Catechismus 1755
1755 Actus moraliter bonus simul bonitatem praesupponit obiecti, finis et circumstantiarum. Finis malus actionem corrumpit, etiamsi eius obiectum in se bonum sit (sicut orare et ieiunare ut quis ab hominibus videatur).
Obiectum electionis potest per se solum totum agendi modum vitiare. Sunt concreti agendi modi * sicut fornicatio * quos eligere semper erroneum est, quia eorum electio deordinationem implicat voluntatis, id est, malum morale.
1756 Erroneum ergo est de actuum humanorum moralitate iudicare, solummodo intentionem quae illos inspirat, vel circumstantias considerando (rerum ambitum, socialem pressionem, coactionem vel necessitatem agendi) quae quasi eorum sunt scaena. Actus sunt qui per se ipsos et in se ipsis, independenter a circumstantiis et ab intentionibus, ratione sui obiecti semper sunt graviter illiciti; sic blasphemia et periurium, homicidium et adulterium. Non licet malum facere ut exinde bonum proveniat.
1757 Obiectum, intentio et circumstantiae tres constituunt « fontes » moralitatis actuum humanorum.
1758 Obiectum electum actum voluntatis moraliter specificat prout ratio illud agnoscit et iudicat bonum vel malum.
1759 « Nullum malum bona intentione factum excusatur »(1335). Finis non iustificat media.
(1335) 5 Sanctus Thomas Aquinas, In duo praecepta caritatis et in decem Legis praecepta expositio, c. 6: Opera omnia, v. 27 (Parisiis 1875) p. 149.
1760 Actus moraliter bonus simul obiecti, finis et circumstantiarum praesupponit bonitatem.
1761 Sunt rationes agendi concretae quas eligere semper erroneum est, quia earum electio inordinationem implicat voluntatis, id est, malum morale. Non licet malum facere ut exinde bonum proveniat.
1762 Persona humana per suos actus deliberatos ordinatur ad beatitudinem: passiones vel affectiones quas experitur, illam possunt ad hanc disponere atque ad hanc conferre.
1763 Vox « passiones » ad patrimonium pertinet christianum. Affectiones vel passiones designant sensibilitatis commotiones vel motus qui ad agendum inclinant vel ad non agendum in ordine ad id quod ut bonum vel ut malum sentitur vel fingitur.
1764 Passiones elementa humanae psychologiae sunt naturalia, ipsae efformant locum transitus et fulciunt vinculum inter vitam sensibilem et vitam spiritus. Dominus noster cor hominis designat tamquam fontem unde motus oritur passionum (cf. Mc 7,21).
1765 Passiones multae sunt. Passio maxime fundamentalis est amor attractione boni provocatus. Amor desiderium causat boni absentis et spem illud obtinendi. Hic motus in fruitione boni possessi et in gaudio de illo expletur. Mali apprehensio odium, aversionem causat et metum mali futuri. Hic motus expletur in tristitia mali praesentis et in ira quae illi opponitur.
1766 « Amare est velle alicui bonum »(1336). Omnes aliae affectiones suum habent fontem in hoc motu originali cordis hominis in bonum. Nihil aliud amatur nisi bonum(1337). « Proinde mala sunt ista, si malus amor est; bona, si bonus »(1338). (1336) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 26, a. 4, c: Ed. Leon. 6, 190.
(1337) cf. Sanctus Augustinus, De Trinitate, 8, 3, 4: CCL 50, 271-272 (PL 42, 949).
(1338) Sanctus Augustinus, De civitate Dei 14, 7: CSEL 402, 13 (PL 41, 410).
1767 Passiones, in se ipsis, nec bonae sunt nec malae. Moralem non recipiunt qualificationem nisi quatenus a ratione vel a voluntate revera pendent. Passiones dicuntur voluntariae « vel ex eo quod a voluntate imperantur, vel ex eo quod a voluntate non prohibentur »(1339). Ad boni moralis vel humani perfectionem pertinet, passiones ratione regulari(1340).
(1339) 5 Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 24, a. 1, c: Ed. Leon. 6, 179.
