Catechismus 836

Quis ad Ecclesiam pertinet catholicam?

836 « Ad (...) catholicam populi Dei unitatem (...) omnes vocantur homines, ad eamque variis modis pertinent vel ordinantur sive fideles catholici, sive alii credentes in Christo, sive denique omnes universaliter homines, gratia Dei ad salutem vocati »(644).
(644) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 13: AAS 57 (1965) 18.


837 « Illi plene Ecclesiae societati incorporantur, qui Spiritum Christi habentes, integram eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta accipiunt, et in eiusdem compage visibili cum Christo, eam per Summum Pontificem atque Episcopos regente, iunguntur, vinculis nempe Professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis ac communionis. Non salvatur tamen, licet Ecclesiae incorporetur, qui in caritate non perseverans, in Ecclesiae sinu "corpore" quidem, sed non "corde" remanet »(645).
(645) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 14: AAS 57 (1965) 18-19.


838 « Cum illis qui, baptizati, christiano nomine decorantur, integram autem fidem non profitentur vel unitatem communionis sub Successore Petri non servant, Ecclesia semetipsam novit plures ob rationes coniunctam »(646). « Hi enim qui in Christum credunt et Baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta constituuntur »(647). Cum Ecclesiis orthodoxis haec communio tam profunda est « ut paululum ei desit ad plenitudinem assequendam quae permittat communem celebrationem Eucharistiae Domini »(648).
(646) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 15: AAS 57 (1965) 19.
(647) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 3: AAS 57 (1965) 93.
(648) Paulus VI, Allocutio in Aede Sixtina, decem exactis annis a sublatis mutuis excommunicationibus inter Romanam et Constantinopolitanam Ecclesias (14 decembris 1975): AAS 68 (1976) 121; cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 13-18: AAS 57 (1965) 100-104.


Ecclesia et non-christiani

839 « (...) qui Evangelium nondum acceperunt, ad populum Dei diversis rationibus ordinantur »(649).
Relatio Ecclesiae cum populo Iudaico. Ecclesia, populus Dei in Novo Foedere, suum proprium scrutans mysterium, vinculum suum cum populo detegit Iudaico(650), ad quem « prius locutus est Dominus Deus noster »(651). Aliter ac apud alias religiones non christianas, fides Iudaica revelationi Dei in Vetere Foedere est iam responsum. Huius populi Iudaici « adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, (...) (eius) sunt patres, et (...) (ex eo) Christus secundum carnem » (
Rm 9,4-5), « sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei » (Rm 11,29).
(649) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 16: AAS 57 (1965) 20.
(650) cf. Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, NAE 4: AAS 58 (1966) 742-743.
(651) Feria VI in passione Domini, Celebratio passionis Domini, Oratio universalis VI: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 254.


840 Ceterum, si futurum consideretur, populus Dei Veteris Foederis et novus populus Dei ad scopos tendunt analogos: exspectationem Adventus (vel reditus) Messiae. Sed, ex alia parte, est exspectatio reditus Messiae, mortui et resuscitati, tamquam Domini et Filii Dei agniti; ex alia vero parte, exspectatio Adventus, in fine temporum, Messiae, cuius lineamenta velata permanent, exspectatio quam tragoedia ignorantiae vel inscientiae comitatur Christi Iesu.

841 Relationes Ecclesiae cum musulmanis. « Propositum salutis et eos amplectitur, qui Creatorem agnoscunt, inter quos imprimis musulmanos, qui fidem Abrahae se tenere profitentes, nobiscum Deum adorant unicum, misericordem, homines die novissimo iudicaturum »(652).
(652) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 16: AAS 57 (1965) 20; cf Id., Decl. Nostra aetate, NAE 3: AAS 58 (1966) 741-742.


842 Ecclesiae vinculum cum religionibus non christianis imprimis illud est originis et finis generi humano communium:
« Una enim communitas sunt omnes gentes, unam habent originem, cum Deus omne genus hominum inhabitare fecerit super universam faciem terrae, unum etiam habent finem ultimum, Deum, cuius providentia ac bonitatis testimonium et consilia salutis ad omnes se extendunt, donec uniantur electi in Civitate sancta »(653).
(653) Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate,
NAE 1: AAS 58 (1966) 740.


