Catechismus 1918

Compendium

1918 « Non est (...) potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt » (Rm 13,1).

1919 Omnis humana communitas auctoritate eget ut conservetur et augeatur.

1920 « Patet (...) communitatem politicam et auctoritatem publicam in natura humana fundari ideoque ad ordinem a Deo praefinitum pertinere »(1406).
(1406) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 74: AAS 58 (1966) 1096.


1921 Auctoritas legitime exercetur, si ad bonum commune societatis persequendum applicatur. Ad illud obtinendum, media debet adhibere, quae moraliter admitti possint.

1922 Regiminum politicorum diversitas legitima est, dummodo ad communitatis bonum concurrant.

1923 Auctoritas politica intra ordinis moralis limites debet protendi et condiciones tueri ad libertatis exercitium.

1924 Bonum commune complectitur « summam earum vitae socialis condicionum, quae tum coetibus, tum singulis membris permittunt ut propriam perfectionem plenius atque expeditius consequantur »(1407).
(1407) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 26: AAS 58 (1966) 1046.


1925 Bonum commune tria elementa implicat essentialia: iurium fundamentalium personae observantiam et promotionem; prosperitatem seu bonorum spiritualium et temporalium societatis incrementum; pacem et securitatem coetus eiusque membrorum.

1926 Personae humanae dignitas inquisitionem implicat boni communis. Unusquisque curare debet ut instituta suscitentur et sustineantur, quae vitae humanae condiciones meliores efficiant.

1927 Ad Statum pertinet civilis societatis bonum commune defendere et promovere. Commune totius familiae humanae bonum requirit quamdam societatis internationalis organizationem.



ARTICULUS 3: IUSTITIA SOCIALIS

1928 Societas iustitiam praestat socialem, cum condiciones adimplet quae associationibus et singulis individuis id obtinere permittunt quod illis secundum eorum naturam eorumque vocationem debetur. Iustitia socialis cum bono communi et cum auctoritatis conectitur exercitio.

I. Personae humanae observantia

1929 Iustitia socialis non nisi in observantia transcendentis dignitatis hominis obtineri potest. Persona ultimus est scopus societatis quae ad illam ordinatur:
Personae humanae dignitatis « defensio et provectio a Creatore nobis sunt commissae, et (...) (illius) proprie debitores sunt viri et mulieres, pro suscepto munere, quovis historiae tempore »(1408).
(1408) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, SRS 47: AAS 80 (1988) 581.


1930 Personae humanae observantia observantiam implicat iurium quae ab eius, tamquam creaturae, procedunt dignitate. Haec iura sunt praevia societati eique imponuntur. Legitimitatem fundant moralem omnis auctoritatis: societas, illa irridens vel illa in sua legislatione positiva agnoscere renuens, suam propriam moralem legitimitatem labefacit(1409). Sine tali observantia, auctoritas solummodo vi vel violentiae potest inniti, ad suorum subditorum obtinendam oboedientiam. Ad Ecclesiam pertinet haec iura in memoriam hominum bonae voluntatis revocare, eaque ab abusivis vel falsis distinguere vindicationibus.
(1409) cf. Ioannes XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 61: AAS 55 (1963) 274.


1931 Personae humanae observantia observantiam huius supponit principii: « ut singuli proximum, nullo excepto, tamquam "alterum seipsum" considerare debeant, de eius vita et de mediis ad illam degendam necessariis rationem imprimis habentes »(1410). Nulla legislatio timores, praeiudicia, superbiae et caeci sui amoris (« egoismi ») habitus, qui institutioni adversantur societatum vere fraternarum, per se ipsam posset eliminare. Hi agendi modi solum caritate cessant quae in unoquoque homine « proximum », fratrem invenit.
(1410) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 27: AAS 58 (1966) 1047.


1932 Officium se efficiendi proximum alius eique active serviendi adhuc urgentius fit, quo ille est indigentior, in quacumque id sit ratione. « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25,40).

1933 Idem officium extenditur ad illos qui aliter ac nos cogitant vel agunt. Christi doctrina eo usque pervenit ut offensarum requirat veniam. Eadem praeceptum amoris, quod proprium est novae Legis, ad omnes extendit inimicos (cf. Mt 5,43-44). Liberatio in Evangelii spiritu cum odio inimici tamquam personae incompossibilis est, non tamen cum odio mali quod ille tamquam inimicus peragit.

