Catechismus 1384

« Accipite et comedite omnes »: Communio

1384 Dominus instantem ad nos dirigit invitationem ut Ipsum in Eucharistiae recipiamus sacramento: « Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis Eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis » (Jn 6,53).

1385 Ut huic invitationi respondeamus, ad hoc momentum tam magnum et sanctum nos praeparare debemus. Sanctus Paulus ad conscientiae hortatur examen: « Quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat; qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus » (1Co 11,27-29). Qui peccati gravis est conscius, sacramentum Reconciliationis recipere debet antequam ad Communionem accedat.

1386 Fidelis coram huius sacramenti magnitudine non nisi verba centurionis humiliter et cum ardenti fide repetere potest: (cf. Mt 8,8) « Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea »(1080). Et in divina liturgia sancti Ioannis Chrysostomi, fideles eodem orant spiritu:
« Fac me hodie communicare in Tua Cena mystica, o Fili Dei. Quia secretum Tuis non dicam inimicis, neque Tibi osculum dabo Iudae. Sed, sicut latro, ad Te clamo: Memento mei, Domine, in Regno Tuo »(1081).
(1080) Ritus Communionis, 133: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 474.
(1081) Liturgia Byzantina. Anaphora Iohannis Chrysostomi, Prex ante Communionem: F.E. Brightman, Liturgies Eastern and Western (Oxford 1896) p. 394 (PG 63, 920).


1387 Fideles, ut se convenienter ad hoc sacramentum praeparent recipiendum, ieiunium in Ecclesia sua praescriptum observabunt (cf. CIC 919). Habitus corporalis (gestus, vestis) respectum, sollemnitatem, laetitiam huius exprimet momenti in quo Christus hospes fit noster.

1388 Ipsi sensui Eucharistiae conforme est, fideles, si dispositiones habeant quae requiruntur (cf. CIC 916-917), Communionem recipere, cum Missam participant:(1082) « Valde commendatur illa perfectior Missae participatio qua fideles post Communionem sacerdotis ex eodem Sacrificio corpus Dominicum sumunt »(1083).
(1082) Fideles, eadem die, altera tantum vice, ss. Eucharistiam suscipere possunt. Pontificia Commissio Codici Iuris Canonici authentice interpretando, Responsa ad proposita dubia, 1: AAS 76 (1984) 746.
(1083) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, SC 55: AAS 56 (1964) 115.


1389 Ecclesia fidelibus obligationem imponit qua ipsi « tenentur diebus Dominicis et festis interesse divinae liturgiae »(1084), et Eucharistiam, saltem semel in anno, recipere, tempore Paschali si fieri potest (cf. CIC 920), sacramento Reconciliationis praeparati. Sed Ecclesia fidelibus vehementer commendat sanctam Eucharistiam diebus Dominicis et festivis recipere, vel adhuc frequentius, singulis etiam diebus.
(1084) Concilium Vaticanum II, Decr. Orientalium Ecclesiarum, 15: AAS 57 (1956) 81.


1390 Communio sub una panis specie, propter praesentiam sacramentalem Christi sub unaquaque specie, totum fructum gratiae Eucharistiae recipere permittit. Ob rationes pastorales, haec recipiendi Communionem forma, tamquam maxime habitualis, est in ritu latino legitime stabilita. « Formam ratione signi pleniorem habet sacra Communio cum fit sub utraque specie. In ea enim forma signum eucharistici convivii perfectius elucet »(1085). Talis forma recipiendi Communionem est habitualis in ritibus orientalibus.
(1085) Institutio generalis Missalis Romani, 240: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 68.


Communionis fructus

1391 Communio nostram cum Christo auget unionem. Eucharistiam in Communione recipere, tamquam praecipuum fructum, unionem affert intimam cum Christo Iesu. Re vera Dominus dicit: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo » (Jn 6,56). Vita in Christo suum invenit fundamentum in convivio eucharistico: « Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me » (Jn 6,57):
« Cum in festivitatibus (Domini) populus corpus accipit Filii, alius alii Bonum proclamant Nuntium: arrhabonem vitae datum esse; sicut cum angelus Mariae (Magdalenae) dixit: S'Surrexit Christus!'. Ecce etiam nunc vitam et resurrectionem illi conferri qui Christum recipit »(1086).
(1086) Fanqîth, Breviarium iuxta ritum Ecclesiae Antiochenae Syrorum, v. (Mossul (Mossul 1886) p. 237a-b.


