1983 Codex Iuris Canonici 1619

1619

Firmis cann. 1622 et 1623, nullitates actuum, positivo iure statutae, quae, cum essent notae parti querelam proponenti, non sint ante sententiam iudici denuntiatae, per ipsam sententiam sanantur quoties agitur de causa ad privatorum bonum attinenti.

1620

Sententia vitio insanabilis nullitatis laborat, si:
1 lata est a iudice absolute incompetenti;
2 lata est ab eo, qui careat potestate iudicandi in tribunali in quo causa definita est;
3 iudex vi vel metu gravi coactus sententiam tulit;
4 iudicium factum est sine iudiciali petitione, de qua in can. 1501, vel non institutum fuit adversus aliquam partem conventam;
5 lata est inter partes, quarum altera saltem non habeat personam standi in iudicio;
6 nomine alterius quis egit sine legitimo mandato;
7 ius defensionis alterutri parti denegatum fuit;
8 controversia ne ex parte quidem definita est.

1621

Querela nullitatis, de qua in can. 1620, proponi potest per modum exceptionis in perpetuum, per modum vero actionis coram iudice qui sententiam tulit intra decem annos a die publicationis sententiae.

1622

Sententia vitio sanabilis nullitatis dumtaxat laborat, si:
1 lata est a non legitimo numero iudicum, contra praescriptum can. 1425,n1;
2 motiva seu rationes decidendi non continet;
3 subscriptionibus caret iure praescriptis;
4 non refert indicationem anni, mensis, diei et loci in quo prolata fuit;
5 actu iudiciali nullo innititur, cuius nullitas non sit ad normam can. 1619 sanata;
6 lata est contra partem legitime absentem, iuxta can. 1593,n2

1623

Querela nullitatis in casibus, de quibus in can. 1622, proponi potest intra tres menses a notitia publicationis sententiae.

1624

De querela nullitatis videt ipse iudex qui sententiam tulit; quod si pars vereatur ne iudex, qui sententiam querela nullitatis impugnatam tulit, praeoccupatum animum habeat ideoque eum suspectum existimet, exigere potest ut alius iudex in eius locum subrogetur ad normam can. 1450.

1625

Querela nullitatis proponi potest una cum appellatione, intra terminum ad appellationem statutum.

1626

1. Querelam nullitatis interponere possunt non solum partes, quae se gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi, quoties ipsis ius est interveniendi. 2.
Ipse iudex potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare vel emendare intra terminum ad agendum can. 1623 statutum, nisi interea appellatio una cum querela nullitatis interposita fuerit, aut nullitas sanata sit per decursum termini de quo in can. 1623

1627

Causae de querela nullitatis secundum normas de processu contentioso orali tractari possunt.

Caput II : De Appellatione

1628

Pars quae aliqua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et defensor vinculi in causis in quibus eorum praesentia requiritur, ius habent a sententia appellandi ad iudicem superiorem, salvo praescripto can. 1629

1629

Non est locus appellationi:
1 a sententia ipsius Summi Pontificis vel Signaturae Apostolicae;
2 a sententia vitio nullitatis infecta, nisi cumuletur cum querela nullitatis ad normam can. 1625;
3 a sententia quae in rem iudicatam transiit;
4 a iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habeant vim sententiae definitivae, nisi cumuletur cum appellatione a sententia definitiva;
5 a sententia vel a decreto in causa de qua ius cavet expeditissime rem esse definiendam.

1630

1. Appellatio interponi debet coram iudice a quo sententia prolata sit, intra peremptorium terminum quindecim dierum utilium a notitia publicationis sententiae. 2.
Si ore fiat, notarius eam scripto coram ipso appellante redigat.

1631

Si quaestio oriatur de iure appellandi, de ea videat expeditissime tribunal appellationis iuxta normas processus contentiosi oralis.