II. Aequalitas et differentiae inter homines

1934 Omnes homines, ad unius Dei imaginem creati, eadem anima rationali praediti, eamdem habent naturam eamdemque originem. Sacrificio Christi redempti, omnes appellantur ad eamdem beatitudinem divinam participandam: omnes ergo eadem gaudent dignitate.

1935 Aequalitas inter homines essentialiter eorum dignitati personali innititur iuribusque quae ex ea manant:
« Omnis (...) discriminandi modus in iuribus personae fundamentalibus, sive socialis sive culturalis, ob sexum, stirpem, colorem, socialem condicionem, linguam aut religionem, superandus et removendus est, utpote Dei proposito contrarius »(1411).
(1411) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 29: AAS 58 (1966) 1048-1049.


1936 Homo, cum in mundum venit, non omnibus gaudet quae ad vitae suae, corporalis et spiritualis, progressionem sunt necessaria. Ipse aliis eget. Differentiae apparent quae cum aetate, cum capacitatibus physicis, cum habilitatibus intellectualibus et moralibus, cum commerciis quibus quisque potuit perfrui, cum distributione divitiarum sunt conexae(1412). « Talenta » non aequaliter distribuuntur (cf. Mt 25,14-30 Lc 19,11-27).
(1412) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 29: AAS 58 (1966) 1048.


1937 Hae differentiae ad propositum pertinent Dei qui vult alium ab alio ea recipere quibus eget, illosque, quibus « talenta » praesto sunt particularia, ea illis communicare qui eisdem egent. Differentiae personas ad generositatem, ad benevolentiam et ad communicationem excitant et saepe obligant; culturas stimulant ut aliae alias locupletent:
« Cur tam diversas posui (virtutes) ut uni non omnes praebeam, sed huic aliam istique aliam particularem? (...) Alii caritatem praecipue dabo; alii, iustitiam; huic, humilitatem; isti, fidem vivam. (...) Atque ita multa dona et gratias virtutis aliarumque rerum spiritualium et corporalium (...) ego cum maxima inaequalitate omnia distribui qui in uno non omnia posui, ut necessario habeatis occasionem exercendi caritatem, alii relate ad alios; (...) volui alium alio egere et meos esse ministros pro administratione gratiarum atque donorum quae a me receperunt »(1413).
(1413) Sancta Catharina Senensis, Il dialogo della Divina provvidenza, 7: ed. G. Cavallini (Roma 1995) p. 23-24.


1938 Etiam iniquae inaequalitates exsistunt quae millia millium virorum et mulierum percutiunt. Ipsae Evangelio aperte contradicunt:
« Aequalis personarum dignitas postulat ut ad humaniorem et aequam vitae condicionem deveniatur. Etenim nimiae inter membra vel populos unius familiae humanae inaequalitates oeconomicae et sociales scandalum movent, atque iustitiae sociali, aequitati, personae humanae dignitati, necnon paci sociali et internationali adversantur »(1414).
(1414) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 29: AAS 58 (1966) 1049.


III. Humana solidarietas

1939 Solidarietatis principium, quod etiam « amicitiae » vel « caritatis socialis » nomine enuntiatur, exigentia est directa humanae et christianae fraternitatis:(1415)
Erroris caput « primum, tam late in praesens pernicioseque vulgatum, oblivione continetur mutuae illius hominum necessitudinis caritatisque, quam quidem cum communis origo postulat, ac rationabilis omnium hominum naturae aequalitas, ad quaslibet iidem gentes pertineant, tum Redemptionis sacrificium praecipit, quod Christus Dominus expiandis animis Aeterno Patri in ara crucis obtulit »(1416).
(1415) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, SRS 38-40: AAS 80 (1988) 564-569; Id., Litt. enc. Centesimus annus,
CA 10: AAS 83 (1991) 805-806.
(1416) Pius XII, Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS 31 (1939) 426.


1940 Solidarietas imprimis in bonorum manifestatur distributione et in remuneratione laboris. Conatum etiam implicat pro ordine sociali iustiore in quo tensiones melius possint resolvi et in quo ipsae exitum conciliatum possint facilius invenire.

