Catechismus 1684
1684 Exsequiae christianae sunt liturgica Ecclesiae celebratio. Ecclesiae ministerium hic intendit tam ut communionem cum defuncto exprimat efficacem quam ut eiusdem participem efficiat communitatem pro obsequiis congregatam ipsique aeternam nuntiet vitam.
1685 Diversi exsequiarum ritus indolem Paschalem christianae exprimunt mortis atque condicionibus et traditionibus respondent uniuscuiusque regionis, etiam in eo quod ad colorem refertur liturgicum(1298).
(1298) cf. Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, SC 81: AAS 56 (1964) 120.
1686 Ordo exsequiarum liturgiae Romanae tres celebrationis exsequiarum proponit typos, qui tribus locis correspondent, in quibus ipsae evolvuntur (in domo, ecclesia, coemeterio), et secundum momentum quod illis tribuunt familia, mores loci, cultura et pietas popularis. Ceterum modus quo evolvuntur, omnibus traditionibus liturgicis est communis et quattuor praecipua continet momenta:
1687 Communitatis acceptio. Fidei salutatio celebrationem aperit. Defuncto propinqui verbo accipiuntur « consolationis » (sensu Novi Testamenti: roboris Spiritus Sancti in spe (cf. 1Th 4,18) ). Communitas orans quae congregatur, etiam « verba vitae aeternae » exspectat. Alicuius membri communitatis mors (vel dies anniversarius, dies septimus vel trigesimus) eventus est qui efficere debet ut « huius mundi » superentur perspectivae et fideles ad veras perspectivas trahantur fidei in Christum resuscitatum.
1688 Verbi liturgia, in exsequiis, praeparationem exigit eo magis accuratam quod communitas tunc praesens fideles includere potest liturgiae parum assiduos et amicos defuncti qui christiani non sint. Homilia, speciatim, debet genus elogii funebris secludere(1299) et mortis christianae mysterium illuminare Christi resuscitati luce.
(1299) cf. Ordo exsequiarum, De primo typo exsequiarum, 41, Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 21.
1689 Sacrificium eucharisticum. Cum celebratio in ecclesia fit, Eucharistia cor est realitatis Paschalis mortis christianae(1300). Tunc Ecclesia suam cum defuncto exprimit efficacem communionem: ipsa, Patri, in Spiritu Sancto, sacrificium offerens mortis et resurrectionis Christi, supplicat ut filius suus a suis peccatis eorumque consequentiis purificetur et ad Paschalem mensae Regni admittatur plenitudinem(1301). Per Eucharistiam sic celebratam, fidelium communitas, speciatim familia defuncti, discit in communione vivere cum illo qui « in Domino dormivit », communicando Christi corpus, cuius ille membrum est vivum, et deinde pro illo et cum illo orando.
(1300) cf. Ordo exsequiarum, Praenotanda, 1, Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 7.
(1301) cf. Ordo exsequiarum, De primo typo exsequiarum, 56, Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 26.
1690 Valedictio defuncto (in pluribus linguis latinis « adieu », « addio », « adiós » = ad Deum) est eius « commendatio ad Deum » per Ecclesiam. Est « extrema (...) valedictio, qua communitas christiana membrum suum consalutat, antequam corpus efferatur vel sepeliatur »(1302). Traditio Byzantina id exprimit per valedictionis osculum defuncto:
Hac finali salutatione « cantatur propter ex hac vita migrationem et amandationem, necnon quoniam adest communio et adunatio, quatenus mortui nequaquam ab invicem separabimur; omnes enim eamdem teremus viam et in eodem loco collocabimur, neque separabimur unquam, nam Christo vivemus, et nunc Christo adunamur, ad Eum progredientes (...) universi simul fideles cum Christo erimus »(1303).
(1302) cf. Ordo exsequiarum, Praenotanda, 10, Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 9.
(1303) Sanctus Simeon Thessalonicensis, De ordine sepulturae, 367: PG 155, 685.