(1340) cf. Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 24, a. 3, c: Ed. Leon. 6, 181.
1768 Magni animi sensus neque moralitatem neque sanctitatem decidunt personarum; receptaculum sunt inexhaustibile imaginum et affectionum in quibus exprimitur vita moralis. Passiones sunt moraliter bonae cum ad actionem conferunt bonam, et malae in casu contrario. Recta voluntas ad bonum et ad beatitudinem sensibiles ordinat motus quos ipsa assumit; mala voluntas passionibus succumbit deordinatis easque exacerbat. Commotiones et sensus possunt in virtutes assumi, vel in vitiis perverti.
1769 In vita christiana, Ipse Spiritus Sanctus opus perficit Suum, totam movens personam, eius doloribus, timoribus et tristitiis inclusis, sicut in Domini agonia apparet et passione. In Christo, humanae affectiones possunt suam recipere consummationem in caritate et beatitudine divina.
1770 Perfectio moralis implicat ut homo ad bonum non solum sua voluntate, sed etiam suo sensibili appetitu moveatur secundum haec psalmi verba: « Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum » (Ps 84,3).
1771 Vox « passiones » affectiones designat vel sensus. Per suas commotiones homo bonum praesentit vel malum suspicatur.
1772 Praecipuae passiones sunt amor et odium, desiderium et metus, gaudium, tristitia et ira.
1773 In passionibus quatenus sensibilitatis motibus nec bonum habetur morale nec malum. Sed in illis bonum morale vel malum habetur prout illae pendent vel non pendent a ratione et a voluntate.
1774 Commotiones et affectiones possunt in virtutes assumi, vel in vitiis perverti.
1775 Boni moralis perfectio est hominem ad bonum non solum sua voluntate, sed etiam suo « corde » moveri.
1776 « In imo conscientiae legem homo detegit, quam ipse sibi non dat, sed cui oboedire debet, et cuius vox, semper ad bonum amandum et faciendum ac malum vitandum eum advocans, ubi oportet, auribus cordis sonat (...). Nam homo legem in corde suo a Deo inscriptam habet (...). Conscientia est nucleus secretissimus atque sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius »(1341).
(1341) 5 Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 16: AAS 58 (1966) 1037.
1777 Conscientia moralis (cf. Rm 2,14-16), praesens in personae corde, ei iniungit, tempore opportuno, bonum peragere malumque evitare. Electiones etiam iudicat concretas, eas approbans quae bonae sunt, illas denuntians quae sunt malae (cf. Rm 1,32). Veritatis testatur auctoritatem relate ad Bonum supremum, cuius attractionem persona humana experitur et cuius praecepta recipit. Homo prudens, cum conscientiam moralem exaudit, Deum loquentem potest audire.
1778 Conscientia moralis est rationis iudicium quo persona humana qualitatem moralem actus agnoscit concreti quem illa factura est, quem efficit vel quem perfecit. Homo in omnibus quae dicit vel facit, fideliter sequi tenetur quod ipse iustum et rectum esse scit. Homo, per suae conscientiae iudicium, praescripta Legis divinae percipit et agnoscit:
Conscientia « est nostri spiritus lex, sed quae nostrum superat spiritum, quae nobis praescriptiones facit, quae responsabilitatem et officium, timorem significat et spem. (...) Ipsa est nuntia Illius qui, in ordine naturae sicut in illo gratiae, nobis per velamentum loquitur, nos instruit et gubernat. Conscientia est omnium Christi vicariorum primus »(1342).
(1342) Ioannes Henricus Newman, A Letter to the Duke of Norfolk, 5: Certain Difficulties felt by Anglicans in Catholic Teaching, v. (Westminster (Westminster 1969) p. 248.
1779 Oportet unumquemque adeo sibimetipsi esse praesentem ut suae conscientiae vocem audiat et sequatur. Haec interioritatis exigentia eo magis est necessaria quod vita nobis saepe adducit periculum ut ab omni reflexione, examine vel reditu in nos substrahamur:
« Redi ad conscientiam tuam, ipsam interroga. (...) Redite ergo intro, fratres; et in omnibus quaecumque facitis, intuemini testem Deum »(1343).