1632

1. Si in appellatione non indicetur ad quod tribunal ipsa dirigatur, praesumitur facta tribunali de quo in cann. 1438 et 1439 2.
Si alia pars ad aliud tribunal appellationis provocaverit, de causa videt tribunal quod superioris est gradus, salvo can. 1415

1633

Appellatio prosequenda est coram iudice " ad quem " dirigitur mensem ab eius interpositione, nisi iudex " a quo " longius tempus ad eam prosequendam parti praestituerit.

1634

1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit ut pars ministerium invocet iudicis superioris ad impugnatae sententiae emendationem, adiuncto exemplari huius sententiae et indicatis appellationis rationibus. 2.
Quod si pars exemplar impugnatae sententiae intra utile tempus a tribunali " a quo " obtinere nequeat, interim termini non decurrunt, et impedimentum significandum est iudici appellationis, qui iudicem " a quo " praecepto obstringat officio suo quam primum satisfaciendi. 3. Interea iudex " a quo " debet acta ad normam can. 1474 iudici appellationis transmittere.

1635

Inutiliter elapsis fatalibus appellatoriis sive coram iudice " a quo " sive coram iudice " ad quem ", deserta censetur appellatio.

1636

1. Appellans potest appellationi renuntiare cum effectibus, de quibus in can. 1525 2.
Si appellatio proposita sit a vinculi defensore vel a promotore iustitiae, renuntiatio fieri potest, nisi lex aliter caveat, a vinculi defensore vel promotore iustitiae tribunalis appellationis.

1637

1. Appellatio facta ab actore prodest etiam convento, et vicissim. 2.
Si sive sunt conventi vel actores et ab uno vel contra unum tantum ex ipsis sententia impugnetur, impugnatio censetur ab omnibus et contra omnes facta, quoties res petita est individua aut obligatio solidalis. 3. Si interponatur ab una parte super aliquo sententiae capite, pars adversa, etsi fatalia appellationis fuerint transacta, potest super aliis capitibus incidenter appellare intra terminum peremptorium quindecim dierum a die, quo ipsi appellatio principalis notificata est. 4. Nisi aliud constet, appellatio praesumitur facta contra omnia sententiae capita.

1638

Appellatio exsecutionem sententiae suspendit.

1639

1. Salvo praescripto can. 1683, in gradu appellationis non potest admitti nova petendi causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest, ut prior sententia vel confirmetur vel reformetur sive ex toto sive ex parte. 2.
Novae autem probationes admittuntur tantum ad normam can. 1600.

1640

In gradu appellationis eodem modo, quo in prima instantia, congrua congruis referendo, procedendum est; sed, nisi forte complendae sint probationes, statim post litem ad normam can. 1513,n1 et 1639,n1 contestatam, ad causae discussionem deveniatur et ad sententiam.

Titulus IX : De Re Iudicata Et De Restitutione In Integrum

Caput I : De Re Iudicata

1641

Firmo praescripto can. 1643, res iudicata habetur :
1 si duplex intercesserit inter easdem partes sententia conformis de eodem petito et ex eadem causa petendi;
2 si appellatio adversus sententiam non fuerit intra tempus utile proposita;
3 si, in gradu appellationis, instantia perempta sit vel eidem renuntiatum fuerit;
4 si lata sit sententia definitiva, a qua non datur appellatio ad normam can. 1629

1642

1. Res iudicata firmitate iuris gaudet nec impugnari potest directe, nisi ad normam can. 1645,n1 2.
Eadem facit ius inter partes et dat actionem iudicati atque exceptionem rei iudicatae, quam iudex ex officio quoque declarare potest ad impediendam novam eiusdem causae introductionem.

1643

Numquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum, haud exceptis causis de coniugum separatione.

1644

1. Si duplex sententia conformis in causa de statu personarum prolata sit, potest quovis tempore ad tribunal appellationis provocari, novis iisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita impugnatione allatis. Tribunal autem appellationis intra mensem ab exhibitis novis probationibus et argumentis debet decreto statuere utrum nova causae propositio admitti debeat necne. 2.
Provocatio ad superius tribunal ut nova causae propositio obtineatur, exsecutionem sententiae non suspendit, nisi aut lex aliter caveat aut tribunal appellationis ad normam can. 1650, 3. suspensionem iubeat.

