Catechismus 1506

« Infirmos curate... »

1506 Christus discipulos invitat Suos ut Eum sequantur, crucem, et ipsi, sumentes suam (cf. Mt 10,38). Eum sequentes, novam aegritudinis et aegrotorum adquirunt visionem. Iesus illos Suae pauperi et servienti consociat vitae. Eos Sui compassionis et sanationis ministerii efficit participes: « Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent; et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant » (Mc 6,12-13).

1507 Dominus resuscitatus hanc renovat missionem (« In nomine meo (...) super aegrotos manus imponent et bene habebunt »: Mc 16,17-18) eamque confirmat signis quae Ecclesia Nomen Ipsius invocans peragit (cf. Ac 9,34 Ac 14,3). Haec signa speciatim manifestant Iesum vere esse « Deum qui salvat » (cf. Mt 1,21 Ac 4,12).

1508 Spiritus Sanctus quibusdam speciale sanationis donat charisma (cf. 1Co 12,9 1Co 28 1Co 12,30) ad virtutem manifestandam gratiae Resuscitati. Tamen orationes maxime instantes non semper omnium aegritudinum obtinent sanationem. Sic Paulus a Domino discere debet: « Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur » (2Co 12,9); et dolores tolerandos hunc sensum habere posse: « Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore Eius, quod est Ecclesia » (Col 1,24).

1509 « Infirmos curate! » (Mt 10,8). Ecclesia hoc a Domino munus accepit atque officium exsequendi illud tam per curas quas ipsa affert aegrotis quam per intercessionis orationem qua ipsa eosdem comitatur. Ipsa in vivificantem Christi credit praesentiam, animarum et corporum medici. Haec praesentia est peculiariter activa per sacramenta, et quidem modo prorsus singulari per Eucharistiam, panem qui vitam donat aeternam (cf. Jn 6,54 Jn 6,58) et cuius vinculum cum corporali sanatione a sancto Paulo innuitur (cf. 1Co 11,30).

1510 Ecclesia tamen apostolica proprium cognoscit pro aegrotis ritum, de quo sanctus Iacobus testatur: « Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei » (Jc 5,14-15). Traditio in hoc ritu unum e septem Ecclesiae agnovit sacramentis(1163).
(1163) cf. Sanctus Innocentius I, Epistula Si instituta ecclesiastica: DS 216 Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1324-1325 Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 1-2: DS 1695-1696 Id., Sess. 14a, Canones de extrema Unctione, canones 1-2: DS 1716-1717


Sacramentum infirmorum

1511 Ecclesia credit et confitetur, inter septem sacramenta, sacramentum haberi speciatim destinatum ad eos confortandos qui aegritudine probantur: Unctionem infirmorum:
« Instituta est autem haec sacra Unctio infirmorum tamquam vere et proprie sacramentum Novi Testamenti a Christo Domino nostro, apud Marcum quidem insinuatum (cf.
Mc 6,13), per Iacobum autem apostolum ac Domini fratrem fidelibus commendatum ac promulgatum »(1164).
(1164) Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 1: DS 1695 cf. Jc 5,14-15


1512 In traditione liturgica tam in Oriente quam in Occidente, inde ab antiquitate, habentur testimonia de unctionibus infirmorum oleo benedicto peractis. Saeculorum decursu, infirmorum Unctio, modo magis magisque exclusivo, est illis collata qui in extremo vitae discrimine versabantur. Propterea nomen « Extremae Unctionis » receperat. Non obstante hac evolutione, liturgia nunquam Dominum orare desivit ut aegrotus valetudinem recuperaret, si id eius saluti esset conveniens(1165).
(1165) Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 2:
DS 1696


1513 Constitutio apostolica « Sacram Unctionem infirmorum » (30 novembris 1972), Concilium Vaticanum II sequens(1166), instituit ut in posterum, in ritu Romano, hoc servetur quod sequitur:
« Sacramentum Unctionis infirmorum confertur infirmis periculose aegrotantibus, eos liniendo in fronte et in manibus oleo olivarum aut, pro opportunitate, alio oleo e plantis, rite benedicto, haec verba, una tantum vice, proferendo: "Per istam sanctam Unctionem et suam piissimam misericordiam adiuvet te Dominus gratia Spiritus Sancti, ut a peccatis liberatum te salvet atque propitius allevet" »(1167).
(1166) cf. Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 73: AAS 54 (1964) 118-119.
(1167) Paulus VI, Const. ap. Sacram Unctionem infirmorum: AAS 65 (1973) cf. CIC 847, $ 1.


In casu gravis infirmitatis...

