Catechismus 1625

III. Consensus matrimonialis

1625 In foedere matrimoniali primas agentes partes sunt vir et mulier, baptizati, liberi ad matrimonium contrahendum et qui suum consensum libere exprimunt. « Liberum esse » significat:
* coactiones non subire; legis naturalis vel ecclesiasticae non habere impedimentum.

1626 Ecclesia considerat consensuum commutationem inter sponsos tamquam elementum necessarium quod « matrimonium facit » (CIC 1057, $ 1). Si consensus deest, matrimonium non habetur.

1627 Consensus consistit in « actu humano, quo coniuges sese mutuo tradunt et accipiunt »(1258). « Ego accipio te in uxorem meam... »; « Ego accipio te in maritum meum... »(1259). Hic consensus qui sponsos coniungit inter se, suam invenit consummationem in eo quod uterque « una caro » fit(1260).
(1258) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 48: AAS 58 (1966) 1067; CIC 1057, $ 2.
(1259) Ordo celebrandi Matrimonium, 62, Editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1991) p. 17.
(1260) cf. Gn 2,24 Mc 10,8 Ep 5,31


1628 Consensus esse debet actus voluntatis uniuscuiusque contrahentium a violentia vel a gravi metu externo liber (cf. CIC 1103). Nulla humana potestas hunc consensum potest supplere (cf. CIC 1057, $ 1). Si haec libertas deest, Matrimonium est invalidum.

1629 Propter hanc rationem (vel propter alias rationes quae Matrimonium nullum reddunt et infectum (cf. CIC 1083-1108) ) Ecclesia, post examen condicionum a tribunali ecclesiastico competenti peractum, potest declarare « nullitatem Matrimonii », id est, Matrimonium nunquam exstitisse. In hoc casu, contrahentes liberi sunt ad nuptias ineundas, sed naturalibus tenentur obligationibus ex unione praecedenti (cf. CIC 1071, $ 1, 3).

1630 Sacerdos (vel diaconus) qui Matrimonii assistit celebrationi, sponsorum accipit consensum nomine Ecclesiae eisque impertitur Ecclesiae benedictionem. Praesentia ministri Ecclesiae (et etiam testium) visibiliter exprimit, Matrimonium ecclesialem esse realitatem.

1631 Hac de causa, Ecclesia modo normali a suis fidelibus formam ecclesiasticam postulat ad contrahendum Matrimonium(1261). Plures rationes ad hanc determinationem explicandam concurrunt:
* Matrimonium sacramentale actus est liturgicus. Exinde convenit illud in publica Ecclesiae celebrari liturgia; Matrimonium in ordinem introducit ecclesialem, iura gignit et obligationes in Ecclesia inter coniuges et relate ad filios; quia Matrimonium status vitae est in Ecclesia, necessarium est certitudinem haberi de matrimonio (unde obligatio ut habeantur testes); indoles publica consensus hunc protegit, postquam praestitus est, et adiuvat ut fidelitas erga eum servetur.
(1261) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 24a, Decretum "Tametsi":
DS 1813-1816 CIC 1108


1632 Ut consensus coniugum actus liber sit et responsabilis, et ut matrimoniale foedus humana et christiana fundamenta solida habeat et mansura, praeparatio ad Matrimonium maximi est momenti.
Exemplum et instructio a parentibus et a familiis donata huius praeparationis praeclara permanent via.
Munus Pastorum et communitatis christianae quatenus « familiae Dei » necessarium est ad valores humanos et christianos matrimonii et familiae tradendos (cf.
CIC 1063), eo magis quod nostris temporibus plures iuvenes experientiam norunt familiarum dissociatarum quae amplius hanc initiationem sufficienter non praestant:
« Iuvenes de amoris coniugalis dignitate, munere et opere, potissimum in sinu ipsius familiae, apte et tempestive instruendi sunt, ut, castitatis cultu instituti, convenienti aetate ab honestis sponsalibus ad nuptias transire possint »(1262).
(1262) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 49: AAS 58 (1966) 1070.


