Catechismus 1332

III. Eucharistia in Oeconomia salutis

Signa panis et vini

1333 In corde celebrationis Eucharistiae habentur panis et vinum quae, per Christi verba et per Spiritus Sancti invocationem, corpus et sanguis Christi fiunt. Ecclesia, mandato Domini fidelis, in Eius memoriam, usque ad reditum Eius gloriosum, agere pergit id quod Ipse Suae passionis egit pridie: « Accepit panem... », « Accepit calicem, ex genimine vitis repletum... ». Panis et vini signa, cum corpus et sanguis Christi arcano modo efficiuntur, creationis etiam significare pergunt bonitatem. Sic in Offertorio, gratias agimus Creatori propter panem et vinum (cf. Ps 104,13-15), fructum « operis manuum hominum », sed etiam prius « fructum terrae » atque « vitis », Creatoris igitur dona. Ecclesia in gestu Melchisedech, regis et sacerdotis, qui protulit « panem et vinum » (Gn 14,18), propriae suae oblationis perspicit praefigurationem(1042).
(1042) cf. Prex eucharistica seu seu Canon Romanus, 95: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 453.


1334 In Vetere Foedere, panis et vinum, inter terrae primitias, offeruntur velut sacrificium, tamquam signum gratitudinis erga Creatorem. Sed ea novam etiam accipiunt in contextu Exodi significationem: Panes azymi, quos Israel singulis annis in Paschate edebat, festinationem commemorant liberatoris exitus ex Aegypto; recordatio manna deserti semper Israel commemorabit, ipsum ex pane Verbi Dei vivere (cf. Dt 8,3). Panis denique quotidianus est Terrae promissae fructus, pignus fidelitatis Dei promissionibus Eius. « Calix benedictionis » (1Co 10,16), ad finem convivii Paschalis Iudaeorum, gaudio festivo vini rationem addit eschatologicam, illam messianicae exspectationis restitutionis Ierusalem. Iesus Suam instituit Eucharistiam, sensum novum praebens et definitivum benedictioni panis et calicis.

1335 Miracula multiplicationis panum, cum Dominus benedictionem dixit, panes fregit et per Suos discipulos ad multitudinem nutriendam distribuit, superabundantiam praefigurant unius huius panis Eucharistiae Eius (cf. Mt 14,13-21 Mt 15,32-39). Signum aquae in vinum mutatae in Cana, 311 iam Horam annuntiat glorificationis Iesu. Ipsum consummationem manifestat convivii nuptiarum in Patris Regno, in quo fideles novum vinum bibent (cf. Mc 14,25) sanguinem Christi effectum.

1336 Prima Eucharistiae annuntiatio discipulos divisit, sicut illos passionis annuntiatio scandalizavit: « Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? » (Jn 6,60). Eucharistia et crux petrae sunt scandali. Idem est mysterium et occasio esse non desinit divisionis. « Numquid et vos vultis abire? » (Jn 6,67): haec Domini interrogatio per aetates resonat, tamquam invitatio amoris Eius ad detegendum, Ipsum esse unum qui habeat « verba vitae aeternae » (Jn 6,68), atque in fide accipere donum Eucharistiae Eius esse Ipsum accipere.


Institutio Eucharistiae

1337 Dominus, cum dilexisset Suos, in finem dilexit eos. Sciens horam venisse transeundi ex hoc mundo ut ad Suum Patrem rediret, in convivii transcursu, eis pedes lavit et mandatum dedit amoris (cf. Jn 13,1-17). Ut eis pignus huius amoris relinqueret, ut a Suis Se nunquam amoveret et ut eos Sui Paschatis efficeret participes, Eucharistiam instituit tamquam Suae Mortis Suaeque Resurrectionis memoriale, atque eam usque ad Suum reditum celebrare, Suis mandavit Apostolis, « quos tunc Novi Testamenti sacerdotes constituebat »(1043).
(1043) Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae Sacrificio, c. 1: DS 1740


1338 Tria Evangelia synoptica et sanctus Paulus narrationem institutionis Eucharistiae nobis transmiserunt; e parte sua, sanctus Ioannes refert verba Iesu in synagoga Capharnaum, quae quidem verba institutionem praeparant Eucharistiae: Christus Se Ipsum designat tamquam panem vitae, qui descendit de caelo (cf. Jn 6).