II. Quis recipit et quis hoc confert sacramentum?

1514 Unctio infirmorum « non est sacramentum eorum tantum qui in extremo vitae discrimine versantur. Proinde tempus opportunum eam recipiendi iam certe habetur cum fidelis incipit esse in periculo mortis propter infirmitatem vel senium »(1168).
(1168) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 73: AAS 56 (1964) 118-119; cf CIC 1004, $ 1. 1005. 1007; CCEO canon 738.


1515 Si aegrotus qui Unctionem recepit, valetudinem recuperat, potest, si nova accidat gravis aegritudo, iterum hoc recipere sacramentum. Eadem aegritudine perdurante, hoc sacramentum potest iterari, si aegritudo gravior efficiatur. Congruum est, infirmorum recipere Unctionem ante chirurgicam cuiusdam momenti sectionem. Idem valet pro personis senescentis aetatis quarum fragilitas fit acutior.

« ...advocet presbyteros Ecclesiae »

1516 Solummodo sacerdotes (Episcopi et presbyteri) ministri sunt Unctionis infirmorum(1169). Obligatio est Pastorum, fideles de huius sacramenti instruere beneficiis. Fideles hortentur aegrotos ut sacerdotem advocent ad hoc sacramentum recipiendum. Aegroti se praeparent ad hoc bonis dispositionibus recipiendum, cum Pastoris sui adiutorio et totius communitatis ecclesialis, quae invitatur ut aegrotos, modo prorsus peculiari, suis orationibus suisque fraternis circumdet curis.
(1169) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 3:
DS 1697 Id., Sess. 14a, Canones de extrema Unctione, canon 4: DS 1719 CIC 1003 CCEO canon 739, $ 1.


III. Quomodo hoc celebratur sacramentum?

1517 Unctio infirmorum, sicut omnia sacramenta, celebratio est liturgica et communitaria(1170), sive locum habeat in familia, sive in nosocomio sive in ecclesia, pro uno tantum aegroto vel pro integro aegrotorum coetu. Valde conveniens est, eam intra Eucharistiam, memoriale Paschatis Domini, celebrari. Si adiuncta id suadent, celebrationem sacramenti potest Poenitentiae sacramentum praecedere et Eucharistiae sacramentum sequi. Eucharistia, quatenus sacramentum Paschatis Christi, semper ultimum peregrinationis terrestris deberet esse sacramentum, « viaticum » pro « transitu » ad vitam aeternam.
(1170) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 27: AAS 56 (1964) 107.


1518 Verbum et sacramentum unitatem efformant inseparabilem. Liturgia verbi, quam poenitentialis praecedit actus, celebrationem aperit. Christi verba, Apostolorum testimonium fidem aegroti et communitatis suscitant, ad petendam a Domino virtutem Spiritus Eius.

1519 Sacramenti celebratio praecipue elementa includit quae sequuntur: « presbyteri Ecclesiae » (cf. Jc 5,14) manus aegrotis * silentio * imponunt; super aegrotis in fide orant Ecclesiae (cf. Jc 5,15); haec est Epiclesis huius sacramenti propria; tunc unctionem oleo peragunt benedicto, si possibile est, ab Episcopo.
Hae actiones liturgicae indicant, quam gratiam hoc sacramentum conferat aegrotis.

IV. Effectus celebrationis huius sacramenti

1520 Peculiare Spiritus Sancti donum. Prima huius sacramenti gratia est confortationis gratia, pacis et vigoris animi ad difficultates superandas quae propriae sunt status aegritudinis gravis vel fragilitatis senectutis. Haec gratia est Spiritus Sancti donum quod fiduciam et fidem renovat in Deum atque contra Maligni roborat tentationes, tentationem nempe defectionis animi et angustiae coram morte (cf. He 2,15). Haec Domini assistentia per virtutem Spiritus Eius aegrotum ducere intendit ad animae sanationem, sed etiam ad illam corporis, si talis est Dei voluntas(1171). Praeterea, « si peccata operatus fuerit, dimittentur ei » (Jc 5,15) (1172).
(1171) Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1325
(1172) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de extrema Unctione, canon 2: DS 1717


1521 Cum Christi passione coniunctio, Per huius sacramenti gratiam, aegrotus virtutem recipit et donum se arctius cum Christi passione coniungendi: quodammodo consecratur ad fructum ferendum per configurationem ad redemptricem Salvatoris passionem. Dolor, peccati originalis sequela, novum recipit sensum: participatio fit salvifici operis Iesu.