1691 « Agnosce, o christiane, dignitatem tuam, et divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione recidere. Memento cuius Capitis et cuius sis corporis membrum. Reminiscere quia erutus de potestate tenebrarum, traslatus es in Dei lumen et Regnum »(1304).
(1304) Sanctus Leo Magnus, Sermo 21, 3: CCL 138, 88 (PL 54, 192-193).
1692 Symbolum fidei magnitudinem est professum donorum quae Deus homini largitus est in Suae creationis opere et adhuc magis per Redemptionem et sanctificationem. Quod fides confitetur, sacramenta communicant: christiani per sacramenta quae efficiunt ut ipsi renascantur, facti sunt « filii Dei » (Io Jn 3,1) (cf. Jn 1,12), « divinae consortes naturae » (2P 1,4). Christiani, suam novam dignitatem fide agnoscentes, vocantur ut posthac digne Evangelio Christi conversentur (cf. Ph 1,27). Per sacramenta et orationem, gratiam Christi accipiunt et Eius Spiritus dona quae eos ad hoc efficiunt capaces.
1693 Christus Iesus semper fecit id quod Patri placebat (cf. Jn 8,29). Semper in perfecta communione vixit cum Illo. Eodem modo, discipuli Eius invitantur ad vivendum ante conspectum Patris « qui videt in abscondito » (Mt 6,6), ut « perfecti, sicut Pater (...) caelestis perfectus est » (Mt 5,47) efficiantur.
1694 Christiani, Christo per Baptismum incorporati (cf. Rm 6,5) , mortui sunt peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu (cf. Rm 6,11), vitam sic Resuscitati participantes.7 Christum sequentes Eique coniuncti (cf. Jn 15,5), christiani conari possunt imitatores esse Dei, sicut filii carissimi et ambulare in dilectione (cf. Ep 5,1-2), suas cogitationes, sua verba suasque actiones sic conformantes, ut hoc sentiant in se, quod et in Christo Iesu (cf. Ph 2,5) Eiusque sectentur exempla.11
1695 Christiani, « iustificati (...) in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri » (1Co 6,11), sanctificati et vocati sancti (cf. 1Co 1,2), « templum (...) Spiritus Sancti » (1Co 6,19) sunt effecti. Hic « Spiritus Filii » eos Patrem docet orare (cf. Ga 4,6) et, vita factus eorum, eos agere facit (cf. Ga 5,25), ut fructus Spiritus ferant15 per actuosam caritatem. Spiritus Sanctus, peccati sanans vulnera, nos spirituali transformatione renovat interius (cf. Ep 4,23), Ipse nos illuminat et roborat ut tamquam « filii lucis » (Ep 5,8) vivamus « in omni bonitate et iustitia et sanctitate » (Ep 5,9).
1696 Via Christi « ducit ad vitam » (Mt 7,14), contraria autem via « ducit ad perditionem » (Mt 7,13) (cf. Dt 30,15-20). Evangelica duplicis viae parabola in Ecclesiae catechesi semper manet praesens. Ipsa decisionum moralium momentum pro nostra salute significat. « Duae viae sunt, altera vitae et altera mortis, sed multum interest inter duas vias »(1305).
(1305) Didaché, 1, 1: SC 248,140 (Funk 1, 2).
1697 In catechesi oportet tota claritate gaudium et exigentias viae ostendere Christi(1306). Catechesis de « novitate vitae » (Rm 6,4) in Illo erit:
* catechesis de Spiritu Sancto, Magistro interiore vitae secundum Christum, dulci hospite et amico qui hanc vitam inspirat, ducit, corrigit et roborat;
* catechesis de gratia, quia gratia salvati sumus et etiam gratia possunt opera nostra fructum ferre in vitam aeternam;
* catechesis de beatitudinibus, quia Christi via summatim in beatitudinibus comprehenditur, unico itinere ad aeternam felicitatem quam cor appetit hominis;
* catechesis de peccato et venia, quia homo, quin se peccatorem agnoscat, de se ipso cognoscere nequit veritatem, quae ad iuste operandum est condicio, atque, quin ei offerretur venia, hanc veritatem tolerare nequiret;
* catechesis de humanis virtutibus, quae faciat ut pulchritudo et allectatio percipiantur rectarum ad bonum dispositionum;
* catechesis de christianis virtutibus fidei, spei et caritatis, quae summopere sanctorum inspiratur exemplo;
* catechesis de duplici caritatis praecepto in Decalogo explicato;
* catechesis ecclesialis, quia vita christiana solum in multiplici « bonorum spiritualium » commutatione in « communione sanctorum » crescere, expandi et communicari potest.