(1343) Sanctus Augustinus, In epistulam Ioannis ad Parthos tractatus 8, 9: PL 35, 2041.
1780 Dignitas personae humanae rectitudinem conscientiae moralis implicat et exigit. Conscientia moralis perceptionem complectitur principiorum moralitatis (synderesim), eorum applicationem in occurrentibus circumstantiis per practicam rationum et bonorum discretionem et proinde iudicium de actibus concretis conficiendis vel iam confectis latum. Veritas de bono morali, declarata in lege rationis, practice et concrete per prudens iudicium conscientiae agnoscitur. Homo, qui secundum hoc iudicium eligit, prudens appellatur.
1781 Conscientia responsabilitatem actuum effectorum permittit assumere. Si homo malum committit, iustum conscientiae iudicium potest in eo testis manere de universali veritate boni, simul ac de malitia eius electionis singularis. Sententia iudicii conscientiae pignus manet spei et misericordiae. Illa, culpam testans commissam, in memoriam revocat, veniam esse petendam, bonum adhuc faciendum et virtutem incessanter gratia Dei colendam:
« In conspectu Eius placabimus corda nostra, quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia » (Io Jn 3,19-20).
1782 Homo ius habet secundum conscientiam et libere agendi, ut decisiones morales personaliter assumere possit. Homo « non est ergo cogendus, ut contra suam conscientiam agat. Sed neque impediendus est, quominus iuxta suam conscientiam operetur, praesertim in re religiosa »(1344).
(1344) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, DH 3: AAS 58 (1966) 932.
1783 Conscientia certior fieri et iudicium morale illustrari debent. Conscientia bene efformata recta est et verax. Sua enuntiat iudicia rationem sequens, secundum verum bonum a Creatoris sapientia volitum. Conscientiae educatio est necessaria hominibus qui influxibus negativis sunt subiecti et a peccato tentati ut suum iudicium praeferant proprium et auctoritate praeditas reiiciant doctrinas.
1784 Conscientiae educatio munus est totius vitae. A prioribus annis, ipsa puerum suscitat ad cognitionem et praxim interioris legis a morali conscientia agnitae. Prudens educatio virtutem docet; ipsa a metu, a caeco sui amore (« egoismo ») et a superbia, a culpabilitatis exacerbationibus et complacentiae motibus praeservat, quae ex debilitate et humanis oriuntur culpis, vel ea sanat. Conscientiae educatio libertatem praestat et pacem cordis gignit.
1785 In conscientiae efformanda, Verbum Dei lux itineris est nostri; illud in fide et oratione proprium facere oportet atque in praxim adducere. Debemus quoque nostram examinare conscientiam respiciendo ad crucem Domini. Dona Spiritus Sancti succurrunt nobis, qui aliorum testimonio et consiliis adiuvamur atque Ecclesiae doctrina auctoritate praedita ducimur(1345).
(1345) cf. Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, DH 14: AAS 58 (1966) 940.
1786 Conscientia, coram electione morali posita, potest sive iudicium rectum rationi et Legi divinae conforme ferre sive, e contra, iudicium erroneum quod ab eis discedit.
1787 Homo quandoque in condicionibus invenitur quae iudicium morale minus certum et decisionem efficiunt difficilem. Ipse tamen semper quaerere debet quod iustum est et bonum, atque voluntatem Dei in Lege divina expressam discernere.
1788 Ad hoc, homo conatur facta experientiae et signa temporum per prudentiae virtutem, per personarum prudentium consilia et per Spiritus Sancti Eiusque donorum adiutorium interpretari.
1789 In omnibus casibus quaedam applicantur regulae:
* Nunquam licet malum facere ut ex eo bonum proveniat.
* « Regula aurea »: « Omnia (...), quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis » (Mt 7,12) (cf. Lc 6,31 Tb 4,15).
* Caritas semper proximi et eius conscientiae continet observantiam. « Peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis » (1Co 8,12). « Bonum est non (...) (facere) id, in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur » (Rm 14,21 vulg.).