1392 Id quod materiale nutrimentum in vita producit corporali, Communio modo admirabili in nostra vita spirituali deducit in rem. Communio carnis Christi resuscitati, « Spiritu Sancto vivificatae et vivificantis »(1087), vitam gratiae in Baptismo susceptam conservat, auget et renovat. Hoc vitae christianae augmentum eget Communione eucharistica, nostrae peregrinationis pane, nutriri usque ad mortis horam, in qua nobis dabitur tamquam viaticum.
(1087) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis,
PO 5: AAS 58 (1966) 997.


1393 Communio nos a peccato separat. Corpus Christi quod in Communione recipimus, est « traditus pro nobis », et sanguis quem bibimus, est « effusus pro multis in remissionem peccatorum ». Hac de causa, Eucharistia nos Christo unire non potest quin simul nos a peccatis purificet commissis et a peccatis praeservet futuris:
« Quotiescumque accipimus, mortem Domini adnuntiamus (cf.
1Co 11,26). Si mortem, adnuntiamus remissionem peccatorum. Si, quotiescumque effunditur sanguis, in remissionem peccatorum funditur, debeo illum semper accipere, ut semper mihi peccata dimittat. Qui semper pecco, semper debeo habere medicinam »(1088).
(1088) Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 4, 28: CSEL 73, 57-58 (PL 16, 446).


1394 Sicut nutrimentum materiale ad vires amissas inservit restaurandas, Eucharistia caritatem roborat quae, in vita quotidiana, ad se debilitandam tendit; atque haec vivificata caritas peccata delet venialia(1089). Christus, Se nobis donans, nostrum iterum vivificat amorem nosque capaces reddit, nostros inordinatos affectus ad creaturas rumpendi nosque in Eum radicandi:
« Quoniam ergo Christus pro nobis caritate mortuus est, cum tempore sacrificii commemorationem Mortis Eius facimus, caritatem nobis tribui per Adventum Sancti Spiritus postulamus; hoc suppliciter exorantes, ut per ipsam caritatem qua pro nobis Christus crucifigi dignatus est, nos quoque gratia Sancti Spiritus accepta, mundum crucifixum habere et mundo crucifigi possimus; (...) munere caritatis accepto, moriamur peccato et vivamus Deo »(1090).
(1089) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 2:
DS 1638
(1090) Sanctus Fulgentius Ruspensis, Contra gesta Fabiani, 28, 17: CCL 91A, 813-814 (PL 65, 789).


1395 Eucharistia, per ipsam caritatem quam in nobis accendit, nos a peccatis mortalibus praeservat futuris. Quo magis Christi vitam participamus et quo magis in Illius progredimur amicitia, eo difficilius fit cum Illo per peccatum mortale abscindere coniunctionem. Eucharistia ad peccatorum mortalium remissionem non ordinatur. Hoc sacramenti Reconciliationis proprium est. Eucharistiae est proprium, eorum esse sacramentum qui in plena Ecclesiae sunt communione.

1396 Corporis mystici unitas: Eucharistia facit Ecclesiam. Illi qui Eucharistiam recipiunt, arctius Christo coniunguntur. Propterea, Christus omnes coniungit fideles in unum corpus: Ecclesiam. Communio hanc incorporationem ad Ecclesiam, iam per Baptismum deductam in rem, renovat, roborat et profundiorem reddit. In Baptismo vocati sumus ad unum corpus constituendum (cf. 1Co 12,13). Eucharistia hanc adimplet vocationem: « Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamus » (1Co 10,16-17):
« Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium vestrum in Mensa dominica positum est: mysterium vestrum accipitis. Ad id quod estis, Amen (Utique, verum est) respondetis, et respondendo subscribitis. Audis enim, corpus Christi; et respondes, Amen. Esto membrum corporis Christi, ut verum sit Amen »(1091).
(1091) Sanctus Augustinus, Sermo 272: PL 38, 1247.