1522 Gratia ecclesialis. Fideles qui hoc recipiunt sacramentum, « sese Christi passioni et morti libere sociantes, ad bonum populi Dei » conferunt(1173). Ecclesia, hoc in sanctorum communione celebrans sacramentum, pro aegroti intercedit bono. E parte sua, aegrotus, per huius sacramenti gratiam, ad Ecclesiae confert sanctificationem et ad bonum omnium hominum, pro quibus Ecclesia patitur seseque ad Deum Patrem offert per Christum.
(1173) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 11: AAS 57 (1965) 15.


1523 Ad ultimum transitum praeparatio. Si sacramentum Unctionis infirmorum omnibus confertur qui aegritudines et infirmitates patiuntur graves, potiore ratione illis, qui sunt « in exitu vitae constituti »(1174), ita ut illud etiam « sacramentum exeuntium » sit appellatum (Ibid). Infirmorum Unctio nostram perficit conformationem ad mortem et resurrectionem Christi, sicut Baptismus illam inceperat. Ipsa sanctas complet unctiones quae totam vitam signant christianam; illa Baptismi vitam novam in nobis sigillaverat; illa Confirmationis nos ad huius vitae proelium roboraverat. Haec ultima unctio finem munit nostrae vitae firmo praesidio pro ultimis ante ingressum in Domum Patris certaminibus(1175).
(1174) Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 3:
DS 1698
(1175) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, Prooemium: DS 1694


V. Viaticum, ultimum christiani sacramentum

1524 Illis qui hanc vitam sunt relicturi, Ecclesia offert, praeter infirmorum Unctionem, Eucharistiam tamquam viaticum. Communio corporis et sanguinis Christi, recepta hoc momento transitus ad Patrem, sensum habet et momentum peculiaria. Est semen vitae aeternae et virtus resurrectionis, secundum Domini verba: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die » (Jn 6,54). Eucharistia, Christi mortui et resuscitati sacramentum, tunc sacramentum transitus est de morte ad vitam, ex hoc mundo ad Patrem (cf. Jn 13,1).

1525 Hoc modo, sicut Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae sacramenta constituunt unitatem quae « sacramenta initiationis christianae » appellatur, dici potest Poenitentiam, sanctam Unctionem et Eucharistiam, cum vita christiana suum attingit finem, constituere, quatenus viaticum praestant, « sacramenta quae praeparant ad Patriam » seu sacramenta quae peregrinationem complent.

Compendium

1526 « Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei » (Jc 5,14-15).

1527 Sacramentum Unctionis infirmorum habet, ut scopum, gratiam conferre specialem christiano qui difficultates experitur statui gravis aegritudinis vel senectutis inhaerentes.

1528 Opportunum ad sanctam Unctionem recipiendam tempus certo iam advenit, cum fidelis in mortis periculo propter aegritudinem vel senectutem incipit versari.

1529 Quoties christianus in gravem incidit morbum, sanctam Unctionem recipere potest, itemque cum, post illam receptam, gravescit aegritudo.

1530 Solummodo sacerdotes (presbyteri et Episcopi) Unctionis infirmorum possunt conferre sacramentum; ad illud conferendum oleo utuntur benedicto ab Episcopo, vel, si necessarium est, ab ipso presbytero celebranti.

1531 Id quod in huius sacramenti celebratione essentiale est, consistit ex unctione super aegroti frontem et manus (in ritu Romano) vel super alias corporis partes (in Oriente), quam unctionem liturgica deprecatio celebrantis comitatur sacerdotis, qui specialem huius sacramenti postulat gratiam.

1532 Specialis gratia sacramenti Unctionis infirmorum habet tamquam effectus:
* infirmi coniunctionem cum passione Christi, pro eius et totius Ecclesiae bono;
* solacium, pacem et virtutem ad dolores aegritudinis vel senectutis christiano modo tolerandos;
* remissionem peccatorum, si aegrotus illam per Poenitentiae sacramentum obtinere nequivit;
* valetudinis restitutionem, si id spirituali est saluti conveniens;
* praeparationem ad transitum in vitam aeternam.



CAPUT TERTIUM

SACRAMENTA IN SERVITIUM COMMUNIONIS


1533 Baptismus, Confirmatio et Eucharistia sacramenta sunt christianae initiationis. Ipsa vocationem fundant communem omnium discipulorum Christi, vocationem ad sanctitatem et ad missionem evangelizationis mundi. Gratias conferunt necessarias ad vitam secundum Spiritum in hac peregrinorum vita qui procedunt versus patriam.

1534 Duo alia sacramenta, Ordo et Matrimonium, ad aliorum ordinantur salutem. Etiam ad salutem conferunt personalem, sed id efficiunt per aliorum servitium. Missionem particularem conferunt in Ecclesia et aedificationi inserviunt populi Dei.