843 Ecclesia in aliis religionibus « in umbris et imaginibus » inquisitionem agnoscit Dei ignoti, sed proximi, quia Ipse omnibus vitam, spiritum et omnia praebet et quia Ipse vult omnes homines salvos fieri. Sic Ecclesia quidquid bonum et verum in religionibus inveniri potest, tamquam praeparationem evangelicam considerat « et ab Illo datum qui illuminat omnem hominem, ut tandem vitam habeat »(654).
(654) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 16: AAS 57 (1965) 20; cf Id., Decl. Nostra aetate, NAE 2: AAS 58 (1966) 740-741; Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, EN 53: AAS 68 (1976) 41.


844 Homines tamen in suo religiose procedendi modo etiam limites manifestant et errores qui in eis imaginem deturpant Dei:
« At saepius homines, a Maligno decepti, evanuerunt in cogitationibus suis, et commutaverunt veritatem Dei in mendacium, servientes creaturae magis quam Creatori vel sine Deo viventes ac morientes in hoc mundo, extremae desperationi exponuntur »(655).
(655) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 16: AAS 57 (1965) 20.


845 Pater, ut omnes filios Suos quos peccatum dispersit et avertit, iterum congregaret, totam humanitatem in Ecclesiam Filii Sui convocare voluit. Ecclesia est locus in quo humanitas suam unitatem suamque salutem recuperare debet. Ipsa est « mundus reconciliatus »(656). Ipsa haec navis est « quae pleno dominicae crucis velo Sancti Spiritus flatu in hoc bene navigat mundo »(657) secundum aliam imaginem Patribus Ecclesiae acceptam, ipsa ab Arca Noe figuratur quae sola salvat de diluvio (cf. iam 1P 3,20-21).
(656) cf. Sanctus Augustinus, Sermo 96, 7, 9: PL 38, 588.
(657) Sanctus Ambrosius, De virginitate 18, 119: Sancti Ambrosii Episcopi Mediolanensis opera, v. 142 (Milano-Roma 1989) p. 96 (PL 16, 297).


« Extra Ecclesiam nulla salus »

846 Quomodo haec assertio saepe a Patribus Ecclesiae repetita est intelligenda? Modo positivo formulata, significat omnem salutem a Christo-Capite per Ecclesiam procedere quae corpus est Eius:
Sancta Synodus « docet (...), sacra Scriptura et Traditione innixa, Ecclesiam hanc peregrinantem necessariam esse ad salutem. Unus enim Christus est mediator ac via salutis, qui in corpore Suo, quod est Ecclesia, praesens nobis fit; Ipse autem necessitatem fidei et Baptismi expressis verbis inculcando, necessitatem Ecclesiae, in quam homines per Baptismum tamquam per ianuam intrant, simul confirmavit. Quare illi homines salvari non possent, qui Ecclesiam Catholicam a Deo per Iesum Christum ut necessariam esse conditam non ignorantes, tamen vel in eam intrare, vel in eadem perseverare noluerint »(658).
(658) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 14: AAS 57 (1965) 18.


847 Haec affirmatio ad illos non refertur qui sine culpa sua Christum Eiusque ignorant Ecclesiam:
« Qui enim Evangelium Christi Eiusque Ecclesiam sine culpa ignorantes, Deum tamen sincero corde quaerunt, Eiusque voluntatem per conscientiae dictamen agnitam operibus adimplere, sub gratiae influxu, conantur, aeternam salutem consequi possunt »(659).
(659) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 16: AAS 57 (1965) 20; cf Sanctum Officium, Epistula ad Archiepiscopum Bostoniensem (8 augusti 1949): DS 3866-3872


848 « Etsi ergo Deus viis Sibi notis homines Evangelium sine eorum culpa ignorantes ad fidem adducere possit, sine qua impossibile est Ipsi placere (cf. He 11,6), Ecclesiae tamen necessitas incumbit, simulque ius sacrum, evangelizandi »(660) omnes homines.
(660) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 7: AAS 58 (1966) 955.


