Catechismus 1569

Ordinatio diaconorum - « ad ministerium »

1569 « In gradu inferiori hierarchiae sistunt diaconi, quibus "non ad sacerdotium, sed ad ministerium" manus imponuntur »(1217). Pro diacono ordinando, solus Episcopus manus imponit, ita significans diaconum in muneribus suae « diaconiae » Episcopo speciatim annecti(1218).
(1217) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 29: AAS 57 (1965) 36; cf Id., Decr. Christus Dominus, CD 15: AAS 58 (1966) 679.
(1218) cf. Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 8: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 22-24.


1570 Diaconi missionem et gratiam Christi, modo speciali, participant(1219). Ordinis sacramentum eos signat sigillo (« charactere ») quod nemo delere potest et quod eos configurat Christo qui factus est « diaconus », id est, omnium minister(1220). Ad diaconos pertinent, inter alia, Episcopo et presbyteris in mysteriorum divinorum celebratione assistere, maxime Eucharistiae, eamque distribuere, Matrimonio assistere idque benedicere, Evangelium proclamare et praedicare, exsequiis praesidere atque se diversis caritatis consecrare servitiis(1221).
(1219) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 41: AAS 57 (1965) 46; Id., Decr. Ad gentes, AGD 16: AAS 58 (1966) 967.
(1220) cf. Mc 10,45 Lc 22,27 Sanctus Polycarpus Smyrnensis, Epistula ad Philippenses, 5, 2: SC 10is 182 (Funk 1, 300).
(1221) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 29: AAS 57 (1965) 36; Id., Const. Sacrosanctum Concilium, SC 35,4: AAS 56 (1964) 109; Id., Decr. Ad gentes, AGD 16: AAS 58 (1966) 967.


1571 Post Concilium Vaticanum II, ab Ecclesia latina diaconatus « tamquam proprius ac permanens gradus hierarchiae »(1222) est iterum stabilitus, dum Ecclesiae Orientales illum semper servaverant. Hic diaconatus permanens, qui viris coniugatis conferri potest, Ecclesiam multum ad eius ditavit missionem. Re vera, aptum est et utile, viros qui in Ecclesia ministerium vere diaconale explent sive in vita liturgica et pastorali sive in operibus socialibus et caritativis « per impositionem manuum inde ab Apostolis traditam corroborari et altari arctius coniungi, ut ministerium suum per gratiam sacramentalem diaconatus efficacius expleant »(1223).
(1222) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 29: AAS 57 (1965) 36.
(1223) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 16: AAS 58 (1966) 967.


IV. Huius sacramenti celebratio

1572 Celebratio ordinationis Episcopi, presbyterorum vel diaconorum, propter suum pro vita Ecclesiae particularis momentum, fidelium postulat concursum quam maximum sit possibile. Die Dominica et in cathedrali ecclesia potissimum peragetur cum sollemnitate adiunctis accommodata. Tres ordinationes, Episcopi nempe, presbyteri et diaconi, idem sequuntur schema. Earum locus intra eucharisticam est liturgiam.

1573 Ritus essentialis sacramenti Ordinis, pro tribus gradibus, impositione manuum ab Episcopo super caput ordinandi peracta constituitur atque prece consecratoria specifica quae a Deo effusionem postulat Spiritus Sancti Eiusque dona ministerio, ad quod candidatus ordinatur, accommodata(1224).
(1224) cf. Pius XII, Const. ap. Sacramentum ordinis:
DS 3858


1574 Sicut in omnibus sacramentis, ritus quidam annexi celebrationem circumdant. In diversis traditionibus liturgicis magnopere variantes, in communi habent, eos multiplices exprimere gratiae sacramentalis rationes. Sic, in ritu latino, ritus initiales ordinandi presentatio et electio, Episcopi allocutio, ordinandi interrogatorium, sanctorum litaniae * testantur candidati electionem secundum usum Ecclesiae esse factam actumque sollemnem praeparant consecrationis, post quam plures sequuntur ritus ut mysterium adimpletum exprimant et symbolice perficiant: pro Episcopo et presbytero unctio sancto chrismate, signum specialis unctionis Spiritus Sancti qui fecundum eorum reddit ministerium; libri Evangeliorum, anuli, mitrae et baculi traditio Episcopo tamquam signum eius missionis apostolicae annuntiandi verbum Dei, eius fidelitatis erga Ecclesiam, Sponsam Christi, eius muneris pastoris gregis Domini; presbytero traditio patenae et calicis, oblationis plebis sanctae(1225), ad quam Deo praesentandam vocatur; traditio libri Evangeliorum diacono qui missionem iam accepit Evangelium Christi nuntiandi.
(1225) cf. Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, De Ordinatione presbyterorum. Traditio panis et vini, 163, editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 95.