1339 Iesus Paschatis elegit tempus ad id adimplendum quod in Capharnaum nuntiaverat: Se discipulis Suis Suum corpus Suumque sanguinem esse daturum:
« Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. Et (Iesus) misit Petrum et Ioannem dicens: "Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus". (...) Euntes autem (...) paraverunt Pascha. Et cum facta esset hora, discubuit, et Apostoli cum Eo. Et ait illis: "Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in Regno Dei". (...) Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: "Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem". Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: "Hic calix Novum Testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur" » (
Lc 22,7-20) (1044).
(1044) cf. Mt 26,17-29 Mc 14,12-25 1Co 11,23-25


1340 Iesus, ultimam cum Apostolis Suis celebrans Cenam in decursu Paschalis convivii, Paschati Iudaico sensum tribuit definitivum. Re vera, transitus Iesu ad Eius Patrem per Mortem et Resurrectionem, novum nempe Pascha, in Cena anticipatur et in Eucharistia celebratur quae Pascha Iudaicum adimplet et Pascha Ecclesiae anticipat finale in gloria Regni.


« Hoc facite in meam commemorationem »

1341 Mandatum Iesu Eius gestus Eiusque verba iterandi « donec veniat » (1Co 11,26), non solum exigit Iesum et id quod Ipse fecit, recordari. Liturgicam per Apostolos eorumque successores prospicit celebrationem memorialis Christi, Ipsius vitae, Mortis, Resurrectionis et intercessionis apud Patrem.

1342 Ab initio, Ecclesia huic Domini mandato fuit fidelis. De Ecclesia dicitur Hierosolymitana:
« Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus. (...) Cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis » (
Ac 2,42 Ac 2,46).

1343 Praecipue « in una (...) sabbatorum », id est, die Dominica, die resurrectionis Iesu, christiani conveniebant « ad frangendum panem » (Ac 20,7). Ab illo tempore ad nostros usque dies, celebratio Eucharistiae est perpetuata ita ut hodie eam ubique in Ecclesia cum eadem structura inveniamus fundamentali. Ipsa centrum permanet vitae Ecclesiae.

1344 Ita populus Dei peregrinans, mysterium Iesu annuntians Paschale, « donec veniat » (1Co 11,26), ab alia ad aliam celebrationem, « per angustam viam crucis »(1045) procedit ad convivium caeleste, in quo omnes electi ad mensam sedebunt Regni.
(1045) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 1: AAS 58 (1966) 947.


IV. Celebratio liturgica Eucharistiae

Missa omnium saeculorum

1345 A saeculo II, sancti Iustini martyris habemus testimonium circa lineamenta fundamentalia quibus eucharistica evolvitur celebratio. Haec ad nostros usque dies pro omnibus magnis liturgicis familiis permanserunt eadem. Ecce quid ipse circa annum 155 scribat ut imperatori pagano Antonino Pio (138-161) explicet id quod christiani peragunt:
« Ac Solis qui dicitur die omnium qui in urbibus aut agris degunt in eundem locum conventus fit. Et commentaria Apostolorum aut scripta Prophetarum leguntur, quoad licet per tempus. Deinde, ubi lector desiit, is qui praeest oratione admonet et incitat ad haec praeclara imitanda. Postea consurgimus communiter omnes et preces fundimus »(1046) « et pro nobis ipsis (...) et pro aliis ubique omnibus (...) ut rectam operibus vitam agentes et mandatorum observatores inveniamur, quo aeternam salutem adsequamur. Invicem osculo salutamus ubi desiimus precari. Deinde ei qui fratribus praeest panis affertur et poculum aquae et vini. Quibus ille acceptis laudem et gloriam Parenti universorum per nomen Filii et Spiritus Sancti sursum mittit et gratiarum actionem (graece: ,LP"D4FJ"l), pro eo quod nos his donis dignatus sit, prolixe exsequitur. Postquam preces et gratiarum actionem absolvit, omnis qui adest populus fauste acclamat dicens Amen. (...) Postquam vero is qui praeest gratiarum actionem absolvit et omnis populus fauste acclamavit, qui apud nos dicuntur diaconi panem et vinum et aquam "eucharistizata" (,ÛP"D4FJ02XlJH) unicuique praesentium dant participanda et ad absentes perferunt »(1047).
(1046) Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 67: CA 1,184-186 (PG 6, 429).
(1047) Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 65: CA 1,176-180 (PG 6, 428).