1790 Homo semper certo suae conscientiae debet oboedire iudicio. Si contra hoc deliberate ageret, se ipsum damnaret. Sed evenit conscientiam moralem in ignorantia versari et erronea ferre iudicia de actibus ponendis vel iam commissis.
1791 Haec ignorantia saepe responsabilitati personali potest imputari. Hoc evenit, « cum homo de vero ac bono inquirendo parum curat, et conscientia ex peccati consuetudine paulatim fere obcaecatur »(1346). His in casibus, persona, mali quod committit, est culpabilis.
(1346) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 16: AAS 58 (1966) 1037.
1792 Ignorantia Christi et Eius Evangelii, mala exempla ab aliis praebita, passionum servitus, postulatio male intellectae autonomiae conscientiae, reiectio auctoritatis Ecclesiae eiusque doctrinae, defectus conversionis et caritatis origo esse possunt deflexionum iudicii in modo morali agendi.
1793 Si * e contra * ignorantia est invincibilis, vel iudicium erroneum sine subiecti moralis responsabilitate, malum a persona commissum non potest ei imputari. Ipsum nihilominus manet malum, privatio, deordinatio. Est ergo necessarium operam dare ut conscientia moralis a suis erroribus corrigatur.
1794 Conscientia bona et pura illuminatur fide vera. Nam caritas simul procedit « de corde puro et conscientia bona et fide non ficta » (1Tm 1,5):(1347)
« Quo magis ergo conscientia recta praevalet, eo magis personae et coetus a caeco arbitrio recedunt et normis obiectivis moralitatis conformari satagunt »(1348).
(1347) cf. 1Tm 3,9 2Tm 1,3 1P 3,21 Ac 24,16
(1348) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 16: AAS 58 (1966) 1037.
1795 « Conscientia est nucleus secretissimus atque sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius »(1349).
(1349) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 16: AAS 58 (1966) 1037.
1796 Conscientia moralis est iudicium rationis quo persona humana moralem actus concreti agnoscit qualitatem.
1797 Pro homine qui malum commiserit, iudicium conscientiae eius pignus manet conversionis et spei.
1798 Conscientia bene efformata recta est et verax. Sua enuntiat iudicia rationem sequens, secundum verum bonum a Creatoris sapientia volitum. Unusquisque media assumere debet ad suam conscientiam efformandam.
1799 Conscientia, ante electionem moralem posita, potest ferre sive iudicium rectum rationi et Legi divinae conforme sive, e contra, iudicium erroneum quod ab eis discedit.
1800 Homo iudicio certo conscientiae suae semper debet oboedire.
1801 Conscientia moralis potest in ignorantia manere vel erronea ferre iudicia. Hae ignorantiae et hi errores non semper a culpabilitate sunt exempti.
1802 Verbum Dei gressibus nostris est lumen. Oportet illud in fide et oratione proprium facere, et in praxim ducere. Sic conscientia moralis efformatur.
1803 « Quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate » (Ph 4,8).
Virtus est habitualis et firma dispositio ad bonum faciendum. Ipsa non solum personae permittit actus peragere bonos, sed etiam optima sui ipsius donare. Persona virtuosa omnibus suis viribus sensibilibus et spiritualibus ad bonum tendit; id prosequitur et eligit in suis concretis actionibus:
« Sit finis vitae cum virtute degendae, ut quis Numini divino assimiletur »(1350).
(1350) Sanctus Gregorius Nyssenus, De beatitudinibus, oratio 1: Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger, v. 72 (Leiden 1992) p. 82 (PG 44, 1200).
1804 Virtutes humanae habitus sunt firmi, dispositiones stabiles, habituales intellectus et voluntatis perfectiones, quae nostros regulant actus, nostras ordinant passiones et nostrum agendi modum ducunt secundum rationem et fidem. Ipsae facilitatem, dominium comparant et gaudium ad vitam moraliter bonam ducendam. Homo virtuosus ille est qui bonum libere exercet.
Virtutes morales humano acquiruntur modo. Fructus sunt et germina actuum moraliter bonorum; omnes hominis potentias disponunt ad communicandum cum amore divino.
