Catechismus 1996

II. Gratia

1996 Nostra iustificatio a gratia venit Dei. Gratia est favor, auxilium gratuitum quod Deus nobis praebet ut Eius vocationi respondeamus: filios Dei fieri (cf. Jn 1,12-18), filios adoptivos, 230 divinae naturae participes (cf. 2P 1,3-4) et vitae aeternae. 232

1997 Gratia est vitae Dei participatio, ea nos in vitae trinitariae introducit intimitatem: per Baptismum, christianus gratiam participat Christi, Capitis corporis Eius. Tamquam « filius adoptivus », deinceps Deum potest « Patrem », in unione cum Filio unico, appellare. Vitam recipit Spiritus, qui ei caritatem inspirat et qui Ecclesiam format.

1998 Haec vocatio ad vitam aeternam est supernaturalis. Prorsus a gratuito Dei dependet incepto, quia Ipse solus Seipsum revelare potest atque donare. Ea facultates superat intelligentiae et vires voluntatis humanae, sicut et omnis creaturae (cf. 1Co 2,7-9).

1999 Christi gratia donum est gratuitum, quod Deus nobis praebet, vitae Eius per Spiritum Sanctum in animam nostram infusae ad eidem medendum a peccato eamque sanctificandam: illa est gratia sanctificans seu deificans, in Baptismo recepta. Ipsa est in nobis operis sanctificationis fons: (cf. Jn 4,14 Jn 7,38-39)
« Si quis ergo in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos Sibi per Christum » (2Co 5,17-18).

2000 Gratia sanctificans donum est habituale, dispositio stabilis et supernaturalis ipsam perficiens animam ut eam capacem efficiat vivendi cum Deo et propter Eius amorem agendi. Distinguendae sunt gratia habitualis, dispositio permanens ad vivendum et agendum secundum divinam vocationem, et gratiae actuales quae interventus designant divinos sive in conversionis initio sive in operis sanctificationis decursu.

2001 Praeparatio hominis ad gratiam accipiendam iam opus est gratiae. Haec necessaria est ut nostra suscitetur et sustineatur cooperatio ad iustificationem per fidem et ad sanctificationem per caritatem. Deus id in nobis perficit quod incepit, « quoniam Ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens »:(1442)
« Ubi quidem operamur et nos, sed Illo operante cooperamur, quia misericordia Eius praevenit nos. Praevenit autem, ut sanemur, quia et subsequetur ut etiam sanati vegetemur; praevenit, ut vocemur, subsequetur ut glorificemur; praevenit, ut pie vivamus, subsequetur ut cum Illo semper vivamus, quia sine Illo nihil facere possumus »(1443).
(1442) Sanctus Augustinus, De gratia et libero arbitrio, 17,33: PL 44, 901.
(1443) Sanctus Augustinus, De natura et gratia, 31, 35: CSEL 49, 258-259 (PL 44, 264).


2002 Liberum Dei inceptum liberam hominis responsionem exigit, quia Deus hominem ad Suam creavit imaginem, ei, cum libertate, conferens potestatem Ipsum cognoscendi et amandi. Anima solummodo libere communionem ingreditur amoris. Deus immediate tangit et directe movet cor hominis. In homine posuit appetitionem ad veritatem et bonum quam solum Ipse complere potest. « Vitae aeternae » promissiones respondent, ultra omnem spem, huic appetitioni:
« Ut id, quod Tu post opera Tua bona valde, quamvis ea quietus feceris, requievisti septimo die, hoc praeloquatur nobis vox Libri Tui, quod et nos post opera nostra ideo bona valde, quia Tu nobis ea donasti, Sabbato vitae aeternae requiescamus in Te »(1444).
(1444) Sanctus Augustinus, Confessiones, 13, 36, 51: CCL 27, 272 (PL 32, 868).


2003 Gratia imprimis et praesertim donum est Spiritus qui nos iustificat et sanctificat. Sed gratia etiam illa dona includit quae Spiritus nobis largitur ad nos Suo operi sociandos, ad nos efficiendos capaces qui aliorum saluti et corporis Christi, Ecclesiae, collaboremus incremento. Haec sunt gratiae sacramentales, dona diversis sacramentis propria. Praeterea gratiae speciales habentur, quae etiam charismata appellantur secundum verbum graecum a sancto Paulo adhibitum, quod favorem, donum gratuitum, beneficium significat(1445). Quaecumque earum est indoles, quandoque extraordinaria, sicut miraculorum vel linguarum donum, charismata ad gratiam ordinantur sanctificantem, et ut scopum commune bonum habent Ecclesiae. Ad servitium sunt caritatis quae Ecclesiam aedificat (cf. 1Co 12).
(1445) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 12: AAS 57 (1965) 16-17.


