Catechismus 395

III. Peccatum originale

Libertatis probatio

396 Deus hominem ad Suam creavit imaginem et in amicitia constituit Sua. Homo, creatura spiritualis, in hac amicitia vivere non potest nisi per modum liberae submissionis ad Deum. Hoc exprimit prohibitio homini facta edendi de arbore scientiae boni et mali, « in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris » (Gn 2,17). Lignum « scientiae boni et mali » (Gn 2,17) symbolice limitem suggerit intransgressibilem quem homo, quatenus creatura, libere agnoscere et fidenter observare debet. Homo a Creatore pendet; legibus creationis et normis est submissus moralibus quae libertatis regulant usum.

Primum peccatum hominis

397 Homo, a Diabolo tentatus, fiduciam erga suum Creatorem in corde mori sivit suo (cf. Gn 3,1-11) et sua libertate abutens, Dei mandato inoboedivit. In hoc hominis primum constitit peccatum (cf. Rm 5,19). Omne exinde peccatum inoboedientia erit relate ad Deum et defectus fiduciae in Eius bonitatem.

398 In hoc peccato, homo se ipsum praefert Deo, et eo ipso Deum contemnit: electionem sui ipsius contra Deum fecit, contra exigentias sui status creaturae et exinde contra suum proprium bonum. Homo, constitutus in statu sanctitatis, destinabatur ut plene esset a Deo in gloria « deificatus ». Per Diaboli seductionem, voluit « sicut Deus esse » (Gn 3,5), sed « extra Deum, et prae Deo, et non secundum Deum »(284).
(284) Sanctus Maximus Confessor, Ambiguorum liber: PG 91, 1156.


399 Scriptura tragicas huius primae inoboedientiae ostendit consequentias. Adam et Eva sanctitatis originalis gratiam amittunt illico (cf. Rm 3,23). Metum habent Dei, 294 cuius falsam conceperunt imaginem, illam Dei Suarum avidi praerogativarum (cf. Gn 3,5).

400 Harmonia in qua erant, propter originalem iustitiam stabilita, destructa est; dominatus facultatum animae spiritualium in corpus ruptus est (cf. Gn 3,7); viri et mulieris unio est submissa tensionibus; 297 eorum relationes a cupidine et dominatione signabuntur (cf. Gn 3,16). Harmonia cum creatione est fracta: creatio visibilis facta est pro homine aliena et hostilis (cf. Gn 3,17 Gn 3,19). Propter hominem creatio servituti corruptionis subiecta est (cf. Rm 8,20). Denique consequentia pro inoboedientiae casu explicite nuntiata (cf. Gn 2,17) ducetur in rem: homo in pulverem revertetur, unde sumptus est (cf. Gn 3,19). Mors in historiam ingreditur humanitatis 303.

401 Post primum peccatum, vera « invasio » peccati mundum replet: fratricidium a Cain commissum in Abelem (cf. Gn 4,3-15); universalis corruptio consequenter ad peccatum (cf. Gn 6,5 Gn 6,12 Rm 1,18-32); etiam in historia Israel peccatum saepe manifestatur praesertim tamquam infidelitas erga Deum Foederis et tamquam transgressio Legis Moysis; etiam post Redemptionem Christi, inter christianos, peccatum multipliciter manifestatur (cf. 1Co 1-6 Ap 2-3). Scriptura et Traditio Ecclesiae praesentiam et universalitatem peccati in historia hominum memorare non desinunt:
« Quod Revelatione divina nobis innotescit, cum ipsa experientia concordat. Nam homo, cor suum inspiciens, etiam ad malum inclinatum se comperit et in multiplicibus malis demersum, quae a bono suo Creatore provenire non possunt. Deum tamquam principium suum saepe agnoscere renuens, etiam debitum ordinem ad finem suum ultimum, simul ac totam suam sive erga seipsum sive erga alios homines et omnes res creatas ordinationem disrupit »(285).
(285) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 13: AAS 58 (1966) 1035.

Consequentiae peccati Adami pro humanitate

402 Omnes homines peccato Adami implicantur. Sanctus Paulus hoc affirmat: « Per inoboeditionem unius hominis peccatores constituti sunt multi » (Rm 5,19), id est omnes homines: « Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt... » (Rm 5,12). Universalitati peccati et mortis, contraponit Apostolus universalitatem salutis in Christo: « Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius (Christi) iustitiam in iustificationem vitae » (Rm 5,18).