1397 Eucharistia erga pauperes obligat: ad corpus et sanguinem Christi pro nobis tradita in veritate recipienda, Christum in pauperrimis, fratribus Eius, debemus agnoscere: (cf. Mt 25,40)
« Gustasti sanguinem Dominicum, et neque fratrem ita agnoscis; (...) nunc autem ipsam etiam mensam dedecoras, dum illum qui dignatus est illius particeps fieri, ne cibis quidem tuis dignum existimas. (...). Ab (...) omnibus (peccatis) te liberavit Deus, teque tali mensa dignatus est: tu vero nec sic quidem benignior effectus es »(1092).
(1092) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam ad ad Corinthios, homilia 27, 5: PG 61, 230.


1398 Eucharistia et christianorum unitas. Coram huius mysterii magnitudine sanctus Augustinus exclamat: « O sacramentum pietatis! O signum unitatis! O vinculum caritatis! »(1093). Quo magis dolorosae percipiuntur Ecclesiae divisiones quae communem disrumpunt participationem mensae Domini, eo urgentiores sunt orationes ad Dominum ut dies unitatis completae redeant omnium eorum qui in Eum credunt.
(1093) Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 26, 13: CCL 36, 266 (PL 35, 1613); cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 47: AAS 56 (1964) 113.


1399 Ecclesiae Orientales quae in plena communione cum Ecclesia catholica non sunt, Eucharistia magno cum amore celebrant. « Illae Ecclesiae, quamvis seiunctae, vera sacramenta (...) (habent), praecipua vero, vi successionis apostolicae, sacerdotium et Eucharistiam, quibus arctissima necessitudine adhuc nobiscum coniunguntur »(1094). Proinde « quaedam communicatio in sacris, datis opportunis circumstantiis et approbante auctoritate ecclesiastica, non solum possibilis est sed etiam suadetur »(1095).
(1094) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
UR 15: AAS 57 (1965) 102.
(1095) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 15: AAS 57 (1965) 102; cf CIC 844, $ 3.


1400 Communitates ecclesiales e Reformatione ortae, ab Ecclesia catholica seiunctae, « praesertim propter sacramentum Ordinis defectum, genuinam atque integram substantiam mysterii eucharistici non » servant(1096). Hac de causa, pro Ecclesia catholica, intercommunio eucharistica cum his communitatibus possibilis non est. Hae tamen communitates ecclesiales « dum in sancta Cena mortis et resurrectionis Domini memoriam faciunt, vitam in Christi communione significari profitentur atque gloriosum Eius Adventum exspectant »(1097).
(1096) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
UR 22: AAS 57 (1965) 106.
(1097) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 22: AAS 57 (1965) 106.


1401 Cum necessitas gravis urget, secundum Ordinarii iudicium, ministri catholici possunt sacramenta (Eucharistiam, Paenitentiam, Unctionem infirmorum) aliis conferre christianis qui in plena communione cum Ecclesia catholica non sunt, sed qui sua sponte illa petunt: oportet eos tunc fidem catholicam circa haec sacramenta profiteri et in dispositionibus inveniri quae requiruntur (cf. CIC 844, $ 4).

VII. Eucharistia - « Futurae gloriae pignus »

1402 In quadam vetere oratione, Ecclesia mysterium acclamat Eucharistiae: « O sacrum convivium in quo Christus sumitur: recolitur memoria passionis Eius, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur »(1098). Si Eucharistia memoriale est Paschatis Domini, si per nostram altaris Communionem « omni benedictione caelesti et gratia » replemur(1099), Eucharistia est quoque gloriae caelestis anticipatio.
(1098) In Sollemnitate ss.mi corporis et sanguinis Christi, Antiphona ad « Magnificat » in II Vesperis: Liturgia Horarum, editio typica, v. (Typis (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 502.
(1099) Prex eucharistica seu seu Canon Romanus, 96: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 453.


1403 In ultima Cena, Ipse Dominus intuitum discipulorum Suorum ad Paschatis consummationem in Regno Dei direxit: « Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in Regno Patris mei » (Mt 26,29) (cf. Lc 22,18 Mc 14,25). Quoties Ecclesia Eucharistiam celebrat, huius promissionis est memor et eius intuitus vertitur ad Eum « qui venturus est » (Ap 1,4). In oratione sua Ipsius implorat Adventum: « Marana tha » (1Co 16,22), « Veni, Domine Iesu » (Ap 22,20), « Adveniat gratia et praetereat mundus hic »(1100).
(1100) Didaché, 10, 6: SC 248,180 (Funk, Patres apostolici, 1, 24).