2004 Inter gratias speciales, oportet mentionem facere gratiarum status quae responsabilitatum vitae christianae et ministeriorum in Ecclesia comitantur exercitium:
« Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis differentes; sive prophetiam secundum rationem fidei; sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; sive qui exhortatur, in exhortatione; qui tribuit in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate » (
Rm 12,6-8).

2005 Gratia, supernaturalis cum sit, nostrae se subducit experientiae et non nisi per fidem potest cognosci. Non possumus igitur nostris animi sensibus vel nostris operibus inniti ut exinde deducamus nos iustificatos esse vel salvatos(1446). Tamen secundum Domini verbum: « Ex operibus eorum cognoscetis eos » (Mt 7,20), consideratio beneficiorum Dei in vita nostra et in sanctorum vita nobis pignus offert gratiam in nobis operari nosque incitat ad fidem semper maiorem et ad habitum fretae paupertatis.
Quaedam ex pulcherrimis huius habitus illustrationibus in responsione sanctae Ioannae de Arco invenitur ad captiosam eius iudicum ecclesiasticorum quaestionem « Interrogata an sciat quod ipsa sit in gratia Dei: Respondit: "Si ego non sim, Deus ponat me; si ego sim, Deus me teneat in illa" »(1447).
(1446) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 9: DS 1533-1534
(1447) Sancta Ioanna de Arco, Dictum: Procès de condamnation, ed. P. Tisset (Paris 1960) p. 62.


« In sanctorum concilio celebraris, et eorum coronando merita Tua dona coronas »(1448).
(1448) Praefatio de sanctis, :: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 428; cf « Doctor gratiae », Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 102, 7: CCL 40, 1457 (PL 37, 1321).


III. Meritum

2006 Verbum « meritum » generatim designat retributionem quam debet communitas vel societas propter cuiusdam ex suis membris actionem quae, tamquam bonum vel malum factum, mercede vel sanctione percipitur digna. Meritum ad virtutem pertinet iustitiae iuxta aequalitatis principium, quod illam regit.

2007 Coram Deo, in sensu stricti iuris, meritum ex parte hominis non habetur. Inter Eum et nos inaequalitas mensura caret, quia omnia ab Eo, nostro accepimus Creatore.

2008 Hominis meritum coram Deo in vita christiana ex eo provenit quod Deus hominem operi gratiae Suae sociare libere disposuit. Dei actio paterna per suum impulsum prima est, et operatio hominis libera in sua cooperatione est secunda, ita ut bonorum operum merita gratiae Dei imprimis sint tribuenda, deinde fideli. Ceterum, ipsum hominis meritum in Deum revertit, quia eius bona opera in Christo procedunt a Spiritus Sancti inceptis et auxiliis.

2009 Adoptio filialis, nos, per gratiam, reddens naturae divinae participes, secundum iustitiam Dei gratuitam, verum meritum nobis potest conferre. Ibi ius habetur per gratiam, ius amoris plenum, quod nos « coheredes » facit Christi et dignos qui vitae aeternae hereditatem promissam obtineamus(1449). Nostrorum bonorum operum merita dona sunt bonitatis divinae. 244 « Ante gratia donabatur, modo debitum redditur. (...) Dona Ipsius sunt merita tua »(1450).
(1449) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 16:
DS 1546
(1450) Sanctus Augustinus, Sermo 298,4-5: SPM 1, 98-99 (PL 38, 1367).


2010 Cum inceptum in ordine gratiae ad Deum pertineat in conversionis, veniae et iustificationis origine, nemo primam gratiam mereri potest. Sub Spiritus Sancti et caritatis motione, possumus exinde mereri pro nobismet ipsis et pro aliis gratias pro nostra sanctificatione, pro augmento gratiae et caritatis, sicut pro vita aeterna obtinenda utiles. Ipsa bona temporalia, sicut valetudinem, amicitiam, secundum Dei sapientiam mereri possumus. Hae gratiae et haec dona obiectum sunt orationis christianae. Haec nostrae providet indigentiae gratiae ad actiones meritorias.