403 Ecclesia, sanctum Paulum sequens, semper docuit immensam miseriam, quae homines opprimit, et eorum inclinationem ad malum et ad mortem comprehensibiles non esse sine earum vinculo cum peccato Adami et cum facto quod ille nobis peccatum transmisit, quo omnes affecti nascimur et quod est « mors animae »(286). Propter hanc fidei certitudinem, Ecclesia Baptismum praebet in remissionem peccatorum etiam infantibus qui peccatum personale non commiserunt(287).
(286) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 2:
DS 1512
(287) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 4: DS 1514


404 Quomodo peccatum Adami est peccatum omnium eius descendentium effectum? Totum genus humanum est in Adamo « sicut unum corpus unius hominis »(288). Propter hanc « generis humani unitatem » omnes homines implicantur peccato Adami, sicut omnes iustitia Christi implicantur. Transmissio tamen peccati originalis est mysterium quod plene comprehendere non possumus. Sed per Revelationem scimus Adamum sanctitatem et iustitiam recepisse originales non pro se tantum, sed pro tota humana natura: Tentatori obsecundantes, Adam et Eva peccatum personale committunt, sed hoc peccatum naturam humanam afficit, quam illi in statu lapso sunt transmissuri(289). Est peccatum quod toti humanitati per propagationem transmittetur, id est per transmissionem naturae humanae privatae originalibus sanctitate et iustitia. Hac de causa, peccatum originale appellatur « peccatum » modo analogico: est peccatum « contractum » et non commissum, status et non actus.
(288) Sanctus Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de malo, 4, 1, c.: Ed. Leon. 23, 105.
(289) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canones 1-2:
DS 1511-1512


405 Peccatum originale, licet unicuique proprium(290), in nullo descendente Adami indolem habet culpae personalis. Originalium sanctitatis et iustitiae est privatio, sed natura humana totaliter corrupta non est: ea in propriis viribus naturalibus est vulnerata, ignorantiae, dolori et mortis imperio submissa, et ad peccatum inclinata (haec ad malum inclinatio « concupiscentia » appellatur). Baptismus, vitam gratiae Christi donans, peccatum delet originale et hominem ad Deum convertit, sed consequentiae pro natura, debilitata et ad malum inclinata, permanent in homine eumque ad luctam vocant spiritualem.
(290) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 3:
DS 1513


406 Doctrina Ecclesiae de peccati originalis transmissione praesertim saeculo V, praecipue sub impulsu considerationis sancti Augustini contra pelagianismum, est determinata, et saeculo XVI in oppositione ad protestantium Reformationem. Pelagius tenebat hominem naturali vi suae liberae voluntatis, sine necessario adiutorio gratiae, posse vitam moraliter ducere bonam; sic culpae Adami reducebat influxum ad illum mali exempli. E contra, priores reformatores protestantes docebant per peccatum originum hominem radicaliter esse perversum et eius libertatem ad nihilum reductam; peccatum hereditate ab unoquoque homine receptum idem putabant ac tendentiam ad malum (concupiscentiam) quae insuperabilis esset. Ecclesia de sensu dati revelati circa peccatum originale specialiter se expressit in Concilio Arausicano II anno 529(291) et in Concilio Tridentino anno 1546(292).
(291) Concilium Arausicanum II, Canones 1-2:
DS 371-372
(292) Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali: DS 1510-1516


Ardua lucta...

407 Doctrina de peccato originali * conexa cum illa de Redemptione per Christum * intuitum praebet lucidae discretionis circa statum hominis eiusque operationem in mundo. Per protoparentum peccatum Diabolus dominatum quemdam acquisivit super hominem, quamvis hic permaneat liber. Peccatum originale secum fert « captivitatem sub eius potestate, "qui mortis" deinde "habuit imperium", hoc est Diaboli »(293). Ignorare hominem naturam habere vulneratam, ad malum inclinatam, gravibus erroribus ansam praebet in campo educationis, rei politicae, actionis socialis(294) et morum.
(293) Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 1:
DS 1511 cf. He 2,14
(294) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, CA 25: AAS 83 (1991) 823-824.