1941 Problemata socialia et oeconomica solvi nequeunt nisi cum omnium solidarietatis formarum adiutorio: solidarietatis pauperum inter se, divitum et pauperum, operariorum inter se, eorum qui in negotio laborem locant et eorum qui in eo illum recipiunt, solidarietatis inter nationes et inter populos. Internationalis solidarietas est ordinis moralis exigentia. Mundi pax partim ex ea pendet.

1942 Solidarietatis virtus bonorum materialium ambitum excedit. Ecclesia spiritualia fidei distribuens bona, bonorum temporalium progressionem insuper adiuvit, cui saepe novas aperuit vias. Sic, per saeculorum decursum, verbum Domini ad effectum est deductum: « Quaerite autem primum Regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis » (Mt 6,33):
« Ac si, abhinc duo millia annorum, in anima Ecclesiae, sensus responsabilitatis collectivae omnium pro omnibus non vivat et perseveret, ex quo usque ad heroicam caritatem moti sunt et moventur spiritus, nempe monachi agricolae, servorum liberatores, infirmorum sanatores, fidem, civilem cultum et scientiam omnibus aetatibus omnibusque gentibus afferentes, ad condiciones sociales creandas quae solae sunt capaces vitam homine et christiano dignam efficiendi possibilem et facilem »(1417).
(1417) Pius XII, Nuntius radiophonicus (iunii iunii 1941): AAS 33 (1941) 204.


Compendium

1943 Societas iustitiam praestat socialem, cum condiciones adimplet quae associationibus et singulis individuis id obtinere permittunt quod illis debetur.

1944 Personae humanae observantia alterum tamquam « alterum seipsum » considerat. Eadem observantiam supponit iurium fundamentalium, quae ex intrinseca personae profluunt dignitate.

1945 Aequalitas inter homines eorum dignitati personali innititur iuribusque quae ex ea derivantur.

1946 Differentiae inter personas ad consilium pertinent Dei qui vult nos mutuo aliis egere. Illae caritatem debent excitare.

1947 Aequalis personarum humanarum dignitas conatum exigit ad nimias inaequalitates sociales et oeconomicas reducendas. Eadem ad iniquarum inaequalitatum impellit suppressionem.

1948 Solidarietas virtus est eminenter christiana. Bonorum spiritualium adhuc magis quam materialium exercet participationem.


CAPUT TERTIUM

SALUS DEI: LEX ET GRATIA


1949 Homo, ad beatitudinem vocatus, sed peccato vulneratus, Dei eget salute. Auxilium divinum ei in Christo pervenit per Legem, quae eum dirigit atque in gratia quae eum sustinet:
« Cum metu et tremore vestram salutem operamini; Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro Suo beneplacito » (
Ph 2,12-13).



ARTICULUS 1: LEX MORALIS

1950 Lex moralis est Sapientiae divinae opus. Sensu biblico, definiri potest tamquam instructio paterna, Dei paedagogia. Homini praescribit vias, agendi regulas quae ad promissam ducunt beatitudinem; mali vetat vias quae a Deo Eiusque avertunt amore. Eadem simul in suis praeceptis firma et in suis promissis est amabilis.

1951 Lex regula est agendi ab auctoritate competenti propter bonum commune promulgata. Lex moralis ordinem rationalem praesupponit inter creaturas pro earum bono et propter earum finem a potentia, sapientia et bonitate Creatoris stabilitum. Omnis lex in Lege aeterna suam primam et ultimam invenit veritatem. Lex, tamquam participatio providentiae Dei vivi, Creatoris et Redemptoris omnium, a ratione declaratur et stabilitur. « Ordinatio rationis lex nominatur »:(1418)
« Ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset, qui Legem a Deo sumeret, utque animal rationale, intellectus et scientiae capax, ipsa quoque libertate rationali contineretur, Ei subiectus, qui subiecerat illi omnia »(1419).
(1418) Leo XIII, Litt. enc. Libertas praestantissimum: Leonis XIII Acta 8,218; cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 90, a. 1: Ed. Leon. 7, 149-150.
(1419) Tertullianus, Adversus Marcionem, 2, 4, 5: CCL 1, 479 (PL 2, 315).