Caput II : De Restitutione In Integrum

1645

1. Adversus sententiam quae transierit in rem iudicatam, dummodo de eius iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum. 2.
De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi :
1 sententia ita probationibus innitatur, quae postea falsae deprehensae sint, ut sine illis probationibus pars sententiae dispositiva non sustineatur;
2 postea detecta fuerint documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia indubitanter probent;
3 sententia ex dolo partis prolata fuerit in damnum alterius;
4 legis non mere processualis praescriptum evidenter neglectum fuerit;
5 sententia adversetur praecedenti decisioni, quae in rem iudicatam transierit.

1646

1. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1645,n2,1-3, petenda est a iudice qui sententiam tulit intra tres menses a die cognitionis eorundem motivorum computandos. 2.
Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1645,n2,4-5, petenda est a tribunali appellationis, intra tres menses a notitia publicationis sententiae; quod si in casu, de quo in can. 1645,n2,5, notitia praecedentis decisionis serius habeatur, terminus ab hac notitia decurrit. 3. Termini de quibus supra non decurrunt, quamdiu laesus minoris sit aetatis.

1647

1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam suspendit. 2.
Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio sit petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem petenti idonea cautione ut, si restituatur in integrum, indemnis fiat.

1648

Concessa restitutione in integrum, iudex pronuntiare debet de merito causae.

Titulus X : De Expensis Iudicialibus et De Gratuito Patrocinio

1649

1. Episcopus, cuius est tribunal moderari, statuat normas:
1 de partibus damnandis ad expensas iudiciales solvendas vel compensandas;
2 de procuratorum, advocatorum, peritorum et interpretum honorariis deque testium indemnitate;
3 de gratuito patrocinio vel expensarum deminutione concedendis;
4 de damnorum refectione quae debetur ab eo qui non solum in iudicio succubuit, sed temere litigavit;
5 de pecuniae deposito vel cautione praestanda circa expensas solvendas et damna reficienda.
2.
A pronuntiatione circa expensas, honoraria et damna reficienda non datur distincta appellatio, sed pars recurrere potest intra quindecim dies ad eundem iudicem, qui poterit taxationem emendare.

Titulus XI : De Exsecutione Sententiae

1650

1. Sententia quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest, salvo praescripto can. 1647 2.
Iudex qui sententiam tulit et, si appellatio proposita sit, etiam iudex appellationis, sententiae, quae nondum transierit in rem iudicatam, provisoriam exsecutionem iubere possunt ex officio vel ad instantiam partis, idoneis, si casus ferat, praestitis cautionibus, si agatur de provisionibus seu praestationibus ad necessariam sustentationem ordinatis, vel alia iusta causa urgeat. 3. Quod si sententia, de qua in n2, impugnetur, iudex qui de impugnatione cognoscere debet, si videt hanc probabiliter fundatam esse et irreparabile damnum ex exsecutione oriri posse, potest vel exsecutionem ipsam suspendere vel eam cautioni subicere.

1651

Non antea exsecutioni locus esse poterit, quam exsecutorium iudicis decretum habeatur, quo edicatur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quo decretum pro diversa causarum natura vel in ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.

1652

Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigat, quaestio incidens habetur, ab illo ipso iudice decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.

1653

1. Nisi lex particularis aliud statuat, sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus dioecesis, in qua sententia primi gradus lata est. 2.
Quod si hic renuat vel neglegat, parte cuius interest instante vel etiam ex officio, exsecutio spectat ad auctoritatem cui tribunal appellationis ad normam can. 1439,n3 subicitur. 3. Inter religiosos exsecutio sententiae spectat ad Superiorem qui sententiam exsecutioni mandandam tulit aut iudicem delegavit.