1404 Ecclesia scit iam nunc Dominum in Sua venire Eucharistia, et ibi Eum in medio esse nostri. Tamen haec praesentia est velata. Hac de causa, Eucharistiam celebramus « exspectantes beatam spem et Adventum Salvatoris nostri Iesu Christi »(1101), orantes « ut (in Regno Tuo) simul gloria Tua perenniter satiemur, quando omnem lacrimam absterges ab oculis nostris, quia Te, sicuti es, Deum nostrum videntes, Tibi similes erimus cuncta per saecula, et Te sine fine laudabimus »(1102).
(1101) Ritus Communionis, 126 (Embolismus post « Pater noster »): Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 472; cf
Tt 2,13
(1102) Prex eucharistica III, 116: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 465.


1405 Huius magnae spei, illius nempe caelorum novorum et terrae novae in quibus habitabit iustitia (cf. 2P 3,13), nullum securius habemus pignus neque signum magis manifestum quam Eucharistiam. Re vera, quoties hoc celebratur mysterium « opus nostrae Redemptionis exercetur »(1103) et nos « unum panem (...) (frangimus), qui pharmacum immortalitatis est, antidotum, ne moriamur, sed vivamus semper in Iesu Christo »(1104).
(1103) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 3: AAS 57 (1965) 6.
(1104) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 20, 2: SC 10is,76 (Funk 1, 230).


Compendium

1406 Iesus dixit: « Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum (...). Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, (...) in me manet, et ego in illo » (Jn 6,51 Jn 54 Jn 6,56).

1407 Eucharistia cor et culmen est vitae Ecclesiae, quia in ea Christus Ecclesiam Suam et omnia eius membra sacrificio laudis et actionis gratiarum sociat Suo quod semel pro semper in cruce Suo Patri obtulit; Ipse per hoc sacrificium gratias salutis super Suum effundit corpus quod est Ecclesia.

1408 Celebratio eucharistica semper implicat: proclamationem Verbi Dei, actionem gratiarum Deo Patri pro omnibus Eius beneficiis, praesertim pro dono Filii Eius, consecrationem panis et vini et participationem in convivio liturgico per receptionem corporis et sanguinis Domini. Haec elementa unum eumdemque actum cultus constituunt.

1409 Eucharistia est Paschatis Christi memoriale: id est, operis salutis per Christi vitam, mortem et resurrectionem adimpleti, operis per actionem liturgicam praesentis effecti.

1410 Ipse Christus, aeternus Novi Foederis Summus Sacerdos, per sacerdotum ministerium agens, Sacrificium offert eucharisticum. Praeterea Idem Christus realiter sub panis et vini speciebus praesens est Sacrificii eucharistici oblatio.

1411 Solummodo sacerdotes valide ordinati Eucharistiae possunt praeesse atque panem et vinum consecrare ut corpus et sanguis fiant Domini.

1412 Signa essentialia sacramenti sunt panis tritici et vinum vitis, super quae Spiritus Sancti invocatur benedictio atque sacerdos verba pronuntiat consecrationis quae Iesus in ultima dixit Cena: « Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. (...) Hic est calix sanguinis mei ».

1413 Per consecrationem transsubstantiatio fit panis et vini in Christi corpus et sanguinem. Sub panis et vini speciebus consecratis, Ipse Christus, vivus et gloriosus, praesens est vere, realiter et substantialiter, Eius corpus et sanguis cum Eius anima et divinitate(1105).
(1105) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 3:
DS 1640 canon 1: DS 1651


1414 Eucharistia, quatenus sacrificium, etiam in reparationem offertur peccatorum tam vivorum quam defunctorum, et ad beneficia spiritualia vel temporalia a Deo obtinenda.

1415 Qui Christum in Communione eucharistica vult recipere, in gratiae statu debet inveniri. Si quis de peccato mortali a se commisso habet conscientiam, ad Eucharistiam accedere non debet quin prius absolutionem in sacramento acceperit Poenitentiae.