1952 Diversae sunt legis moralis expressiones, et quidem omnes inter se cohaerent: Lex aeterna, fons omnium legum in Deo; lex naturalis; Lex revelata Legem veterem Legemque continens novam seu evangelicam; tandem leges civiles et ecclesiasticae.

1953 Lex moralis suam plenitudinem suamque unitatem invenit in Christo. Ipse Iesus Christus est perfectionis via. Ipse finis est Legis, quia solus Ipse docet et praebet iustitiam Dei: « Finis enim Legis Christus ad iustitiam omni credenti » (Rm 10,4).

I. Lex moralis naturalis

1954 Homo sapientiam et bonitatem participat Creatoris, qui ei dominium contulit eius actuum et facultatem se gubernandi iuxta veritatem et bonum. Lex naturalis sensum moralem exprimit originalem qui homini permittit ratione discernere quid bonum sit et malum, veritas et mendacium:
« Lex naturalis (...) scripta est et insculpta in hominum animis singulorum, quia ipsa est humana ratio recte facere iubens et peccare vetans. Ista vero humanae rationis praescriptio vim habere legis non potest, nisi quia altioris est vox atque interpres rationis, cui mentem libertatemque nostram subiectam esse oporteat »(1420).
(1420) Leo XIII, Litt. enc. Libertas praestantissimum: Leonis XIII Acta 8,219.


1955 Lex divina et naturalis(1421) homini ostendit viam sequendam ut bonum exerceat atque finem consequatur suum. Lex naturalis prima et essentialia enuntiat praecepta quae vitam regunt moralem. Tamquam fundamentum habet appetitionem Dei et submissionem Ei, qui fons est et iudex omnis boni, atque etiam sensum alterius tamquam aequalis sibimet ipsi. Quoad sua praecipua praecepta exprimitur in Decalogo. Haec lex dicitur naturalis non per relationem ad entia irrationabilia, sed quia ratio, quae illam promulgat, ad naturam humanam proprie pertinet:
« Ubi ergo scriptae sunt (istae regulae), nisi in libro lucis illius quae veritas dicitur unde omnis lex iusta describitur et in cor hominis qui operatur iustitiam non migrando sed tamquam imprimendo transfertur, sicut imago ex anulo et in ceram transit et anulum non relinquit? »(1422).
Lex naturae « non aliud est nisi lumen intellectus insitum nobis a Deo, per quod cognoscimus quid agendum et quid vitandum. Hoc lumen et hanc legem dedit Deus homini in creatione »(1423).
(1421) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 89: AAS 58 (1966) 1111-1112.
(1422) Sanctus Augustinus, De Trinitate, 14, 15, 21: CCL 50A, 451 (PL 42, 1052).
(1423) Sanctus Thomas Aquinas, In duo praecepta caritatis et in decem Legis praecepta expositio, c. 1: Opera omnia, v. 27 (Parisiis 1875) p. 144.


1956 Lex naturalis, in uniuscuiusque hominis corde praesens et ratione stabilita, in suis praeceptis est universalis et eius auctoritas ad omnes extenditur homines. Dignitatem exprimit personae atque eius iurium eiusque officiorum fundamentalium basim determinat:
« Est quidem vera lex recta ratio, naturae congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo, vetando a fraude deterreat. (...) Huic legi nec obrogari fas est, neque derogari aliquid ex hac licet, neque tota abrogari potest »(1424).
(1424) Marcus Tullius Cicero, De re publica, 3, 22, 33: Scripta quae manserunt omnia, Bibliotheca Teubneriana fasc. 39, ed. K. Ziegler, (Leipzig 1969) p. 96.


1957 Legis naturalis applicatio valde diversa est; accommodatam multiplicitati condicionum vitae, secundum loca, aetates et circumstantias, potest requirere deliberationem. Attamen lex naturalis, in culturarum diversitate, tamquam regula permanet homines coniungens inter se eisque, praeter inevitabiles differentias, communia imponens principia.

1958 Lex naturalis est immutabilis(1425) et, per historiae mutationes, permanens; sub fluxu subsistit idearum et morum eorumque sustinet progressum. Regulae, quae illam exprimunt, substantialiter perseverant validae. Etiamsi eius principia pernegentur, ipsa destrui non potest neque ex hominis corde auferri. In individuorum et societatum vita semper ipsa resurgit:
« Furtum certe punit Lex Tua, Domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas »(1426).
(1425) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 10: AAS 58 (1966) 1033.
(1426) Sanctus Augustinus, Confessiones, 2, 4, 9: CCL 27, 21 (PL 32, 678).