1346 Eucharistiae liturgia secundum structuram evolvitur fundamentalem quae per saecula usque ad nos conservata est. In duobus magnis explicatur cardinibus qui unitatem penitus efformant:
* congregatio, liturgia verbi, cum lectionibus, homilia et universali precatione; liturgia eucharistica, cum panis et vini praesentatione, gratiarum actione consecratoria et communione.
Liturgia verbi et liturgia eucharistica simul efficiunt « unum actum cultus »(1048); re vera, mensa pro nobis in Eucharistia praeparata simul est illa Verbi Dei et illa corporis Domini(1049).
(1048) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 56: AAS 56 (1964) 115.
(1049) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 21: AAS 58 (1966) 827.


1347 Nonne ibi ipse motus habetur convivii Paschalis Iesu resuscitati cum discipulis Suis? Iter peragens, Ipse eis Scripturas aperiebat, deinde ad mensam cum eis recumbens: « Accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis » (Lc 24,30) (cf. Lc 24,13-35).

Celebrationis motus

1348 Omnium conventus. Christiani in eumdem locum pro eucharistica concurrunt congregatione. In illo principem obtinet locum Ipse Christus, qui Eucharistiae principalis est agens. Ipse est Summus Novi Foederis Sacerdos. Ipse invisibiliter omni celebrationi eucharisticae praeest. Eum repraesentans Episcopus vel presbyter (in persona Christi Capitis agens) congregationi praesidet, post lectiones sermonem facit, dona recipit et precationem dicit eucharisticam. Omnes in celebratione suas activas habent partes, unusquisque suo modo: lectores, illi qui dona afferunt, illi qui communionem distribuunt, et totus integer populus, cuius Amen participationem manifestat.

1349 Liturgia verbi implicat « scripta Prophetarum » seu Antiquum Testamentum et « commentaria Apostolorum », id est, eorum epistulas et evangelia; post homiliam quae ad hoc verbum hortatur accipiendum tamquam id quod ipsum vere est, Verbum Dei (cf. 1Th 2,13), et ad illud exsequendum, intercessiones sequuntur pro omnibus hominibus, secundum Apostoli verba: « Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt » (1Tm 2,1-2).

1350 Donorum praesentatio (offertorium): tunc ad altare, quandoque processione, panis et vinum afferuntur quae a sacerdote, nomine Christi, in Sacrificio offerentur eucharistico, in quo Eiusdem corpus et sanguis efficientur. Est idem gestus Christi in ultima Cena, « panem et calicem accipientis ». « Hanc oblationem Ecclesia sola puram offert Fabricatori, offerens Ei cum gratiarum actione ex creatura Eius »(1050). Donorum praesentatio ad altare gestum Melchisedech assumit et Creatoris dona manibus concredit Christi. Ipse in Suo sacrificio omnia humana conamina offerendi sacrificia ad perfectionem ducit.
(1050) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 18, 4: SC 100,606 (PG 7, 1027); cf
Ml 1,11


1351 Ab initio, christiani offerunt, cum pane et vino pro Eucharistia, sua dona ut eis impertiantur qui in egestate sunt. Hic collectae (cf. 1Co 16,1) mos, semper actualis, ab exemplo inspiratur Christi qui factus est pauper ut nos divites efficeret: (cf. 2Co 8,9)
« Qui abundant ac volunt pro arbitrio quisque suo quod visum est largiuntur, et quod colligitur apud eum qui praeest deponitur, et ipse subvenit pupillis ac viduis, et iis qui ob morbum aut aliam ob causam indigent, et iis qui in vinculis sunt, et advenientibus peregre hospitibus, uno verbo omnium inopum curator est »(1051).
(1051) Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 67: CA 1,186-188 (PG 6, 429).


1352 Anaphora: cum eucharistica prece, cum prece nempe actionis gratiarum et consecrationis, ad cor et culmen pervenimus celebrationis:
in praefatione, Ecclesia, per Christum, in Spiritu Sancto, gratias Patri agit propter omnia Eius opera, propter creationem, Redemptionem et sanctificationem. Tota communitas tunc huic laudi incessanti coniungitur quam caelestis Ecclesia, angeli omnesque sancti, ter Sancto canunt Deo.