Missio - exigentia catholicitatis Ecclesiae

849 Missionale mandatum. « Ad gentes divinitus missa ut sit "universale salutis sacramentum" Ecclesia ex intimis propriae catholicitatis exigentiis, mandato sui Fundatoris oboediens, Evangelium omnibus hominibus nuntiare contendit »:(661) « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi » (Mt 28,19-20).
(661) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 1: AAS 58 (1966) 947.


850 Missionis origo et scopus. Mandatum Domini missionale fontem suum habet ultimum in amore aeterno Sanctissimae Trinitatis: « Ecclesia peregrinans natura sua missionaria est, cum ipsa ex missione Filii missioneque Spiritus Sancti originem ducat secundum propositum Dei Patris »(662). Ultimus missionis scopus alius non est quam homines efficere participes communionis exsistentis inter Patrem et Filium in Ipsorum amoris Spiritu(663).
(662) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes,
AGD 2: AAS 58 (1966) 948.
(663) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. RMi 23: AAS 83 (1991) 269-270.


851 Missionis motivum. Ex Dei erga omnes homines amore hausit semper Ecclesia obligationem et vim sui impulsus missionalis: « Caritas enim Christi urget nos... » (2Co 5,14) (664). Revera, Deus « omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1Tm 2,4). Deus vult omnium salutem per veritatis agnitionem. Salus in veritate invenitur. Qui motioni Spiritus veritatis oboediunt, sunt iam in salutis via; sed Ecclesia, cui haec veritas concredita est, eorum optato debet occurrere ut eisdem eam afferat. Quia ipsa consilium salutis credit universale, missionaria esse debet.
(664) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, AA 6: AAS 58 (1966) 842-843; Ioannes Paulus II, Litt. enc. RMi 11: AAS 83 (1991) 259-260.


852 Missionis viae. « Spiritus (...) Sanctus primas partes agens est totius missionis ecclesialis »(665). Ipse Ecclesiam conducit in missionis viis. Eadem continuat et per historiam explicat missionem Ipsius Christi, qui evangelizare pauperibus missus est; « eadem via, instigante Spiritu Christi, Ecclesia procedere debet ac Ipse Christus processit, via nempe paupertatis, oboedientiae, servitii et Sui Ipsius immolationis usque ad mortem, ex qua per Resurrectionem Suam victor processit »(666). Hoc modo, « semen est sanguis christianorum »(667).
(665) Ioannes Paulus II, Litt. enc.
RMi 21: AAS 83 (1991) 268.
(666) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 5: AAS 58 (1966) 952.
(667) Tertullianus, Apologeticum, 50, 13: CCL 1, 171 (PL 1, 603).


853 At Ecclesia in sua peregrinatione etiam experitur « quantum inter se distent nuntius a se prolatus et humana debilitas eorum quibus Evangelium concreditur »(668). Populus Dei, nonnisi « paenitentiam et renovationem » prosequens(669) et « per angustam viam crucis procedens »(670), Regnum Christi extendere valet. 355 « Sicut autem Christus opus Redemptionis in paupertate et persecutione perfecit, ita Ecclesia ad eamdem viam ingrediendam vocatur, ut fructus salutis hominibus communicet »(671).
(668) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 43: AAS 58 (1966) 1064.
(669) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 8: AAS 57 (1965) 12; cf Ibid, LG 15: AAS 57 (1965) 20.
(670) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 1: AAS 58 (1966) 947.
(671) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 8: AAS 57 (1965) 12.