2011 Christi caritas est in nobis omnium nostrorum meritorum fons coram Deo. Gratia, nos cum Christo amore coniungens activo, qualitatem nostrorum actuum praestat supernaturalem et, consequenter, eorum meritum coram Deo sicut coram hominibus. Sancti semper vivam habuerunt conscientiam merita eorum pura esse gratiam:
« Post terrae exilium, spero me esse profecturam ad Te in Patria fruendum, sed nolo ad caelum congerere merita, volo propter Tuum solum amorem laborare (...). Vespere huius vitae coram Te vacuis apparebo manibus, non enim a Te peto, Domine, ut mea aestimes opera. Omnes iustitiae nostrae ante oculos Tuos habent maculas. Volo igitur Tua propria revestiri iustitia et a Tuo amore possessionem Tui Ipsius recipere aeternam... »(1451).
(1451) Sancta Theresia a Iesu Infante, Acte d'offrande à l'Amour miséricordieux: Récréations pieuses - Prières (Paris 1992) p. 514-515.


IV. Sanctitas christiana

2012 « Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (...). Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii Eius, ut sit Ipse primogenitus in multis fratribus; quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit » (Rm 8,28-30).

2013 « Omnes christifideles cuiuscumque status vel ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem » vocantur(1452). Omnes vocantur ad sanctitatem: « Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est » (Mt 5,48):
« Ad quam perfectionem adipiscendam fideles vires secundum mensuram donationis Christi acceptas adhibeant, ut (...) voluntatem Patris in omnibus obsequentes, gloriae Dei et servitio proximi toto animo sese devoveant. Ita sanctitas populi Dei in abundantes fructus excrescet, sicut in Ecclesiae historia per tot sanctorum vitam luculenter commostratur »(1453).
(1452) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 40: AAS 57 (1965) 45.
(1453) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 40: AAS 57 (1965) 45.


2014 Spiritualis progressus ad semper arctiorem cum Christo tendit unionem. Haec unio appellatur « mystica », quia mysterium Christi per sacramenta * « sancta mysteria » * participat et, in Ipso, Sanctissimae Trinitatis mysterium. Deus nos omnes ad hanc intimam cum Eo vocat unionem, etiamsi gratiae speciales vel signa extraordinaria huius vitae mysticae solum quibusdam concedantur ad donum gratuitum omnibus factum manifestandum.

2015 Perfectionis iter transit per crucem. Sanctitas non habetur sine abrenuntiatione et sine spirituali certamine (cf. 2Tm 4). Spiritualis progressus ascesim implicat et mortificationem quae gradatim ducunt ad vivendum in beatitudinum pace et gaudio:
« Neque unquam se sistit ascendens, ex principio sumens principium, neque in se perficitur eorum quae sunt semper maiora principium. In iis enim quae sunt cognita, nunquam ascendentis sistitur desiderium »(1454).
(1454) Sanctus Gregorius Nyssenus, In Canticum homilia 8: Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger-H. Langerbeck, v. 6 (Leiden 1960) p. 247 (PG 44, 941).


2016 Nostrae Matris sanctae Ecclesiae filii recte gratiam perseverantiae finalis et retributionem a Deo sperant Patre suo propter bona opera cum Eius gratia peracta in communione cum Iesu(1455). Credentes, eamdem vitae servantes regulam, participant « beatam spem » eorum quos misericordia divina congregat in « Civitatem sanctam Ierusalem novam (...) descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo » (Ap 21,2).
(1455) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, canon 26: DS 1576


Compendium

2017 Spiritus Sancti gratia nobis Dei iustitiam confert. Spiritus nos per fidem et Baptismum passioni et resurrectioni Christi coniungens, vitae Ipsius facit participes.

2018 Iustificatio, sicut conversio, duos exhibet aspectus. Sub gratiae motione, homo se ad Deum vertit et a peccato se avertit, sic veniam et iustitiam accipiens ex alto.

2019 Iustificatio remissionem peccatorum, sanctificationem et renovationem implicat interioris hominis.

2020 Iustificatio nobis per Christi passionem est merita. Nobis per Baptismum conceditur. Nos ad iustitiam conformat Dei qui nos iustos facit. Tamquam scopum habet gloriam Dei et Christi, et vitae aeternae donum. Ea excellentissimum est misericordiae Dei opus.

2021 Gratia est auxilium quod Deus nobis praebet ad nostrae respondendum vocationi ut Eius filii efficiamur adoptivi. Ea nos in intimitatem vitae trinitariae introducit.