1535 In his sacramentis, illi qui iam Baptismo et Confirmatione sunt consecrati(1176) ad commune omnium fidelium sacerdotium, possunt consecrationes accipere particulares. Illi qui sacramentum Ordinis recipiunt, consecrantur « ad Ecclesiam verbo et gratia Dei pascendam »(1177) in nomine Christi. Iuxta suam condicionem, « coniuges christiani ad sui status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti consecrantur »(1178).
(1176) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 10: AAS 57 (1965) 14.
(1177) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 11: AAS 57 (1965) 15.
(1178) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 48: AAS 58 (1966) 1068.




ARTICULUS 6: SACRAMENTUM ORDINIS

1536 Ordo est sacramentum per quod missio a Christo Ipsius Apostolis concredita exerceri pergit in Ecclesia usque ad finem temporum: est igitur ministerii apostolici sacramentum. Tres implicat gradus: Episcopatum, presbyteratum et diaconatum.
(De institutione et missione ministerii apostolici a Christo cf nn. 874-896. Hic solum agitur de via sacramentali per quam hoc transmittitur ministerium).

I. Cur hoc sacramenti Ordinis nomen?

1537 Verbum Ordo, in antiquitate Romana, corpora sensu civili constituta designabat, praesertim corpus eorum qui gubernant. Ordinatio acceptionem in quemdam designat ordinem. In Ecclesia corpora habentur constituta, quae Traditio, non sine fundamentis in sacra Scriptura (cf. He 5,6 He 7,11 Ps 110,4), inde ab antiquis temporibus nomine JVg,4H (graece), ordines appellat: sic liturgia de ordine Episcoporum loquitur, de ordine presbyterorum, de ordine diaconorum. Alii etiam coetus hoc nomen ordinis accipiunt: catechumeni, virgines, coniugati, viduae...

1538 Acceptio in quoddam ex his Ecclesiae corporibus fiebat per ritum qui ordinatio appellabatur, per actum nempe religiosum et liturgicum qui erat consecratio, benedictio vel sacramentum. Hodie verbum ordinatio reservatur actui sacramentali qui in Episcoporum, presbyterorum et diaconorum accipit ordinem et qui meram superat electionem, designationem, delegationem vel institutionem a communitate peractas, quia Spiritus Sancti confert donum quod potestatem sacram(1179) exercere sinit, et quod solum ab Ipso Christo, per Eius Ecclesiam, potest procedere. Ordinatio etiam consecratio appellatur, quia segregatio est et muneris collatio ab Ipso Christo pro Eius Ecclesia. Impositio manuum Episcopi, cum prece consecratoria, signum constituit visibile huius consecrationis.
(1179) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 10: AAS 57 (1965) 14.


II. Sacramentum Ordinis in Oeconomia salutis

Sacerdotium Veteris Foederis

1539 Populus electus a Deo constitutus est tamquam « regnum sacerdotum et gens sancta » (Ex 19,6) (cf. Is 61,6). Sed, intra populum Israel, Deus unam ex duodecim tribubus elegit, illam Levi, pro servitio liturgico segregatam (cf. Nb 1,48-53) ; Ipse Deus pars est hereditatis eius. 145 Ritus proprius origines sacerdotii Veteris Foederis consecravit (cf. Ex 29,1-30 Lv 8). Sacerdotes in eo « pro hominibus constituuntur in his, quae sunt ad Deum, ut offerant dona et sacrificia pro peccatis » (cf. He 5,1).

1540 At hoc sacerdotium, institutum ad verbum Dei annuntiandum (cf. Ml 2,7-9) et ad communionem cum Deo iterum stabiliendam per sacrificia et orationem, incapax manet salutem operandi, egens incessanter sacrificia iterare, quin ad definitivam perveniat sanctificationem (cf. He 5,3 He 7,27 He 10,1-4), quam solummodo sacrificium Christi operaturum erat.

1541 Ecclesiae tamen liturgia in sacerdotio Aaronis et in levitarum servitio, sicut etiam in septuaginta « Senum » institutione (cf. Nb 11,24-25), praefigurationes perspicit ministerii ordinati Novi Foederis. Sic, in ritu latino, Ecclesia orat in oratione consecratoria ordinationis Episcoporum:
« Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, (...) Tu qui dedisti in Ecclesia Tua normas per verbum gratiae Tuae, qui praedestinasti ex principio genus iustorum ab Abraham, qui constituisti principes et sacerdotes, et sanctuarium Tuum sine ministerio non dereliquisti... »(1180).
(1180) Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, De Ordinatione Episcopi. Prex ordinationis, 47, editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 24.