854 Ecclesia, per suam ipsam missionem, « una cum tota humanitate incedit eamdemque cum mundo sortem terrenam experitur, ac tamquam fermentum et veluti anima societatis humanae in Christo renovandae et in familiam Dei transformandae exsistit »(672). Missionalis igitur nisus patientiam exigit. Is per annuntiationem Evangelii incipit ad populos et ad coetus qui nondum in Christum credunt(673); prosequitur christianas stabiliens communitates quae signa sint praesentiae Dei in mundo(674), et locales fundans Ecclesias(675); processum aggreditur inculturationis ad Evangelium in populorum culturis incarnandum(676); non illi deerit ut etiam contrarium experiatur exitum. « Quod autem ad homines coetus et populos attinet, eos gradatim tantum tangit ac penetrat, et sic eos in catholicam plenitudinem assumit »(677).
(672) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 40: AAS 58 (1966) 1058.
(673) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. RMi 42-47: AAS 83 (1991) 289-295.
(674) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 15: AAS 58 (1966) 964.
(675) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. RMi 48-49: AAS 83 (1991) 295-297.
(676) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. RMi 52-54: AAS 83 (1991) 299-302.
(677) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 6: AAS 58 (1966) 953.


855 Ecclesiae missio nisum postulat in christianorum unitatem(678). Etenim « divisiones christianorum impedimento Ecclesiae sunt quominus ipsa ad effectum deducat plenitudinem catholicitatis sibi propriam in iis filiis, qui sibi quidem Baptismate appositi, sed a sua plena communione seiuncti sunt. Immo et pro ipsa Ecclesia difficilius fit plenitudinem catholicitatis sub omni respectu in ipsa vitae realitate exprimere »(679).
(678) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc.
RMi 50: AAS 83 (1991) 297-298.
(679) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 4: AAS 57 (1965) 96.


856 Missionale opus dialogum observantia plenum implicat cum illis qui nondum Evangelium acceptant(680).Credentes pro se ipsis ex hoc dialogo profectum possunt obtinere, melius cognoscere discentes « quidquid (...) veritatis et gratiae iam apud gentes quasi secreta Dei praesentia inveniebatur »(681).Ipsi Bonum Nuntium illis qui eum ignorant, annuntiant ut consolident, compleant et elevent veritatem et bonum quae Deus inter homines et populos diffudit, atque ut eos ab errore purificent et malo « ad gloriam Dei, confusionem Daemonis et beatitudinem hominis »(682).
(680) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc.
RMi 55: AAS 83 (1991) 302-304.
(681) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 9: AAS 58 (1966) 958.
(682) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 9: AAS 58 (1966) 958.


IV. Ecclesia est apostolica

857 Ecclesia est apostolica quia est super Apostolos fundata, et quidem triplici sensu:
* ipsa fuit et permanet aedificata « super fundamentum Apostolorum » (
Ep 2,20 (cf. Ap 21,14) ), testium ab Ipso Christo electorum et missorum(683);
* ipsa, adiutorio Spiritus habitantis in ea, doctrinam (cf. Ac 2,42), bonum depositum, sana verba ab Apostolis audita 371 custodit et transmittit;
* ipsa doceri, sanctificari et dirigi pergit ab Apostolis usque ad Christi reditum ope eorum qui illos in eorum munere pastorali succedunt: ope collegii Episcoporum, « cui assistunt presbyteri, una cum Successore Petri Ecclesiaeque Summo Pastore »(684).
« Qui gregem Tuum, Pastor aeterne, non deseris, sed per beatos Apostolos continua protectione custodis, ut iisdem rectoribus gubernetur, quos Filii Tui vicarios eidem contulisti praeesse Pastores »(685).
(683) cf. Mt 28,16-20 Ac 1,8 1Co 9,1 1Co 15,7-8 Ga 1,1 etc.
(684) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 5: AAS 58 (1966) 952.
(685) Praefatio de Apostolis I: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 426.


Apostolorum missio

858 Iesus est Patris Missus. Inde ab initio Sui ministerii « vocat ad Se, quos voluit Ipse (...). Et fecit Duodecim, ut essent cum Illo, et ut mitteret eos praedicare » (Mc 3,13-14). Exinde ii erunt Eius « missi » (verbum graecum òB`FJ84 hoc significat). Ipse in eis Suam propriam prosequitur missionem: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos » (Jn 20,21) (cf. Jn 13,20 Jn 17,18). Eorum ministerium est ergo missionis Eius continuatio: « Qui recipit vos, me recipit », dicit Ipse Duodecim (Mt 10,40) (cf. Lc 10,16).