(1306) cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, CTR 29: AAS 71 (1979) 1301.
1698 Primus et ultimus talis catechesis respectus semper Ipse erit Iesus Christus qui est « via et veritas et vita » (Jn 14,6). Christifideles, in Eum fide respicientes, sperare possunt Ipsum in eis Suas impleturum esse promissiones, atque Eum amantes amore quo Ipse illos amavit, opera esse facturos quae eorum correspondent dignitati:
« Te rogo ut cogites (...) Dominum nostrum Iesum Christum tuum esse verum Caput, et te unum ex Eius membris. (...) Ipse tibi est sicut membris caput; omnia Sua, tua sunt: Eius spiritus, cor, corpus, anima omnesque facultates (...), quibus omnibus tibi utendum est quasi tibi propria sint ut Deo servias, Deum laudes, ames et glorifices. Tu autem Ipsi es sicut membrum capiti, quapropter vehementer Ipse optat omnibus tuis facultatibus uti, quasi Eius sint, ad Patri Suo serviendum Eumque glorificandum »(1307).
« Mihi (...) vivere Christus est » (Ph 1,21).
(1307) Sanctus Ioannes Eudes, Le Coeur admirable de la Très Sacrée Mère de Dieu, 1, 5: Oeuvres completes, v. 6 (Paris 1908) p. 113-114.
1699 Vita in Spiritu Sancto vocationem adimplet hominis (caput primum). Ea in caritate divina et solidarietate consistit humana (caput secundum). Ipsa ut salus conceditur gratuito (caput tertium).
1700 Personae humanae dignitas in eius radicatur creatione ad imaginem et similitudinem Dei (articulus primus); ipsa in sua ad divinam beatitudinem vocatione adimpletur (articulus secundus). Hominis est ad talem adimpletionem se libere dirigere (articulus tertius). Persona humana, per suos actus deliberatos (articulus quartus), ad bonum conformatur vel non conformatur, quod Deus promisit quodque conscientia testatur moralis (articulus quintus). Homines se ipsos aedificant et intus crescunt: e tota sua vita sensibili et spirituali materiam faciunt sui incrementi (articulus sextus). Cum gratiae adiutorio crescunt in virtute (articulus septimus), peccatum vitant et, si illud commiserunt, se, sicut filius prodigus (cf. Lc 15,11-31), Patris nostri coelestis misericordiae committunt (articulus octavus). Sic ad perfectionem accedunt caritatis.
1701 « Christus, (...) in ipsa revelatione mysterii Patris Eiusque amoris, hominem ipsi homini plenissime manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit »(1308). In Christo, « qui est imago Dei invisibilis » (Col 1,15) (cf. 2Co 4,4), homo « ad imaginem et similitudinem » Creatoris creatus est. In Christo, Redemptore et Salvatore, imago divina, in homine deformata primo peccato, in sua originali pulchritudine est restaurata et gratia Dei nobilitata(1309).
(1308) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 22: AAS 58 (1966) 1042.
(1309) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 22: AAS 58 (1966) 1042.
1702 Imago divina in unoquoque homine est praesens. In personarum communione resplendet, ad similitudinem unitatis Personarum divinarum inter Se (cf Caput secundum).
1703 Persona humana, dotata anima spirituali et immortali(1310), « in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit »(1311). Inde a conceptione sua ad aeternam destinatur beatitudinem.
(1310) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 14: AAS 58 (1966) 1036.
(1311) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 24: AAS 58 (1966) 1045.