Matrimonia mixta et disparitas cultus

1633 In pluribus regionibus, condicio matrimonii mixti (inter catholicum et baptizatum non catholicum) sat frequenter accidit. Ipsa attentionem coniugum et Pastorum exigit particularem; casus matrimoniorum cum disparitate cultus (inter catholicum et non baptizatum) maiorem adhuc postulat circumspectionem.

1634 Confessionis diversitas inter coniuges obstaculum insuperabile non constituit pro matrimonio, cum ipsi valent id in commune afferre quod unusquisque eorum in sua recepit communitate et mutuo discere quomodo unusquisque in sua vivat erga Christum fidelitate. Sed difficultates matrimoniorum mixtorum spernendae non sunt. Illae oriuntur ex eo quod christianorum separatio nondum superata est. Coniuges in periculo sunt ne, intra propriam domum, christianorum disiunctionem modo experiantur tragico. Disparitas cultus has difficultates potest graviores adhuc efficere. Diversitates relate ad fidem, ipsa matrimonii notio, sed etiam modi religiose cogitandi differentes, constituere possunt contentionum fontem in matrimonio, praesertim quoad filiorum educationem. Tunc quaedam potest praesentari tentatio: religiosa indifferentia.

1635 Secundum ius in Ecclesia latina vigens, matrimonium mixtum pro sua liceitate eget explicita permissione auctoritatis ecclesiasticae (cf. CIC 1124). In casu disparitatis cultus explicita dispensatio ab impedimento requiritur ut validum sit Matrimonium (cf. CIC 1086). Haec permissio vel haec dispensatio supponunt utramque partem fines et proprietates essentiales Matrimonii cognoscere et non excludere; atque etiam partem catholicam obligationes confirmare, parti non catholicae communicatas ut eas ipsa cognoscat, servandi propriam fidem et praestandi Baptismum et educationem filiorum in Ecclesia catholica (cf. CIC 1125).

1636 Multis in regionibus, propter dialogum oecumenicum, communitates christianae, quas id afficit, actionem pastoralem pro matrimoniis mixtis communem instruxerunt. Eius munus est, hos adiuvare coniuges ut in sua condicione particulari sub fidei vivant lumine. Talis actio eos etiam debet adiuvare, ut contentiones superent inter obligationes coniugum mutuas et quas erga suas communitates habent ecclesiales. Ea debet incrementum fovere illorum quae illis in fide sunt communia, et observantiam illorum quae eos separant.

1637 In matrimoniis cum disparitate cultus, coniux catholicus munus habet particulare: « Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre » (1Co 7,14). Pro coniuge christiano et pro Ecclesia magnum est gaudium, si haec « sanctificatio » ad liberam conducat alterius coniugis conversionem ad fidem christianam (cf. 1Co 7,16). Sincerus amor coniugalis, humile et patiens virtutum familiarium exercitium et perseverans oratio coniugem non credentem possunt praeparare ad conversionis gratiam accipiendam.

IV. Effectus sacramenti Matrimonii

1638 « Ex valido Matrimonio enascitur inter coniuges vinculum natura sua perpetuum et exclusivum; in Matrimonio praeterea christiano coniuges ad sui status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti consecrantur »
(
CIC 1134).

Vinculum matrimoniale

1639 Consensus quo coniuges sese mutuo dant et accipiunt, a Deo Ipso sigillatur (cf. Mc 10,9). Ex eorum foedere, « institutum ordinatione divina firmum oritur, etiam coram societate »(1263). Sponsorum foedus in Dei cum hominibus inseritur Foedus: « Germanus amor coniugalis in divinum amorem assumitur »(1264).
(1263) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 48: AAS 58 (1966) 1067.
(1264) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 48: AAS 58 (1966) 1068.


1640 Vinculum matrimoniale propterea a Deo Ipso stabilitur, ita ut Matrimonium ratum et consummatum inter baptizatos nunquam possit dissolvi. Hoc vinculum quod ex actu humano sponsorum libero et ex matrimonii sequitur consummatione, realitas est iam irrevocabilis et originem praebet foederi a Dei fidelitate praestito. Ad Ecclesiae non pertinet potestatem, se contra hanc sapientiae divinae dispositionem pronuntiare (cf. CIC 1141).