1959 Lex naturalis, optimum Creatoris opus, fundamenta praebet solida, super quae homo aedificium construere potest moralium regularum quae eius dirigant electiones. Etiam basim moralem statuit pernecessariam ad communitatem hominum aedificandam. Ea denique necessariam basim providet legi civili, quae ad eam refertur, sive per deliberationem quae conclusiones ex eiusdem deducit principiis, sive per positivae et iuridicae naturae additiones.

1960 Legis naturalis praecepta clare et immediate ab omnibus non percipiuntur. In praesenti condicione, gratia et Revelatio sunt homini peccatori necessariae, ut religiosae et morales veritates « ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint »(1427). Lex naturalis Legi revelatae et gratiae fundamentum praebet a Deo praeparatum et Spiritus operi congruens.
(1427) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 2:
DS 3005 Pius XII, Litt. enc. Humani generis: DS 3876


II. Lex vetus

1961 Deus, noster Creator nosterque Redemptor, Sibi Israel tamquam populum elegit Suum eique Suam revelavit Legem, Adventum Christi sic praeparans. Lex Moysis plures exprimit veritates quae naturaliter rationi sunt perviae. Hae intra salutis Foedus inveniuntur declaratae et authentice confirmatae.

1962 Lex vetus primus Legis revelatae est status. Eius praescriptiones morales in decem compendiantur praeceptis. Decalogi praecepta vocationi hominis, ad Dei imaginem formati, iaciunt fundamenta; id vetant quod Dei et proximi contrarium est amori, et id praescribunt quod ei est essentiale. Decalogus lux est conscientiae omnis hominis oblata ad Dei vocationem et vias eidem manifestandas, eumque protegendum contra malum:
A Deo « scriptum est et in tabulis quod in cordibus non legebant »(1428).
(1428) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 57, 1: CCL 39, 708 (PL 36, 673).


1963 Secundum christianam traditionem, Lex sancta (cf. Rm 7,12), spiritalis 192 et bona 193 adhuc est imperfecta. Tamquam paedagogus (cf. Ga 3,24), id ostendit quod facere oportet, sed ex se vim, gratiam Spiritus non praebet, ad illam adimplendam. Illa, propter peccatum, quod tollere nequit, lex manet servitutis. Iuxta sanctum Paulum, munus habet praesertim denuntiandi et manifestandi peccatum quod « legem concupiscentiae » (cf. Rm 7) in hominis corde constituit. Tamen Lex primus permanet gressus in Regni via. Populum electum et unumquemque christianum praeparat et disponit ad conversionem et ad fidem in Deum Salvatorem. Doctrinam praebet quae in perpetuum tamquam verbum Dei subsistit.

1964 Lex vetus quaedam est praeparatio ad Evangelium. « Lex et disciplina erat illis et prophetia futurorum »(1429). A peccato vaticinatur et praeannuntiat liberationis opus quod adimplebitur cum Christo, eadem Novo Testamento imagines, « typos », symbola praebet ad vitam secundum Spiritum exprimendam. Lex denique doctrina librorum sapientialium perficitur et Prophetarum qui eam ad Novum Foedus et caelorum Regnum dirigunt:
« Fuerunt (...) aliqui in statu Veteris Testamenti habentes caritatem et gratiam Spiritus Sancti, qui principaliter exspectabant promissiones spirituales, et aeternas. Et secundum hoc pertinebant ad Legem novam. Similiter etiam in Novo Testamento sunt aliqui carnales nondum pertingentes ad perfectionem novae Legis, quos oportuit etiam in Novo Testamento induci ad virtutis opera per timorem poenarum, et per aliqua temporalia promissa. Lex autem vetus etsi praecepta caritatis daret, non tamen per eam dabatur Spiritus Sanctus, per quem "diffunditur caritas in cordibus nostris", ut dicitur Rom 5,5 »(1430).
(1429) 5 Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 15, 1: SC 100,548 (PG 7, 1012).
(1430) 5 Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 107, a. 1, ad 2: Ed. Leon. 7, 279.