1654

1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso sententiae tenore fuerit permissum, debet sententiam ipsam, secundum obvium verborum sensum, exsecutioni mandare. 2.
Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de merito causae; quod si habeat aliunde compertum sententiam esse nullam vel manifeste iniustam ad normam cann. 1620, 1622, 1645, abstineat ab exsecutione, et rem ad tribunal a quo lata est sententia remittat, partibus certioribus factis.

1655

1. Quod attinet ad reales actiones, quoties adiudicata actori res aliqua est, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur. 2.
Quod vero attinet ad actiones personales, cum reus damnatus est ad rem mobilem praestandam, vel ad solvendam pecuniam, vel ad aliud dandum aut faciendum, iudex in ipso tenore sententiae vel exsecutor pro suo arbitrio et prudentia terminum statuat ad implendam obligationem, qui tamen neque infra quindecim dies coarctetur neque sex mense excedat.


SECTIO II : De processu Contentioso Orali


1656

1. Processu contentioso orali, de quo in hac sectione, tractari possunt omnes causae a iure non exclusae, nisi pars processum contentiosum ordinarium petat. 2.
Si processus oralis adhibeatur extra casus iure permissos, actus iudiciales sunt nulli.

1657

Processus contentiosus oralis fit in primo gradu coram iudice unico, ad normam can. 1424

1658

1. Libellus quo lis introducitur, praeter ea quae in #1504 recensentur, debet:
1 facta quibus actoris petitiones innitantur, breviter, integre et perspicue exponere;
2 probationes quibus actor facta demonstrare intendit, quasque simul afferre nequit, ita indicare ut statim colligi a iudice possint.
2.
Libello adnecti debent, saltem in exemplari authentico, documenta quibus petitio innititur.

1659

1. Si conamen conciliationis ad normam can. 1446,n2 inutile cesserit, iudex, si aestimet libellum aliquo fundamento niti, intra tres dies, decreto ad calcem ipsius libelli apposito, praecipiat ut exemplar petitionis notificetur parti conventae, facta huic facultate mittendi, intra quindecim dies, ad cancellariam tribunalis scriptam responsionem. 2.
Haec notificatio effectus habet citationis iudicialis, de quibus in can. 1512

1660

Si exceptiones partis conventae id exigant, iudex parti actrici praefiniat terminum a respondendum, ita ut ex allatis utriusque partis elementis ipse controversiae obiectum perspectum habeat.

1661

1. Elapsis terminis, de quibus in cann. 1659 et 1660, iudex, perspectis actis, formulam dubii determinet; dein ad audientiam, non ultra triginta dies celebrandam, omnes citet qui in ea interesse debent, addita pro partibus dubii formula. 2.
In citatione partes certiores fiant se posse, tres saltem ante audientiam dies, aliquod breve scriptum tribunali exhibere ad sua asserta comprobanda.

1662

In audientia primum tractantur quaestiones de quibus in cann. 1459-1464

1663

1. Probationes colliguntur in audientia, salvo praescripto can. 1418 2.
Pars eiusque advocatus assistere possunt excussioni ceterarum partium, testium et peritorum.

1664

Responsiones partium, testium, peritorum, petitiones et exceptiones advocatorum, redigendae sunt scripto a notario, sed summatim et in iis tantummodo quae pertinent ad substantiam rei controversae, et a deponentibus subsignandae.

1665

Probationes, quae non sint in petitione vel responsione allatae aut petitae, potest iudex admittere tantum ad normam can. 1452; postquam autem vel unus testis auditus est, iudex potest tantummodo ad normam can. 1600 novas probationes decernere.

1666

Si in audientia probationes omnes colligi non potuerint, altera statuatur audientia.

1667

Probationibus collectis, fit in eadem audientia discussio oralis.

1668

1. Nisi ex discussione aliquid supplendum in causae instructione comperiatur, vel aliud exsistat quod impediat sententiam rite proferri, iudex illico, expleta audientia, causam seorsum decidat; dispositiva sententiae pars statim coram partibus praesentibus legatur. 2.
Potest autem tribunal propter rei difficultatem vel aliam iustam causam usque ad quintum utilem diem decisionem differre. 3. Integer sententiae textus, motivis expressis, quam primum ordinarie non ultra quindecim dies, partibus notificetur.