V. Quis potest hoc sacramentum conferre?

1575 Christus Apostolos elegit eisque in Sua missione Suaque auctoritate dedit participationem. Ad dexteram Patris elevatus, gregem Suum non deserit, sed eum per Apostolos sub continua Sua custodit protectione et adhuc per hos eosdem dirigit Pastores qui hodie Eius opus prosequuntur(1226). Christus igitur quosdam « dat » esse Apostolos, alios autem Pastores (cf. Ep 4,11). Ipse per Episcopos agere pergit. 202
(1226) cf. Praefatio de Apostolis I: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 426.


1576 Quia sacramentum Ordinis est ministerii apostolici sacramentum, ad Episcopos, quatenus Apostolorum successores, pertinet « donum spirituale »(1227), « apostolici seminis traduces » 204 transmittere. Episcopi valide ordinati, id est, illi qui in successione sunt apostolica, valide tres sacramenti Ordinis conferunt gradus(1228).
(1227) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 21: AAS 57 (1965) 24.
(1228) cf. Innocentius III, Professio fidei Waldensibus praescripta: DS 794 Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS 802 CIC 1012 CCEO canones 744. 747.


VI. Quis potest hoc recipere sacramentum?

1577 « Sacram ordinationem valide recipit solus vir baptizatus » (5 CIC 1024). Dominus Iesus viros elegit ad efformandum duodecim Apostolorum collegium (cf. Mc 3,14-19 Lc 6,12-16), atque idem fecerunt Apostoli cum elegerunt collaboratores(1229), qui eis in eorum succederent munere. 209 Episcoporum collegium cum quo presbyteri in sacerdotio sunt coniuncti, praesens, usque ad Christi reditum, reddit et actuale efficit Duodecim collegium. Ecclesia se agnoscit huius electionis Ipsius Domini vinculo alligatam. Hac de causa, mulierum ordinatio possibilis non est(1230).
(1229) cf. 1Tm 3,1-13 2Tm 1,6 Tt 1,5-9
(1230) cf. Ioannes Paulus II, ap. Mulieris dignitatem, MD 26-27: AAS 80 (1988) 1715-1720; Id., ap. Ordinatio sacerdotalis: AAS 86 (1994) 545-548; Sacra Congregatio pro Doctrina fidei, Decl. Inter insigniores: AAS 69 (1977) 98-116; Id., Responsum ad dubium circa doctrinam in Epist. « Ordinatio Sacerdotalis » traditam: AAS 87 (1995) 1114.


1578 Nemo habet ius sacramentum Ordinis recipiendi. Re vera, nemo sibi hoc sumit munus. Ad illud fit a Deo vocatio (cf. He 5,4). Qui signa vocationis Dei ad ministerium ordinatum agnoscere putat, suum optatum humiliter submittere debet Ecclesiae auctoritati, ad quam pertinent responsabilitas et ius aliquem vocandi ad ordines recipiendos. Sicut omnis gratia, hoc sacramentum recipi non potest nisi tamquam donum immeritum.

1579 Omnes Ecclesiae latinae ministri ordinati, praeter diaconos permanentes, modo normali inter fideles viros eliguntur qui ut coelibes vivunt et voluntatem habent coelibatum servandi « propter Regnum caelorum » (Mt 19,12). Vocati ut sine divisione Domino consecrentur et illis quae sunt Eius (cf. 1Co 7,32), se totos Deo et hominibus tradunt. Coelibatus signum est huius novae vitae in cuius servitium minister consecratur Ecclesiae; laeto acceptus corde, modo splendenti Regnum annuntiat Dei(1231).
(1231) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, PO 16: AAS 58 (1966) 1015-1016.