Gratia sacramenti Matrimonii

1641 Coniuges christiani « in suo vitae statu et ordine proprium suum in populo Dei donum habent »(1265). Haec gratia sacramenti Matrimonii propria ad perficiendum destinatur coniugum amorem, ad eorum unitatem indissolubilem roborandam. Illi hac gratia « se invicem in vita coniugali necnon prolis susceptione et educatione ad sanctitatem adiuvant »(1266).
(1265) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 11: AAS 57 (1965) 16.
(1266) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 11: AAS 57 (1965) 15-16; cf Ibid, LG 41: AAS 57 (1965) 47.


1642 Christus est huius gratiae fons. « Sicut enim Deus olim Foedere dilectionis et fidelitatis populo Suo occurrit, ita nunc hominum Salvator Ecclesiaeque Sponsus, per sacramentum Matrimonii christifidelibus coniugibus obviam venit »(1267). Ipse cum eis manet, eis vim praebet ut Ipsum sequantur suam crucem super se sumentes, ut iterum post lapsus surgant, ut sibi mutuo indulgeant, ut alii aliorum portent onera (cf. Ga 6,2), ut sint « subiecti invicem in timore Christi » (Ep 5,21), et se mutuo ament amore supernaturali, tenero et fecundo. Ipse illis praebet, iam hic in terris, in gaudiis eorum amoris et eorum vitae familiaris, ut nuptiarum Agni praegustent convivium:
« Unde vero sufficiamus ad enarrandam felicitatem eius matrimonii, quod Ecclesia conciliat et confirmat oblatio et obsignat benedictio, angeli renuntiant, Pater rato habet? (...) Quale iugum fidelium duorum unius spei, unius voti, unius disciplinae, eiusdem servitutis! Ambo fratres, ambo conservi; nulla spiritus carnisve discretio, atquin vere duo in carne una. Ubi caro una, unus est spiritus »(1268).
(1267) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 48: AAS 58 (1966) 1068.
(1268) Tertullianus, Ad uxorem, 2, 8, 6-7: CCL 1, 393 (PL 1, 1415-1416); cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, FC 13: AAS 74 (1982) 94.


V. Amoris coniugalis bona et exigentiae

1643 « Coniugalis amor secum infert universalitatem, in quam ingrediuntur omnes partes ipsius personae * postulationes corporis et instinctus, vires sensuum et affectuum, desideria spiritus et voluntatis ; spectat ille ad unitatem quam maxime personalem, quae videlicet ultra communionem in una carne sola nihil aliud efficit nisi cor unum et animam unam; poscit vero indissolubilitatem ac fidelitatem extremae illius donationis mutuae et patet fecunditati. Paucis verbis de communibus agitur proprietatibus naturalis cuiuslibet amoris coniugalis, atqui nova cum significatione, quae non tantum purificat eas et confirmat, sed etiam tantopere extollit ut fiant declaratio bonorum proprie christianorum »(1269).
(1269) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio,
FC 13: AAS 74 (1982) 96.


Matrimonii unitas et indissolubilitas

1644 Coniugum amor, sua ipsa natura, unitatem et indissolubilitatem exigit eorum communitatis personalis quae totam eorum amplectitur vitam: « Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet » (Mt 19,6) (cf. Gn 2,24). Coniuges « adiguntur ad crescendum continenter in communione sua per cotidianam fidelitatem erga matrimoniale promissum mutuae plenae donationis »(1270). Haec humana communio confirmatur, purificatur et perficitur communione in Iesu Christo, a Matrimonii sacramento donata. Ipsa per fidei communis vitam et per Eucharistiam in communi receptam profundior fit.
(1270) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, FC 19: AAS 74 (1982) 101.


1645 « Aequali etiam dignitate personali cum mulieris tum viri agnoscenda in mutua atque plena dilectione, unitas Matrimonii a Domino confirmata luculenter apparet »(1271). Polygamia huic aequali dignitati est contraria atque coniugali amori qui unicus est et exclusivus(1272).
(1271) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 49: AAS 58 (1966) 1070.
(1272) cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, FC 19: AAS 74 (1982) 102.