1353 In epiclesi, ipsa petit a Patre ut Suum mittat Spiritum (vel Suae benedictionis potentiam(1052) ) super panem et vinum ut, per Eius virtutem, corpus et sanguis Iesu Christi fiant, et ut illi qui Eucharistiam participant, unum sint corpus et unus spiritus (quaedam liturgicae traditiones Epiclesim post anamnesim collocant).
In institutionis narratione, vis verborum et actionis Christi, et Spiritus Sancti potentia, sub panis et vini speciebus Eius corpus et sanguinem sacramentaliter efficiunt praesentia, Eius sacrificium semel pro semper in cruce oblatum.
(1052) cf. Prex eucharistica seu seu Canon Romanus, 90: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 451.


1354 In anamnesi quae sequitur, Ecclesia passionem, resurrectionem et reditum Christi Iesu recolit gloriosum; ipsa Patri oblationem praesentat Filii Eius qui nos cum Eo reconciliat.
In intercessionibus, Ecclesia exprimit Eucharistiam in communione cum tota Ecclesia caeli et terrae, vivorum et defunctorum, celebrari et in communione cum Pastoribus Ecclesiae, cum Papa, cum Episcopo dioeceseos, eius presbyterio et eius diaconis, et cum Episcopis totius mundi cum eorum Ecclesiis.

1355 In Communione, quam Domini oratio et panis praecedunt fractio, fideles « panem de caelo » et « calicem salutarem » accipiunt, corpus et sanguinem Christi qui Se Ipsum tradidit « pro mundi vita » (Jn 6,51).
Quia hic panis et hoc vinum, secundum veterem expressionem sunt « eucharistizata »(1053), « hoc alimentum apud nos vocatur Eucharistia, cuius nulli alii licet esse participi nisi qui credat veram esse doctrinam nostram, et illo ad remissionem peccatorum et ad regenerationem lavacro ablutus fuerit, et ita vivat ut Christus tradidit »(1054).
V. Sacrificium sacramentale: gratiarum actio, memoriale, praesentia
(1053) cf. Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 65: CA 1,180 (PG 6, 428).
(1054) Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 66: CA 1,180 (PG 6, 428).


1356 Si christiani inde ab originibus Eucharistiam celebrant, et quidem sub quadam forma, quae, quoad substantiam, in decursu magnae diversitatis aetatum et liturgiarum mutata non est, hoc ideo accidit quia scimus nos mandato Domini vinculari, pridie passionis Eius praescripto: « Hoc facite in meam commemorationem » (1Co 11,24-25).

1357 Hoc Domini adimplemus mandatum memoriale sacrificii Eius celebrantes. Hoc facientes, id Patri offerimus quod Ipse nobis donavit: dona Eius creationis, panem et vinum, per Spiritus Sancti potentiam et Christi verba, corpus et sanguinem Christi effecta: sic Christus realiter et arcano modo praesens fit.

1358 Oportet igitur ut Eucharistiam consideremus:
* tamquam actionem gratiarum et laudem Patri;
* tamquam memoriale sacrificale Christi et corporis Eius;
*tamquam Christi praesentiam per virtutem Eius verbi Eiusque Spiritus.


Gratiarum actio et laus Patri

1359 Eucharistia, sacramentum nostrae salutis per Christum in cruce adimpletae, laudis est etiam sacrificium in gratiarum actionem propter creationis opus. In Sacrificio eucharistico, tota creatio a Deo dilecta praesentatur Patri per Christi mortem et resurrectionem. Per Christum potest Ecclesia sacrificium laudis offerre in gratiarum actionem propter quidquid boni, pulchri et iusti in creatione et in genere humano Deus effecit.

1360 Eucharistia est sacrificium actionis gratiarum ad Patrem, benedictio per quam Ecclesia Deo propter omnia Eius beneficia suam exprimit gratitudinem, propter omnia quae Ipse per creationem, Redemptionem et sanctificationem effecit. Eucharistia imprimis « gratiarum actionem » significat.