1580 In Ecclesiis Orientalibus, inde a saeculis, disciplina viget diversa: dum Episcopi solum inter coelibes eliguntur, viri coniugati possunt diaconi et presbyteri ordinari. Haec praxis, a longo tempore, legitima habetur; hi presbyteri ministerium in suis communitatibus exercent fructuosum(1232). Ceterum, coelibatus presbyterorum in Ecclesiis Orientalibus valde est in honore, et plures presbyteri illum propter Regnum Dei libere elegerunt. In Oriente, sicut in Occidente, qui sacramentum recepit Ordinis, non potest iam matrimonium contrahere.
(1232) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis,
PO 16: AAS 58 (1966) 1015.


VII. Effectus sacramenti Ordinis

Character indelebilis

1581 Hoc sacramentum ordinandum Christo per gratiam Spiritus Sancti configurat specialem, ut sit instrumentum Christi pro Eius Ecclesia. Per ordinationem recipitur capacitas agendi tamquam Christi legatus, Capitis Ecclesiae, in Eius triplici munere sacerdotis, prophetae et regis.

1582 Sicut in Baptismo et Confirmatione, haec participatio muneris Christi semel pro semper praebetur. Sacramentum Ordinis confert, et ipsum, characterem spiritualem indelebilem et iterari non potest nec ad tempus conferri(1233).
(1233) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 23a, Doctrina de sacramento Ordinis, c. 4:
DS 1767 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 21: AAS 57 (1965) 25; Ibid, LG 28: AAS 57 (1965) 34; Ibid, LG 29: AAS 57 (1965) 36; Id., Decr. Presbyterorum ordinis, 992.


1583 Valide ordinatus potest certe, gravibus de causis, ab obligationibus et muneribus exonerari ordinationi coniunctis vel prohiberi ne ea exerceat(1234), sed non potest, sensu stricto, laicus rursus fieri quia impressus ordinatione character manet semper(1235). Vocatio et missio receptae die eius ordinationis eum permanenti modo signant.
(1234)
CIC 290-293 CIC 1336, $ 1, et et 5. 1338, $ 2.
(1235) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 23a, Canones de sacramento Ordinis, canon 4: DS 1774


1584 Quia Christus est qui ultimo agit et operatur salutem per ministrum ordinatum, huius indignitas non impedit quominus Christus agat(1236). Sanctus Augustinus id firmiter asserit:
« Qui vero fuerit superbus minister, cum zabulo computatur; sed non contaminatur donum Christi, quod per illum fluit purum, quod per illum transit liquidum venit ad fertilem terram. (...) Spiritalis enim virtus sacramenti ita est ut lux: et ab illuminandis pura excipitur, et si per immundos transeat, non inquinatur »(1237).
(1236) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 12:
DS 1612 Concilium Constantiense, Errores Iohannis Wyclif, 4: DS 1154
(1237) Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 5, 15: CCL 36, 50 (PL 35, 1422).


Gratia Spiritus Sancti

1585 Spiritus Sancti gratia huic sacramento propria est illa configurationis ad Christum Sacerdotem, Magistrum et Pastorem, cuius ordinatus constituitur minister.

1586 Pro Episcopo est imprimis gratia roboris (« Spiritum principalem » seu Spiritum qui principes constituit, petit oratio consecrationis Episcopi in ritu latino(1238) ): illa ducendi suam Ecclesiam eamque defendendi fortiter et prudenter sicut pater et pastor, cum amore erga omnes gratuito et praedilectione erga pauperes, infirmos et nos(1239). Haec gratia illum impellit ut Evangelium omnibus nuntiet, ut gregi suo sit exemplar, ut illum in via sanctificationis praecedat, se in Eucharistia cum Christo Sacerdote et Victima unum efficiens, quin timeat pro ovibus suis dare vitam:
« Da, cordis cognitor Pater, super hunc servum Tuum, quem elegisti ad Episcopatum, pascere gregem sanctum Tuum, et primatum sacerdotii Tibi exhibere sine reprehensione, servientem noctu et die, incessanter repropitiari vultum Tuum et offerre dona sanctae Ecclesiae Tuae, spiritu primatus sacerdotii habere potestatem dimittere peccata secundum mandatum Tuum, dare sortes secundum praeceptum Tuum, solvere etiam omnem colligationem secundum potestatem quam dedisti Apostolis, placere autem Tibi in mansuetudine et mundo corde, offerentem Tibi odorem suavitatis, per Puerum Tuum Iesum Christum... »(1240).
(1238) Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, De Ordinatione Episcopi. Prex ordinationis, 47, editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 24.
(1239) Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus,
CD 13: AAS 58 (1966) 678-679; Ibid, CD 16: AAS 58 (1966) 680-681.
(1240) Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 3: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 8-10.