1704 Persona humana lucem et robur Spiritus divini participat. Ratione capax est ordinem rerum a Creatore stabilitum intelligendi. Sua voluntate capax est se ipsam dirigendi ad suum verum bonum. Suam invenit perfectionem vera bonaque inquirendo et diligendo(1312).
(1312) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 15: AAS 58 (1966) 1036.
1705 Homo, propter suam animam suasque spirituales intellectus et voluntatis potentias, dotatus est libertate quae « eximium est divinae imaginis (...) signum »(1313).
(1313) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 17: AAS 58 (1966) 1037.
1706 Ratione sua, homo vocem cognoscit Dei quae eum urget « ad bonum (...) faciendum ac malum vitandum »(1314). Unusquisque tenetur hanc sequi legem quae in conscientia resonat et quae in amore Dei et proximi impletur. Vitae moralis exercitium personae humanae dignitatem testatur.
(1314) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 16: AAS 58 (1966) 1037.
1707 « Homo tamen, suadente Maligno, inde ab exordio historiae, libertate sua abusus est »(1315). Tentationi occubuit et malum commisit. Boni conservat desiderium, sed eius natura vulnus peccati originalis fert. Factus est ad malum proclivis et errori subiectus:
« Ideo in seipso divisus est homo. Quapropter tota vita hominum, sive singularis sive collectiva, ut luctationem et quidem dramaticam se exhibet inter bonum et malum, inter lucem et tenebras »(1316).
(1315) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 13: AAS 58 (1966) 1034.
(1316) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 13: AAS 58 (1966) 1035.
1708 Passione Sua, Christus nos a Satana et a peccato liberavit. Nobis vitam novam in Spiritu Sancto promeruit. Eius gratia id restaurat quod peccatum in nobis detriverat.
1709 Qui in Christum credit, filius Dei fit. Haec filialis adoptio eum transformat, ei conferens ut Christi exemplum sequatur. Ipsa eum capacem reddit recte agendi et bonum exercendi. Discipulus, suo unitus Salvatori, caritatis assequitur perfectionem, nempe sanctitatem. Vita moralis, maturata in gratia, in vitam expanditur aeternam in coeli gloria.
1710 « Christus (...) hominem ipsi homini plenissime manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit »(1317).
(1317) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 22: AAS 58 (1966) 1042.
1711 Persona humana, dotata anima spirituali, intellectu et voluntate, inde a sua conceptione, ad Deum ordinatur et ad beatitudinem destinatur aeternam. Suam persequitur perfectionem, vera bonaque inquirendo et diligendo(1318).
(1318) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 15: AAS 58 (1966) 1036.
1712 « Vera (...) libertas eximium est divinae imaginis in homine signum »(1319).
(1319) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 17: AAS 58 (1966) 1037.
1713 Homo legem moralem sequi tenetur, quae illum « ad bonum (...) faciendum ac malum vitandum »(1320) urget. Haec lex in eius conscientia resonat.
(1320) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 16: AAS 58 (1966) 1037.
1714 Homo in natura sua a peccato originali vulneratus, errori est subiectus et ad malum in suae libertatis exercitio inclinatus.
1715 Qui in Christum credit, novam in Spiritu Sancto habet vitam. Vita moralis quae in gratia crescit et maturescit, in coeli gloria perfici debet.
1716 Beatitudines in corde sunt praedicationis Iesu. Earum annuntiatio promissiones populo electo inde ab Abraham factas assumit iterum. Ipsa eas perficit, illas ordinando non amplius ad mere quadam fruendum terra, sed ad Regnum coelorum:
Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est Regnum caelorum. Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis » (Mt 5,3-12).
1717 Beatitudines vultum depingunt Iesu Christi Eiusque caritatem describunt; vocationem exprimunt fidelium gloriae passionis Eius et Resurrectionis consociatorum; actiones et habitudines vitae christianae peculiares illustrant; inopinabiles sunt promissiones quae spem in tribulationibus sustinent; discipulis benedictiones annuntiant et retributiones iam subobscure asseveratas; in Virginis Mariae et omnium sanctorum vita inaugurantur.