859 Iesus eos missioni Suae coniungit a Patre receptae: sicut « non potest Filius a Se facere quidquam » (Jn 5,19 Jn 5,30), sed omnia recipit a Patre qui Illum misit, sic ii quos Iesus mittit, nihil possunt facere sine Illo (cf. Jn 15,5) a quo missionis mandatum et potestatem illam adimplendi recipiunt. Christi igitur Apostoli sciunt se a Deo factos esse idoneos « ministros Novi Testamenti » (2Co 3,6), « Dei ministros » (2Co 6,4), « pro Christo (...) legatione » fungentes (2Co 5,20), « ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei » (1Co 4,1).

860 In Apostolorum munere, quaedam habetur ratio quae transmitti non potest: esse scilicet resurrectionis Domini testes electos atque Ecclesiae fundamenta. Sed alia etiam permanens habetur ratio eorum muneris. Christus eis promisit Se cum illis usque ad finem temporum esse permansurum (cf. Mt 28,20). « Missio illa divina, a Christo Apostolis concredita, ad finem saeculi erit duratura, cum Evangelium, ab eis tradendum, sit in omne tempus pro Ecclesia totius vitae principium. Quapropter Apostoli (...) de instituendis successoribus curam egerunt »(686).
(686) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 20: AAS 57 (1965) 23.


Episcopi Apostolorum successores

861 Apostoli « ut missio ipsis concredita post eorum mortem continuaretur, cooperatoribus suis immediatis, quasi per modum testamenti, demandaverunt munus perficiendi et confirmandi opus ab ipsis inceptum, commendantes illis ut attenderent universo gregi, in quo Spiritus Sanctus eos posuit pascere Ecclesiam Dei. Constituerunt itaque huiusmodi viros ac deinceps ordinationem dederunt, ut cum decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent »(687).
(687) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 20: AAS 57 (1965) 23; cf Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 42, 4: SC 167,168-170 (Funk, 1, 152); Ibid, SC 44,2: SC 167,172 (Funk, 1, 154-156).


862 « Sicut autem permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, ita permanet munus Apostolorum pascendi Ecclesiam, ab ordine sacrato Episcoporum iugiter exercendum ». Propterea docet Ecclesia « Episcopos ex divina institutione in locum Apostolorum successisse, tamquam Ecclesiae Pastores, quos qui audit, Christum audit, qui vero spernit, Christum spernit et Eum qui Christum misit »(688).
(688) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 20: AAS 57 (1965) 24.


Apostolatus

863 Tota Ecclesia est apostolica quatenus, per successores Petri et Apostolorum, in fidei et vitae communione cum origine permanet sua. Tota Ecclesia est apostolica quatenus in mundum « mittitur » universum; omnia Ecclesiae membra, licet modis diversis, hanc participant missionem. « Vocatio enim christiana, natura sua, vocatio quoque est ad apostolatum ». « Apostolatus » appellatur « omnis navitas corporis mystici » ad « Regnum Christi ubique terrarum » dilatandum(689).
(689) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem,
AA 2: AAS 58 (1966) 838.


864 « Cum Christus missus a Patre totius apostolatus Ecclesiae fons et origo sit, patet fecunditatem apostolatus » tam ministrorum ordinatorum quam laicorum « pendere ex ipsorum cum Christo vitali unione »(690). Apostolatus, secundum vocationes, temporis postulationes, diversa Spiritus Sancti dona, formas maxime diversas sumit. Sed caritas, hausta praesertim ex Eucharistia, semper « veluti anima est totius apostolatus »(691).
(690) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem,
AA 4: AAS 58 (1966) 840; cf Jn 15,5
(691) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, AA 3: AAS 58 (1966) 839.


865 Ecclesia est una, sancta, catholica et apostolica in sua profunda et ultima identitate, quia in ea iam exsistit et in fine temporum adimplebitur « Regnum caelorum », « Regnum Dei » (cf. Ap 19,6), quod in Persona Christi advenit et in corde eorum qui Ei sunt incorporati, modo crescit arcano usque ad suam plenam eschatologicam manifestationem. Tunc omnes homines ab Eo redempti, in Eo effecti « sancti et immaculati in conspectu Dei in caritate » (cf. Ep 1,4), congregabuntur tamquam unicus populus Dei, « Sponsa Agni » (cf. Ap 21,9), « Civitas sancta descendens de caelo a Deo, habens claritatem Dei » (cf. Ap 21,10-11); « et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum Agni » (Ap 21,14).