1805 Quattuor virtutes munere funguntur « cardinis ». Propterea appellantur « cardinales »; ceterae omnes circum eas ordinantur. Illae sunt prudentia, iustitia, fortitudo et temperantia. « Si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem » (Sg 8,7) . Aliis nominibus hae virtutes in pluribus Scripturae laudantur locis.
1806 Prudentia est virtus quae practicam disponit rationem ad nostrum verum bonum in omnibus discernendum adiunctis et ad iusta seligenda media ad illud efficiendum. Homo « astutus considerat gressus suos » (Prv 14,15). « Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus » (1P 4,7). Prudentia est « recta ratio agibilium », scribit sanctus Thomas(1351) post Aristotelem. Ipsa nec cum timiditate vel metu confunditur nec cum duplicitate vel simulatione. Auriga virtutum appellatur: alias enim regit virtutes illis regulam indicans et mensuram. Prudentia immediate iudicium ducit conscientiae. Homo prudens suum agendi modum decidit et ordinat hoc sequendo iudicium. Hac virtute, principia moralia sine errore casibus applicamus particularibus et dubia superamus de bono peragendo et malo vitando.
(1351) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 47, a. 2, sed contra: Ed. Leon. 8, 349.
1807 Iustitia virtus est moralis quae in constanti et firma consistit voluntate Deo et proximo tribuendi id, quod illis debetur. Iustitia erga Deum « virtus religionis » appellatur. Erga homines disponit ad uniuscuiusque observanda iura et ad stabiliendam in relationibus humanis harmoniam quae aequitatem respectu personarum et boni communis promovet. Homo iustus, saepe in Libris Sacris commemoratus, rectitudine distinguitur habituali suarum cogitationum et rectitudine sui agendi modi erga proximum. « Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo » (Lv 19,15). « Domini, quod iustum est et aequum servis praestate, scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo » (Col 4,1).
1808 Fortitudo virtus est moralis quae firmitatem in difficultatibus praestat et constantiam in bono prosequendo. Propositum roborat tentationibus resistendi et obstacula in vita morali superandi. Fortitudinis virtus capacitatem praebet metum, etiam mortis, vincendi, aggrediendi probationem et persecutiones. Disponit ad progrediendum usque ad abrenuntiationem et propriae vitae sacrificium pro iusta defendenda causa. « Fortitudo mea et laus mea, Dominus » (Ps 118,14). « In mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum » (Jn 16,33).
1809 Temperantia est virtus moralis quae voluptatum moderatur allectationem atque in bonorum creatorum usu praebet aequilibrium. Dominium roborat voluntatis in instinctus et desideria inter honestatis continet limites. Persona temperans ordinat suos sensibiles ad bonum appetitus, sanam servat discretionem et non sequitur fortitudinem suam ut ambulet in concupiscentiis cordis sui (cf. Si 5,2 Si 37,27-31). Temperantia in Vetere Testamento saepe laudatur: « Post concupiscentias tuas non eas et a voluptatibus tuis te contine » (Si 18,30). In Novo Testamento, ipsa « moderatio » appellatur vel « sobrietas ». Oportet ut « sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo » (Tt 2,12).
« Nihil sit aliud bene vivere, quam toto corde, tota anima, tota mente diligere Deum, (...), ut incorruptus in eo amor atque integer custodiatur, quod est temperantiae, ut nullis frangatur incommodis, quod est fortitudinis, nulli alii serviat, quod est iustitiae, vigilet in discernendis rebus, ne fallacia paulatim dolusve subrepat, quod est prudentiae »(1352).
(1352) Sanctus Augustinus, De moribus Ecclesiae catholicae, 1, 25, 46: CSEL 90, 51 (PL 32, 1330-1331).
1810 Virtutes humanae, educatione, deliberatis actibus et renovata semper in conatu perseverantia adquisitae, divina purificantur et elevantur gratia. Dei adiutorio, ipsae excudunt indolem et in bono exercendo facilitatem praebent. Virtuosus homo in illis exercendis felix est.