Amoris coniugalis fidelitas

1646 Amor coniugalis, sua ipsa natura, inviolabilem a coniugibus exigit fidelitatem. Hoc ex eorum ipsorum consequitur dono quod sibi mutuo impertiunt coniuges. Amor definitivus esse vult. Ipse « usque ad novam decisionem » esse non potest. Haec « intima unio, utpote mutua duarum personarum donatio, sicut et bonum liberorum, plenam coniugum fidem exigunt atque indissolubilem eorum unitatem urgent »(1273).
(1273) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 48: AAS 58 (1966) 1068.


1647 Profundissimum motivum in fidelitate Dei ad Eius Foedus invenitur, Christi ad Ecclesiam. Per Matrimonii sacramentum, coniuges apti fiunt qui hanc repraesentent fidelitatem eamque testentur. Per sacramentum, indissolubilitas Matrimonii novum et profundiorem accipit sensum.

1648 Videri potest difficile, immo impossibile, se pro tota vita personae ligare humanae. Eo ipso maximi est momenti Bonum Nuntium proclamare: Deum nos amore definitivo amare et irrevocabili, coniuges hunc participare amorem qui eos ducit et sustinet, eosque per suam fidelitatem testes esse posse Dei fidelis amoris. Coniuges qui, cum Dei gratia, hoc dant testimonium, saepe in valde difficilibus condicionibus, gratitudinem communitatis ecclesialis merentur et fulcimentum(1274).
(1274) cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio,
FC 20: AAS 74 (1982) 104.


1649 Condiciones tamen exstant in quibus matrimonialis cohabitatio, valde diversis e causis, practice impossibilis fit. In talibus casibus, Ecclesia physicam coniugum admittit separationem et finem cohabitationis. Coniuges maritus et uxor coram Deo esse non desinunt; liberi non sunt ad novam contrahendam unionem. In tali difficili condicione, reconciliatio, si possibilis sit, optima esset solutio. Communitas christiana vocatur ad has personas adiuvandas ut in sua condicione christiane vivant, in fidelitate ad sui matrimonii vinculum quod indissolubile permanet(1275).
(1275) cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio,
FC 83: AAS 74 (1982) 184; CIC 1151-1155


1650 Plures sunt catholici, in non paucis regionibus, qui, secundum leges civiles, ad divortium recurrunt et novam civilem contrahunt unionem. Ecclesia, propter fidelitatem ad Iesu Christi verbum (« Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur »: Mc 10,11-12), tenet se non posse hanc novam unionem ut validam agnoscere, si primum matrimonium validum erat. Si divortio seiuncti novas civiliter inierunt nuptias, in condicione inveniuntur quae obiective Dei Legem transgreditur. Exinde ad eucharisticam Communionem accedere non possunt, dum haec condicio permaneat. Eadem ex causa, quasdam responsabilitates ecclesiales non possunt exercere. Reconciliatio per Poenitentiae sacramentum nonnisi illis concedi potest, quos poenitet, se Foederis signum et fidelitatis erga Christum esse transgressos, et se ad vivendum in completa continentia obligant.

1651 Relate ad christianos qui in hac condicione vivunt et qui saepe fidem servant et suos filios christiane exoptant educare, sacerdotes et tota communitas attentam ostendere debent sollicitudinem, ne illi se tamquam separatos ab Ecclesia considerent, cuius vitam ut baptizati possunt et debent participare:
« Hortandi praeterea sunt ut Verbum Dei exaudiant, Sacrificio Missae intersint, preces fundere perseverent, opera caritatis necnon incepta communitatis pro iustitia adiuvent, filios in christiana fide instituant, spiritum et opera paenitentiae colant ut cotidie sic Dei gratiam implorent »(1276).
(1276) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio,
FC 84: AAS 74 (1982) 185.