408 Consequentiae peccati originalis et omnium personalium peccatorum hominum conferunt mundo, in eius complexu, peccatricem condicionem, quae sancti Ioannis potest expressione denotari: « peccatum mundi » (Jn 1,29). Per hanc expressionem etiam negativus significatur influxus quem condiciones communitariae et structurae sociales, quae peccatorum hominum sunt fructus, super personas exercent(295).
(295) cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia, RP 16: AAS 77 (1985) 213-217.


409 Hic tragicus status mundi, qui « totus in Maligno positus est » (Io Jn 5,19) (cf. 1P 5,8), vitam hominis reddit luctam:
« Universam enim hominum historiam ardua colluctatio contra potestates tenebrarum pervadit, quae inde ab origine mundi incepta, usque ad ultimum diem, dicente Domino, perseverabit. In hanc pugnam insertus, homo ut bono adhaereat iugiter certare debet, nec sine magnis laboribus, Dei gratia adiuvante, in seipso unitatem obtinere valet »(296).
(296) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 37: AAS 58 (1966) 1055.


IV. « Non dereliquisti eum in mortis imperio »

410 Homo post suum lapsum non est a Deo derelictus. E contra, Deus eum vocat (cf. Gn 3,9) et ei, modo arcano, victoriam supra malum annuntiat et elevationem de lapsu (cf. Gn 3,15). Hic locus Genesis est « Protoevangelium » appellatus, quia primus est Messiae Redemptoris nuntius, luctae inter serpentem et Mulierem et finalis victoriae cuiusdam a Muliere descendentis.

411 Traditio christiana hoc loco nuntium videt « novi Adami » (cf. 1Co 15,21-22 1Co 15,45), qui propter suam oboedientiam « usque ad mortem (...) crucis » (Ph 2,8), superabundanter inoboedientiam reparat Adami (cf. Rm 5,19-20). Ceterum, plures Patres et Ecclesiae doctores in Muliere annuntiata in « Protoevangelio » Matrem Christi agnoscunt Mariam, tamquam « novam Evam ». Illa fuit quae prima, et modo singulari, victoria a Christo de peccato reportata fruita est: illa ab omni labe peccati originalis praeservata est immunis(297) et per totam suam vitam terrenam, propter gratiam Dei specialem, nullum commisit peccati genus(298).
(297) cf. Pius IX, Bulla Ineffabilis Deus: DS 2803
(298) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, canon 23: DS 1573


412 Sed cur Deus primum hominem peccare non impedivit? Sanctus Leo Magnus respondet: sumus « ampliora adepti per ineffabilem Christi gratiam quam per Diaboli amiseramus invidiam »(299). Et sanctus Thomas Aquinas: « Nihil autem prohibet ad aliquid maius humanam naturam productam esse post peccatum: Deus enim permittit mala fieri ut inde aliquid melius eliciat. Unde dicitur Rom 5,20: "Ubi abundavit iniquitas, superabundavit et gratia". Unde et in benedictione Cerei Paschalis dicitur: "O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem!" »(300).
(299) Sanctus Leo Magnus, Sermo 73, 4: CCL 88A, 453 (PL 54, 151).
(300) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 1, a. 3, ad 3: Ed. Leon. 11, 14; verba a sancto Thoma hic allata in Praeconio Paschali « Exsultet » cantantur.


Compendium

413 « Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum (...). Invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum » (Sg 1,13 Sg 2,24).

414 Satan seu Diabolus ceteraque demonia angeli sunt lapsi quia libere renuerunt Deo Eiusque servire consilio. Eorum contra Deum optio definitiva est. Hominem eorum rebellioni contra Deum sociare conantur.

415 « In iustitia a Deo constitutus, homo tamen, suadente Maligno, inde ab exordio historiae, libertate sua abusus est, seipsum contra Deum erigens et finem suum extra Deum attingere cupiens »(301).
(301) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 13: AAS 58 (1966) 1034-1035.


416 Adam, quatenus primus homo, per peccatum suum, sanctitatem et iustitiam amisit originales quas a Deo receperat, non solum sibi, sed omnibus hominibus.

417 Adam et Eva posteritati suae naturam humanam per suum primum peccatum transmiserunt vulneratam, et ideo sanctitate et iustitia privatam originalibus. Haec privatio « peccatum originale » appellatur.

418 Consequenter ad peccatum originale, natura humana est in suis viribus debilitata, ignorantiae, dolori et mortis dominatui submissa, atque ad peccatum inclinata (haec inclinatio appellatur « concupiscentia ») .