1416 Sancta corporis et sanguinis Christi Communio unionem communicantis auget cum Domino, ei peccata remittit venialia eumque a peccatis praeservat gravibus. Eo quod caritatis vincula inter communicantem et Christum roborantur, huius sacramenti receptio unitatem roborat Ecclesiae, corporis mystici Christi.

1417 Ecclesia fidelibus vehementer commendat ut sanctam recipiant Communionem, cum Eucharistiae participant celebrationem; eis huius rei obligationem imponit saltem semel in anno.

1418 Eo quod Ipse Christus in altaris Sacramento praesens est, Eum cultu adorationis honorare oportet. Sanctissimi Sacramenti visitatio est « erga Christum Dominum (...) et grati animi argumentum et amoris pignus et debitae adorationis officium »(1106).
(1106) Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965) 771.


1419 Christus, cum ex hoc mundo ad Patrem transierit, nobis in Eucharistia pignus praebet gloriae apud Se: participatio sancti Sacrificii nos Ipsius assimilat cordi, nostras sustinet vires peregrinatione huius vitae perdurante, nos vitam aeternam facit concupiscere atque nos iam Ecclesiae unit caelesti, beatissimae Virgini et omnibus sanctis.




CAPUT SECUNDUM

SACRAMENTA SANATIONIS


1420 Per initiationis christianae sacramenta, homo vitam Christi recipit novam. Hanc autem vitam « in vasis fictilibus » (2Co 4,7) gestamus. Nunc ea adhuc « abscondita est cum Christo in Deo » (Col 3,3). Adhuc sumus in terrestri domo nostra (cf. 2Co 5,1), dolori, aegritudini et morti submissa. Haec nova filii Dei vita potest debilitari et etiam amitti per peccatum.

1421 Dominus Iesus Christus, medicus nostrarum animarum nostrorumque corporum, qui paralytico peccata remisit et salutem reddidit corporis (cf. Mc 2,1-12), voluit Ecclesiam Suam, Spiritus Sancti virtute, Eius opus sanationis prosequi et salutis, etiam relate ad sua propria membra. Hic est duorum sacramentorum sanationis scopus: sacramenti Poenitentiae et Unctionis infirmorum.



ARTICULUS 4: SACRAMENTUM POENITENTIAE ET RECONCILIATIONIS

1422 « Qui vero ad sacramentum Poenitentiae accedunt, veniam offensionis Deo illatae ab Eius misericordia obtinent et simul reconciliantur cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt, et quae eorum conversioni caritate, exemplo, precibus adlaborat »(1107).
(1107) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 11: AAS 57 (1965) 15.


I. Quomodo hoc sacramentum appellatur?

1423 Conversionis sacramentum appellatur, propterea quod sacramentaliter vocationem Iesu ad conversionem deducit in rem (cf. Mc 1,15), consilium nempe redeundi ad Patrem (cf. Lc 15,18) a quo quis per peccatum se elongavit.
Poenitentiae sacramentum appellatur, propterea quod iter consecrat personale et ecclesiale conversionis, poenitentiae et satisfactionis christiani peccatoris.

1424 Confessionis sacramentum appellatur, propterea quod declaratio, confessio peccatorum coram sacerdote elementum est essentiale huius sacramenti. Sensu quodam profundo, sacramentum etiam « confessio » est, agnitio et laus sanctitatis Dei et misericordiae Eius erga hominem peccatorem.
Indulgentiae sacramentum appellatur, propterea quod per sacramentalem sacerdotis absolutionem, Deus poenitenti tribuit « indulgentiam (...) et pacem »(1108).
Reconciliationis sacramentum appellatur, quia peccatori amorem praebet Dei qui reconciliat: « Reconciliamini Deo » (
2Co 5,20). Qui ex amore Dei vivit misericorde, est promptus ut vocationi Domini respondeat: « Vade prius, reconciliare fratri tuo » (Mt 5,24).
(1108) Ordo Paenitentiae, 46. 55 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 27. 37.


II. Cur sacramentum quoddam Reconciliationis post Baptismum?

1425 « Abluti estis, (...) sanctificati estis, (...) iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! » (1Co 6,11). Oportet conscios esse magnitudinis doni Dei quod nobis in initiationis christianae sacramentis concessum est, ad intelligendum quousque peccatum res sit aliena pro eo qui Christum induit (cf. Ga 3,27). Sed sanctus apostolus Ioannes etiam scribit: « Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est » (Io Jn 1,8). Atque Ipse Dominus nos docuit orare: « Dimitte nobis peccata nostra » (Lc 11,4), mutuam nostrarum offensionum remissionem coniungens remissioni quam Deus nostris concedet peccatis.