1542 In presbyterorum ordinatione, orat Ecclesia:
« Domine, sancte Pater, (...) iam in Priore Testamento officia sacramentis mysticis instituta creverunt: ut cum Moysen et Aaron regendo et sanctificando populo praefecisses, ad eorum societatis et operis adiumentum sequentis ordinis et dignitatis viros eligeres. Sic in eremo, per septuaginta virorum prudentium mentes Moysi spiritum propagasti (...). Sic in filios Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti »(1181).
(1181) Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, De Ordinatione presbyterorum. Prex ordinationis, 159, editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 91-92.


1543 Et in prece consecratoria pro diaconorum ordinatione, Ecclesia confitetur:
« Omnipotens Deus, (...) Ecclesiam Tuam (...) in augmentum templi novi crescere dilatarique largiris, sacris muneribus trinos gradus ministrorum nomini Tuo servire constituens, sicut iam ab initio Levi filios elegisti, ad prioris tabernaculi ministerium explendum »(1182).
(1182) Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, De Ordinatione diaconorum. Prex ordinationis, 207, editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 121.


Unicum Christi sacerdotium

1544 Omnes praefigurationes sacerdotii Veteris Foederis suam inveniunt adimpletionem in Christo Iesu qui est « unicus (...) mediator Dei et hominum » (1Tm 2,5). Melchisedech, « sacerdos Dei altissimi » (Gn 14,18), a Traditione christiana consideratur sicut praefiguratio sacerdotii Christi, qui unus est « pontifex iuxta ordinem Melchisedech » (He 5,10 He 6,20), « sanctus, innocens, impollutus » (He 7,26), quique « una (...) oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur » (He 10,14), id est, uno Suae crucis sacrificio.

1545 Sacrificium Christi redemptivum est unicum, semel pro semper peractum. Et tamen ipsum in Sacrificio eucharistico Ecclesiae fit praesens. Idem dicendum est de unico Christi sacerdotio: illud praesens fit per sacerdotium ministeriale quin unicitas sacerdotii minuatur Christi: « Et ideo solus Christus est verus Sacerdos, alii autem ministri Eius »(1183).
(1183) Sanctus Thomas Aquinas, Commentarium in epistolam ad Hebraeos, c. 7, lect. 4: Opera omnia, v. 21 (Parisiis 1876) p. 647.


Duae unius sacerdotii Christi participationes

1546 Christus, Summus Sacerdos et unus mediator, Ecclesiam fecit regnum sacerdotum Deo et Patri Suo(1184). Tota credentium communitas, qua talis, est sacerdotalis. Fideles suum baptismale exercent sacerdotium per suam participationem, unusquisque secundum suam propriam vocationem, missionis Christi, Sacerdotis, Prophetae et Regis. Per Baptismi et Confirmationis sacramenta, fideles « consecrantur in (...) sacerdotium sanctum »(1185).
(1184) cf.
Ap 1,6 Ap 5,9-10 1P 2,5 1P 9
(1185) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 10: AAS 57 (1965) 14.


1547 Episcoporum et presbyterorum sacerdotium ministeriale seu hierarchicum et commune omnium fidelium sacerdotium, quamquam « unum (...) et alterum suo peculiari modo de uno Christi sacerdotio participant »(1186), differunt tamen essentia, quamquam « ad invicem (...) ordinantur »(1187). Quonam sensu? Dum commune fidelium sacerdotium in rem deducitur per incrementum gratiae baptismalis, vitae fidei, spei et caritatis, vitae secundum Spiritum, sacerdotium ministeriale in servitium est sacerdotii communis, ad incrementum gratiae baptismalis omnium christianorum refertur. Unum habetur ex mediis per quae Christus Suam Ecclesiam aedificare et ducere non desinit. Propterea per proprium transmittitur sacramentum, per Ordinis sacramentum.
(1186) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 10: AAS 57 (1965) 14.
(1187) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 10: AAS 57 (1965) 14.


In persona Christi-Capitis...