419 « Tenemus igitur, Concilium Tridentinum secuti, peccatum originale, una cum natura humana, transfundi "propagatione, non imitatione", idque "inesse unicuique proprium" »(302).
(302) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 16: AAS 60 (1968) 439.


420 Victoria de peccato a Christo reportata nobis bona donavit meliora illis quae peccatum nobis abstulerat: « Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia » (Rm 5,20).

421 « Mundum (...) christifideles credunt ex amore Creatoris conditum et conservatum, sub peccati quidem servitute positum, sed a Christo crucifixo et resurgente, fracta potestate Maligni, liberatum... »(303).
(303) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 2: AAS 58 (1966) 1026.





CAPUT SECUNDUM

CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM


Bonus Nuntius: Deus Filium Suum misit

422 « At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium Suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus » (Ga 4,4-5). En Evangelium Iesu Christi Filii Dei: (cf. Mc 1,1) Deus populum Suum visitavit.2 Promissiones Abraham et semini eius factas implevit (cf. Lc 1,55). Id ultra omnem fecit exspectationem: misit Filium Suum dilectum (cf. Mc 1,11).

423 Credimus et profitemur Iesum ex Nazareth, Iudaeum natum de filia Israel in Bethlehem, tempore regis Herodis Magni et imperatoris Caesaris Augusti I, munere fabri lignarii fungentem, mortuum crucifixum Hierosolymis, sub Pontio Pilato procuratore, imperatore Tiberio regnante, aeternum esse Dei Filium hominem factum qui « a Deo exivit » (Jn 13,3), « qui descendit de caelo » (Jn 3,13 Jn 6,33), qui in carne venit (cf. 1Jn 4,2) , quia « Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. (...) Et de plenitudine Eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia » (Jn 1,14 Jn 1,16).

424 Gratia moti Spiritus Sancti et a Patre tracti, credimus et confitemur relate ad Iesum: « Tu es Christus, Filius Dei vivi » (Mt 16,16). Super huius fidei petram, quam Petrus confessus est, Christus Suam fundavit Ecclesiam(304).
« Evangelizare investigabiles divitias Christi » (Ep 3,8) (304) cf. Mt 16,18 Sanctus Leo Magnus, Sermo 4, 3: CCL 88, 19-20 (PL 54, 151); Sermo 51, 1: CCL 88A, 296-297 (PL 54, 309); Sermo 62, 2: CCL 88A, 377-378 (PL 54, 350-351); Sermo 83, 3: CCL 88A, 521-522 (PL 54, 432).


425 Fidei christianae transmissio est imprimis Iesu Christi nuntius ut homines ad fidem in Illum adducantur. Ab initio, priores discipuli desiderio arserunt Christum nuntiandi: « Non enim possumus nos, quae vidimus et audivimus non loqui » (Ac 4,20). Omnium temporum homines invitant ut in gaudium eorum communionis cum Christo ingrediantur:
« Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae * et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis * quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio Eius Iesu Christo. Et haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum » (Io Jn 1,1-4).

In catechesis corde: Christus

426 « Illico ergo affirmandum est in ipsa catecheseos intima ratione hanc potissimum personam inveniri: Iesu Christi Nazareni, "Unigeniti a Patre" (...); qui passus ac pro nobis mortuus est; quique iam, quandoquidem resurrexit, vivit semper nobiscum. (...) Catechesim tradere (...) idem valet ac patefacere in Christi Persona universum Dei consilium aeternum (...); idem ac sensum gestuum et verborum Christi comprehendere studere necnon signorum, quae Ipse perpetravit »(305). Catechesis scopus: « Ut quis (...) ad communionem cum Eo (cum Iesu Christo) (...) perveniat; Ipse enim solus conducere aliquem potest ad amorem Patris in Spiritu et ad Sanctissimae Trinitatis vitam participandam »(306).
(305) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae,
CTR 5: AAS 71 (1979) 1280-1281.
(306) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, CTR 5: AAS 71 (1979) 1281.


427 « Affirmari ergo oportet in catechesi Christum, Verbum incarnatum et Filium Dei, institutione tradi, cetera autem prout ad Eum referantur; solum Christum docere, quemvis alium docentem ea dumtaxat ratione, qua Eius sit nuntius seu interpres et qua Christus per huius os loquatur. (...) Oportet ergo ad omnem catecheseos institutorem haec arcana verba Christi possint transferri: "Mea doctrina non est mea, sed Eius qui misit me" (Jn 7,16) »(307).
(307) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, CTR 6: AAS 71 (1979) 1281-1282.