Compendium

866 Ecclesia est una: ipsa unum habet Dominum, unam profitetur fidem, ex uno nascitur Baptismo, nonnisi unum efformat corpus, uno vivificatum Spiritu, in ordine ad unam spem (cf. Ep 4,3-5), in cuius impletione omnes superabuntur divisiones.

867 Ecclesia est sancta: Sanctissimus Deus eius est auctor; Christus eius Sponsus est, qui tradidit Semetipsum ut eam sanctificaret; Spiritus sanctitatis eam vivificat. Licet peccatores amplectatur, ipsa est sine peccato ex peccatoribus facta. In sanctis sanctitas eius elucet; in Maria est ipsa iam plene sancta.

868 Ecclesia est catholica: ipsa totalitatem annuntiat fidei; in se fert et administrat mediorum salutis plenitudinem; ipsa mittitur ad omnes gentes; ad omnes homines se dirigit; omnia amplectitur tempora; ipsa « natura sua missionaria est ».(692)
(692) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes,
AGD 2: AAS 58 (1966) 948.


869 Ecclesia est apostolica: ipsa est super fundamentis mansuris aedificata: duodecim Apostolos Agni (cf. Ap 21,14); ipsa est indestructibilis; (cf. Mt 16,18) ipsa in veritate servatur infallibiliter; Christus eam per Petrum et alios gubernat Apostolos, praesentes in eorum successoribus, in Summo Pontifice et in Episcoporum collegio.

870 « Unica Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur, (...) subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata, licet extra eius compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis inveniantur »(693).
(693) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 8: AAS 57 (1965) 11-12.


Paragraphus 4: CHRISTIFIDELES: HIERARCHIA, LAICI, VITA CONSECRATA

871 « Christifideles sunt qui, utpote per Baptismum Christo incorporati, in populum Dei sunt constituti, atque hac ratione muneris Christi sacerdotalis, prophetici et regalis suo modo participes facti, secundum propriam cuiusque condicionem, ad missionem exercendam vocantur, quam Deus Ecclesiae in mundo adimplendam concredidit »(694). (694) CIC 204, $ 1; cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 31: AAS 57 (1965) 37-38.


872 « Inter christifideles omnes, ex eorum quidem in Christo regeneratione, vera viget quoad dignitatem et actionem aequalitas, qua cuncti, secundum propriam cuiusque condicionem et munus, ad aedificationem corporis Christi cooperantur »(695).
(695)
CIC 208 cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 32: AAS 57 (1965) 38-39.


873 Differentiae ipsae quas Dominus inter corporis Sui membra ponere voluit, eius unitatem servant eiusque missionem. Quia « est in Ecclesia diversitas ministerii, sed unitas missionis. Apostolis eorumque successoribus a Christo collatum est munus in Ipsius nomine et potestate docendi, sanctificandi et regendi. At laici, muneris sacerdotalis, prophetici et regalis Christi participes effecti, suas partes in missione totius populi Dei explent in Ecclesia et in mundo »(696). Tandem « ex utraque parte (ex hierarchia et ex laicis) habentur christifideles, qui professione consiliorum evangelicorum (...) suo peculiari modo Deo consecrantur et Ecclesiae missioni salvificae prosunt »
(
CIC 207, $ 2).
(696) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, AA 2: AAS 58 (1966) 838-839.

I. Hierarchica Ecclesiae constitutio

Cur ministerium ecclesiale?

874 Ipse Christus est ministerii fons in Ecclesia. Ipse illud instituit illique auctoritatem et missionem, directionem praebuit et finalitatem:
« Christus Dominus, ad populum Dei pascendum semperque augendum, in Ecclesia Sua varia ministeria instituit, quae ad bonum totius corporis tendunt. Ministri enim, qui sacra potestate pollent, fratribus suis inserviunt, ut omnes qui de populo Dei sunt (...) ad salutem perveniant »(697).
(697) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 18: AAS 57 (1965) 21-22.