III. Lex nova seu Lex evangelica

1965 Lex nova seu Lex evangelica in terris perfectio est Legis divinae, naturalis et revelatae. Ea opus est Christi et in sermone montano praesertim exprimitur. Ea Spiritus Sancti est etiam opus et, per Illum, caritatis lex efficitur interior: « Consummabo super domum Israel et super domum Iudae Testamentum Novum (...) dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum » (He 8,8 He 8,10) (cf. Ier 31,31-34).

1966 Lex nova est Spiritus Sancti gratia fidelibus per fidem in Christum donata. Per caritatem operatur, et Domini utitur sermone ut nos doceat quid facere oporteat, atque sacramentis ut nobis gratiam communicet ad id agendum:
« Sermonem quem locutus est Dominus noster Iesus Christus in monte, sicut in evangelio secundum Matthaeum legimus, si quis pie sobrieque consideraverit, puto quod inveniet in eo, quantum ad mores optimos pertinet, perfectum vitae christianae modum (...). Hoc dixi, ut appareat istum sermonem omnibus praeceptis quibus christiana vita informatur, esse perfectum »(1431).
(1431) Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 1, 1, 1: CCL 35, 1-2 (PL 34, 1229-1231).


1967 Lex evangelica Legem veterem adimplet (cf. Mt 5,17-19), perpolit, superat et perficit. In beatitudinibus divinas adimplet promissiones eas elevans easque ad « Regnum caelorum » ordinans. Ad eos se dirigit qui ad hanc novam spem accipiendam cum fide sunt dispositi: ad pauperes, humiles, afflictos, corda habentes pura, persecutionem propter Christum patientes, sic inopinatas Regni delineans vias.

1968 Lex evangelica Legis adimplet praecepta. Sermo Domini praescriptiones morales veteris Legis non solvit nec earum minuit valorem, sed earum occultas deducit virtutes et efficit ut ex eis novae oriantur exigentiae: totam earum revelat divinam et humanam veritatem. Nova praecepta non addit externa, sed pervenit usque ad actuum reformandam radicem, cor, ubi homo inter purum eligit et impurum (cf. Mt 15,18-19), ubi fides, spes et caritas et, cum illis, aliae efformantur virtutes. Evangelium sic Legem ducit ad suam plenitudinem per imitationem perfectionis Patris caelestis (cf. Mt 5,48), per inimicorum veniam et orationem pro persecutoribus, generositatis divinae ad instar (cf. Mt 5,44).

1969 Lex nova actus exercet religionis: eleemosynam, orationem et ieiunium, eos ordinans ad « Patrem (...) qui videt in abscondito », aliter ac qui cupiunt « ut videantur ab hominibus » (cf. Mt 6,1-6 Mt 6,16-18). Eius oratio est « Pater noster » (cf. Mt 6,9-13).

1970 Lex evangelica electionem implicat decretoriam inter « duas vias » (cf. Mt 7,13-14) et Domini verborum effectionem; 207 ea in regula aurea compendiatur: « Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae » (Mt 7,12) (cf. Lc 6,31).
Tota Lex evangelica in Iesu mandato novo (cf. Jn 13,34) continetur, ut nos invicem diligamus sicut Ipse dilexit nos (cf. Jn 15,12).

1971 Sermoni Domini catechesim moralem doctrinarum apostolicarum addere oportet, sicut Rom 12-15; 1 Cor 12-13; Col 3-4; Eph 4-6; etc. Haec institutio doctrinam Domini cum Apostolorum transmittit auctoritate, praesertim per expositionem virtutum quae ex fide in Christum procedunt et quas caritas, praecipuum Spiritus Sancti donum, animat: « Dilectio sine simulatione. (...) Caritate fraternitatis invicem diligentes (...) spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes » (Rm 12,9-13). Haec catechesis nos etiam docet conscientiae casus tractare sub lumine nostrae ad Christum et ad Ecclesiam relationis (cf. Rm 14 1Co 5-10).