428 Qui ad Christum evangelizandum vocatus est, debet igitur imprimis « eminentiam scientiae Christi Iesu quaerere »; oportet eum « omnia detrimentum facere », « ut Christum » lucrifaciat et inveniatur « in Illo », « ad cognoscendum Illum et virtutem Resurrectionis Eius et communionem passionum Illius, conformans » se « morti Eius, si quo modo » occurrat « ad resurrectionem, quae est ex mortuis » (Ph 3,8-11).

429 Ex hac Christi cognitione amore affecta, desiderium scaturit Illum annuntiandi, « evangelizandi », et alios adducendi ad « assensum » fidei in Iesum Christum. Sed simul necessitas percipitur hanc fidem semper melius cognoscendi. Ad hunc scopum, secundum ordinem Symboli fidei, imprimis praecipui Iesu praesentabuntur tituli: Christus, Filius Dei, Dominus (articulus ) ). Symbolum deinde confitetur praecipua vitae Christi mysteria: illa Incarnationis Eius (articulus ) ), illa Paschatis Eius (articuli 4 et 5), denique illa Eius glorificationis (articuli 6 et 7).



ARTICULUS 2: «ET IN IESUM CHRISTUM,

FILIUM EIUS UNICUM, DOMINUM NOSTRUM»

I. Iesus

430 Iesus Hebraice significat: « Deus salvat ». In Annuntiatione, Angelus Gabriel Ei, tamquam nomen proprium, nomen Iesu dedit, quod simul identitatem Eius exprimit et missionem (cf. Lc 1,31) . Quia nemo « potest dimittere peccata nisi solus Deus » (Mc 2,7), in Iesu, Filio Suo aeterno, homine facto, Ipse « salvum faciet populum Suum a peccatis eorum » (Mt 1,21). Sic in Iesu, Deus totam Suam historiam recapitulat salutis pro hominibus.

431 In historia salutis Deus satis non habuit Israel « de domo servitutis » (Dt 5,6) liberare, eum de Aegypto faciens exire. Ille eum etiam de eius salvat peccato. Quia peccatum semper offensa est Deo illata (cf. Ps 51,6), solus Ille potest id absolvere.12 Hac de causa, Israel semper maiorem acquirens conscientiam universalitatis peccati, amplius salutem quaerere non poterit nisi in invocatione nominis Dei Redemptoris (cf. Ps 79,9).

432 Nomen Iesu significat ipsum Nomen Dei praesens in Persona esse Filii Sui (cf. Ac 5,41 Ac 3 Jn 7), hominis facti ad peccatorum universalem et definitivam Redemptionem. Iesus est Nomen divinum, quod solum affert salutem (cf. Jn 3,18 Ac 2,21) et ab omnibus exinde invocari potest, quia Ipse per Incarnationem omnibus hominibus Se univit (cf. Rm 10,6-13) ita ut nullum aliud sit nomen « sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri » (Ac 4,12) (cf. Ac 9,14 Jc 2,7).

433 Nomen Dei Salvatoris semel in anno a summo sacerdote pro expiatione peccatorum Israel invocabatur, cum ille Sanctissimi propitiatorium sanguine asperserat sacrificii(308). Propitiatorium locus erat praesentiae Dei(309). Cum sanctus Paulus dicit de Iesu: « quem proposuit Deus propitiationem (...) in sanguine Ipsius » (Rm 3,25), significat quod in Eius humanitate, « Deus erat in Christo mundum reconcilians Sibi » (2Co 5,19).
(308) cf. Lv 16,15-16 Si 50,22 He 9,7
(309) cf. Ex 25,22 Lv 16,2 Nb 7,89 He 9,5


434 Iesu resurrectio Nomen Dei glorificat « Salvatoris » (cf. Jn 12,28), quia exinde Nomen Iesu supremam potentiam plene manifestat Nominis « quod est super omne nomen » (Ph 2,9-10). Spiritus maligni nomen timent Eius (cf. Ac 16,16-18 Ac 19,13-16) et in nomine Eius discipuli Iesu faciunt miracula (cf. Mc 16,17), quoniam quodcumque petunt a Patre in nomine Eius, dat illis (cf. Jn 15,16).