1587 Donum spirituale, quod ordinatio confert presbyteralis, hac oratione ritui Byzantino propria exprimitur. Episcopus, manus imponens, dicit inter alia:
« Ipse Domine, etiam et istum quem Tibi presbyteri gradum subire complacuit, dono Sancti Tui Spiritus adimple, ut inculpate sancto Tuo altari assistere dignus fiat, Regni Tui Evangelium annuntiare, veritatis Tuae verbum sanctificare, dona et hostias spirituales Tibi offerre, populumque Tuum per lavacrum regenerationis innovare; ut et ipse in secundo magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi Filii Tui unigeniti Adventu occurrens, rectae administrationis proprii nimirum sibi ordinis, in multitudine bonitatis Tuae, mercedem accipiat »(1241).
(1241) Liturgia Byzantina. oratio oratio chirotoniae presbyteralis: +ÛP8`(4l JÎ µX(" (Roma 1873) p. 136.


1588 Diaconi vero « gratia (...) sacramentali roborati, in diaconia liturgiae, verbi et caritatis populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio, inserviunt »(1242).
(1242) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 29: AAS 57 (1965) 36.


1589 Coram gratiae et muneris sacerdotalium magnitudine, sancti doctores urgentem ad conversionem sunt experti vocationem ut tota vita sua corresponderent Ei, cuius sacramentum illos constituit ministros. Sic sanctus Gregorius Nazianzenus, tunc admodum iuvenis presbyter, exclamat:
« Purgari prius oportet, deinde purgare; sapientia instrui, atque ita demum alios sapientia instruere; lux fieri, et alios illuminare; ad Deum appropinquare, et ita alios adducere; sanctificari, et postea sanctificare; cum manibus ducere, cum prudentia consilium dare »(1243). « Scio, cuius ministri sumus, et ubi iacentes, et quo mittentes. Scio, quae Dei sublimitas, quae humana infirmitas, ac rursum potentia sit »(1244). (Quis est ergo sacerdos? Est) veritatis propugnator, « qui cum angelis stabit, cum archangelis glorificabit, ad supernum altare sacrificia transmittet, cum Christo sacerdotio fungetur, figmentum instaurabit, imaginem exhibebit, superno mundo opificem aget, et, ut, quod maius est, dicam, deus erit, aliosque deos efficiet »(1245).
Et sanctus Parochus pagi Ars: « Sacerdos opus Redemptionis hic in terris prosequitur ». (...) « Si quis hic in terris bene intelligeret sacerdotem, moreretur non ex metu, sed ex amore ». (...) « Sacerdotium est cordis Iesu amor »(1246).
(1243) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 2, 71: SC 247,184 (PG 35, 480).
(1244) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 2, 74: SC 247,186 (PG 35, 481).
(1245) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 2, 73: SC 247,186 (PG 35, 481).
(1246) B. Nodet, Le Curé d'Ars. Sa pensée-son coeur (Le Puy 1966) p. 98.


Compendium

1590 Sanctus Paulus suo discipulo Timotheo dicit: « Admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum » (2Tm 1,6), et: « si quis Episcopatum appetit, bonum opus desiderat » (1Tm 3,1). Ad Titum dicebat: « Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui » (Tt 1,5).

1591 Tota Ecclesia populus est sacerdotalis. Propter Baptismum, omnes fideles sacerdotium participant Christi. Haec participatio « sacerdotium commune fidelium » appellatur. Super eius fundamento et in eius servitium alia exsistit missionis Christi participatio, illa ministerii collati sacramento Ordinis, cuius munus est, nomine et in persona Christi Capitis, in communitate servire.

1592 Sacerdotium ministeriale essentialiter a sacerdotio fidelium differt communi propterea quod sacram potestatem in fidelium confert servitium. Ministri ordinati suum erga populum Dei servitium exercent per doctrinam (munus docendi), cultum divinum (munus liturgicum) et per pastoralem gubernationem (munus regendi).