1426 Conversio ad Christum, nova in Baptismo nativitas, donum Spiritus Sancti, corpus et sanguis Christi tamquam nutrimentum recepta nos effecerunt sanctos et immaculatos « in conspectu Eius » (Ep 1,4), sicut Ecclesia ipsa, Christi Sponsa, est coram Eo « sancta et immaculata » (Ep 5,27). Tamen vita nova recepta in initiatione christiana fragilitatem et debilitatem naturae humanae non suppressit, neque inclinationem ad peccatum quam traditio concupiscentiam appellat, quae manet in baptizatis ut ipsi suas probationes subeant in vitae christianae proelio, Christi gratia adiuti(1109). Hoc proelium est illud conversionis propter sanctitatem et vitam aeternam ad quam Dominus nos incessanter vocat(1110).
(1109) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 5: DS 1515
(1110) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 16: DS 1545 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 40: AAS 57 (1965) 44-45.


III. Baptizatorum conversio

1427 Iesus ad conversionem vocat. Haec vocatio pars essentialis est annuntiationis Regni: « Impletum est tempus, et appropinquavit Regnum Dei; paenitemini et credite Evangelio » (Mc 1,15). In Ecclesiae praedicatione haec vocatio dirigitur imprimis ad illos qui nondum Christum et Eius Evangelium cognoscunt. Sic Baptismus locus est praecipuus primae et fundamentalis conversionis. Per fidem in Bonum Nuntium et per Baptismum fit (cf. Ac 2,38) mali abrenuntiatio et acquiritur salus, id est omnium peccatorum remissio et vitae novae donum.

1428 Vocatio igitur Christi ad conversionem in christianorum vita resonare pergit. Haec secunda conversio munus est non interrumptum pro tota Ecclesia quae « in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, poenitentiam et renovationem continuo prosequitur »(1111). Hic conversionis nisus opus solummodo humanum non est. Motus est « cordis contriti » (cf. Ps 51,19) gratia attracti et permoti13 ut amori respondeat misericordi Dei qui prior nos dilexit (cf. 1Jn 4,10).
(1111) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 8: AAS 57 (1965) 12.


1429 Sancti Petri post triplicem sui Magistri negationem conversio id testatur. Intuitus infinitae misericordiae Iesu lacrimas provocat poenitentiae (cf. Lc 22,61-62) et, post resurrectionem Domini, triplicem affirmationem illius amoris erga Eum (cf. Jn 21,15-17). Secunda conversio etiam rationem habet communitariam. Hoc apparet in vocatione Domini ad quamdam integram Ecclesiam: « Age poenitentiam! » (Ap 2,5 Ap 2,16).
Sanctus Ambrosius de duabus conversionibus dicit: « Ecclesia autem et aquam habet, et lacrimas habet, aquam Baptismatis, lacrimas Poenitentiae »(1112).
(1112) Sanctus Ambrosius, Epistula extra collectionem, (41) (41), 12: CSEL 823, 152 (PL 16, 1116).


IV. Interior poenitentia

1430 Sicut iam apud Prophetas, vocatio Iesu ad conversionem et ad poenitentiam opera externa non intendit primario, « saccum et cinerem », ieiunia et mortificationes, sed conversionem cordis, interiorem poenitentiam. Sine hac, opera poenitentiae infructuosa manent et mendacia; e contra, interior conversio ad huius habitus impellit expressionem in signis visibilibus, in gestibus et in poenitentiae operibus(1113).
(1113) cf. Il 2,12-13;
Is 1,16-17 Mt 6,1-6 Mt 16-18


1431 Poenitentia interior est radicalis totius vitae nova directio, reditus, e toto nostro corde ad Deum conversio, cessatio a peccato, aversio a malo, una cum repugnantia erga malas actiones quas commiserimus. Simul implicat optatum et resolutionem mutandi vitam cum misericordiae divinae spe et cum fiducia in adiutorium gratiae Eius. Hanc cordis conversionem dolor et tristia comitantur salutares quae a Patribus animi cruciatus, compunctio cordis appellantur(1114).
(1114) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4:
DS 1676-1678 Id., Sess. 14a, Canones de Paenitentia, canon 5: DS 1705 Catechismus Romanus, 2, 5, 4: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 289.