435 Nomen Iesu in corde est orationis christianae. Omnes liturgicae orationes formula concluduntur: « per Dominum nostrum Iesum Christum ». Oratio « Ave Maria » culminat verbis: « Et benedictus fructus ventris tui, Iesus ». Orientalis oratio cordis, « oratio Iesu » appellata, dicit: « Iesu Christe, Fili Dei, Domine, miserere mei peccatoris ». Plures christiani moriuntur solum verbum « Iesu », sicut sancta Ioanna de Arco, habentes in ore(310).
(310) cf. La réhabilitation de Jeanne la Pucelle. L'enquête ordonnée par Charles VII en 1450 et le codicille de Guillaume Bouillé, ed. P. Doncoeur-Y. Lanhers (Paris 1956) p. 39. 45. 56.


II. Christus

436 Christus e versione graeca venit verbi Hebraici « Messias » quod « unctus » significat. Id proprium effectum non est nomen Iesu nisi quia Ipse perfecte missionem divinam adimplet quam id indicat. In Israel etenim in nomine Dei illi ungebantur qui consecrabantur Ei ad missionem ab Eo procedentem. Talis casus erat regum(311), sacerdotum26 et, quandoque, Prophetarum (cf. Reg Reg 19,16). Talis, per excellentiam, casus debebat esse Messiae quem Deus ad Regnum Suum definitive instaurandum missurus erat (cf. Ps 2,2 Ac 4,26-27). Oportebat Messiam per Spiritum Domini unctum esse (cf. Is 11,2) tamquam regem simul et sacerdotem (cf. Zach 4,14; 6,13), sed etiam tamquam Prophetam.31 Iesus spem Israel adimplevit messianicam in Suo triplici munere sacerdotis, prophetae et regis.
(311) cf. 1S 9,16 1S 10,1 1S 16,1 1S 16,12-13 1S 1 Reg 1,39.


437 Angelus pastoribus Nativitatem Iesu nuntiavit tamquam illam Messiae Israel promissi: « Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David » (Lc 2,11). Ab origine est Ille « quem Pater sanctificavit et misit in mundum » (Jn 10,36), tamquam « sanctum » in sinu virginali Mariae conceptum (cf. Lc 1,35). Ioseph a Deo vocatus est ut Mariam acciperet coniugem suam in utero habentem id « quod (...) in ea natum est de Spiritu Sancto » (Mt 1,20), ut Iesus, « qui vocatur Christus » (Mt 1,16), ex uxore Ioseph nascatur in generatione messianica David(312).
(312) cf. Rm 1,3 2Tm 2,8 Ap 22,16


438 Messianica Iesu consecratio Suam divinam manifestat missionem. « Quemadmodum et ipsum nomen significat: in Christi enim nomine subauditur qui unxit et Ipse qui unctus est, et ipsa unctio in qua unctus est; et unxit quidem Pater, unctus est vero Filius, in Spiritu, qui est Unctio »(313). Eius messianica aeterna consecratio est tempore Eius vitae terrestris revelata cum a Ioanne baptizatus est, cum « unxit Eum Deus Spiritu Sancto et virtute » (Ac 10,38), « ut manifestetur Israel » (Jn 1,31) sicut Eius Messias. Eius opera et verba Eum cognoscendum praebent tamquam « Sanctum Dei »(314).
(313) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 18, 3: SC 211,350 (PG 7, 934).
(314) cf. Mc 1,24 Jn 6,69 Ac 3,14


439 Plures Iudaei atque etiam quidam gentiles qui illorum participabant spem, in Iesu fundamentalia agnoverunt lineamenta messianici « filii David » a Deo Israel promissi(315). Iesus titulum Messiae acceptavit, in quem ius habebat (cf. Jn 4,25-26 Jn 11,27), sed non sine cautela, quia a nonnullis Eius coaetaneis secundum conceptionem nimis humanam (cf. Mt 22,41-46), essentialiter politicam intelligebatur (cf. Jn 6,15 Lc 24,21).
(315) cf. Mt 2,2 Mt 9,27 Mt 12,23 Mt 15,22 Mt 20,30 Mt 21,9 Mt 15


440 Iesus professionem fidei Petri, qui Illum tamquam Messiam agnoscebat, acceptavit, proximam annuntians Filii hominis passionem (cf. Mt 16,16-23). Authenticum Suae regalitatis messianicae contentum simul detexit in identitate transcendenti Filii hominis « qui descendit de caelo » (Jn 3,13) (cf. Jn 6,62 Da 7,13), et in Sua missione redemptrice Servi patientis: « Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam Suam Redemptionem pro multis » (Mt 20,28) (cf. Is 53,10-12). Propterea verus sensus Eius regalitatis nonnisi ex crucis summitate manifestatus est (cf. Jn 19,19-22 Lc 23,39-43). Solummodo post Resurrectionem, messianica Eius regalitas a Petro coram populo Dei proclamari poterit: « Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia Dominum Eum et Christum Deus fecit, Hunc Iesum, quem vos crucifixistis » (Ac 2,36).