1669

Si tribunal appellationis perspiciat in inferiore iudicii gradu processum contentiosum oralem esse adhibitum in casibus a iure exclusis, nullitatem sententiae declaret et causam remittat tribunali quod sententiam tulit.

1670

In ceteris quae ad rationem procedendi attinent, serventur praescripta canonum de iudicio contentioso ordinario. Tribunal autem potest suo decreto, motivis praedito, normis processualibus, quae non sint ad validitatem statutae, derogare, ut celeritati, salva iustitia, consulat.


PARS III : DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS


Titulus I : De Processibus Matrimonialibus

Caput I : De Causis Ad Matrimonii Nullitatem Declarandam

Art 1 De foro competenti

1671

Causae matrimoniales baptizatorum iure proprio ad iudicem ecclesiasticum spectant.

1672

Causae de effectibus matrimonii mere civilibus pertinent ad civilem magistratum, nisi ius particulare statuat easdem causas, si incidenter et accessorie agantur, posse a iudice ecclesiastico cognosci ac definiri.

1673

In causis de matrimonii nullitate, quae non sint Sedi Apostolicae reservatae, competentes sunt:
1 tribunal loci in quo matrimonium celebratum est;
2 tribunal loci in quo pars conventa domicilium vel quasi- domicilium habet;
3 tribunal loci in quo pars actrix domicilium habet, dummodo utraque pars in territorio eiusdem Episcoporum conferentiae degat et Vicarius iudicialis domicilii partis conventae, ipsa audita, consentiat;
4 tribunal loci in quo de facto colligendae sunt pleraeque probationes, dummodo accedat consensus Vicarii iudicialis domicilii partis conventae, qui prius ipsam interroget, num quid excipiendum habeat.

Art 2 De iure impugnandi matrimonium

1674

Habiles sunt ad matrimonium impugnandum:
1 coniuges;
2 promotor iustitiae, cum nullitas iam divulgata est, si matrimonium convalidari nequeat aut non expediat.

1675

1. Matrimonium quod, utroque coniuge vivente, non fuit accusatum, post mortem alterutrius vel utriusque coniugis accusari non potest, nisi quaestio de validitate sit praeiudicialis ad aliam solvendam controversiam sive in foro canonico sive in foro civili. 2.
Si autem coniux moriatur pendente causa, servetur can. 1518

Art 3 De officio iudicum

1676

Iudex, antequam causam accepter et quotiescumque spem boni exitus perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges,si fieri potest, ad matrimonium forte convalidandum et ad coniugalem convictum restaurandum inducantur.

1677

1. Libello acceptato, praeses vel ponens procedat ad notificationem decreti citationis ad normam can. 1508 2.
Transacto termino quindecim dierum a notificatione, praeses vel ponens, nisi alterutra pars sessionem ad litem contestandam petierit, intra decem dies formulam dubii vel dubiorum decreto suo statuat ex officio et partibus notificet. 3. Formula dubii non tantum quaerat an constet de nullitate matrimonii in casu, sed determinare etiam debet quo capite vel quibus capitibus nuptiarum validitas impugnetur. 4. Post decem dies a notificatione decreti, si partes nihil opposuerint, praeses vel ponens novo decreto causae instructionem disponat.

Art 4 De probationibus

1678

1. Defensori vinculi, partium patronis et, si in iudicio sit, etiam promotori iustitiae ius est:
1 examini partium, testium et peritorum adesse, salvo praescripto can. 1559;
2 acta iudicialia, etsi nondum publicata, invisere et documenta a partibus producta recognoscere.
2.
Examini, de quo in n1,1, partes assistere nequeunt.

1679

Nisi probationes aliunde plenae habeantur, iudex, ad partium depositiones ad normam can. 1536 aestimandas, testes de ipsarum partium credibilitate, si fieri potest, adhibeat, praeter alia indicia et adminicula.