1548 In ecclesiali ministri ordinati servitio, Ipse Christus, Ecclesiae Suae est praesens, quatenus Caput Sui corporis, Pastor Sui gregis, Summus sacrificii redemptoris Sacerdos, veritatis Magister. Hoc est quod Ecclesia exprimit affirmans sacerdotem, virtute sacramenti Ordinis, in persona Christi Capitis agere:(1188)
« Idem itaque Sacerdos, Christus Iesus, cuius quidem sacram personam Eius administer gerit. Hic siquidem, ob consecrationem quam accepit sacerdotalem, Summo Sacerdoti assimulatur, ac potestate fruitur operandi virtute ac persona Ipsius Christi »(1189).
« Christus autem est fons totius sacerdotii: nam sacerdos legalis erat figura Ipsius; sacerdos autem novae Legis in persona Ipsius operatur »(1190).
(1188) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 10: AAS 57 (1965) 14; Ibid, LG 28: AAS 57 (1965) 34; Id., Const. Sacrosanctum Concilium, SC 33: AAS 56 (1964) 108; Id., Decr. Christus Dominus, CD 11: AAS 58 (1966) 677; Id., Decr. Presbyterorum ordinis, PO 2: AAS 58 (1966) 992; Ibid, PO 6: AAS 58 (1966) 999.
(1189) Pius XII, Litt. enc. Mediator Dei : AAS 14 (1947) 548.
(1190) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 22, a. 4, c: Ed. Leon. 11, 260.


1549 Per ministerium ordinatum, praesertim Episcoporum et presbyterorum, praesentia Christi, tamquam Capitis Ecclesiae, in communitate credentium, visibilis fit(1191). Secundum pulchram sancti Ignatii Antiocheni locutionem, Episcopus est JbBH JL() A"JD`H, quasi vivens imago Dei Patris(1192).
(1191) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 21: AAS 57 (1965) 24.
(1192) cf. Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Trallianos, 3, 1: SC 10is,96 (Funk 1, 244); Id., Epistula ad Magnesios, 6, 1: SC 10is,84 (Funk 1, 234).


1550 Haec Christi praesentia in ministro non sic debet intelligi ac si hic contra omnes humanas debilitates esset praemunitus, contra spiritum dominationis, contra errores, etiam contra peccatum. Spiritus Sancti virtus non omnibus ministri actibus eodem modo suam dat cautionem. Dum in sacramentis, haec datur cautio, ita ut ipsum ministri peccatum fructum gratiae impedire nequeat, multi alii habentur actus in quibus humanum ministri sigillum relinquit vestigia quae non semper signum sunt fidelitatis erga Evangelium, et quae consequenter apostolicae Ecclesiae fecunditati nocere possunt.

1551 Hoc sacerdotium est ministeriale. « Munus (...) illud, quod Dominus Pastoribus populi Sui commisit, verum est servitium »(1193). Ad Christum et ad homines plene refertur. Plene a Christo et ab Eius dependet unico sacerdotio, et pro hominibus et Ecclesiae constitutum est communitate. Sacramentum Ordinis « sacram potestatem » communicat, quae alia non est ac illa Christi. Huius auctoritatis exercitium debet igitur secundum exemplar mensurari Christi, qui propter amorem ultimus et omnium factus est servus (cf. Mc 10,43-45 1P 5,3). « Iure itaque Dominus curam gregis amoris erga Se argumentum esse dixit ». 166
(1193) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 24: AAS 57 (1965) 29.


...« nomine totius Ecclesiae »

1552 Sacerdotium ministeriale non solum habet munus repraesentandi Christum * Ecclesiae Caput * coram fidelium congregatione, agit etiam totius Ecclesiae nomine, cum Deo orationem praesentat Ecclesiae(1194) et maxime cum eucharisticum offert Sacrificium(1195).
(1194) cf. Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 33: AAS 56 (1964) 108.
(1195) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 10: AAS 57 (1965) 14.


1553 « Nomine totius Ecclesiae », hoc non significat sacerdotes delegatos esse communitatis. Ecclesiae oratio et oblatio ab oratione et oblatione Christi, Capitis eius, sunt inseparabiles. Semper est cultus Christi in Ecclesia Sua et per ipsam. Tota Ecclesia, corpus Christi, orat et se offert « per Ipsum et cum Ipso et in Ipso », in unitate Spiritus Sancti, Deo Patri. Totum corpus, caput et membra, orat et se offert, et propterea illi qui, in corpore, speciatim eius sunt ministri, appellantur ministri non solum Christi, sed etiam Ecclesiae. Quia sacerdotium ministeriale Christum repraesentat, potest Ecclesiam repraesentare.

III. Tres sacramenti Ordinis gradus

1554 « Ministerium ecclesiasticum divinitus institutum diversis ordinibus exercetur ab illis qui iam ab antiquo Episcopi, presbyteri et diaconi vocantur »(1196). Doctrina catholica, in liturgia, Magisterio et constanti Ecclesiae explicita praxi, agnoscit, duos gradus participationis ministerialis exsistere sacerdotii Christi: Episcopatum et presbyteratum. Diaconatus ad illos adiuvandos atque ad illis serviendum destinatur. Propterea verbum sacerdos designat, in usu hodierno, Episcopos et presbyteros, sed non diaconos. Tamen doctrina catholica docet, gradus participationis sacerdotalis (Episcopatum et presbyteratum) et gradum servitii (diaconatum) conferri, hos omnes tres, actu sacramentali qui « ordinatio » appellatur, id est, sacramento Ordinis:
« Cuncti revereantur diaconos ut Iesum Christum, sicut et Episcopum, qui est typus Patris, presbyteros autem ut senatum Dei et concilium Apostolorum. Sine his Ecclesia non vocatur »(1197).
(1196) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 28: AAS 57 (1965) 33-34.
(1197) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Trallianos, 3, 1: SC 10is,96 (Funk 1, 244).