1811 Homini vulnerato a peccato facile non est morale servare aequilibrium. Donum salutis per Christum gratiam nobis tribuit necessariam ad perseverandum in virtutibus quaerendis. Unusquisque hanc lucis et roboris gratiam semper postulare debet, ad sacramenta recurrere, cum Sancto Spiritu cooperari, Eius vocationes sequi ad bonum amandum et se a malo servandum.
1812 Virtutes humanae in virtutibus radicantur theologalibus quae hominis facultates ad naturae divinae accommodant participationem (cf. 2P 1,4). Virtutes enim theologales directe ad Deum referuntur. Christianos disponunt ut in consuetudine cum Sanctissima Trinitate vivant. Deum Unum et Trinum habent tamquam originem, motivum et obiectum.
1813 Virtutes theologales moralem agendi modum christiani proprium fundant, animant et distinguunt. Ipsae omnes virtutes morales informant et vivificant. A Deo in animas infunduntur fidelium ad eos efficiendos capaces qui tamquam filii Eius agant et vitam mereantur aeternam. Ipsae praesentiae et actionis Spiritus Sancti in hominis facultatibus sunt pignus. Tres sunt virtutes theologales: fides, spes et caritas (cf. 1Co 13,13).
1814 Fides virtus est theologalis qua in Deum credimus atque omnia quae Ipse nobis dixit et revelavit quaeque Ecclesia nobis credenda proponit, quia Ille est ipsa veritas. Fide « homo se totum libere Deo committit »(1353). Propterea qui credit, voluntatem Dei cognoscere conatur et facere. « Iustus (...) ex fide vivet » (Rm 1,17). Fides viva « per caritatem operatur » (Ga 5,6).
(1353) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 5: AAS 58 (1966) 819.
1815 Fidei donum in eo permanet qui contra eamdem non peccavit(1354). Sed « fides sine operibus mortua est » (Jc 2,26). Fides, spe et amore privata, fidelem Christo plene non unit neque eum vivens Eius corporis efficit membrum.
(1354) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 15: DS 1544
1816 Christi discipulus non solum debet fidem servare ex eaque vivere, sed illam praeterea profiteri, cum securitate testari et propagare: « Omnes (...) parati sint oportet, Christum coram hominibus confiteri, Eumque inter persecutiones, quae Ecclesiae nunquam desunt, in via crucis subsequi »(1355). Fidei servitium et testimonium ad salutem requiruntur: « Omnis (...) qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis » (Mt 10,32-33).
(1355) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 42: AAS 57 (1965) 48; cf Id., Decl. Dignitatis humanae, DH 14: AAS 58 (1966) 940.
1817 Spes est virtus theologalis qua, tamquam nostram felicitatem, Regnum caelorum et vitam appetimus aeternam, nostram fiduciam in Christi collocantes promissionibus et nitentes non nostris viribus, sed auxilio gratiae Spiritus Sancti. « Teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit » (He 10,23). Is Hunc Spiritum « effudit super nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum, ut iustificati gratia Ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae » (Tt 3,6-7).
1818 Virtus spei appetitioni respondet ad felicitatem a Deo in corde uniuscuiusque hominis positae; exspectationes assumit quae activitates inspirant hominum; eas purificat ut easdem ad Regnum caelorum ordinet; ab animi protegit defectione; in omni sustinet derelictione; in beatitudinis aeternae exspectatione dilatat cor. Spei impulsus a caeco sui amore (« egoismo ») praeservat et ad felicitatem ducit caritatis.
1819 Spes christiana spem populi electi iterum assumit et perficit, quae suam originem suumque invenit exemplar in spe Abrahae promissionibus Dei in Isaac repleti et per sacrificii probationem purificati (cf. Gn 17,4-8 Gn 22,1-18). « Contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium » (Rm 4,18).