1593 Inde ab originibus, ministerium ordinatum in tribus gradibus collatum est et exercitum: in illo Episcoporum, in illo presbyterorum et in illo diaconorum. Ministeria per ordinationem collata pro organica Ecclesiae structura non possunt substitui: sine Episcopo, presbyteris et diaconis de Ecclesia sermo esse nequit(1247).
(1247) cf. Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Trallianos, 3, 1: SC 10is,96 (Funk 1, 244).(1248) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 48: AAS 58 (1966) 1067.


1594 Episcopus sacramenti Ordinis recipit plenitudinem quae eum in Collegium inserit episcopale eumque efficit visibile caput Ecclesiae particularis quae ei concredita est. Episcopi, quatenus Apostolorum successores et Collegii membra, responsabilitatem apostolicam participant et missionem totius Ecclesiae sub auctoritate Romani Pontificis, Successoris sancti Petri.

1595 Presbyteri in dignitate sacerdotali cum Episcopis coniunguntur simulque ab illis dependent in suorum munerum pastoralium exercitio; vocati sunt ut providi Episcoporum sint cooperatores; circa suum Episcopum presbyterium constituunt, quod cum illo responsabilitatem sustinet Ecclesiae particularis. Ab Episcopo officium communitatis accipiunt paroecialis vel munus ecclesiale concretum.

1596 Diaconi sunt ministri ordinati ad munera servitii Ecclesiae; sacerdotium non accipiunt ministeriale, sed ordinatio illis confert munera magni momenti in ministerio verbi, cultus divini, pastoralis gubernationis et servitii caritatis, quae quidem munera sub auctoritate pastorali sui Episcopi debent explere.

1597 Sacramentum Ordinis per manuum impositionem confertur quam oratio sollemnis sequitur consecratoria quae a Deo pro ordinando postulat gratias Spiritus Sancti ad eius ministerium requisitas. Ordinatio characterem sacramentalem imprimit indelebilem.

1598 Ecclesia sacramentum Ordinis solummodo baptizatis confert viris, quorum aptitudines ad ministerii exercitium rite recognitae sunt. Ad Ecclesiae auctoritatem pertinent responsabilitas et ius aliquem vocandi ad ordines recipiendos.

1599 In Ecclesia latina, sacramentum Ordinis pro presbyteratu normali modo nonnisi candidatis confertur qui dispositi sunt ad coelibatum libere amplectendum et publice suam manifestant voluntatem eum servandi propter Regni Dei et servitii hominum amorem.

1600 Ad Episcopos pertinet Ordinis sacramentum in tribus conferre gradibus.



ARTICULUS 7: SACRAMENTUM MATRIMONII

1601 « Matrimoniale foedus, quo vir et mulier inter se totius vitae consortium constituunt, indole sua naturali ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem ordinatum, a Christo Domino ad sacramenti dignitatem inter baptizatos evectum est »
(
CIC 1055, $ 1).

I. Matrimonium in consilio Dei

1602 Sacra Scriptura creatione viri et mulieris ad imaginem et similitudinem Dei incipit (cf. Gn 1,26-27) et visione « nuptiarum Agni » (Ap 19,9) (cf. Ap 19,7) concluditur. Ab initio usque ad finem, Scriptura de Matrimonio atque de eius loquitur mysterio, de eius institutione et de sensu quem Deus illi dedit, de eius origine et fine, de eius diversis adimpletionibus per decursum historiae salutis, de eius difficultatibus e peccato ortis et de eius renovatione « in Domino » (1Co 7,39), in Novo Christi et Ecclesiae Foedere (cf. Ep 5,31-32).

Matrimonium in creationis ordine

1603 « Intima communitas vitae et amoris coniugalis, a Creatore condita (est) suisque legibus instructa (...). Ipse (...) Deus est auctor matrimonii »(1248). Vocatio ad matrimonium in ipsa natura viri et mulieris est inscripta, quales e manu Creatoris orti sunt. Matrimonium institutio mere humana non est, non obstantibus variationibus non paucis quas ipsum passum est per saeculorum decursum in diversis culturis, structuris socialibus et spiritualibus habitibus. Hae diversitates efficere non debent ut lineamenta communia et permanentia oblivioni mandentur. Licet non ubique huius institutionis dignitas eadem claritate illucescat(1249), in omnibus tamen culturis quidam de magnitudine unionis matrimonialis est sensus. « Salus personae et societatis humanae ac christianae arcte cum fausta condicione communitatis coniugalis et familiaris connectitur »(1250).
(1249) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 47: AAS 58 (1966) 1067.
(1250) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 47: AAS 58 (1966) 1067.