Mens ad fecunditatem aperta

1652 « Indole autem sua naturali, ipsum institutum matrimonii amorque coniugalis ad procreationem et educationem prolis ordinantur iisque veluti suo fastigio coronantur »:(1277)
« Filii sane sunt praestantissimum matrimonii donum et ad ipsorum parentum bonum maxime conferunt. Ipse Deus qui dixit: "non est bonum hominem esse solum" (
Gn 2,18) et "qui hominem ab initio masculum et feminam... fecit" (Mt 19,4), volens ei participationem specialem quamdam in Suiipsius opere creativo communicare, viro et mulieri benedixit dicens: "crescite et multiplicamini" (Gn 1,28). Unde verus amoris coniugalis cultus totaque vitae familiaris ratio inde oriens, non posthabitis ceteris matrimonii finibus, eo tendunt ut coniuges forti animo dispositi sint ad cooperandum cum amore Creatoris atque Salvatoris, qui per eos Suam familiam in dies dilatat et ditat »(1278).
(1277) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 48: AAS 58 (1966) 1068.
(1278) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 50: AAS 58 (1966) 1070-1071.


1653 Amoris coniugalis fecunditas ad vitae moralis, spiritualis et supernaturalis extenditur fructus quos parentes per educationem suis tradunt filiis. Parentes praecipui sunt et primi suorum filiorum educatores(1279). Hoc sensu, fundamentale matrimonii et familiae officium est in vitae esse ministerium(1280).
(1279) cf. Concilium Vaticanum II, Decl. Gravissimum educationis, 3: AAS 58 (1966) 731.
(1280) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio,
FC 28: AAS 74 (1982) 114.


1654 Coniuges quibus Deus habere filios non concessit, possunt tamen vitam coniugalem degere plenam sensu sub ratione humana et christiana. Eorum matrimonium potest caritatis, acceptionis et sacrificii fecunditate elucescere.

VI. Ecclesia domestica

1655 Christus in sinu sanctae Familiae Ioseph et Mariae nasci et crescere voluit. Ecclesia aliud non est nisi « familia Dei ». Inde ab eius originibus, Ecclesiae nucleus saepe ex illis constabat qui « cum tota domo sua » effecti erant credentes (cf. Ac 18,8). Cum convertebantur, cupiebant « totam domum suam » etiam salvari (cf. Ac 16,31 Ac 11,14). Hae familiae, credentes effectae, parvae erant vitae christianae insulae in mundo non credenti.

1656 Nostris diebus, in mundo saepe fidei alieno et etiam hostili, familiae credentes maximi sunt momenti tamquam viventis et elucentis fidei foci. Hac de causa, Concilium Vaticanum II familiam, cum vetere quadam expressione, Ecclesiam domesticam appellat(1281). In familiae sinu, parentes sunt « verbo et exemplo (...) pro filiis suis primi fidei praecones, et vocationem unicuique propriam, sacram vero peculiari cura, foveant oportet »(1282).
(1281) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 11: AAS 57 (1965) 16; cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, FC 21: AAS 74 (1982) 105.
(1282) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 11: AAS 57 (1965) 16.


1657 Hic, modo praeclaro, sacerdotium baptismale exercetur patris familias, matris, filiorum, omnium familiae membrorum « in sacramentis suscipiendis, in oratione et gratiarum actione, testimonio vitae sanctae, abnegatione et actuosa caritate »(1283). Familia, hoc modo, prima schola vitae christianae et « schola quaedam uberioris humanitatis est »(1284). Ibi patientia et laetitia laboris, amor fraternus, indulgentia generosa, etiam iterata, et praecipue divinus per orationem et propriae vitae oblationem cultus discuntur.
(1283) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 10: AAS 57 (1965) 15.
(1284) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 52: AAS 58 (1966) 1073.


1658 Oportet adhuc quasdam commemorare personas quae, propter condiciones concretas in quibus debent vivere * et saepe quin id voluerint * peculiariter cordi Iesu sunt proximae quaeque affectum et sollicitudinem Ecclesiae et praesertim Pastorum merentur diligentem: magnum personarum coelibum numerum. Plures ex illis sine familia humana manent, saepe propter paupertatis condiciones. Sunt quae in sua condicione vivunt secundum beatitudinum spiritum, Deo et proximo modo exemplari servientes. Omnibus illis portas aperire oportet familiarum, « Ecclesiarum domesticarum », et magnae familiae quae est Ecclesia: « Nemo hoc in mundo familia privatur: omnibus enim Ecclesia est domus atque familia, iis potissimum, qui "laborant et onerati sunt" (Mt 11,28) »(1285).
(1285) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, FC 85: AAS 74 (1982) 187.