III. Filius Dei unicus

441 Filius Dei titulus est in Vetere Testamento angelis (cf. Dt 32, 8; Iob 1,6), populo Electionis,45 filiis Israel46 eiusque regibus (cf. 2S 7,14 Ps 82,6) datus. Tunc filiationem significat adoptivam quae inter Deum et Eius creaturam relationes peculiaris intimitatis instituit. Cum promissus Rex-Messias dicitur « filius Dei » (cf. Par Par 17,13; Ps 2,7), id non implicat necessario, secundum horum textuum litteralem sensum, eum plus quam humanum esse. Illi qui ita Iesum tamquam Messiam Israel nominaverunt (cf. Mt 27,54), fortasse nihil amplius voluerunt dicere (cf. Lc 23,47).

442 Hoc non valet de Petro cum Iesum tamquam « Christum, Filium Dei vivi » confitetur (cf. Mt 16,16), quia Iesus ei sollemniter respondet: « Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est » (Mt 16,17). Pari modo, Paulus relate ad suam in via ad Damascum conversionem dicet: « Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam Suam, ut revelaret Filium Suum in me, ut evangelizarem Illum in gentibus... » (Ga 1,15-16). « Continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam Hic est Filius Dei » (Ac 9,20). Hoc ab initio (cf. 1Th 1,10) centrum erit fidei apostolicae,53 quam imprimis confessus est Petrus tamquam fundamentum Ecclesiae (cf. Mt 16,18).

443 Si Petrus indolem transcendentem filiationis divinae Iesu Messiae agnoscere potuit, hoc evenit quia Ipse eam clare significavit. Iesus, coram Synedrio, Suorum accusatorum quaestioni: « Tu ergo es Filius Dei? », respondit: « Vos dicitis quia ego sum » (Lc 22,70) (cf. Mt 26,64 Mc 14,62). Iam multo prius, Se tamquam « Filium » denotavit qui Patrem novit (cf. Mt 11,27 Mt 21,37-38), qui est distinctus a « servis » quos Deus antea populo miserat Suo (cf. Mt 21,34-36), ipsis angelis superior (cf. Mt 24,36). Suam filiationem ab illa Suorum distinxit discipulorum nunquam dicens « Pater noster »(316), nisi ut illis mandaret: « Sic ergo vos orabitis: Pater noster » (Mt 6,9); atque distinctionem extulit inter « Patrem meum et Patrem vestrum » (Jn 20,17).
(316) cf. Mt 5,48 Mt 6,8 Mt 7,21 Lc 11,13


444 Evangelia referunt in duobus momentis sollemnibus, in Baptismo et in Transfiguratione Christi, vocem Patris Illum tamquam « Filium Suum dilectum » denotasse (cf. Mt 3,17 Mt 17,5). Iesus Se Ipsum tamquam Filium Dei Unigenitum denotat (cf. Jn 3,16) et hoc titulo Suam aeternam affirmat praeexsistentiam (cf. Jn 10,36). Fidem postulat « in nomen Unigeniti Filii Dei » (Jn 3,18). Haec confessio christiana iam in exclamatione centurionis apparet coram Iesu in cruce: « Vere homo hic Filius Dei erat » (Mc 15,39). Solummodo in mysterio Paschali potest credens titulo « Filii Dei » ultimam eius praebere significationem.

445 Post Eius Resurrectionem, filiatio Eius divina in virtute glorificatae humanitatis Eius apparet: « Constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum » (Rm 1,4) (cf. Ac 13,33). Apostoli confiteri poterunt: « Vidimus gloriam Eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis » (Jn 1,14).