1972 Lex nova appellatur lex amoris, quia ipsa movet ad agendum amore quem Spiritus Sanctus infundit, potius quam timore; lex gratiae, quia virtutem confert gratiae ad agendum per fidem et sacramenta; lex libertatis (cf. Jc 1,25 Jc 2,12), quia nos a ritualibus et iuridicis Legis veteris liberat observantiis, nos inclinat ad sponte agendum sub caritatis impulsu, et nos denique transire facit e condicione servi qui « nescit quid facit dominus eius », ad illam amici Christi « quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis » (Jn 15,15) vel adhuc ad filii heredis condicionem(1432).
(1432) cf. Ga 4,1-7 Ga 21-31 Rm 8,15-17


1973 Lex nova, praeter sua praecepta, etiam implicat consilia evangelica. Traditionalis distinctio inter praecepta Dei et consilia evangelica stabilitur relate ad caritatem, perfectionem vitae christianae. Praecepta destinantur ad id vitandum quod cum caritate componi nequit. Consilia habent, ut scopum, id vitare quod, etiamsi ipsi non sit contrarium, potest impedimento esse caritatis progressioni(1433).
(1433) cf. Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 184, a. 3: Ed. Leon. 10, 453-454.


1974 Consilia evangelica vivam plenitudinem manifestant caritatis nunquam contentae non amplius donandi. Eiusdem testantur impulsum et nostram spiritualem sollicitant promptitudinem. Novae Legis perfectio essentialiter in praeceptis consistit amoris Dei et proximi. Consilia magis directas indicant vias, faciliora media, et exerceri debent secundum uniuscuiusque vocationem:
« Deus non vult unumquemque omnia observare consilia, sed solummodo illa quae secundum personarum, temporum, occasionum et virium diversitatem conveniunt, prout requirit caritas; ipsa enim est, quae, sicut omnium regina virtutum, omnium mandatorum, omnium consiliorum, et denique omnium legum omniumque actionum christianarum, omnibus suum locum, ordinem, tempus praebet et valorem »(1434).
(1434) Sanctus Franciscus de Sales, Traité de l'amour de Dieu, 8, 6: Oeuvres, v. 5 (Annecy 1894) p. 75.


Compendium

1975 Secundum Scripturam, Lex est paterna Dei instructio, homini praescribens vias quae ad promissam ducunt beatitudinem et mali vetans vias.

1976 Lex est « quaedam rationis ordinatio ad bonum commune, ab eo qui curam communitatis habet, promulgata »(1435).
(1435) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 90, a. 4, c: Ed. Leon. 7, 152.


1977 Christus finis est Legis (cf. Rm 10,4). Solus Ipse docet et praebet iustitiam Dei.

1978 Lex naturalis participatio est sapientiae et bonitatis Dei ab homine ad imaginem Creatoris eius formato. Personae humanae exprimit dignitatem et basim constituit eius iurium eiusque officiorum fundamentalium.

1979 Lex naturalis est immutabilis, et permanens per historiae decursum. Regulae, quae eam exprimunt, substantialiter validae perseverant. Fundamentum est necessarium pro regularum moralium aedificatione et pro lege civili.

1980 Lex vetus primus Legis revelatae est status. Eius morales praescriptiones in decem compendiantur praeceptis.

1981 Lex Moysis plures continet veritates quae rationi naturaliter sunt perviae. Deus illas revelavit quia homines in corde suo eas non legebant.

1982 Lex vetus quaedam est ad Evangelium praeparatio.

1983 Lex nova est gratia Spiritus Sancti per fidem in Christum recepta, per caritatem operans. Illa praesertim in sermone Domini exprimitur montano et sacramentis utitur ad nobis gratiam communicandam.

1984 Lex evangelica Legem veterem adimplet, eam superat eamque ad eius ducit perfectionem: eius promissiones per Regni caelorum beatitudines, eius praecepta radicem reformando actuum, nempe cor.

1985 Lex nova est lex amoris, lex gratiae, lex libertatis.

1986 Praeter praecepta, Lex nova consilia continet evangelica. « Sanctitas Ecclesiae item speciali modo fovetur multiplicibus consiliis, quae Dominus in Evangelio discipulis Suis observanda proponit »(1436).
(1436) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 42: AAS 57 (1965) 48.