1604 Deus qui hominem ex amore creavit, eum etiam vocavit ad amorem, qui fundamentalis et innata omnis humanae personae est vocatio. Homo etenim ad imaginem et similitudinem Dei est creatus (cf. Gn 1,27) qui Ipse « Caritas est » (Io Jn 4,8 Jn 4,16). Cum Deus eum virum et mulierem creaverit, eorum mutuus amor imago fit amoris absoluti et indefectibilis quo Deus amat hominem. Hic est bonus, immo valde bonus, ante Creatoris oculos (cf. Gn 1,31). Et hic amor, quem Deus benedicit, destinatur ut fecundus sit atque ut in opere communi custodiae creationis deducatur in rem: « Benedixitque illis Deus et ait illis: "Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam" » (Gn 1,28).

1605 Virum et mulierem alterum pro altero creatos esse sacra asserit Scriptura: « Non est bonum esse hominem solum » (Gn 2,18). Mulier, « caro de carne » eius (cf. Gn 2,23), id est, ei par, ei omnino proxima, illi a Deo donatur tamquam « adiutorium » (cf. Gn 2,18), Deum sic repraesentans, a quo nostrum est auxilium (cf. Ps 121,2). « Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam » (Gn 2,24). Ipse Dominus ostendit hoc significare unitatem utriusque vitae indefectibilem, in memoriam revocans quale « ab initio » fuerit Creatoris consilium: (cf. Mt 19,4) « Itaque iam non sunt duo sed una caro » (Mt 19,6).

Matrimonium sub peccati regimine

1606 Omnis homo circa se et in se ipso mali habet experientiam. Haec experientia in relationibus etiam percipitur inter virum et mulierem. Omni tempore, eorum unionem discordia, dominationis spiritus, infidelitas, invidia et conflictus minantur qui usque ad odium et rupturam possunt pervenire. Haec inordinatio modo plus minusve acuto manifestari potest atque plus minusve potest superari secundum culturas, aetates, individua, sed indolem universalem videtur certo habere.

1607 Secundum fidem, haec inordinatio, quam modo doloroso percipimus, e viri et mulieris non provenit natura neque ex natura relationum eorum, sed ex peccato. Primum peccatum, abruptio a Deo, tamquam primam habet consequentiam abruptionem originalis communionis viri et mulieris. Eorum necessitudines mutuis detorquentur obiurgationibus (cf. Gn 3,12); eorum mutua attractio, proprium Creatoris donum (cf. Gn 2,22), in dominationis et cupiditatis mutatur relationes (cf. Gn 3,16); pulchra vocatio viri et mulieris ut fecundi sint, multiplicentur et terram subiiciant (cf. Gn 1,28), poenis gravatur partus et laboris ad panem obtinendum (cf. Gn 3,16-19).

1608 Creationis tamen subsistit ordo, quamquam graviter perturbatus. Ad vulnera peccati sananda, vir et mulier egent adiutorio gratiae quam Deus, in Sua infinita misericordia, nunquam eis recusavit (cf. Gn 3,21). Sine hoc adiumento, vir et mulier pervenire non possunt ad vitarum suarum efficiendam unionem, ad quam « ab initio » Deus eos creavit.

Matrimonium sub Legis paedagogia

1609 Deus in Sua misericordia hominem peccatorem non dereliquit. Poenae quae peccatum sunt secutae, dolores partus (cf. Gn 3,16) , labor « in sudore vultus tui » (Gn 3,19) remedia etiam constituunt quae peccati minuunt damna. Post lapsum, matrimonium adiuvat ad superandum recessum in se ipsum, « egoismum », sui amorem, conquisitionem propriae voluptatis, atque ad se alteri aperiendum, ad mutuum adiutorium, ad sui donum.