IV. Dominus

446 In versione graeca librorum Veteris Testamenti, Nomen ineffabile YHWH sub quo Deus Se Moysi revelavit (cf. Ex 3,14), verbo 5bD4H (« Dominus ») redditur. Dominus exinde factus est nomen maxime usitatum ad ipsam divinitatem Dei Israel denotandam. Novum Testamentum hunc fortem tituli « Domini » sensum adhibet pro Patre et etiam simul, et in hoc novitas habetur, pro Iesu, Ipso sic agnito tamquam Deo (cf. 1Co 2,8).

447 Ipse Iesus Sibi, modo velato, hunc tribuit titulum, cum de sensu psalmi 110 disputat cum Pharisaeis(317), sed etiam modo explicito Se ad Suos vertens Apostolos (cf. Jn 13,13). Per totum Eius vitae publicae decursum gestus Eius dominatus supra naturam, supra morbos, supra daemonia, supra mortem et peccatum, Eius divinum demonstrabant principatum.
(317) cf. Mt 22,41-46 cf. etiam Ac 2,34-36 He 1,13


448 Saepissime in Evangeliis homines ad Iesum se vertunt Illum « Dominum » appellantes. Hic titulus venerationem et fiduciam testatur eorum qui ad Iesum appropinquant et ab Illo auxilium exspectant et sanationem(318). Sub Spiritus Sancti motione, agnitionem exprimit mysterii divini Iesu (cf. Lc 1,43 Lc 2,11). In occursu cum Iesu resuscitato efficitur adoratio: « Dominus meus et Deus meus! » (Jn 20,28). Tunc connotationem sumit amoris et affectus, quae traditionis christianae erit proprium: « Dominus est! » (Jn 21,7).
(318) cf. Mt 8,2 Mt 14,30 Mt 15,22 cf. alibi.


449 Priores confessiones fidei Ecclesiae, Iesu titulum divinum Domini tribuentes, ab origine affirmant (cf. Ac 2,34-36) potestatem, honorem et gloriam Deo Patri debitas etiam Iesu deberi(319), quia Ipse est « in forma Dei » (Ph 2,6) et quia Pater hunc Iesu manifestavit dominatum Eum resuscitans ex mortuis et exaltans in gloria Sua(320).
(319) cf. Rm 9,5 Tt 2,13 Ap 5,13
(320) cf. Rm 10,9 1Co 12,3 Ph 2,9-11


450 Ab historiae christianae initio, affirmatio dominatus Iesu super mundum et super historiam (cf. Ap 11,15) significat etiam agnoscere hominem suam libertatem personalem nulli potestati terrestri, sed soli Deo Patri et Domino Iesu Christo, modo absoluto, submittere debere: Caesar « Dominus » non est (cf. Mc 12,17 Ac 5,29). Ecclesia « credit clavem, centrum et finem totius humanae historiae in Domino ac Magistro suo inveniri »(321).
(321) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 10: AAS 58 (1966) 1033; cf Ibid, GS 45: AAS 58 (1966) 1066.


451 Oratio christiana est titulo « Dominus » signata, sive invitatio ad orationem « Dominus vobiscum » sive orationis conclusio « per Dominum nostrum Iesum Christum » vel etiam clamor fiduciae plenus et spei: « Maran atha » (Dominus venit!) aut « Marana tha » (Veni, Domine!) (1Co 16,22). « Amen. Veni, Domine Iesu » (Ap 22,20).

Compendium

452 Nomen Iesu significat « Deum qui salvat ». Infans ex Virgine Maria natus appellatus est « Iesus »: « Ipse enim salvum faciet populum Suum a peccatis eorum » (Mt 1,21). « Nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri » (Ac 4,12).

453 Nomen Christi « unctum », « Messiam » significat. Iesus est Christus quia « unxit Eum Deus Spiritu Sancto et virtute » (Ac 10,38). Ille erat « qui venturus » est (Lc 7,19) , spei Israel obiectum (cf. Ac 28,20).

454 Nomen Filii Dei relationem unicam significat et aeternam Iesu Christi ad Deum Eius Patrem. Ille unicus Patris est Filius (cf. Jn 1,14 Jn 1,18 Jn 3,16 Jn 3,18) et Deus Ipse (cf. Jn 1,1). Credere Iesum esse Filium Dei est necessarium ut quis christianus sit (cf. Ac 8,37 1Jn 2,23).

455 Nomen Domini significat divinum principatum. Confiteri vel invocare Iesum tamquam Dominum est in Eius credere divinitatem: « Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » (1Co 12,3).



Catechismus 395