2022 Divinum in opere gratiae inceptum liberam hominis responsionem praevenit, praeparat et suscitat. Gratia profundis libertatis humanae respondet aspirationibus; eam appellat ad secum cooperandum eamque perficit.

2023 Gratia sanctificans donum est gratuitum, quod Deus nobis praebet, vitae Eius, a Spiritu Sancto in nostram animam infusae ad eidem medendum a peccato eamque sanctificandam.

2024 Gratia sanctificans nos « Deo gratos » reddit. Charismata, gratiae speciales Spiritus Sancti, ad gratiam sanctificantem ordinantur et tamquam scopum bonum Ecclesiae habent commune. Deus etiam per multiplices gratias actuales agit quae a gratia habituali, in nobis permanenti, distinguuntur.

2025 Pro nobis coram Deo meritum non est nisi quod liberum Dei consequitur consilium, hominem sociandi operi Suae gratiae. Meritum imprimis pertinet ad Dei gratiam, secundo loco ad hominis cooperationem. Hominis meritum ad Deum revertit.

2026 Spiritus Sancti gratia, propter nostram adoptivam filiationem, potest nobis verum conferre meritum secundum iustitiam Dei gratuitam. Caritas est in nobis praecipuus meriti coram Deo fons.

2027 Nemo primam potest mereri gratiam quae conversionis est origo. Sub Spiritus Sancti motione, pro nobismet ipsis et pro aliis gratias omnes possumus mereri utiles ad perveniendum in vitam aeternam, sicut etiam bona temporalia necessaria.

2028 « Omnes christifideles (...) ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem » vocantur(1456). « In virtute vero hunc ab Apostolo perfectionis terminum esse didicimus, quod nullus in ipsa sit terminus »(1457).
(1456) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 40: AAS 57 (1965).
(1457) Sanctus Gregorius Nyssenus, De vita Moysis, 1, 5: ed. M. Simonetti (Vicenza 1984) p. 10 (PG 44, 300).


2029 « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me » (Mt 16,24).



ARTICULUS 3: ECCLESIA, MATER ET MAGISTRA

2030 In Ecclesia, in communione cum omnibus baptizatis, christianus suam adimplet vocationem. Ab Ecclesia, Dei accipit Verbum quod doctrinas continet « Legis Christi » (cf. Ga 6,2). Ab Ecclesia, sacramentorum recipit gratiam quae illum in « via » sustinet. Ab Ecclesia, exemplum sanctitatis discit; cuius figuram et fontem in sanctissima Virgine Maria agnoscit; eam in authentico discernit testimonio eorum qui secundum eam vivunt; eam in traditione detegit spirituali et in longa historia sanctorum qui illum praecesserunt et quos liturgia celebrat in calendarii sanctorum decursu.

2031 Moralis vita cultus est spiritualis. « Exhibemus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem » (cf. Rm 12,1) , in Christi corpore quod efformamus et in communione cum Eucharistiae Eius oblatione. In liturgia et in sacramentorum celebratione, oratio et doctrina coniunguntur cum gratia Christi ad modum agendi christianum illustrandum et nutriendum. Sicut vitae christianae complexus, vita moralis suum fontem et culmen in Sacrificio invenit eucharistico.

I. Vita moralis et Magisterium Ecclesiae

2032 Ecclesia, « columna et firmamentum veritatis » (1Tm 3,15), « solemne Christi mandatum annuntiandi veritatem salutarem (...) ab Apostolis recepit »(1458). « Ecclesiae competit semper et ubique principia moralia etiam de ordine sociali annuntiare, necnon iudicium ferre de quibuslibet rebus humanis, quatenus personae humanae iura fundamentalia aut animarum salus id exigant »
(1458) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 17: AAS 57 (1965) 21. (CIC 747, $ 2).

2033 Magisterium Pastorum Ecclesiae in re morali ordinarie in catechesi et in praedicatione exercetur, cum adiutorio operum theologorum et auctorum spiritualium. Sic a generatione in generationem, sub Pastorum ductu et vigilantia, doctrinae moralis christianae transmissum est « depositum », compositum ex summa peculiari regularum, praeceptorum et virtutum a fide in Christum procedentium et a caritate vivificatorum. Haec catechesis traditionaliter sumpsit tamquam fundamentum, una cum Symbolo fidei et Oratione dominica, Decalogum qui vitae moralis enuntiat principia pro omnibus hominibus valida.