1718 Beatitudines naturali felicitatis respondent desiderio. Hoc desiderium originis est divinae; Deus illud in hominis posuit corde ut illum attrahat ad Se qui solus illud potest implere:
« Beate certe omnes vivere volumus neque quisquam est in hominum genere, qui non huic sententiae, antequam plane sit emissa, consentiat »(1321).
« Quomodo ergo Te quaero, Domine? Cum enim Te, Deum meum, quaero, vitam beatam quaero. Quaeram Te, ut vivat anima mea. Vivit enim corpus meum de anima mea et vivit anima mea de Te »(1322).
« Deus enim solus satiat »(1323).
(1321) Sanctus Augustinus, De moribus Ecclesiae catholicae, 1, 3, 4: CSEL 90, 6 (PL 32, 1312).
(1322) Sanctus Augustinus, Confessiones, 10, 20, 29: CCL 27, 170 (PL 32, 791).
(1323) Sanctus Thomas Aquinas, In Symbolum Apostolorum scilicet « Credo in Deum » expositio, c. 15: Opera omnia, v. 27 (Parisiis 1875) p. 228.
1719 Beatitudines scopum detegunt exsistentiae humanae, ultimum actuum humanorum finem: Deus nos ad Suam propriam vocat beatitudinem. Haec vocatio ad unumquemque dirigitur personaliter, sed etiam ad totam Ecclesiam, novum populum eorum qui Promissionem acceperunt et in eius fide vivunt.
1720 Novum Testamentum, ut beatitudinem insigniat, ad quam Deus hominem vocat, pluribus utitur expressionibus: Adventu Regni Dei (cf. Mt 4,17); visione Dei: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » (Mt 5,8) (cf. 1Jn 3,2 1Co 13,12); ingressu in gaudium Domini (cf. Mt 25,21 Mt 25,23); ingressu in requiem Dei:42
« Ibi vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis nisi pervenire ad Regnum, cuius nullus est finis? »(1324).
(1324) Sanctus Augustinus, De civitate Dei 22, 30: CSEL 402, 670 (PL 41, 804).
1721 Deus enim nos posuit in mundo ut Ipsum cognoscamus, Ipsi serviamus Ipsumque amemus atque ut sic ad paradisum perveniamus. Beatitudo nos efficit « divinae consortes naturae » (2P 1,4) et vitae aeternae (cf. Jn 17,3). Cum ea homo gloriam ingreditur Christi (cf. Rm 8,18) et fruitionem vitae trinitariae.
1722 Talis beatitudo intelligentiam superat et solas vires humanas. E dono Dei oritur gratuito. Propterea supernaturalis dicitur, sicut gratia quae hominem disponit ad divinam ingrediendam fruitionem.
« "Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt". Sed secundum magnitudinem quidem Eius et inenarrabilem gloriam "nemo videbit Deum et vivet", incapabilis enim Pater, secundum autem dilectionem et humanitatem et quod omnia possit, etiam hoc concedit his qui Se diligunt, id est videre Deum (...): quoniam "quae impossibilia sunt apud homines possibilia apud Deum" »(1325).
(1325) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 20, 5: SC 100,638
1723 Promissa beatitudo nos collocat ante electiones morales decisivas. Nos invitat ad cor nostrum a malis purificandum instinctibus et ad amorem Dei super omnia quaerendum. Nos docet veram felicitatem in divitiis vel commoditate non residere neque in gloria humana vel potentia, neque in ullo humano opere, etiamsi perutile sit, sicut scientiae, technicae et artes, neque in ulla creatura, sed in solo Deo, omnis boni et omnis amoris fonte:
« Divitiae magna divinitas sunt hodierna; illis multitudo, tota hominum massa, obsequium tribuit spontaneum. Beatitudinem metiuntur secundum fortunam, et secundum fortunam etiam honorabilitatem metiuntur. (...) Hoc oritur e nostra convictione (...) iuxta quam omnia sunt cum divitiis possibilia. Divitiae sunt igitur unum ex hodiernis idolis famaque aliud est. (...) Fama, cognosci et in mundo rumorem facere ad id pervenit ut bonum in se ipsa consideretur, bonum excelsum, obiectum, et ipsa, verae venerationis. (...) Id appellari posset ephemeridum fama »(1326).