1680

In causis de impotentia vel de consensus defectu propter mentis morbum iudex unius periti vel plurium opera utatur, nisi ex adiunctis inutilis evidenter appareat; in ceteris causis servetur praescriptum can. 1574

Art 5 De sententia et appellatione

1681

Quoties in instructione causae dubium valde probabile emerserit de non secuta matrimonii consummatione, tribunal potest suspensa de consensu partium causa nullitatis, instructionem complere pro dispensatione super rato, ac tandem acta transmittere ad Sedem Apostolicam una cum petitione dispensationis ab alterutro vel utroque coniuge et cum voto tribunalis et Episcopi.

1682

1. Sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaraverit, una cum appellationibus, si quae sint, et ceteris iudicii actis, intra viginti dies a sententiae publicatione ad tribunal appellationis ex officio transmittatur. 2.
Si sententia pro matrimonii nullitate prolata sit in primo iudicii gradu, tribunal appellationis, perpensis animadversionibus defensoris vinculi et, si quae sint, etiam partium, suo decreto vel decisionem continenter confirmet vel ad ordinarium examen novi gradus causam admittat.

1683

Si in gradu appellationis novum nullitatis matrimonii caput afferatur, tribunal potest, tamquam in prima instantia, illud admittere et de eo iudicare.

1684

1. Postquam sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaravit, in gradu appellationis confirmata est vel decreto vel altera sententia, ii, quorum matrimonium declaratum est nullum, possunt novas nuptias contrahere statim ac decretum vel altera sententia ipsis notificata est, nisi vetito ipsi sententiae aut decreto apposito vel ad Ordinario loci statuto id prohibeatur. 2.

Praescripta can. 1644 servanda sunt, etiam si sententia, quae matrimonii nullitatem declaraverit, non altera sententia sed decreto confirmata sit.

1685

Statim ac sententia facta est exsecutiva, Vicarius iudicialis debet eandem notificare Ordinario loci in quo matrimonium celebratum est. Is autem curare debet ut quam primum de decreta nullitate matrimonii et de vetitis forte statutis in matrimoniorum et baptizatorum libris mentio fiat.

Art 6 De processu documentali

1686

Recepta petitione ad normam can. 1677 proposita, Vicarius iudicialis vel iudex ab ipso designatus potest, praetermissis sollemnitatibus ordinarii processus sed citatis partibus et cum interventu defensoris vinculi, matrimonii nullitatem sententia declarare, si ex documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni sit obnoxium, certo constet de exsistentia impedimenti dirimentis vel de defectu legitimae formae, dummodo pari certitudine pateat dispensationem datam non esse, aut de defectu validi mandati procuratoris.

1687

1. Adversus hanc declarationem defensor vinculi, si prudenter existimaverit vel vitia de quibus in can. 1686 vel dispensationis defectum non esse certa, appellare debet ad iudicem secundae instantiae, ad quem acta sunt transmittenda quique scripto monendus est agi de processu documentali. 2.
Integrum manet parti, quae se gravatam putet, ius appellandi.

1688

Iudex alterius instantiae, cum interventu defensoris vinculi et auditis partibus, decernet eodem modo, de quo in can. 1686, utrum sententia sit confirmanda, an potius procedendum in causa sit iuxta ordinarium tramitem iuris; quo in casu eam remittit ad tribunal primae instantiae.


Art 7 Normae generales

1689

In sententia partes moneantur de obligationibus moralibus vel etiam civilibus, quibus forte teneantur, altera erga alteram et erga prolem, ad sustentationem et educationem praestandam.

1690

Causae ad matrimonii nullitatem declarandam nequeunt processu contentioso orali tractari.

1691

In ceteris quae ad rationem procedendi attinet, applicandi sunt, nisi rei natura obstet, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario, servatis specialibus normis circa causas de statu personarum et causas ad bonum publicum spectantes.