2034 Romanus Pontifex et Episcopi, tamquam « doctores authentici seu auctoritate Christi praediti, (...) populo sibi commisso fidem credendam et moribus applicandam praedicant »(1459). Magisterium ordinarium et universale Romani Pontificis et Episcoporum in communione cum ipso fideles docet veritatem credendam, caritatem exercendam, beatitudinem sperandam.
(1459) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 25: AAS 57 (1965) 29.


2035 Gradus supremus participationis in auctoritate Christi a charismate praestatur infallibilitatis. Hoc « tantum patet quantum divinae Revelationis patet depositum »(1460); ad omnia etiam doctrinae, doctrina morali ibi inclusa, extenditur elementa, sine quibus veritates fidei salutares nequeunt custodiri, exponi vel observari(1461).
(1460) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 25: AAS 57 (1965) 30.
(1461) cf. Sacra Congregatio pro Doctrina fidei, Decl. Mysterium Ecclesiae, 3: AAS 65 (1973) 401.


2036 Magisterii auctoritas etiam ad specifica legis naturalis extenditur praecepta, quia eorum observantia, a Creatore postulata, necessaria est ad salutem. Ecclesiae Magisterium, in memoriam revocans legis naturalis praescripta, essentialem exercet partem sui prophetici muneris, hominibus nuntiandi quid ipsi vere sint eisque commemorandi quid ipsi coram Deo esse debeant(1462).
(1462) cf. Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae,
DH 14: AAS 58 (1966) 940.


2037 Lex Dei, Ecclesiae concredita, tamquam via vitae et veritatis, fidelibus traditur. Fideles igitur habent ius (cf. CIC 213) ut de salutaribus instruantur divinis praeceptis, quae iudicium purificant et rationi humanae vulneratae medentur per gratiam. Officium habent constitutiones et decreta observandi proclamata a legitima Ecclesiae auctoritate. Hae determinationes, quamvis disciplinares sint, docilitatem requirunt in caritate.

2038 Ecclesia, in opere docendi et applicandi doctrinam moralem christianam, eget Pastorum sedulitate, theologorum scientia, omnium christianorum hominumque bonae voluntatis adiumento. Fides et Evangelium ductum in rem unicuique experientiam praebent vitae « in Christo », quae eum illuminat et capacem reddit realitates divinas aestimandi et humanas secundum Spiritum Dei (cf. 1Co 2,10-15). Sic Spiritus Sanctus potest humillimis uti ad sapientes et dignitate altiores illustrandos.

2039 Ministeria in spiritu servitii fraterni et obsequii erga Ecclesiam debent exerceri, in nomine Domini (cf. Rm 12,8 Rm 12,11) . Conscientia insimul singulorum, in suo iudicio morali de suis actibus personalibus, vitare debet ne in consideratione individuali sit clausa. Quam optime potest, conari debet ut ad considerationem boni omnium se aperiat, prout in lege morali exprimitur naturali et revelata, et consequenter in lege Ecclesiae et in doctrina authentica Magisterii de quaestionibus moralibus. Opponere non oportet conscientiam personalem et rationem legi morali vel Ecclesiae Magisterio.

2040 Sic potest inter christianos verus spiritus filialis erga Ecclesiam augescere. Ipse est normalis expansio gratiae baptismalis, quae nos in Ecclesiae genuit sinu et membra reddidit corporis Christi. Ecclesia, sua materna sollicitudine, nobis tribuit Dei misericordiam quae omnia nostra superat peccata et in Reconciliationis speciatim agit sacramento. Ipsa, sicut praevidens mater, etiam in sua liturgia, alimentum Verbi et Eucharistiae Domini nobis largitur per dies.

II. Praecepta Ecclesiae

2041 Praecepta Ecclesiae in hac linea vitae moralis cum vita liturgica coniunctae et ab illa nutritae collocantur. Indoles obligatoria harum legum positivarum ab auctoritatibus pastoralibus promulgatarum, pro scopo habet fidelibus providere minimum pernecessarium in orationis spiritu et in morali nisu, in incremento amoris Dei et proximi.