1610 Conscientia moralis relate ad matrimonii unitatem et indissolubilitatem sub Legis veteris paedagogia est aucta. Patriarcharum et regum polygamia nondum expresse reiicitur. Tamen Lex Moysi tradita tendit ad mulierem contra arbitrium dominatus viri defendendam, quamvis et ipsa etiam secum ferat, iuxta Domini verbum, vestigia « duritiae cordis » viri, propter quam Moyses mulieris permisit repudium (cf. Mt 19,8 Dt 24,1).

1611 Prophetae, Foedus Dei cum Israel sub coniugalis amoris exclusivi et fidelis perspicientes imagine(1251), populi electi praeparaverunt conscientiam ad profundiorem unicitatis et indissolubilitatis matrimonii intelligentiam (cf. Ml 2,13-17). Libri Ruth atque Thobis testimonia commoventia praebent de alto matrimonii sensu, de fidelitate et teneritudine coniugum. Traditio in Cantico Canticorum expressionem semper vidit singularem amoris humani, quatenus hic repercussio est amoris Dei, amoris qui « fortis est ut mors » et quem « aquae multae non potuerunt exstinguere » (Ct 8,6-7).
(1251) cf. Os 1-3 Is 54 Is 62 Ier 2-3; 31; Ez 16 Ez 23


Matrimonium in Domino

1612 Nuptiale Foedus inter Deum et Eius populum Israel Novum et aeternum praeparaverat Foedus, in quo Filius Dei, Se incarnans Suamque donans vitam, totum genus humanum ab Ipso salvatum quodammodo Sibi coniunxit(1252), sic « nuptias Agni » praeparans. 254
(1252) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 22: AAS 58 (1966) 1042.


1613 Iesus, in Suae vitae publicae limine, Suum primum signum * ob matris Suae petitionem * in quodam matrimonii festo est operatus (cf. Jn 2,1-11). Ecclesia magni fecit Iesu praesentiam in nuptiis Canae. Ibi confirmationem perspicit bonitatis matrimonii ibique annuntiari matrimonium exinde signum efficax praesentiae Christi esse futurum.

1614 Iesus, in praedicatione Sua, sine ambiguitate docuit originalem sensum unionis viri et mulieris, qualem ab initio eam voluit Creator: permissio, a Moyse concessa, propriam repudiandi uxorem, cordis duritiae erat concessio (cf. Mt 19,8); matrimonialis viri et mulieris coniunctio indissolubilis est: Deus Ipse eam perfecit: « Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet » (Mt 19,6).

1615 Haec haud ambigua in vinculi matrimonialis indissolubilitate instantia perplexitatem inducere potuit et quasi exigentia videri quae effici nequit (cf. Mt 19,10). Tamen Iesus coniugibus non imposuit pondus quod ferri non possit et nimis grave (cf. Mt 11,29-30), Lege Moysis onerosius. Veniens ad initialem creationis ordinem, peccato perturbatum, restaurandum, Ipse vim praebet et gratiam ad vivendum in matrimonio secundum novam Regni Dei rationem. Coniuges, Christum sequentes, sibi ipsis abrenuntiantes, suam crucem super se tollentes (cf. Mc 8,34), « capere » 260 poterunt originalem matrimonii sensum et cum Christi adiutorio vivere iuxta illum. Haec Matrimonii christiani gratia fructus est crucis Christi, quae totius vitae christianae est fons.

1616 Apostolus Paulus hoc praebet intelligendum dicens: « Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et Seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret » (Ep 5,25-26), statim adiungens: « "Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una". Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et Ecclesia! » (Ep 5,31-32).

1617 Tota vita christiana signum amoris sponsalis fert Christi et Ecclesiae. Iam Baptismus, in populum Dei ingressus, mysterium est nuptiale: est quasi nuptiarum lavacrum (cf. Ep 5,26-27) quod nuptiarum praecedit convivium, Eucharistiam. Matrimonium christianum, e parte sua, signum fit efficax, sacramentum Foederis Christi et Ecclesiae. Quia eius significat et communicat gratiam, Matrimonium inter baptizatos verum est Novi Foederis sacramentum(1253).
(1253) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 24a, Doctrina de sacramento Matrimonii: DS 1800 CIC 1055, $ 1.