875 « Quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? » (Rm 10,14-15). Nemo, nec individuum ullum neque ulla communitas, potest sibi ipsi Evangelium annuntiare: « Fides ex auditu » (Rm 10,17). Nemo potest sibi ipsi mandatum dare et missionem Evangelium nuntiandi. Missus a Domino non auctoritate propria loquitur et agit, sed virtute auctoritatis Christi; non tamquam communitatis membrum, sed eidem nomine Christi loquens. Nemo potest sibi ipsi conferre gratiam, haec debet donari et offerri. Hoc supponit ministros gratiae, auctoritate et aptitudine a Christo ornatos. Ab Eo Episcopi et presbyteri missionem et facultatem (« sacram potestatem ») agendi in persona Christi Capitis accipiunt, diaconi vero vim populo Dei serviendi in « diaconia » liturgiae, verbi et caritatis, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio. Hoc ministerium, in quo missi a Christo e dono Dei faciunt et tribuunt quod ex se ipsis facere et tribuere non possunt, Ecclesiae traditio « sacramentum » appellat. Ministerium Ecclesiae per sacramentum proprium confertur.

876 Intrinsece coniuncta naturae sacramentali ministerii ecclesialis est eius indoles servitii. Ministri etenim, prorsus dependentes a Christo qui missionem praebet et auctoritatem, vere sunt « servi Christi » (cf. Rm 1,1) ad imaginem Christi qui libere propter nos « formam servi » (Ph 2,7) accepit. Quia verbum et gratia quorum sunt ministri, eorum non sunt, sed Christi qui illa eis pro aliis concredidit, ipsi libere omnium fient servi (cf. 1Co 9,19).

877 Eodem modo, sacramentalis naturae ministerii ecclesialis est ut indolem collegialem habeat. Revera, Dominus Iesus, inde ab initio Sui ministerii, Duodecim instituit, « novi Israel germina simulque sacrae hierarchiae » originem(698). Simul electi, etiam sunt simul missi, eorumque unitas fraterna in servitium erit fraternae communionis omnium fidelium; ea quasi reverberatio erit et testimonium communionis Personarum divinarum (cf. Jn 17,21-23). Hac de causa, quilibet Episcopus suum exercet ministerium in collegii episcopalis sinu, in communione cum Episcopo Romano, sancti Petri Successore et collegii capite; presbyteri ministerium exercent suum in presbyterii dioecesis sinu, sub Episcopi sui directione.
(698) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 5: AAS 58 (1966) 951.


878 Naturae denique sacramentalis est ministerii ecclesialis ut habeat indolem personalem. Si Christi ministri in communione agunt, etiam semper modo agunt personali. Unusquisque personaliter vocatur: « Tu me sequere » (Jn 21,22) (cf. Mt 4,19 Mt 4,21 Jn 1,43), ut, in missione communi, testis sit personalis, responsabilitatem personaliter ferens coram Illo qui missionem praebet, « in Eius persona » et pro personis agens: « Ego te baptizo in nomine Patris... »; « Ego te absolvo... ».

879 Ministerium sacramentale in Ecclesia est igitur servitium in nomine Christi exercitum. Hoc indolem habet personalem et formam collegialem. Haec in vinculis efficitur inter collegium episcopale et eius caput, Successorem Petri, et in relatione inter responsabilitatem pastoralem Episcopi pro sua Ecclesia particulari et sollicitudinem collegii episcopalis communem pro Ecclesia universali.

