeo. Vix Tria distinguere incipio, cum ad Unum reducor »(192).
(192) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio, 40, 41: SC 358,292-294 (PG 36, 417).

IV. De divinis operibus et missionibus trinitariis

257 « O lux, beata Trinitas, et principalis Unitas! »(193). Deus est aeterna beatitudo, vita immortalis, lux indeficiens. Deus est amor: Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Deus libere gloriam Suae vitae beatae communicare vult. Tale est « beneplacitum Eius » (Ep 1,9) quod ante mundi creationem in Filio Suo concepit dilecto, atque adeo « praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum » (Ep 1,5), id est, nos « praedestinavit conformes fieri imaginis Filii Eius » (Rm 8,29) per « Spiritum adoptionis filiorum » (Rm 8,15). Hoc consilium gratia est « quae data est nobis ante tempora saecularia » (2Tm 1,9), immediate ab amore trinitario procedens. Illud in creationis opere evolvitur et post lapsum in tota salutis historia, in missionibus Filii et Spiritus quas missio continuat Ecclesiae(194).
(193) Hymnus ad II Vesperas Dominicae, in Hebdomadis et et 4: Liturgia Horarum, editio typica, v. (Typis (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 684 et 931; v. 4 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 632 et 879.
(194) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 2-9: AAS 58 (1966) 948-958.


258 Tota Oeconomia divina commune Trium Personarum divinarum est opus. Etenim Trinitas, sicut nonnisi una eademque est natura, unam eamdemque habet operationem(195). « Pater et Filius et Spiritus Sanctus non tria principia (sunt) creaturae, sed unum principium »(196). Unaquaeque tamen Persona divina secundum Suam proprietatem personalem commune operatur opus. Sic Ecclesia, Novum sequens Testamentum (cf. 1Co 8,6), profitetur: « Unus (...) Deus et Pater ex quo omnia; et Unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia; et Unus Spiritus Sanctus, in quo omnia »(197). Missiones divinae Incarnationis Filii et doni Spiritus Sancti proprietates divinarum Personarum praecipue manifestant.
(195) cf. Concilium Constantinopolitanum II (anno 553), Anathematismi de tribus Capitulis, 1: DS 421
(196) Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (1442): DS 1331
(197) Concilium Constantinopolitanum II (anno 553), Anathematismi de tribus Capitulis, 1: DS 421


259 Tota Oeconomia divina, opus simul commune et personale, cognoscendas praebet et proprietatem divinarum Personarum et Earum unam naturam. Tota vita christiana est etiam cum unaquaque Personarum divinarum communio quin Illas ullo modo separet. Qui Patrem glorificat, id per Filium facit in Spiritu Sancto; qui Christum sequitur, id facit quia Pater illum attrahit (cf. Jn 6,44) et Spiritus illum movet.97

260 Totius Oeconomiae divinae finis ultimus est creaturarum in unitatem perfectam Beatissimae Trinitatis ingressus (cf. Jn 17,21-23). Sed iam nunc vocamur ut a Sanctissima inhabitemur Trinitate. Dicit enim Dominus: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus » (Jn 14,23):
« O Deus meus, Trinitas quam adoro, adiuva me ut mei plene obliviscar ad me immobilem et serenam in Te stabiliendam, quasi anima mea in aeternitate iam esset; nihil pacem meam perturbare possit neque me ex Te educere, o mi Immutabilis, sed unumquodque temporis momentum me altius ducat in profunditatem mysterii Tui! Animam meam pacifica; fac ex ea caelum Tuum, mansionem Tuam dilectam et locum quietis Tuae. Utinam nunquam Te ibi relinquam solum, sed Tecum sim ibi tota egomet ipsa, tota in fide mea vigilans, tota in adoratione, tota actioni creatrici Tuae dedita »(198).
(198) Beata Elisabeth a Trinitate, Élévation à la Trinité: Ecrits spirituels, 50, ed. M.M. Philipon (Paris 1949) p. 80.


Catechismus 200