2042 Primum praeceptum (« Diebus Dominicis ceterisque festis de praecepto Missam audire et ab operibus servilibus vacare ») a fidelibus exigit diem in quo resurrectio Domini commemoratur, necnon praecipuas liturgicas festivitates quae Domini, beatae Virginis Mariae et sanctorum honorant mysteria, sanctificare, imprimis eucharisticam participando celebrationem, in qua communitas congregatur christiana, atque ab illis requiescere laboribus et negotiis quae talem horum dierum sanctificationem possint impedire(1463).
Secundum praeceptum (« Peccata saltem semel in anno confiteri ») ad Eucharistiam praestat praeparationem per receptionem sacramenti Reconciliationis, quod opus conversionis et veniae prosequitur Baptismi(1464).
Tertium praeceptum (« Eucharistiae sacramentum saltem in Paschate recipere ») minimum praestat in corporis et sanguinis Domini receptione in conexione cum festis Paschalibus, origine et centro liturgiae christianae(1465).
(1463) cf.
CIC 1246-1248 CIO 880, $ 3. 881, $$ 1. 2. 4.
(1464) cf. CIC 989 .
(1465) cf. CIC 920 CIO 708 CIO 881, $ 3.


2043 Quartum praeceptum (« Diebus ab Ecclesia statutis ab esu carnium abstinere et ieiunium servare ») tempora tuetur asceseos et paenitentiae quae nos ad festa praeparant liturgica et ad acquirendum in nostros instinctus dominium et cordis libertatem(1466).
Quintum praeceptum (« Ecclesiae necessitatibus subvenire ») enuntiat, fideles praeterea obligari ad subveniendum, singulos secundum suam facultatem, materialibus Ecclesiae necessitatibus(1467).
(1466) cf.
CIC 1249-1251 CIO 882.
(1467) cf. CIC 222 CIO 25. Conferentiae Episcopales possunt praeterea quaedam alia ecclesiastica statuere praecepta pro proprio territorio; cf CIC 455


III. Vita moralis et testimonium missionarium

2044 Baptizatorum fidelitas condicio est primaria pro Evangelii annuntiatione et pro Ecclesiae missione in mundo. Salutis nuntius, ut suam veritatis et splendoris vim coram hominibus ostendat, vitae christianorum consignari debet testimonio. « Ipsum testimonium vitae christianae et opera bona spiritu supernaturali exercita, vim habent attrahendi homines ad fidem et ad Deum »(1468).
(1468) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem,
AA 6: AAS 58 (1966) 842.


2045 Christiani, quia membra sunt corporis cuius Christus est Caput (cf. Ep 1,22), suarum persuasionum et suorum morum constantia, ad aedificationem Ecclesiae conferunt. Ecclesia augetur, crescit et expanditur suorum fidelium sanctitate(1469), donec ipsi constituantur « in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi » (Ep 4,13).
(1469) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 39: AAS 57 (1965) 44.


2046 Christiani, sua secundum Christum vita, accelerant Adventum Regni Dei, quod est « Regnum iustitiae, amoris et pacis »(1470). Non ideo sua terrena neglegunt munera; ipsi, suo Magistro fideles, rectitudine, patientia et amore, illa adimplent.
(1470) Domini Nostri Iesu Christi universorum Regis sollemnitas, Praefatio: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 381.


Compendium

2047 Moralis vita cultus est spiritualis. Christianus agendi modus in liturgia et in sacramentorum celebratione suum invenit nutrimentum.

2048 Ecclesiae praecepta ad moralem et christianam attinent vitam, liturgiae unitam et ab illa nutritam.

2049 Magisterium Pastorum Ecclesiae in re morali generatim in catechesi exercetur et in praedicatione, super fundamentum Decalogi qui vitae moralis enuntiat principia pro omni homine valida.

2050 Romanus Pontifex et Episcopi, tamquam doctores authentici, populo Dei fidem credendam et moribus applicandam praedicant. Ad eos etiam pertinet iudicium de moralibus ferre quaestionibus quae ad legem naturalem pertinent et ad rationem.

2051 Infallibilitas Magisterii Pastorum ad omnia doctrinae extenditur elementa, doctrina morali in illis inclusa, sine quibus veritates fidei salutares nequeunt custodiri, exponi vel observari.




SECTIO SECUNDA

DECEM PRAECEPTA



Exodus 20, 2-17 Deuteronomium 5, 6-21
Formula catechetica(1471)
(1471) Catechismus Catholicus, cura et studio P. Card. Gasparri concinnatus (Typis Polyglottis Vaticanis 1933) p. 23-24.