Compendium

1659 Sanctus Paulus dicit: « Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit Ecclesiam (...). Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et Ecclesia! » (Ep 5,25 Ep 5,32).

1660 Matrimoniale foedus, quo vir et mulier inter se intimam vitae et amoris constituunt communitatem, a Creatore est fundatum et suis propriis legibus praeditum. Natura sua ad coniugum ordinatur bonum, sicut etiam ad filiorum generationem et educationem. Inter baptizatos ad sacramenti dignitatem a Christo Domino est evectum(1286).
(1286) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 48: AAS 58 (1966) 1067-1068; CIC 1055, $ 1.


1661 Matrimonii sacramentum unionem Christi significat et Ecclesiae. Coniugibus confert gratiam sese amandi amore quo Christus Suam dilexit Ecclesiam; sic sacramenti gratia amorem coniugum perficit humanum, indissolubilem eorum confirmat unitatem eosque in via ad vitam aeternam sanctificat(1287).
(1287) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 24a, Doctrina de sacramento Matrimonii:
DS 1799


1662 Matrimonium consensu fundatur coniugum, id est, voluntate sese mutuo et definitive donandi ad vivendum in fidelis et fecundi amoris foedere.

1663 Quia matrimonium coniuges in publicum vitae statum stabilit in Ecclesia, oportet eius celebrationem publicam esse intra celebrationem liturgicam, coram sacerdote (vel Ecclesiae qualificato teste), testibus et fidelium congregatione.

1664 Unitas, indissolubilitas et mens ad fecunditatem aperta matrimonio sunt essentiales. Polygamia est matrimonii unitati repugnans; divortium id separat quod Deus coniunxit; fecunditatis reiectio vitam disiungit coniugalem ab eius « praestantissimo dono », a filio(1288).
(1288) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 50: AAS 58 (1966) 1070.


1665 Novae nuptiae divortio seiunctorum, vivente coniuge legitimo, Dei consilium et Legem transgrediuntur quae Christus edocuit. Ipsi ab Ecclesia non sunt separati, sed ad Communionem eucharisticam non possunt accedere. Suam vitam christianam praecipue ducent, filios in fide educantes suos.

1666 Domus christiana locus est in quo filii primum fidei recipiunt nuntium. Propterea domus familiaris iure « Ecclesia domestica » appellatur, gratiae et orationis communitas, virtutum humanarum et caritatis christianae schola.



CAPUT QUARTUM

CETERAE LITURGICAE CELEBRATIONES


ARTICULUS 1: SACRAMENTALIA

1667 « Sacramentalia praeterea sancta Mater Ecclesia instituit. Quae sacra sunt signa quibus, in aliquam sacramentorum imitationem, effectus praesertim spirituales significantur et ex Ecclesiae impetratione obtinentur. Per ea homines ad praecipuum sacramentorum effectum suscipiendum disponuntur et varia vitae adiuncta sanctificantur »(1289). (1289) 9 Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, SC 60: AAS 56 (1964) 116; cf CIC 1166 CCEO canon 867.


Lineamenta sacramentalium characteristica

1668 Ipsa ab Ecclesia sunt instituta ad sanctificationem quorumdam Ecclesiae ministeriorum, quorumdam vitae statuum, adiunctorum vitae christianae valde diversorum, atque etiam usus rerum homini utilium. Secundum determinationes pastorales Episcoporum etiam respondere possunt necessitatibus, culturae et historiae populi christiani cuiusdam regionis vel aetatis propriis. Semper precationem complectuntur quam saepe signum comitatur concretum, sicut manuum impositio, signum crucis, aspersio aquae benedictae (quae Baptismum revocat in memoriam).

1669 A sacerdotio oriuntur baptismali: omnis baptizatus vocatur ut sit benedictio (cf. Gn 12,2) et benedicat. 328 Hac de causa, laici quibusdam benedictionibus praesidere possunt(1290); quo magis quaedam benedictio ad vitam ecclesialem attinet et sacramentalem, eo magis eiusdem praesidentia ministro reservatur ordinato (Episcopo, presbyteris vel diaconis) (1291).
(1290) cf. Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, SC 79: AAS 56 (1964) 120; cf CIC 1168
(1291) cf. De Benedictionibus, Praenotanda generalia, 16 et 18, Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1984) p. 13.14-15.