1432 Hominis cor grave est et induratum. Oportet ut Deus cor homini indat novum (cf. Ez 36,26-27). Conversio est imprimis opus gratiae Dei qui efficit ut corda nostra redeant ad Ipsum: « Converte nos, Domine, ad Te, et convertemur » (Lm 5,21). Deus nobis vim donat ut iterum incipiamus. Cor nostrum, amoris Dei detegens magnitudinem, horrore et pondere concutitur peccati et ne Deum peccato offendat et ab Eo separetur timere incipit. Cor humanum convertitur, in Eum respiciens quem peccata nostra transfixerunt (cf. Jn 19,37 Zach 12,10).
« Sanguinem Christi intentis oculis intueamur et cognoscamus, quam pretiosus sit Deo et Patri Eius, qui propter nostram salutem effusus toti mundo paenitentiae gratiam obtulit »(1115).
(1115) Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 7, 4: SC 167,110 (Funk 1, 108).


1433 Inde a Paschate, Spiritus Sanctus arguit mundum de peccato, quia scilicet non crediderunt in Eum (cf. Jn 16,8-9) quem Pater misit. Sed Idem Hic Spiritus, qui peccatum detegit, est Consolator (cf. Jn 15,26) qui cordi hominis gratiam praebet poenitentiae et conversionis(1116).
(1116) cf. Ac 2,36-38 Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dominum et vivificantem, DEV 27-48: AAS 78 (1986) 837-868.


V. Multiplices poenitentiae formae in vita christiana

1434 Christiani interior poenitentia expressiones valde diversas potest habere. Scriptura et Patres tribus praecipue insistunt formis: ieiunio, orationi, eleemosynae (cf. Tb 12,8 Mt 6,1-18), quae conversionem exprimunt relate ad se ipsum, relate ad Deum et relate ad alios. Iuxta radicalem purificationem quam Baptismus vel martyrium operantur, ipsi afferunt, sicut media ad veniam peccatorum obtinendam, nisus peractos ad se cum proximo reconciliandum, poenitentiae lacrimas, curam pro salute proximi (cf. Jc 5,20), intercessionem sanctorum et exercitium caritatis quae « operit multitudinem peccatorum » (1P 4,8).

1435 Conversio in vita fit quotidiana per reconciliationis gestus, per curam de pauperibus, per exercitium et defensionem iustitiae et iuris (cf. Am 5,24 Is 1,17), per defectuum confessionem ad fratres, correctionem fraternam, vitae revisionem, examen conscientiae, spiritualem directionem, dolorum acceptationem, patientiam in persecutione propter iustitiam. Tutissima via poenitentiae est propriam crucem quotidie sumere et Iesum sequi (cf. Lc 9,23).

1436 Eucharistia et Poenitentia. Conversio et poenitentia quotidianae suum fontem suumque nutrimentum in Eucharistia inveniunt, quia in ea praesens fit Christi sacrificium quod nos cum Deo reconciliavit; per illam nutriuntur et roborantur illi qui ex Christi vivunt vita; ipsa est « antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis et a peccatis mortalibus praeservemur »(1117).
(1117) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 2:
DS 1638


1437 Sacrae Scripturae lectio, precatio liturgiae Horarum et orationis « Pater noster », quilibet sincerus actus cultus vel pietatis in nobis spiritum resuscitant conversionis et poenitentiae et ad nostrorum peccatorum conferunt remissionem.

1438 Poenitentiae tempora et dies in anni liturgici decursu (tempus quadragesimae, unaquaeque feria sexta in mortis Domini memoriam) momenta sunt praeclara pro praxi poenitentiali Ecclesiae(1118). Haec tempora sunt praesertim apta pro exercitiis spiritualibus, liturgiis poenitentialibus, peregrinationibus in poenitentiae signum, privationibus voluntariis sicut ieiunio et eleemosyna, fraterna participatione (operibus caritativis et missionalibus).
(1118) cf. Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 109-110: AAS 56 (1964) 127; CIC 1249-1253 CCEO canones 880-883.