« Ego sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te
de terra Aegypti,
de domo servitutis.
« Ego Dominus Deus tuus,
qui eduxi te
de terra Aegypti,
de domo servitutis
« Ego sum Dominus
Deus tuus: Non habebis
deos alienos coram me.
Non facies tibi sculptile
neque omnem similitudinem eorum,
quae sunt in caelo
desuper et quae in terra
deorsum et quae in aquis sub terra.
Non adorabis ea
neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus.
Deus zelotes,
visitans iniquitatem patrum in filiis
in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me,
et faciens misericordiam
in milia his,
qui diligunt me et custodiunt praecepta mea.
Non habebis deos alienos in conspectu meo.
Non habebis deos alios coram me;
Non assumes Nomen Domini Dei tui in vanum,
nec enim habebit insontem Dominus eum,
qui assumpserit Nomen Domini Dei sui frustra.
Non usurpabis Nomen Domini Dei tui frustra...
Non assumes Nomen Domini Dei tui in vanum
Memento ut diem sabbati sanctifices.
Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua;
septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est;
non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua,
servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena,
qui est intra portas tuas.
Sex enim diebus fecit Dominus
caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt,
et requievit in die septimo;
idcirco benedixit Dominus diei sabbati
et sanctificavit eum.
Observa diem sabbati ut sanctifices eum.
Memento ut dies festos sanctifices;
Honora patrem tuum et matrem tuam,
ut sis longaevus super terram
quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Honora patrem tuum et matrem.
Honora patrem tuum et matrem tuam;
Non occides.
Non occide.
Non occides;
Non moechaberis.
Neque moechaberis
Non moechaberis;
Non furtum facies.
Furtumque non facies.
Non furtum facies;
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium;
Non concupisces domum proximi tui:
Nec concupisces uxorem proximi tui.
Non desiderabis uxorem eius;
non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam,
non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt ».
Nec desiderabis... universa, quae illius sunt ».
Non concupisces eius bona ».



« Magister, quid (...) faciam...? »

2052 « Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? ». Adulescenti hanc Ei quaestionem proponenti, Iesus imprimis respondet necessitatem asseverans agnoscendi Deum tamquam Illum qui « unus est Bonus », tamquam Bonum per excellentiam et tamquam omnis boni fontem. Iesus deinde ei declarat: « Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata ». Et collocutori Suo praecepta memorat quae amorem proximi respiciunt: « Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem ». Iesus denique haec mandata modo compendiat positivo: « Diliges proximum tuum sicut teipsum » (Mt 19,16-19).

2053 Huic primae responsioni adiungitur altera: « Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me » (Mt 19,21). Haec priorem non abrogat. Christi sequela mandatorum includit impletionem. Lex non aboletur (cf. Mt 5,17), sed homo invitatur ad eam reperiendam in persona Magistri sui, qui eius adimpletio est perfecta. In tribus Evangeliis synopticis, vocatio Iesu iuveni diviti directa, ut Eum per oboedientia discipuli sequatur et praeceptorum observantiam, vocationi ad paupertatem et castitatem est proxima (cf. Mt 19,6-12 Mt 21 Mt 19,23-29). Consilia evangelica a mandatis sunt inseparabilia.

2054 Iesus iterum decem sumpsit mandata, sed vim Spiritus manifestavit in eorum littera operantem; praedicavit iustitiam quae illam scribarum superat et Pharisaeorum (cf. Mt 5,20) sicut etiam illam paganorum.4 Omnes mandatorum explicuit exigentias: « Audistis quia dictum est antiquis: Non occides (...). Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio » (Mt 5,21-22).

2055 Cum Ei ponitur quaestio: « Quod est mandatum magnum in Lege? » (Mt 22,36), Iesus respondet: « Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: hoc est magnum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae » (Mt 22,37-40) (cf. Dt 6,5 Lv 19,18). Decalogus est interpretandus luce huius duplicis et unici mandati caritatis, quae Legis est plenitudo:
« Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo Legis est dilectio » (Rm 13,9-10).