1670 Sacramentalia gratiam Spiritus Sancti ad modum sacramentorum non conferunt, sed per Ecclesiae orationem praeparant ad gratiam recipiendam et disponunt ad cooperandum cum illa. « Fidelibus bene dispositis omnis fere eventus vitae (...) (sanctificatur) gratia divina manante ex mysterio Paschali passionis, mortis et resurrectionis Christi, a quo omnia sacramenta et sacramentalia suam virtutem derivant; nullusque paene rerum materialium usus honestus ad finem hominem sanctificandi Deumque laudandi dirigi non » potest(1292).
(1292) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 61: AAS 56 (1964) 116-117.


Sacramentalium formae diversae

1671 Inter sacramentalia inveniuntur imprimis benedictiones (personarum, mensae, rerum, locorum). Omnis benedictio laus est Dei et oratio ad Eius dona obtinenda. In Christo, christiani a Deo Patre benedicuntur « in omni benedictione spiritali » (Ep 1,3). Hac de causa, Ecclesia benedictionem impertit Nomen Iesu invocans et plerumque sanctum crucis Christi faciens signum.

1672 Quaedam benedictiones scopum habent mansurum: earum effectus est, personas Deo consecrare et res atque loca ad usum reservare liturgicum. Inter illas quae personis destinantur * non confundendae cum ordinatione sacramentali * numerantur benedictio abbatis et abbatissae monasterii, consecratio virginum et viduarum, ritus professionis religiosae et benedictiones pro quibusdam Ecclesiae ministeriis (lectoribus, acolythis, catechistis, etc.). Sicut exemplum earum quae ad res referuntur, possunt recenseri dedicatio vel benedictio ecclesiae aut altaris, benedictio sanctorum oleorum, vasorum et vestium sacrarum, campanarum, etc.

1673 Cum Ecclesia publice et cum auctoritate, Iesu Christi nomine, petit ut quaedam persona vel res contra Maligni protegatur influxum et ab eius subtrahatur dominatu, id dicitur exorcismus. Iesus illum exercuit (cf. Mc 1,25-26), et ab Eodem Ecclesia exorcizandi potestatem habet et munus (cf. Mc 3,15 Mc 6,7 Mc 6,13 Mc 16,17). Forma simplici, exorcismus fit in Baptismi celebratione. Sollemnis exorcismus, « magnus exorcismus » appellatus, non potest fieri nisi a presbytero cum Episcopi permissione. Hac in re, oportet prudenter procedere, normas ab Ecclesia stabilitas stricte observando (cf. CIC 1172). Exorcismus intendit demonia expellere vel ab influxu demoniaco liberare et quidem auctoritate spirituali quam Iesus Suae concredidit Ecclesiae. Valde diversus est casus aegritudinum, praecipue psychicarum, quarum cura ad scientiam medicam pertinet. Magni igitur momenti est, antequam exorcismus celebretur, certiorem fieri, de praesentia Maligni agi et non de quadam aegritudine.

Religiositas popularis

1674 Praeter liturgiam sacramentalem et sacramentalia, catechesis attendere debet ad formas pietatis fidelium et religiositatis popularis. Populi christiani sensus religiosus semper suam invenit expressionem in variis pietatis formis quae vitam Ecclesiae circumdant sacramentalem, sicut reliquiarum veneratio, sanctuariorum visitationes, peregrinationes, processiones, via crucis, religiosae saltationes, Rosarium, numismata etc(1293).
(1293) cf. Concilium Nicaenum II, Definitio de sacris imaginibus:
DS 601 : DS 603 Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de invocatione, veneratione et reliquiis sanctorum, et sacris imaginibus: DS 1822


1675 Hae expressiones vitam liturgicam protrahunt Ecclesiae, sed eam non supplent: « Ita vero, ratione habita temporum liturgicorum, eadem exercitia ordinentur oportet, ut sacrae liturgiae congruant, ab ea quodammodo deriventur, ad eam populum manuducant, utpote quae natura sua iisdem longe antecellat »(1294).
(1294) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 13: AAS 56 (1964) 103.