(1326) Ioannes Henricus Newman, Discourses addressed to Mixed Congregations, 5 (Saintliness the Standard of Christian Principle) (Westminster 1966) p. 89-91.
1724 Decalogus, sermo montanus et catechesis apostolica nobis describunt vias quae ad Regnum ducunt coelorum. Eis pedetentim per actus implicamur quotidianos, gratia Spiritus Sancti sustentos. Christi verbo fecundati, lente fructus ferimus in Ecclesia ad gloriam Dei(1327).
(1327) cf. parabola seminatoris: Mt 13,3-23
1725 Beatitudines promissiones Dei inde ab Abraham factas assumunt et perficiunt, eas ad Regnum coelorum ordinando. Felicitatis respondent desiderio quod Deus in hominis posuit corde.
1726 Beatitudines nos finem ultimum docent ad quem Deus nos vocat: Regnum, visionem Dei, participationem divinae naturae, vitam aeternam, filiationem et in Deo requiem.
1727 Vitae aeternae beatitudo donum Dei est gratuitum; ipsa est supernaturalis sicut gratia quae ad illam ducit.
1728 Beatitudines nos ante decisivas relate ad bona terrestria collocant electiones; ipsae nostrum purificant cor ad nos docendum Deum amare super omnia.
1729 Coeli beatitudo determinat criteria ad usum bonorum terrestrium discernendum secundum Legem Dei.
1730 Deus hominem creavit rationabilem, ei dignitatem conferens personae quae capax est suos incipiendi et dominandi actus. « Voluit enim Deus hominem "relinquere in manu consilii sui" (Si 15,14), ita ut Creatorem suum sponte quaerat et libere ad plenam et beatam perfectionem Ei inhaerendo perveniat »:(1328)
« Homo vero rationabilis, et secundum hoc similis Deo, liber in arbitrio factus et suae potestatis »(1329).
(1328) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 17: AAS 58 (1966) 1037.
(1329) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 4, 3: SC 100,424 (PG 7, 983).
1731 Libertas est potestas, in ratione et voluntate radicata, agendi vel non agendi, hoc vel illud faciendi, actiones deliberatas sic per se ipsum ponendi. Per liberum arbitrium unusquisque de se ipso disponit. Libertas est in homine vis incrementi et maturationis in veritate et bonitate. Libertas suam attingit perfectionem, cum ad Deum, beatitudinem nostram, ordinatur.
1732 Quamdiu libertas definitive fixa non est in suo ultimo bono, quod est Deus, possibilitatem implicat inter bonum et malum eligendi, illam igitur in perfectione crescendi vel deficiendi atque peccandi. Ipsa actus proprie humanos distinguit. Fons fit laudis vel vituperationis, meriti vel demeriti.
1733 Quo magis quis bonum facit, eo liberior fit. Vera non habetur libertas nisi in boni et iustitiae servitium. Inoboedientiae et mali electio est libertatis abusus et ducit ad servitutem peccati (cf. Rm 6,17).
1734 Libertas hominem suorum facit responsabilem actuum quatenus ipsi voluntarii sunt. Progressus in virtute, boni cognitio et ascesis dominium augent voluntatis super eius actus.
1735 Imputabilitas et responsabilitas cuiusdam actionis minui possunt atque adeo supprimi propter ignorantiam, inadvertentiam, violentiam, metum, consuetudines, affectiones immoderatas et alias psychicas vel sociales causas.
1736 Omnis actus directe volitus auctori suo imputabilis est:
Sic Dominus post peccatum in paradiso quaerit ab Adam: « Quid hoc fecisti? » (Gn 3,13). Eodem modo, Cain interrogat (cf. Gn 4,10). Sic etiam propheta Nathan loquitur ad regem David post adulterium cum uxore Uriae huiusque necem (cf. 2S 12,7-15) .