Ordinatio episcopalis - plenitudo sacramenti Ordinis

1555 « Inter varia illa ministeria quae inde a primis temporibus in Ecclesia exercentur, teste traditione, praecipuum locum tenet munus illorum qui, in Episcopatum constituti, per successionem ab initio decurrentem, apostolici seminis traduces habent »(1198).
(1198) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 20: AAS 57 (1965) 23.


1556 Ad suam altam adimplendam missionem, « Apostoli speciali effusione supervenientis Spiritus Sancti a Christo ditati sunt, et ipsi adiutoribus suis per impositionem manuum donum spirituale tradiderunt, quod usque ad nos in episcopali consecratione transmissum est »(1199).
(1199) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 21: AAS 57 (1965) 24.


1557 Concilium Vaticanum II docet « episcopali consecratione plenitudinem conferri sacramenti Ordinis, quae nimirum et liturgica Ecclesiae consuetudine et voce sanctorum Patrum summum sacerdotium, sacri ministerii summa nuncupatur »(1200).
(1200) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 21: AAS 57 (1965) 25.


1558 « Episcopalis autem consecratio, cum munere sanctificandi, munera quoque confert docendi et regendi (...). Perspicuum est manuum impositione et verbis consecrationis gratiam Spiritus Sancti ita conferri et sacrum characterem ita imprimi, ut Episcopi, eminenti ac adspectabili modo, Ipsius Christi Magistri, Pastoris et Pontificis partes sustineant et in Eius persona agant »(1201). « Episcopi itaque, per Spiritum Sanctum qui datus est eis, veri et authentici effecti sunt fidei Magistri, Pontifices ac Pastores »(1202).
(1201) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 21: AAS 57 (1965) 25.
(1202) Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, CD 2: AAS 58 (1966) 674.


1559 « Membrum Corporis episcopalis aliquis constituitur vi sacramentalis consecrationis et hierarchica communione cum Collegii capite atque membris »(1203). Indoles et natura collegiales ordinis episcopalis manifestantur, inter alia, vetere Ecclesiae praxi quae pro novi Episcopi consecratione vult ut plures Episcopi participent in sacro(1204). Pro legitima Episcopi ordinatione, hodie specialis Episcopi Romani requiritur interventus, ratione suae qualitatis supremi visibilis vinculi communionis Ecclesiarum particularium in una Ecclesia et sponsoris earum libertatis.
(1203) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 22: AAS 57 (1965) 26.
(1204) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 22: AAS 57 (1965) 26.


1560 Unusquisque Episcopus, tamquam Christi vicarius, pastorale habet munus Ecclesiae particularis quae ipsi est concredita, sed simul pro omnibus Ecclesiis sollicitudinem cum omnibus suis in Episcopatu fratribus gestat collegialiter: « Quodsi unusquisque Episcopus portionis tantum gregis sibi commissae sacer Pastor est, tamen qua legitimus Apostolorum successor ex Dei institutione et praecepto apostolici muneris Ecclesiae una cum ceteris Episcopis sponsor fit »(1205).
(1205) Pius XII, Litt. enc. Fidei donum: AAS 49 (1957) 237; cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 23: AAS 57 (1965) 27-28; Id., Decr. Christus Dominus, CD 4: AAS 58 (1966) 674-675; Ibid, CD 36: AAS 58 (1966) 692; Ibid, CD 37: AAS 58 (1966) 693; Id., Decr. Ad gentes, AGD 5: AAS 58 (1966) 951-952; Ibid, AGD 6: AAS 58 (1966) 952-953; Ibid, AGD 38: AAS 58 (1966) 984-986.


1561 Quidquid nunc dictum est, explicat cur Eucharistia ab Episcopo celebrata prorsus specialem habeat significationem tamquam expressionem Ecclesiae circa altare congregatae sub praesidentia illius qui visibiliter repraesentat Christum, bonum Pastorem et Caput Ecclesiae Eius(1206).
(1206) cf. Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 41: AAS 56 (1964) 111; Id., Const. dogm. Lumen gentium, LG 26: AAS 57 (1965) 31-32.