1676 Pastoralis discretio necessaria est ad religiositatem popularem sustinendam et fulciendam, et, si casus id ferat, ad religiosum purificandum et corrigendum sensum qui his subest devotionibus et ad efficiendum ut in cognitione mysterii Christi progressus fiat. Earum exercitium curae et iudicio submittitur Episcoporum atque generalibus Ecclesiae normis(1295).
« Populi religiositas, in suo nucleo, valorum est complexus qui, cum sapientia christiana, magnis exsistentiae respondet quaestionibus. Sapientia popularis catholica capacitatem habet synthesis vitalis; sic, modo creativo, divina et humana simul fert; Christum et Mariam, spiritum et corpus; communionem et institutionem; personam et communitatem; fidem et patriam, intelligentiam et affectum. Haec sapientia christianus est humanismus qui dignitatem radicaliter affirmat omnis personae humanae tamquam filii Dei, fraternitatem stabilit fundamentalem, naturam invenire et laborem intelligere docet et rationes affert ad laetanter et hilariter vivendum, etiam in vita valde dura. Haec sapientia est etiam pro populo discretionis principium, evangelicus instinctus quo spontaneo percipit modo quandonam servitium in Ecclesia praestetur Evangelio, et quandonam illud aliis commodis evacuetur et suffocetur »(1296).
(1295) cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae,
CTR 54: AAS 71 (1979) 1321-1322.
(1296) III Conferencia General del Episcopado Latinoamericano, Puebla. La en el presente y en el futuro de América Latina, 448 (Bogotá 1979) p. 131; cf Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, EN 48: AAS 68 (1976) 37-38.


Compendium

1677 Sacramentalia appellantur signa sacra ab Ecclesia instituta, cuius scopus est homines ad sacramentorum recipiendum fructum praeparare et diversa vitae sanctificare adiuncta.

1678 Inter sacramentalia, benedictiones locum magni momenti occupant. Ipsae simul Dei implicant laudem propter Eius opera Eiusque dona, et Ecclesiae intercessionem ut homines donis Dei uti possint secundum Evangelii spiritum.

1679 Praeter liturgiam, vita christiana formis variis pietatis popularis nutritur, quae in diversis radicantur culturis. Ecclesia religiositatis popularis favet formis, quae instinctum evangelicum et sapientiam exprimunt humanam quaeque vitam christianam ditant, simul tamen curans ut per fidei lumen eas illustret.



ARTICULUS 2: EXSEQUIAE CHRISTIANAE

1680 Omnia sacramenta, et praesertim illa christianae initiationis, habent, ut scopum, filii Dei ultimum Pascha, illud quod, per mortem, eum in Regni vitam intrare facit. Tunc adimpletur id quod ipse in fide et spe profitebatur: « Exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi »(1297).
(1297) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum:
DS 150


I. Christiani ultimum Pascha

1681 Christianus mortis sensus lumine revelatur mysterii Paschalis mortis et resurrectionis Christi, in quo nostra spes unica considit. Christianus qui in Christo Iesu moritur, peregrinatur a corpore et praesens est ad Dominum (cf. 2Co 5,8).

1682 Dies mortis pro christiano, in fine eius vitae sacramentalis, consummationem inaugurat eius novae nativitatis in Baptismo inceptae, « similitudinem » definitivam ad « imaginem Filii » unctione Spiritus Sancti collatam et participationem convivii Regni, quae in Eucharistia anticipabatur, etiamsi ultimae purificationes ei sint adhuc necessariae ad vestem nuptialem superinduendam.

1683 Ecclesia quae, sicut Mater, christianum, terrestri eius peregrinatione perdurante, sacramentaliter in suo portavit sinu, eum comitatur ad finem itineris eius, ut eum tradat « in manus Patris ». Ipsa Patri offert in Christo filium Eius gratiae, et in terram deponit, in spe, semen corporis quod in gloria resurget (cf. 1Co 15,42-44). Haec oblatio plene Sacrificio celebratur eucharistico; benedictiones quae illud praecedunt vel consequuntur, sunt sacramentalia.


Catechismus 1625