1361 Eucharistia est etiam sacrificium laudis, per quod Ecclesia in totius creationis nomine gloriam canit Dei. Hoc laudis sacrificium non nisi per Christum possibile est: Ipse fideles Suae coniungit personae, Suae laudi et Suae intercessioni, atque ita sacrificium laudis ad Patrem per Christum et cum Ipso offertur ut accipiatur in Ipso.

Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae

1362 Eucharistia est memoriale Paschatis Christi, Eius unici sacrificii in actum deductio et sacramentalis oblatio, in liturgia Ecclesiae quae corpus est Eius. In omnibus eucharisticis precibus, post institutionis verba, orationem invenimus quae anamnesis seu memoriale appellatur.

1363 In sacrae Scripturae sensu, memoriale recordatio eventuum praeteritorum solummodo non est, sed proclamatio mirabilium quae Deus pro hominibus implevit (cf. Ex 13,3). In liturgica horum eventuum celebratione, ii quodammodo praesentes fiunt et actuales. Sic Israel suam ex Aegypto intelligit liberationem: semper ac Pascha celebratur, Exodi eventus memoriae credentium fiunt praesentes ut ipsi illis suam conforment vitam.

1364 Memoriale in Novo Testamento sensum recipit novum. Cum Ecclesia Eucharistiam celebrat, memor est Christi Paschatis, quod praesens fit: sacrificium quod Christus semel pro semper obtulit in cruce, semper permanet actuale: (cf. He 7,25-27) « Quoties Sacrificium crucis, quo "Pascha nostrum immolatus est Christus" (1Co 5,7), in altari celebratur, opus nostrae Redemptionis exercetur »(1055).
(1055) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 3: AAS 57 (1965) 6.


1365 Quia Eucharistia memoriale Paschatis est Christi, est etiam sacrificium. Indoles sacrificalis Eucharistiae in ipsis verbis institutionis manifestatur: « Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur » et « Hic calix Novum Testamentum est in sanguine meo qui pro vobis funditur » (Lc 22,19-20). In Eucharistia, Christus hoc ipsum corpus dat quod pro nobis in cruce tradidit, ipsum sanguinem quem Ille effudit « pro multis (...) in remissionem peccatorum » (Mt 26,28).

1366 Eucharistia est igitur sacrificium quia Sacrificium crucis repraesentat (praesens reddit), quia eius est memoriale et quia eius fructum applicat:
Christus « Deus et Dominus noster, (...) semel Se Ipsum in ara crucis, morte intercedente, Deo Patri (...) (obtulit), ut aeternam illis (hominibus) Redemptionem operaretur: quia tamen post mortem sacerdotium Eius exstinguendum non erat (
He 7,24 He 7,27), in Coena novissima, "qua nocte tradebatur" (1Co 11,23), (...) dilectae Sponsae Suae Ecclesiae visibile (sicut hominum natura exigit) (...) (reliquit) sacrificium, quo cruentum illud semel in cruce peragendum repraesentaretur eiusque memoria in finem usque saeculi permaneret, atque illius salutaris virtus in remissionem eorum, quae a nobis quotidie committuntur, peccatorum applicaretur »(1056).
(1056) Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae Sacrificio, c. 1: DS 1740


1367 Sacrificium Christi et Sacrificium Eucharistiae unum sunt sacrificium: « Una enim eademque est hostia, Idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui Se Ipsum tunc in cruce obtulit, sola ratione offerendi diversa »:(1057) « Et quoniam in divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, Idem Ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis "semel Se Ipsum cruente obtulit" (...) sacrificium istud vere propitiatorium » est (Ibid).
(1057) Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae Sacrificio, c. 2:
DS 1743


1368 Eucharistia est quoque Ecclesiae sacrificium. Ecclesia, quae corpus est Christi, oblationem sui Capitis participat. Cum Eo, ipsa tota offertur. Cum Eius intercessione apud Patrem pro omnibus hominibus se coniungit. In Eucharistia, sacrificium Christi fit etiam sacrificium membrorum Eius corporis. Vita fidelium, eorum laus, eorum dolor, eorum oratio, eorum labor illis Christi Eiusque totali uniuntur oblationi, et sic novum acquirunt valorem. Sacrificium Christi super altari praesens omnibus christianorum generationibus possibilitatem praebet Eius oblationi se uniendi.
In catacumbis, Ecclesia saepe tamquam mulier in oratione repraesentatur, brachiis apertis in gestu orantis. Se, sicut Christus qui brachia extendit in cruce, per Ipsum, cum Ipso et in Ipso offert et pro omnibus intercedit hominibus.