1820 Inde ab initio praedicationis Iesu, spes christiana in nuntio explicatur beatitudinum. Beatitudines, caelum versus, tamquam in novam Terram promissam, nostram elevant spem; huic delineant viam per probationes quae Iesu manent discipulis. Sed per Iesu Christi Eiusque passionis merita, Deus nos in spe servat quae « non confundit » (Rm 5,5). Spem « sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam », eo usque incedentem « ubi praecursor pro nobis introivit Iesus » (He 6,19-20). Ipsa est etiam armatura quae nos in colluctatione protegit salutis: « induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis » (1Th 5,8). Illa nobis in ipsa probatione procurat gaudium: « Spe gaudentes, in tribulatione patientes » (Rm 12,12). In oratione exprimitur et nutritur, praesertim in Oratione dominica, compendio omnium quae spes efficit ut appetamus.
1821 Sperare igitur possumus caeli gloriam a Deo illis promissam qui Eum diligunt (cf. Rm 8,28-30) et Eius faciunt voluntatem.92 In quibuslibet adiunctis, unusquisque debet sperare, cum gratia Dei, perseverare in finem(1356) et caeli obtinere gaudium tamquam aeternam Dei pro bonis operibus gratia Christi peractis retributionem. Spe orat Ecclesia « omnes homines (...) salvos fieri » (1Tm 2,4). Ipsa, in gloria caeli, Christo, Sponso suo, unita esse cupit:
« Spera, spera, tu quae nescis quandonam veniet dies et hora. Diligenter vigila, quoniam breviter omnia transeunt, quamvis desiderium tuum in incertum vertat certum, et in longum vertat breve tempus. Animadverte te, quo magis certabis, eo magis amorem, quem in Deum habes tuum, esse monstraturam et magis, Dilecto tuo fruituram cum gaudio et delectatione, quae finem habere non potest »(1357).
(1356) cf. Mt 10,22 Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 13: DS 1541
(1357) Sancta Theresia a Iesu, Exclamaciones del alma a Dios, 15, 3: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 4 (Burgos 1917) p. 290.
1822 Caritas est virtus theologalis qua Deum super omnia propter Se Ipsum et proximum nostrum tamquam nosmetipsos propter Dei diligimus amorem.
1823 Iesus ex caritate mandatum novum efficit (cf. Jn 13,34). Suos diligens « in finem » (Jn 13,1), Patris manifestat amorem quem Ipse recipit. Discipuli se mutuo diligentes Iesu imitantur amorem quem etiam in se recipiunt. Propterea dicit Iesus: « Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea » (Jn 15,9). Et etiam: « Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos » (Jn 15,12).
1824 Caritas, fructus Spiritus et plenitudo Legis, Dei et Eius Christi servat mandata. « Manete in dilectione mea. Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea » (Jn 15,9-10) (cf. Mt 22,40 Rm 13,8-10).
1825 Christus amore erga nos mortuus est, cum adhuc eramus « inimici » (Rm 5,10). Dominus a nobis postulat ut amemus sicut Ipse etiam nostros inimicos (cf. Mt 5,44), ut nos remotissimo faciamus proximos (cf. Lc 10,27-37), ut sicut Ipsum amemus parvulos99 et pauperes. 100
Sanctus apostolus Paulus incomparabilem caritatis effecit descriptionem: « Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet » (1Co 13,4-7).
1826 Sine caritate, dicit etiam Apostolus, « nihil sum ». Et quidquid est privilegium, servitium, etiam virtus... si caritatem non habuero, « nihil mihi prodest » (cf. 1Co 13,1-3). Caritas est omnibus superior virtutibus. Virtutum theologalium est prima: « Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas » (1Co 13,13).
1827 Omnium virtutum exercitium caritate animatur et inspiratur. Ipsa est « vinculum perfectionis » (Col 3,14); ipsa est forma virtutum; eas connectit et inter se ordinat; fons est et terminus earum christianae praxis. Caritas roborat et purificat nostram humanam amandi facultatem. Eam ad supernaturalem amoris divini perfectionem elevat.
1828 Praxis vitae moralis caritate animata spiritualem filiorum Dei libertatem praebet christiano. Hic non amplius sistit coram Deo tamquam servus in timore servili neque tamquam mercennarius salarium quaerens, sed tamquam filius qui amori respondet Illius qui « prior dilexit nos » (Io Jn 4,19):
« Aut enim supplicii metu a malo declinamus, versamurque in affectu servili; aut mercedis fructus requirentes, ob nostram ipsorum utilitatem mandata explemus, et hoc pacto mercennariis efficimur similes; aut ob ipsum honestum caritatemque erga Legislatorem nostrum (...), et ita demum ut filii afficimur »(1358).