Actio quaedam potest indirecte voluntaria esse, cum ipsa e negligentia provenit relate ad id quod cognosci vel fieri debuisset, sicut infortunium ex ignorantia proveniens codicis vehiculorum transitum regentis.
1737 Effectus quidam, quin ab agente sit volitus, potest tolerari, exempli gratia extrema matris ad lectum filii aegrotantis defatigatio. Effectus malus imputabilis non est, si non est volitus nec ut finis nec ut medium actionis, sic mors accepta dum cuidam personae versanti in periculo fertur auxilium. Ut effectus malus sit imputabilis, requiritur ut ille possit praevideri et ut agens possibilitatem habeat illum evitandi, exempli gratia in casu homicidii ab eo commissi qui vehiculum in statu ducit ebrietatis.
1738 Libertas in relationibus inter homines exercetur. Unaquaeque persona humana, ad imaginem Dei creata, ius habet naturale ut tamquam ens liberum et responsabile agnoscatur. Omnes unicuique hoc debent observantiae officium. Ius ad exercitium libertatis exigentia est inseparabilis a personae humanae dignitate, praesertim in re morali et religiosa(1330). Hoc ius debet civiliter agnosci et protegi intra boni communis et ordinis publici limites(1331).
(1330) cf. Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, DH 2: AAS 58 (1966) 930-931.
(1331) cf. Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, DH 7: AAS 58 (1966) 934-935.
1739 Libertas et peccatum. Libertas humana finita est et fallibilis. De facto, homo defecit. Ipse libere peccavit. Amoris Dei consilium reiiciens, se ipsum decepit; servus factus est peccati. Haec prima alienatio multas alias genuit. Historia generis humani, inde a suis originibus, aerumnas testatur et oppressiones e corde hominis natas, ut consequentiam mali libertatis usus.
1740 Pericula quae libertati minantur. Libertatis exercitium ius non implicat omnia dicendi et omnia faciendi. Falsa praesumptio est « notio subiecti huiusmodi libertatis, quod ut individua persona habetur sibi sufficiens finemque habens satisfaciendi suis commodis fruitione bonorum terrestrium »(1332). Ceterum, condiciones ordinis oeconomici et socialis, politici et culturalis pro iusto libertatis exercitio requisitae nimis frequenter ignorantur et violantur. Hi caecitatis et iniustitiae status vitam moralem onerant et tam fortes quam debiles in tentationem ducunt contra caritatem peccandi. Homo, se a lege separans morali, suae propriae libertati infert detrimentum, se ipsum vinculis alligat, sui similium rumpit fraternitatem et contra divinam rebellat veritatem.
(1332) Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Libertatis conscientia, 13: AAS 79 (1987) 559.
1741 Liberatio et salus. Christus, per Suam crucem gloriosam, omnium hominum obtinuit salutem. Ipse eos a peccato redemit, quod eos in servitute detinebat. « Hac libertate nos Christus liberavit » (Ga 5,1). In Ipso cum veritate, quae nos liberat (cf. Jn 8,32), communionem habemus. Spiritus Sanctus nobis est datus, et sicut Apostolus docet, « ubi (...) Spiritus Domini, ibi libertas » (2Co 3,17). Iam nunc gloriamur libertate filiorum Dei (cf. Rm 8,21).
1742 Libertas et gratia. Gratia Christi nullo modo apparet ut aemulatrix nostrae libertatis, cum haec veritatis et boni correspondet sensui quem Deus in hominis corde posuit. E contra, sicut christiana experientia id testatur praesertim in oratione, quo dociliores impulsibus sumus gratiae, eo magis augentur nostra intima libertas atque nostra in probationibus securitas, sicut etiam coram mundi exterioris pressuris et coactionibus. Operatione gratiae, Spiritus Sanctus nos ad libertatem educat spiritualem, ut nos Sui operis in Ecclesia et in mundo liberos efficiat collaboratores:
« Omnipotens et misericors Deus, universa nobis adversantia propitiatus exclude, ut, mente et corpore pariter expediti, quae Tua sunt liberis mentibus exsequamur »(1333).