1369 Ecclesia tota cum oblatione coniungitur et intercessione Christi. Papa qui Petri ministerium in Ecclesia sustinet, omni Eucharistiae associatur celebrationi in qua tamquam unitatis Ecclesiae Universae signum et minister nominatur. Episcopus loci semper Eucharistiae est responsabilis, etiam cum presbyter illi praeest; eius nomen in illa pronuntiatur ut significetur eum Ecclesiae particulari praeesse, in medio presbyterii et assistentibus diaconis. Communitas etiam pro omnibus intercedit ministris qui, pro illa et cum illa, Sacrificium offerunt eucharisticum:
« Valida Eucharistia habeatur illa, quae sub Episcopo peragitur vel sub eo, cui ipse concesserit »(1058).
« Per presbyterorum autem ministerium sacrificium spirituale fidelium consummatur in unione cum sacrificio Christi, unici mediatoris, quod per manus eorum, nomine totius Ecclesiae, in Eucharistia incruente et sacramentaliter offertur, donec Ipse Dominus veniat »(1059).
(1058) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos, 8, 1: SC 10is,138 (Funk 1, 282).
(1059) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis,
PO 2: AAS 58 (1966) 993.


1370 Christi oblationi coniunguntur non solum membra quae adhuc hic in terris sunt, sed etiam illa quae iam sunt in caeli gloria: Ecclesia, in communione cum beatissima Virgine Maria et eiusdem, sicut etiam omnium sanctorum omniumque sanctarum, faciens memoriam, Sacrificium offert eucharisticum. Ecclesia in Eucharistia, cum Maria, est quodammodo iuxta crucem, oblationi Christi unita et intercessioni.

1371 Sacrificium eucharisticum offertur etiam pro fidelibus defunctis, « pro defunctis in Christo, nondum ad plenum purgatis »(1060), ut Christi lumen et pacem ingredi possint:
« Ponite (...) hoc corpus ubicumque: nihil vos eius cura conturbet; tantum illud vos rogo, ut ad Domini altare memineritis mei, ubiubi fueritis »(1061).
« Deinde (in anaphora) et pro defunctis sanctis Patribus et Episcopis, et omnibus generatim qui inter nos vita functi sunt (oramus); maximum hoc credentes adiumentum illis animabus fore, pro quibus oratio defertur, dum sancta et perquam tremenda coram iacet victima. (...) Et nos pro defunctis, etiamsi peccatores sint, preces Deo offerentes, (...) Christum mactatum pro peccatis nostris offerimus, Deum amicum hominum cum pro illis tum pro nobis propitiantes »(1062).
(1060) Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae Sacrificio, c. 2:
DS 1743
(1061) Sanctus Augustinus, Confessiones, 9, 11, 27: CCL 27, 149 (PL 32, 775); verba sanctae Monicae, ante suam mortem, ad sanctum Augustinum et fratrem eius.
(1062) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae, 5, 9-10: SC 126,158-160 (PG 30, 1116-1117).


1372 Sanctus Augustinus in synthesim mirabiliter hanc redegit doctrinam quae nos incitat ad participationem semper magis completam in nostri Redemptoris sacrificio quod in Eucharistia celebramus:
« Tota ipsa redempta civitas, hoc est congregatio societasque sanctorum, universale sacrificium (...) (offertur) Deo per Sacerdotem magnum, qui etiam Se Ipsum obtulit in passione pro nobis, ut tanti Capitis corpus essemus, secundum formam servi. (...) Hoc est sacrificium christianorum: "Multi unum corpus in Christo" (
Rm 12,5). Quod etiam Sacramento altaris fidelibus noto frequentat Ecclesia, ubi ei demonstratur, quod in ea re, quam offert, ipsa offeratur »(1063).
(1063) Sanctus Augustinus, De civitate Dei , 10, 6: CSEL 401, 456 (PL 41, 284).


Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem

1373 « Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis » (Rm 8,34), multipliciter est Ecclesiae Suae praesens:(1064) in verbo Suo, in Ecclesiae Suae oratione, « ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum » (Mt 18,20), in pauperibus, aegrotis, captivis (cf. Mt 25,31-46), in sacramentis quorum Ipse est auctor, in Missae Sacrificio et in persona ministri. Sed « maxime (est praesens) sub speciebus eucharisticis »(1065).
(1064) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 48: AAS 57 (1965) 53.
(1065) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, SC 7: AAS 56 (1964) 100-101.


1374 Modus praesentiae Christi sub speciebus eucharisticis est singularis. Is Eucharistiam super omnibus sacramentis elevat et propterea illa est « quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum finis »(1066). In Sanctissimo Eucharistiae Sacramento continentur vere, realiter et substantialiter corpus et sanguis una cum anima et divinitate Domini nostri Iesu Christi ac proinde totus Christus(1067). « Quae quidem praesentia "realis" dicitur non per exclusionem, quasi aliae "reales" non sint, sed per excellentiam, quia est substantialis, qua nimirum totus atque integer Christus, Deus et homo, fit praesens »(1068).
(1066) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 73, a. 3, c: Ed. Leon. 12, 140.
(1067) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, canon 1:
DS 1651
(1068) Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965) 764.


1375 In hoc sacramento, Christus fit praesens per conversionem panis et vini in corpus et sanguinem Christi. Patres Ecclesiae fidem Ecclesiae in verbi Christi et actionis Spiritus Sancti efficacitatem ad hanc conversionem peragendam asseveraverunt firmiter. Sic sanctus Ioannes Chrysostomus declarat:
« Non enim homo est, qui facit ut proposita efficiantur corpus et sanguis Christi, sed Ipse Christus qui pro nobis crucifixus est. Figuram implens stat sacerdos verba illa proferens: virtus autem et gratia Dei est. Hoc est corpus meum, inquit. Hoc verbum transformat ea, quae proposita sunt »(1069).
Et sanctus Ambrosius de hac conversione ait:
Persuasi simus « non hoc esse, quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit, maioremque vim esse benedictionis quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur »(1070). « Sermo ergo Christi, qui potuit ex nihilo facere, quod non erat, non potest ea, quae sunt, in id mutare, quod non erant? Non enim minus est novas rebus dare quam mutare naturas »(1071).
(1069) Sanctus Ioannes Chrysostomus, De proditione Iudae homilia, 1, 6: PG 49, 380.
(1070) Sanctus Ambrosius, De mysteriis, 9, 50: CSEL 73, 110 (PL 16, 405).
(1071) Ibid,
DS 9,52: CSEL 73, 112 (PL 16, 407).


1376 Concilium Tridentinum fidem catholicam in synthesim redigit declarans: « Quoniam autem Christus Redemptor noster corpus Suum id, quod sub specie panis offerebat, vere esse dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, idque nunc denuo sancta haec Synodus declarat: per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri, et totius substantiae vini in substantiam sanguinis Eius. Quae conversio convenienter et proprie a sancta catholica Ecclesia transsubstantiatio est appellata »(1072).
(1072) Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 4:
DS 1642


1377 Praesentia eucharistica Christi a momento incipit consecrationis et perdurat dum species subsistunt eucharisticae. Christus est totus integer sub unaquaque specierum et totus integer in earum partibus, ita ut panis fractio Christum non dividat(1073).
(1073) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 3:
DS 1641


1378 Eucharistiae cultus. In Missae liturgia, nostram fidem in praesentiam realem Christi sub panis et vini speciebus, exprimimus, inter alia, genua flectentes vel profunde in signum adorationis Domini nos inclinantes. « Hunc latriae cultum Eucharistiae sacramento praestandum, Catholica Ecclesia non solum intra, verum etiam extra Missarum sollemnia exhibuit et exhibet, consecratas Hostias quam diligentissime adservando, eas sollemni fidelium venerationi proponendo, in processionibus frequentissimi populi laetitia circumferendo »(1074).
(1074) Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965) 769.