Caput II : De Causis Separationis Coniugum

1692

1. Separatio personalis coniugum baptizatorum, nisi aliter pro locis particularibus legitime provisum sit, decerni potest Episcopi dioecesani decreto vel iudicis sententia ad normam canonum qui sequuntur. 2.
Ubi decisio ecclesiastica effectus civiles non sortitur, vel si sententia civilis praevidetur non contraria iuri divino, Episcopus dioecesis commorationis coniugum poterit, perpensis peculiaribus adiunctis, licentiam concedere adeundi forum civile. 3. Si causa versetur etiam circa effectus mere civiles matrimonii, satagat iudex ut, servato praescripto 2.
causa inde ab initio ad forum civile deferatur.

1693

1. Nisi qua pars vel promotor iustitiae processum contentiosum ordinarium petant, processus contentiosus oralis adhibeatur. 2.
Si processus contentiosus ordinarius adhibitus sit et appellatio proponatur, tribunal secundi gradus ad normam can. 1682,n2 procedat, servatis servandis.

1694

Quod attinet ad tribunalis competentiam, serventur praescripta can. 1673

1695

Iudex, antequam causam acceptet et quotiescumque spem boni exitus perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges concilientur et ad coniugalem convictum restaurandum inducantur.

1696

Causae de coniugum separatione ad publicum quoque bonum spectant; ideoque iis interesse semper debet promotor iustitiae, ad normam can. 1433



Caput III : De Processu Ad Dispensationem Super Matrimonio

Rato Et Non Consummato

1697

Soli coniuges, vel alteruter, quamvis invito, ius habent petendi gratiam dispensationis super matrimonio rato et non consummato.

1698

1. Una Sedes Apostolica cognoscit de facto inconsummationis matrimonii et de exsistentia iustae causae ad dispensationem concedendam. 2.
Dispensatio vero ab uno Romano Pontifice conceditur.

1699

1. Competens ad accipiendum libellum, quo petitur dispensatio, est Episcopus dioecesanus domicilii vel quasi-domicilii oratoris, qui, si constiterit de fundamento precum, processus instructionem disponere debet. 2.
Si tamen casus propositus speciales habeat difficultates ordinis iuridici vel moralis, Episcopus dioecesanus consulat Sedem Apostolicam. 3. Adversus decretum quo Episcopus libellum reicit, patet recursus ad Sedem Apostolicam.

1700

1. Firmo praescripto can. 1681, horum processuum instructionem committat Episcopus, stabiliter vel in singulis casibus, tribunali suae vel alienae dioecesis aut idoneo sacerdoti. 2.
Quod si introducta sit petitio iudicialis ad declarandam nullitatem eiusdem matrimonii, instructio ad idem tribunal committatur.

1701

1. In his processibus semper intervenire debet vinculi defensor. 2.
Patronus non admittitur, sed, propter casus difficultatem, Episcopus permittere potest ut iurisperiti opera orator vel pars conventa iuvetur.

1702

In instructione uterque coniux audiatur et serventur, quatenus fieri possit, canones de probationibus colligendis in iudicio contentioso ordinario et in causis de matrimonii nullitate, dummodo cum horum processuum indole componi queant.

1703

1. Non fit publicatio actorum; iudex tamen, si conspiciat petitioni partis oratricis vel exceptioni partis conventae grave obstaculum obvenire ob adductas probationes, id parti cuius interest prudenter patefaciat. 2.
Parti instanti documentum allatum vel testimonium receptum iudex ostendere poterit et tempus praefinire ad deductiones exhibendas.

1704

1. Instructor, peracta instructione, omnia acta cum apta relatione deferat ad Episcopum, qui votum pro rei veritate promat tum super facto inconsummationis tum super iusta causa ad dispensandum et gratiae opportunitate. 2.
Si instructio processus commissa sit alieno tribunali ad normam can. 1700, animadversiones pro vinculo in eodem foro conficiantur, sed votum de quo in n1 spectat ad Episcopum committentem, cui instructor simul cum actis aptam relationem tradat.