(1358) Sanctus Basilius Magnus, Regulae fusius tractatae, prol. 3: PG 31, 896.
1829 Caritas habet, ut fructus, gaudium, pacem et misericordiam; beneficentiam exigit et correctionem fraternam; benevola est; reciprocationem suscitat, manet quin quaerat quae sua sunt, et est liberalis; amicitia est et communio:
« Ipsa est consummatio omnium operum nostrorum, dilectio. Ibi est finis: propter hoc currimus; ad ipsum currimus; cum venerimus ad eam, requiescemus »(1359).
(1359) Sanctus Augustinus, In epistulam Ioannis ad Parthos tractatus, 10, 4: PL 35, 2056-2057.
1830 Vita moralis christianorum Spiritus Sancti donis sustinetur. Haec dispositiones sunt permanentes quae hominem docilem reddunt ut Spiritus Sancti sequatur impulsus.
1831 Septem Spiritus Sancti dona sunt sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas et timor Dei. Eadem in sua plenitudine ad Christum pertinent Filium David (cf. Is 11,1-2) . Illorum qui ea recipiunt, virtutes complent et ducunt ad earumdem perfectionem. Fideles dociles reddunt ad prompte inspirationibus divinis oboediendum.
« Spiritus Tuus bonus deducet me in terram rectam » (Ps 143,10).
« Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. (...) Si autem filii, et heredes; heredes quidem Dei, coheredes autem Christi » (Rm 8,14 Rm 8,17).
1832 Fructus Spiritus sunt perfectiones quas Spiritus Sanctus, ut gloriae aeternae primitias, in nobis efformat. Ecclesiae traditio duodecim enumerat: « fructus (...) est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas » (Ga 5,22-23 vulg.).
1833 Virtus dispositio est habitualis et firma ad bonum faciendum.
1834 Humanae virtutes dispositiones intellectus et voluntatis sunt stabiles, quae nostros regulant actus, nostras ordinant passiones et nostrum agendi modum ducunt secundum rationem et fidem. Eaedem possunt circum quattuor virtutes cardinales ordinari: prudentiam, iustitiam, fortitudinem et temperantiam.
1835 Prudentia practicam disponit rationem ad nostrum verum bonum discernendum in omnibus adiunctis et ad iusta seligenda media ad illud adimplendum.
1836 Iustitia in constanti et firma consistit voluntate Deo et proximo tribuendi id, quod illis debetur.
1837 Fortitudo firmitatem in difficultatibus praebet et constantiam in bono prosequendo.
1838 Temperantia allectationem moderatur voluptatum sensibilium atque in bonorum creatorum usu praebet aequilibrium.
1839 Virtutes morales educatione, actibus deliberatis et perseverantia in conatu crescunt. Gratia divina eas purificat et elevat.
1840 Virtutes theologales christianos disponunt ut in consuetudine cum Sanctissima Trinitate vivant. Ipsae, tamquam originem, motivum et obiectum, habent Deum, Deum nempe fide cognitum, speratum et propter Se Ipsum amatum.
1841 Tres sunt virtutes theologales: fides, spes et caritas (cf. 1Co 13,13). Ipsae omnes morales virtutes informant et vivificant.
1842 Fide credimus in Deum atque omnia credimus quae Ipse nobis revelavit quaeque Ecclesia nobis proponit credenda.
1843 Spe cupimus et a Deo exspectamus, cum firma fiducia, vitam aeternam et gratias ad illam merendam.
1844 Caritate Deum super omnia et nostrum proximum tamquam nosmetipsos proter amorem diligimus Dei. Ipsa est « vinculum perfectionis » (Col 3,14) et omnium virtutum forma.
1845 Septem Spiritus Sancti dona christianis concessa sunt sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas et timor Dei.
Catechismus 1755