1439 Conversionis et poenitentiae motus a Iesu mirabiliter descriptus est in parabola quae « filii prodigi » appellatur, cuius centrum est « pater misericors »: (cf. Lc 15,11-24) fallacis libertatis fascinatio, domus paternae derelictio; extrema miseria in qua filius versatur post sua fortunae dona dilapidata, profunda humiliatio illius qui se obligatum perspicit ad porcos pascendos et, quod peius est, ea cupiendi se siliquis nutriri quas porci manducabant; de bonis amissis meditatio; poenitentia et decisio se culpabilem coram patre declarandi suo; reditus via; generosa acceptio apud patrem; gaudium patris: ibi aliquot lineamenta habentur processus conversionis propria. Pulchra vestis, anulus et epulae festivae quaedam sunt symbola huius vitae novae, purae, dignae, laetitia plenae quae vita est hominis revertentis ad Deum et ad sinum familiae Eius, quae est Ecclesia. Solummodo Christi cor quod profunditates cognoscit amoris Patris Sui, potuit abyssum misericordiae Eius, modo ita simplicitate et pulchritudine pleno, nobis revelare.


VI. Sacramentum Poenitentiae et Reconciliationis

1440 Peccatum est primario offensio Dei, abruptio communionis cum Eo. Simul Ecclesiae communioni infert detrimentum. Hac de causa, conversio simul indulgentiam Dei et reconciliationem apportat cum Ecclesia, id quod sacramentum Poenitentiae et Reconciliationis liturgice exprimit et efficit(1119).
(1119) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 11: AAS 57 (1965) 15.


Solus Deus peccatum dimittit

1441 Solus Deus peccata dimittit (cf. Mc 2,7). Quia Iesus Filius est Dei, dicit de Se Ipso: « Potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata » (Mc 2,10) et Ipse hanc divinam exercet potestatem: « Dimittuntur peccata tua » (Mc 2,5) (cf. Lc 7,48). Immo: Ipse, virtute Suae auctoritatis divinae, hanc potestatem confert hominibus (cf. Jn 20,21-23), ut eam in nomine exerceant Eius.

1442 Christus voluit Suam Ecclesiam totam, in sua oratione, in vita sua et in suis operationibus, signum esse et instrumentum indulgentiae et reconciliationis quas Ipse nobis, Sui sanguinis pretio, acquisivit. Tamen potestatis absolutionis exercitium ministerio concredidit apostolico. Ipsum suscepit « ministerium reconciliationis » (2Co 5,18). Apostolus nomine Christi mittitur, et Deus Ipse per illum exhortatur et rogat: « Reconciliamini Deo » (2Co 5,20).

Reconciliatio cum Ecclesia

1443 Iesus, Suae vitae publicae tempore, non solum peccata remisit, sed etiam effectum huius remissionis manifestavit: peccatores quibus remissionem concedebat, in populi Dei iterum redintegravit communitatem, a qua peccatum illos elongaverat vel etiam excluserat. Huius rei signum est conspicuum, Iesum peccatores ad Suam mensam admisisse, immo vero Se eorum mensae accubuisse, qui quidem gestus, modo commoventi, simul exprimit remissionem Dei (cf. Lc 15) et reditum ad populi Dei sinum (cf. Lc 19,9).

1444 Dominus, Apostolos Suae propriae potestatis peccata dimittendi participes efficiens, illis etiam auctoritatem donat peccatores reconciliandi cum Ecclesia. Haec ecclesialis ratio muneris illorum speciatim exprimitur in sollemnibus Christi ad Petrum verbis: « Tibi dabo claves Regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis » (Mt 16,19). « Illud autem ligandi ac solvendi munus, quod Petro datum est, collegio quoque Apostolorum, suo capiti coniuncto, tributum esse constat (cf Mt 18,18 Mt 28,16-20) »(1120).
(1120) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 22: AAS 57 (1965) 26.


1445 Verba ligare et solvere significant: ille, quem vos a vestra excluseritis communione, a communione excludetur cum Deo; Deus eum, quem vos iterum in vestram receperitis communionem, recipiet etiam in Suam. Reconciliatio cum Ecclesia a reconciliatione cum Deo inseparabilis est.


Catechismus 1384