1705

1. Acta omnia Episcopus una cum suo voto et animadversionibus defensoris vinculi transmittat ad Sedem Apostolicam. 2.
Si, iudicio Apostolicae Sedis, requiratur supplementum instructionis, id Episcopo significabitur, indicatis elementis circa quae instructio complenda est. 3. Quod si Apostolica Sedes rescripserit ex deductis non constare de inconsummatione, tunc iurisperitus de quo in can. 1701,n2 potest acta processus, non vero votum Episcopi, invisere in sede tribunalis ad perpendendum num quid grave adduci possit ad petitionem denuo proponendam.

1706

Rescriptum dispensationis a Sede Apostolica transmittitur ad Episcopum; is vero rescriptum partibus notificabit et praeterea parocho tum loci contracti matrimonii tum suscepti baptismi quam primum mandabit, ut in libris matrimoniorum et baptizatorum de concessa dispensatione mentio fiat.

Caput IV : De Processu Praesumptae Mortis Coniugis

1707

1. Quoties coniugis mors authentico documento ecclesiastico vel civili comprobari nequit, alter coniux a vinculo matrimonii solutus non habeatur, nisi post declarationem de morte praesumpta ab Episcopo dioecesano prolatam. 2.
Declarationem, de qua in n1, Episcopus dioecesanus tantummodo proferre valet si, peractis opportunis investigationibus, ex testium depositionibus, ex fama aut ex indiciis moralem certitudinem de coniugis obitu obtinuerit. Sola coniugis absentia, quamvis diuturna, non sufficit. 3. In casibus incertis et implexis Episcopus Sedem Apostolicam consulat.

Titulus II : De Causis Ad Sacrae Ordinationis Nullitatem

Declarandam

1708

Validitatem sacrae ordinationis ius habent accusandi sive ipse clericus sive Ordinarius, cui clericus subest vel in cuius dioecesi ordinatus est.

1709

1. Libellus mitti debet ad competentem Congregationem, quae decernet utrum causa ab ipsa Curiae Romanae Congregatione an a tribunali ab ea designato sit agenda. 2.
Misso libello, clericus ordines exercere ipso iure vetatur.

1710

Si Congregatio causam ad tribunal remiserit, serventur, nisi rei natura obstet, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario, salvis praescriptis huius tituli.

1711

In his causis defensor vinculi iisdem gaudet iuribus iisdemque tenetur officiis, quibus defensor vinculi matrimonialis.

1712

Post secundam sententiam, quae nullitatem sacrae ordinationis confirmavit, clericus omnia iura statui clericali propria amittit et ab omnibus obligationibus liberatur.

Titulus III : De Modis Evitandi Iudicia

1713

Ad evitandas iudiciales contentiones transactio seu reconciliatio utiliter adhibetur, aut controversia iudicio unius vel plurium arbitrorum committi potest.

1714

De transactione, de compromisso, deque iudicio arbitrali serventur normae a partibus selectae vel, si partes nullas selegerint, lex ab Episcoporum conferentia lata, si qua sit, vel lex civilis vigens in loco ubi conventio initur.

1715

1. Nequit transactio aut compromissum valide fieri circa ea quae ad bonum publicum pertinent, aliaque de quibus libere disponere partes non possunt. 2.
Si agitur de bonis ecclesiasticis temporalibus, serventur, quoties materia id postulat, sollemnitates iure statutae pro rerum ecclesiasticarum alienatione.

1716

1. Si lex civilis arbitrali sententiae vim non agnoscat, nisi a iudice confirmetur, sententia arbitralis de controversia ecclesiastica, ut vim habeat in foro canonico, confirmatione indiget iudicis ecclesiastici loci, in quo lata est. 2.
Si autem lex civilis admittat sententiae arbitralis coram civili iudice impugnationem, in foro canonico eadem impugnatio proponi potest coram iudice ecclesiastico, qui in primo gradu competens est ad controversiam iudicandam.


PARS IV : DE PROCESSU POENALI


Caput I : De Praevia Investigatione


1983 Codex Iuris Canonici 1619