(1333) Dominica XXXII « Per annum », Collecta: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 371.
1743 « Deus (...) hominem (...) reliquit (...) in manu consilii sui » (Si 15,14) ut possit libere Creatori adhaerere suo et sic ad perfectam beatitudinem pervenire(1334).
(1334) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 17: AAS 58 (1966) 1037.
1744 Libertas est facultas agendi vel non agendi et sic per se ipsum actiones deliberatas ponendi. Ipsa perfectionem attingit sui actus, cum ad Deum, excelsum Bonum, ordinatur.
1745 Libertas actus proprie humanos distinguit. Hominem reddit responsabilem actuum, quorum ipse voluntarie est auctor. Eius deliberata operatio ad eum pertinet tamquam propria.
1746 Cuiusdam actionis imputabilitas vel responsabilitas possunt propter ignorantiam, violentiam, metum et alias psychicas vel sociales causas minui aut supprimi.
1747 Ius ad exercitium libertatis exigentia est ab hominis dignitate inseparabilis, praesertim in re religiosa et morali. Sed exercitium libertatis non implicat praesumptum ius ad omnia facienda vel ad omnia dicenda.
1748 « Hac libertate nos Christus liberavit » (Ga 5,1).
1749 Libertas hominem subiectum efficit morale. Homo, cum modo agit deliberato, est, ut ita dicamus, pater suorum actuum. Actus humani, id est, libere post conscientiae iudicium electi, sunt moraliter aestimabiles. Sunt boni aut mali.
1750 Actuum humanorum moralitas dependet:
* ex obiecto electo; ex fine intento seu ex intentione; ex circumstantiis actionis.
Obiectum, intentio et circumstantiae « fontes » constituunt, seu elementa constitutiva, moralitatis actuum humanorum.
1751 Obiectum electum est bonum in quod voluntas deliberate tendit. Est materia actus humani. Obiectum electum actum voluntatis moraliter specificat, prout ratio illud agnoscat et iudicet conforme vel non cum vero bono. Obiectivae normae moralitatis rationalem boni et mali enuntiant ordinem, quem conscientia testatur.
1752 Coram obiecto, intentio se collocat e parte subiecti agentis. Intentio, quippe quae ex fonte voluntario est actionis eamque per finem determinat, elementum est essentiale in morali aestimatione actionis. Finis est primus terminus intentionis et scopum indicat quem actio prosequitur. Intentio motus est voluntatis in finem; terminum respicit actionis. Ipsa est propositum boni quod ab actione incepta exspectatur. Ad actiones singulares non reducitur dirigendas, sed in eumdem scopum potest plures actiones ordinare; totam vitam potest ad finem ultimum disponere. Exempli gratia, servitium praestitum habet ut finem adiuvare proximum, sed potest simul amore Dei inspirari tamquam finis ultimi omnium nostrarum actionum. Eadem actio potest etiam pluribus inspirari intentionibus, sicut servitium praestare ad favorem obtinendum vel ad vanitatem exinde educendam.
1753 Intentio bona (exempli gratia: proximum adiuvare) nec bonum nec iustum reddit modum agendi qui in se ipso esset deordinatus (sicut mendacium et maledicentia). Finis media non iustificat. Sic innocentis damnatio iustificari non potest tamquam medium legitimum ad populum salvandum. E contra, mala intentio superaddita (sicut gloria vana) malum reddit actum qui in se potest bonus esse (sicut eleemosyna (cf. Mt 6,2-4) ).
1754 Circumstantiae, in quibus consequentiae includuntur, elementa sunt secundaria actus moralis. Conferunt ad actuum humanorum bonitatem vel malitiam moralem aggravandam aut minuendam (exempli gratia, summa cuiusdam furti). Possunt etiam agentis attenuare vel augere responsabilitatem (sic propter mortis metum agere). Circumstantiae ex se qualitatem moralem ipsorum actuum mutare non possunt; nec bonam reddere possunt nec iustam actionem in se ipsa malam.
Catechismus 1684