Collegium episcopale eiusque caput, Romanus Pontifex

880 Christus, Duodecim condens, « ad modum collegii seu coetus stabilis instituit, cui ex iisdem electum Petrum praefecit »(699). « Sicut statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium apostolicum constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, Successor Petri et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur »(700).
(699) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 19: AAS 57 (1965) 22.
(700) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 22: AAS 57 (1965) 25; cf CIC 330


881 Dominus e solo Simone, cui nomen dedit Petri, petram fecit Ecclesiae Suae. Ei claves eius dedit (cf. Mt 16,18-19); eum pastorem totius gregis instituit (cf. Jn 21,15-17). « Illud autem ligandi ac solvendi munus, quod Petro datum est, collegio quoque Apostolorum, suo capiti coniuncto, tributum esse constat »(701). Hoc Petri et aliorum Apostolorum pastorale munus ad Ecclesiae pertinet fundamenta. Id ab Episcopis continuatur sub Romani Pontificis primatu.
(701) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 22: AAS 57 (1965) 26.


882 Summus Pontifex, Romanus Episcopus et Successor sancti Petri, « est unitatis, tum Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetuum ac visibile principium et fundamentum »(702). « Romanus enim Pontifex habet in Ecclesiam, vi muneris sui, Vicarii scilicet Christi et totius Ecclesiae Pastoris, plenam, supremam et universalem potestatem, quam semper libere exercere valet »(703).
(702) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 23: AAS 57 (1965) 27.
(703) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 22: AAS 57 (1965) 26; cf Id., Decr. Christus Dominus, CD 2: AAS 58 (1966) 673; Ibid, CD 9: AAS 58 (1966) 676.


883 « Collegium autem seu corpus Episcoporum auctoritatem non habet, nisi simul cum Pontifice Romano, (...) ut capite eius intellegatur ». Hoc collegium, qua tale, « subiectum quoque supremae ac plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit, quae quidem potestas nonnisi consentiente Romano Pontifice exerceri potest »(704).
(704) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 22: AAS 57 (1965) 26; cf CIC 336


884 « Potestatem in universam Ecclesiam Collegium Episcoporum sollemni modo exercet in Concilio Oecumenico » (CIC 337, $ 1). « Concilium Oecumenicum nunquam datur, quod a Successore Petri non sit ut tale confirmatum vel saltem receptum »(705).
(705) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 22: AAS 57 (1965) 27.


885 « Collegium hoc quatenus ex multis compositum, varietatem etuniversalitatem populi Dei, quatenus vero sub uno capite collectum unitatem gregis Christi exprimit »(706).
(706) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 22: AAS 57 (1965) 26.


886 « Episcopi autem singuli visibile principium et fundamentum sunt unitatis in suis Ecclesiis particularibus »(707). Qua tales « regimen suum pastorale super portionem populi Dei sibi commissam (...) exercent »(708), cum presbyterorum et diaconorum assistentia. Sed, qua collegii episcopalis membra, singuli eorum pro omnibus Ecclesiis participant sollicitudinem(709), quam exercent imprimis « bene regendo propriam Ecclesiam ut portionem Ecclesiae universalis », sic conferentes « ad bonum totius mystici corporis, quod est etiam corpus Ecclesiarum »(710). Haec sollicitudo praesertim ad pauperes extendetur (cf. Ga 2,10), ad eos qui persecutionem propter fidem patiuntur, necnon ad missionarios qui in tota operantur terra.
(707) Concilium Vaticanum II, Const. dogm Lumen gentium, LG 23: AAS 57 (1965) 27.
(708) Concilium Vaticanum II, Const. dogm Lumen gentium, LG 23: AAS 57 (1965) 27.
(709) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, CD 3: AAS 58 (1966) 674.
(710) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 23: AAS 57 (1965) 28.


887 Ecclesiae particulares proximae et cultura praeditae homogenea provincias efformant ecclesiasticas vel ampliores circumscriptiones patriarchatus appellati vel regiones(711). Harum circumscriptionum Episcopi in Synodis possunt congregari vel in provincialibus Conciliis. « Simili ratione Coetus Episcopales hodie multiplicem atque fecundam opem conferre possunt, ut collegialis affectus ad concretam applicationem perducatur »(712).
(711) cf. Canones Apostolorum, 34 (Constitutiones apostolicae, 8, 47, 34): SC 336,284 (Funk, Didascalia et Constitutiones Apostolorum, 1, 572-574).
(712) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 23: AAS 57 (1965) 29.



Catechismus 836