1379 Sancta reservatio (tabernaculum) prius destinabatur ad Eucharistiam digne servandam ut aegrotis et absentibus posset extra Missam deferri. Ecclesia, per ulteriorem penetrationem in fidem de reali Christi praesentia in Eucharistia, effecta est conscia sensus silentiosae adorationis Christi sub speciebus eucharisticis praesentis. Hac de causa, tabernaculum collocari debet in loco ecclesiae peculiariter digno; sic construi debet ut veritas praesentiae realis Christi in Sanctissimo Sacramento efferatur et manifestetur.

1380 Valde conveniens est, Christum, hoc modo singulari, Ecclesiae Suae praesentem manere voluisse. Quia Christus sub Sua forma visibili relicturus erat Suos, nobis Suam praesentiam volebat donare sacramentalem; quia Ipse Se in cruce oblaturus erat ut nos salvaret, volebat nos memoriale habere amoris quo Ipse nos « in finem dilexit » (Jn 13,1), usque ad vitae Suae donum. Re vera, Ipse, in Sua praesentia eucharistica, in medio nostri modo manet arcano sicut Is qui nos dilexit et tradidit Semetipsum pro nobis (cf. Ga 2,20), et quidem manet sub signis quae hunc amorem exprimunt et communicant:
« Ecclesiae quidem et mundo valde opus est eucharistico cultu. Praestolatur nos Iesus hoc in caritatis sacramento. Ne tempori nostro parcamus ut Eum conveniamus cum adoratione, cum contemplatione fidei plena et parata graves culpas et crimina mundi compensare. Adoratio nostra profecto numquam deficiat »(1075).
(1075) Ioannes Paulus II, Epist. Dominicae Cenae, 3: AAS 72 (1980) 119; cf Enchiridion Vaticanum, 7, 177.


1381 « Verum corpus Christi et verum sanguinem esse in hoc sacramento, ut ait sanctus Thomas, "non sensu deprehendi potest, sed sola fide, quae auctoritati divinae innititur. Unde super illud Lucae 22,19: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, dicit Cyrillus: Non dubites an hoc verum sit; sed potius suscipe verba Salvatoris in fide; cum enim sit veritas, non mentitur" »:(1076)
(1076) Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965) 757; cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 75, a. 1, c: Ed. Leon. 12, 156; Sanctus Cyrillus Alexandrinus, Commentarius in Lucam, 22, 19: PG 72, 912.


« Adoro Te devote, latens Deitas,
quae sub his figuris vere latitas;
Tibi se cor meum totum subicit
quia Te contemplans totum deficit.
Visus, tactus, gustus in Te fallitur,
sed auditu solo tute creditur;
credo quidquid dixit Dei Filius,
verbo veritatis nihil verius » (AHMA 50, 589).

VI. Convivium Paschale

1382 Missa simul et inseparabiliter sacrificale est memoriale in quo crucis perpetuatur Sacrificium, et sacrum convivium Communionis corporis et sanguinis Domini. Sed Sacrificii eucharistici celebratio prorsus dirigitur ad intimam unionem fidelium cum Christo per Communionem. Communicare est Ipsum recipere Christum qui Se pro nobis obtulit.

1383 Altare, circa quod Ecclesia in Eucharistiae celebratione congregatur, duas eiusdem mysterii repraesentat rationes: altare sacrificii et mensam Domini, et quidem eo magis quod christianum altare symbolum est Ipsius Christi, praesentis in medio congregationis fidelium Eius, simul sicut victimae pro nostra reconciliatione oblatae et sicut cibi caelestis qui nobis Se dat. « Quid est enim altare Christi nisi forma corporis Christi? », inquit sanctus Ambrosius(1077), et alibi: « Forma corporis altare est et corpus Christi est in altari »(1078). Liturgia hanc sacrificii et Communionis unitatem in pluribus exprimit orationibus. Sic Ecclesia Romana in sua precatur anaphora:
« Supplices Te rogamus, omnipotens Deus: iube haec perferri per manus sancti angeli Tui in sublime altare Tuum, in conspectu divinae maiestatis Tuae; ut, quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii Tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur »(1079).
(1077) Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 5, 7: CSEL 73, 61 (PL 16, 447).
(1078) Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 4, 7: CSEL 73, 49 (PL 16, 437).
(1079) Prex eucharistica seu seu Canon Romanus, 96: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 453.



Catechismus 1332