ARTICULUS 2: GRATIA ET IUSTIFICATIO

I. Iustificatio

1987 Spiritus Sancti gratia vim habet nos iustificandi, id est, nos a nostris lavandi peccatis nobisque communicandi iustitiam Dei per fidem Iesu Christi (cf. Rm 3,22) et per Baptismum: 220
« Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Eo; scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors Illi ultra non dominatur. Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu » (Rm 6,8-11).

1988 Per Spiritus Sancti potentiam, passionem participamus Christi, peccato morientes, et Eius Resurrectionem, nascentes ad vitam novam; membra sumus Eius corporis quod est Ecclesia (cf. 1Co 12), palmites inserti Viti quae Ipse est: (cf. Jn 15,1-4)
« Per Spiritum Dei participes dicimur. (...) Spiritus communicatione divinae naturae consortes efficimur (...). Nec enim alia de causa, hi in quibus Ille est, deificantur »(1437).
(1437) Sanctus Athanasius Alexandrinus, Epistula ad Serapionem, 1, 24: PG 26, 585-588.


1989 Primum gratiae Spiritus Sancti opus est conversio quae iustificationem operatur secundum Iesu nuntium in Evangelii initio: « Paenitentiam agite; appropinquavit enim Regnum caelorum » (Mt 4,17). Sub gratiae motione, homo ad Deum se vertit et a peccato se avertit, veniam et iustitiam sic accipiens ex alto. « Iustificatio (...) non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis »(1438).
(1438) Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 7: DS 1528


1990 Iustificatio hominem solvit a peccato quod Dei contradicit amori et eius cor a peccato purificat. Iustificatio inceptum sequitur misericordiae Dei qui veniam offert. Ipsa hominem reconciliat cum Deo. A servitute peccati liberat et sanat.

1991 Iustificatio est simul iustitiae Dei acceptio per fidem in Iesum Christum. Iustitia rectitudinem amoris divini hic denotat. Una cum iustificatione, fides, spes et caritas in corda infunduntur nostra, et oboedientia voluntati divinae nobis conceditur.

1992 Iustificatio nobis est merita per passionem Christi qui Se tamquam hostiam vivam, sanctam et Deo placitam in cruce obtulit et cuius sanguis instrumentum propitiationis pro omnium hominum peccatis est effectus. Iustificatio per Baptismum, sacramentum fidei, praebetur. Ipsa nos ad iustitiam conformat Dei, qui nos interne per Suae misericordiae potentiam iustos efficit. Tamquam scopum gloriam Dei habet et Christi, et vitae aeternae donum:(1439)
« Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes qui credunt. Non enim est distinctio: omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, iustificati gratis per gratiam Ipsius per Redemptionem, quae est in Christo Iesu; quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine Ipsius ad ostensionem iustitiae Suae, cum praetermisisset praecedentia delicta in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae Eius in hoc tempore, ut sit Ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu » (
Rm 3,21-26).
(1439) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 7: DS 1529


1993 Iustificatio inter gratiam Dei et libertatem hominis cooperationem stabilit. Haec, ex parte hominis, exprimitur in fidei assensu ad verbum Dei qui eumdem ad conversionem invitat, et in caritatis cooperatione impulsui Spiritus Sancti qui assensum praevenit et servat:
« Ita ut tangente Deo cor hominis per Spiritus Sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agat, inspirationem illam recipiens, quippe qui illam et abicere potest, neque tamen sine gratia Dei movere se ad iustitiam coram Illo libera sua voluntate possit »(1440).
(1440) Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 5:
DS 1525


1994 Iustificatio est amoris Dei excellentissimum opus in Christo Iesu manifestatum et per Spiritum Sanctum concessum. Sanctus Augustinus impii iustificationem putat opus « prorsus maius (...) esse (...), quam est caelum et terra (...). Et caelum enim et terra transibit; praedestinatorum autem (...) salus et iustificatio permanebit »(1441). Etiam opinatur peccatorum iustificationem superare angelorum in iustitia creationem quatenus misericordiam testatur maiorem.
(1441) Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 72, 3: CCL 36, 508 (PL 35, 1823).


1995 Spiritus Sanctus magister est interior. Iustificatio, efficiens ut « interior homo » (cf. Rm 7,22 Ep 3,16) nascatur, sanctificationem implicat totius hominis:
« Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem. (...) Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam! » (Rm 6,19 Rm 6,22).


Catechismus 1918