Virginitas propter Regnum

1618 Christus totius vitae christianae est centrum. Vinculum cum Ipso primum locum obtinet relate ad omnia alia vincula familiaria vel socialia (cf. Lc 14,26 Mc 10,28-31). Ab Ecclesiae initio, viri exstiterunt et mulieres qui magno matrimonii abrenuntiaverunt bono ut Agnum sequerentur quocumque iret (cf. Ap 14,4), ut de rebus Domini haberent curam, ut Ei studerent placere, 265 ut irent obviam Sponso qui venit (cf. Mt 25,6). Ipse Christus quosdam invitavit ut Eum in hoc sequerentur vitae genere, cuius Ipse permanet exemplar:
« Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter Regnum caelorum. Qui potest capere, capiat » (Mt 19,12).

1619 Virginitas propter Regnum caelorum est gratiae baptismalis explicatio, signum potens praeeminentiae vinculi cum Christo atque ardentis exspectationis reditus Eius, signum quod etiam revocat in memoriam matrimonium realitatem esse praesentis saeculi quod praeterit (cf. Mc 12,25 1Co 7,31).

1620 Utrumque, Matrimonii sacramentum et virginitas propter Regnum Dei, ab Ipso Domino provenit. Ipse illis significationem praebet et gratiam tribuit necessariam ad vivendum in eis secundum voluntatem Eius (cf. Mt 19,3-12). Virginitatis propter Regnum aestimatio 269 et christiana Matrimonii significatio inseparabiles sunt et sibi mutuo favent:
« Qui matrimonium damnat, is virginitatis etiam gloriam carpit; qui laudat, is virginitatem admirabiliorem (...) reddit. Nam quod deterioris comparatione bonum videtur, id haud sane admodum bonum est; quod autem omnium sententia bonis melius, id excellens bonum est »(1254).
(1254) Sanctus Ioannes Chrysostomus, De virginitate, 10, 1: SC 125,122 (PG 48, 540); cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, FC 16: AAS 74 (1982) 98.


II. Matrimonii celebratio

1621 In ritu latino, Matrimonii celebratio inter duos fideles catholicos plerumque intra sanctam Missam fit propter omnium sacramentorum vinculum cum Paschali Christi mysterio(1255). In Eucharistia memoriale efficitur Novi Foederis, in quo Christus Se Ecclesiae Sponsae Suae dilectae in perpetuum coniunxit pro qua Seipsum tradidit(1256). Oportet igitur sponsos suum sigillare consensum ad se mutuo donandos vitarum suarum oblatione, illum coniungentes cum Christi oblatione pro Eius Ecclesia praesenti effecta in Sacrificio eucharistico, et Eucharistiam accipientes, ut, idem corpus et eumdem sanguinem Christi communicantes, « unum corpus » efforment in Christo (cf. 1Co 10,17).
(1255) cf. Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, SC 61: AAS 56 (1964) 116-117.
(1256) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 6: AAS 57 (1965) 9.


1622 « Ut sacramentalis actio sanctificationis, Matrimonii celebratio * liturgiae (...) illigata * oportet per se sit valida, digna, frugifera »(1257). Oportet igitur ut futuri sponsi se ad sui Matrimonii celebrationem disponantur, Poenitentiae recipientes sacramentum.
(1257) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio,
FC 67: AAS 74 (1982) 162.


1623 Secundum traditionem latinam, sponsi, tamquam ministri gratiae Christi, sibi mutuo Matrimonii conferunt sacramentum, suum consensum coram Ecclesia significantes. In traditionibus Ecclesiarum Orientalium, sacerdotes * Episcopi vel presbyteri testes sunt consensus mutuo ab sponsis praestiti (cf. CCEO canon 817), sed etiam eorum benedictio ad validitatem sacramenti est necessaria (cf. CCEO canon 828).

1624 Diversae liturgiae divites sunt in precibus benedictionis et Epiclesis quae a Deo Eius postulant gratiam et super novos coniuges benedictionem, speciatim super sponsam. In huius sacramenti Epiclesi, coniuges Spiritum Sanctum accipiunt tamquam communionem amoris Christi et Ecclesiae (cf. Ep 5,32). Ipse eorum foederis est sigillum, fons semper oblatus eorum amoris, vis qua eorum renovabitur fidelitas.


Catechismus 1569