Decalogus in sacra Scriptura

2056 Verbum « Decalogus » litteraliter significat « decem verba » (Ex 34,28 Dt 4,13 Dt 10,4). Deus populo Suo super monte sancto haec « decem verba » revelavit. Ea scripsit « Digito Suo » (cf. Ex 31,18 Dt 5,22), aliter ac alia praecepta a Moyse scripta (cf. Dt 31,9 Dt 31,24). Eadem, sensu eminenti, Dei constituunt verba. Nobis in libro Exodi transmittuntur (cf. Ex 20,1-17) et in illo Deuteronomii (cf. Dt 5,6-22). Inde a Vetere Testamento, Libri Sancti ad « decem verba » referuntur(1472), sed in Novo Testamento in Iesu Christo eorum plenus revelabitur sensus.
(1472) Cf, exempli gratia, Os 4,2 Ier 7,9; Ez 18,5-9


2057 Decalogus imprimis in contextu intelligitur Exodi qui, in Veteris Foederis centro, magnus liberans est Dei eventus. « Decem verba » sive tamquam praecepta negativa, prohibitiones, redigantur sive tamquam mandata positiva (sicut « Honora patrem tuum et matrem tuam »), condiciones indicant pro vita a servitute peccati liberata. Decalogus est via vitae:
« Si (...) diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis Eius et custodias mandata Illius et praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te » (
Dt 30,16).
Haec liberatrix Decalogi vis apparet exempli gratia in mandato de requie sabbati, quod pariter advenis destinatur et servis:
« Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento » (Dt 5,15).

2058 « Decem verba » Legem Dei compendiant et proclamant: « Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi » (Dt 5,22). Hac de causa, hae duae tabulae appellantur « Testimonium » (Ex 25,16). Eaedem etenim continent Foederis condiciones inter Deum et Eius populum sanciti. Has « tabulas testimonii » (Ex 31,18 Ex 32,15 Ex 34,29) in « arca » opus erat deponere (Ex 25,16 Ex 40,1-3).

2059 « Decem verba » a Deo intra theophaniam proferuntur (« Facie ad faciem locutus est vobis in monte de medio ignis »: Dt 5,4). Ad Revelationem pertinent quam Deus de Se Ipso deque Sua gloria facit. Mandatorum donum est donum Ipsius Dei atque sanctae Eius voluntatis. Deus, cognitas reddens Suas voluntates, populo Suo Se revelat.

2060 Mandatorum et Legis donum partem constituit Foederis a Deo cum Eius populo sanciti. Secundum librum Exodi, revelatio « decem verborum » conceditur inter Foederis propositionem (cf. Ex 19) et eius conclusionem (cf. Ex 24) * postquam populus se obligavit ad « faciendum » quidquid Dominus dixerat eique « oboediendum » (cf. Ex 24,7). Decalogus nunquam transmittitur nisi post Foederis commemorationem (« Dominus Deus noster pepigit nobiscum Foedus in Horeb »: Dt 5,2).

2061 Praecepta suam plenam significationem recipiunt intra Foedus. Secundum Scripturam, moralis modus agendi hominis totum suum sumit sensum in Foedere et per illud. Primum ex « decem verbis » priorem commemorat amorem Dei erga populum Eius:
« Et quoniam de paradiso libertatis pro poena peccati ad huius mundi ventum fuerat servitutem, idcirco primus sermo Decalogi, id est prima mandatorum Dei vox de libertate profertur dicens: "Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis" (
Ex 20,2 Dt 5,6) »(1473).
(1473) Origenes, In Exodum homilia 8, 1: SC 321,242 (PG 12, 350).


2062 Mandata stricte dicta secundo veniunt loco; implicationes exprimunt condicionis pertinendi ad Deum per Foedus institutae. Moralis exsistentia responsio est ad inceptum Domini plenum amore. Est agnitio, obsequium Deo et cultus actionis gratiarum. Est cooperatio proposito quod Deus in historia prosequitur.

2063 Foedus et dialogus inter Deum et hominem testimonium etiam accipiunt ex eo quod omnia officia in prima enuntiantur persona (« Ego sum Dominus... ») et ad aliud diriguntur subiectum (« Tu... »). In omnibus Dei mandatis, pronomen personale habetur singulare quod eum designat ad quem diriguntur. Deus, simul ac omni populo, unicuique singillatim Suam voluntatem praebet cognoscendam:
« Et erga Deum dilectionem praecipiebat et eam quae ad proximum est iustitiam insinuabat, ut neque iniustus neque indignus sit Deo, praestruens hominem per Decalogum in Suam amicitiam et eam quae circa proximum est concordiam (...). Et ideo similiter (Decalogi verba) permanent apud nos (christianos), extensionem et augmentum, sed non dissolutionem accipientia per carnalem Eius Adventum »(1474).
(1474) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 16, 3-4: SC 100,566-570 (PG 7, 1017-1018).



Catechismus 1996