Ordinatio presbyterorum - cooperatorum Episcoporum

1562 « Christus, quem Pater sanctificavit et misit in mundum, consecrationis missionisque Suae per Apostolos Suos, eorum successores, videlicet Episcopos participes effecit, qui munus ministerii sui, vario gradu, variis subiectis in Ecclesia legitime tradiderunt »(1207). Eorum « munus ministerii, subordinato gradu, presbyteris traditum est, ut in Ordine presbyteratus constituti, ad rite explendam missionem apostolicam a Christo concreditam, ordinis episcopalis essent cooperatores »(1208).
(1207) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 28: AAS 57 (1965) 33.
(1208) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, PO 2: AAS 58 (1966) 992.


1563 « Officium presbyterorum, utpote ordini episcopali coniunctum, participat auctoritatem qua Christus Ipse corpus Suum extruit, sanctificat et regit. Quare sacerdotium presbyterorum initiationis christianae sacramenta supponit, peculiari tamen illo sacramento confertur, quo presbyteri, unctione Spiritus Sancti, speciali charactere signantur et sic Christo Sacerdoti configurantur, ita ut in persona Christi Capitis agere valeant »(1209).
(1209) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis,
PO 2: AAS 58 (1966) 992.


1564 « Presbyteri, quamvis pontificatus apicem non habeant et in exercenda sua potestate ab Episcopis pendeant, cum eis tamen sacerdotali honore coniuncti sunt et vi sacramenti Ordinis, ad imaginem Christi, Summi atque aeterni Sacerdotis (cf. He 5,1-10 He 7,24 He 9,11-28), ad Evangelium praedicandum fidelesque pascendos et ad divinum cultum celebrandum consecrantur, ut veri sacerdotes Novi Testamenti »(1210).
(1210) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 28: AAS 57 (1965) 34.


1565 Sacerdotes, virtute sacramenti Ordinis, universalitatem participant missionis Apostolis a Christo concreditae. Donum spirituale quod in ordinatione receperunt, eos praeparat, non ad missionem quamdam limitatam et restrictam, sed ad missionem salutis amplitudinis universalis, « usque ad ultimum terrae » (Ac 1,8) (1211), ita ut sint « animo parati ad Evangelium ubique praedicandum »(1212).
(1211) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, PO 10: AAS 558 (1966) 1007.
(1212) Concilium Vaticanum II, Decr. Optatam totius, OT 20: AAS 58 (1966) 726.


1566 « Suum vero munus sacrum maxime exercent in eucharistico cultu vel synaxi, qua in persona Christi agentes Eiusque mysterium proclamantes, vota fidelium sacrificio Capitis ipsorum coniungunt, et unicum sacrificium Novi Testamenti, Christi scilicet Sese Patri immaculatam hostiam semel offerentis, in Sacrificio Missae usque ad Adventum Domini repraesentant et applicant »(1213). Ex hoc unico sacrificio, totum eorum sacerdotale ministerium suam haurit vim(1214).
(1213) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 28: AAS 57 (1965) 34.
(1214) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, PO 2: AAS 58 (1966) 993.


1567 « Presbyteri, ordinis episcopalis providi cooperatores eiusque adiutorium et organum, ad populo Dei inserviendum vocati, unum presbyterium cum suo Episcopo constituunt, diversis quidem officiis mancipatum. In singulis localibus fidelium congregationibus Episcopum, quocum fidenti et magno animo sociantur, quodammodo praesentem reddunt eiusque munera et sollicitudinem pro parte suscipiunt et cura cotidiana exercent »(1215). Presbyteri ministerium suum exercere non possunt nisi dependentes ab Episcopo et in communione cum ipso. Oboedientiae promissio quam Episcopo in ordinationis faciunt momento et osculum pacis Episcopi ad finem liturgiae ordinationis significant, Episcopum eos tamquam suos collaboratores, suos filios, suos fratres suosque amicos considerare, eosque vicissim illi amorem debere et oboedientiam.
(1215) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 28: AAS 57 (1965) 35.


1568 « Presbyteri, per ordinationem in Ordine presbyteratus constituti, omnes inter se intima fraternitate sacramentali nectuntur; specialiter autem in dioecesi cuius servitio sub Episcopo proprio addicuntur unum presbyterium efformant »(1216). Presbyterii unitas expressionem invenit liturgicam in consuetudine, secundum quam presbyteri, in ritu ordinationis, post Episcopum, et ipsi manus imponunt.
(1216) Concilium Vaticanum II. Decr. Presbyterorum ordinis,
PO 8: AAS 58 (1966) 1003.



Catechismus 1506