1990 Codex Orientalis 303
304
Can. 304 -
Rector ecclesiae est presbyter, cui cura demandatur alicuius ecclesiae, quae nec paroecialis est nec adnexa domui instituti vitae consecratae.
305
Can. 305 -
1. Rector ecclesiae nominatur ab Episcopo eparchiali salvo iure Superioris maioris instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum presbyterum idoneum sui instituti vel societatis ad nominationem proponendi.
2. Etsi ecclesia pertinet ad aliquod institutum vitae consecratae clericale iuris pontificii vel patriarchalis, Episcopo eparchiali competit rectorem ecclesiae a Superiore propositum nominare.
3. Si ecclesia coniuncta est cum seminario aliove collegio, quod a presbyteris regitur, rector seminarii vel collegii est simul rector ecclesiae, nisi aliud Episcopus eparchialis statuit.
306
Can. 306 -
1. In ecclesia sibi commissa rectori ecclesiae functiones paroeciales peragere non licet nisi consentiente aut, si res fert, delegante parocho et firmo can. 336 , p2.
2. Rector ecclesiae potest ibidem Divinam Liturgiam et laudes divinas celebrare salvis legitimis fundationis statutis atque, dummodo haec de iudicio Hierarchae loci nullo modo ministerio paroeciali praeiudicium afferant.
307
Can. 307 -
Hierarcha loci, si id opportunum censet, potest rectori ecclesiae praecipere, ut determinatas in ecclesia sibi commissa celebret functiones sacras, etiam paroeciales, necnon ut ecclesia pateat certis christifidelium coetibus.
308
Can. 308 -
Sine rectoris ecclesiae vel auctoritatis superioris licentia saltem praesumpta nemini licet in ecclesia Divinam Liturgiam vel laudes divinas celebrare, sacramenta ministrare aliasve functiones sacras peragere; haec vero licentia dari vel denegari debet ad normam iuris.
309
Can. 309 -
Rector ecclesiae sub auctoritate Hierarchae loci servatisque legitimis statutis et iuribus quaesitis debet curare, ut Divina Liturgia, sacramenta et laudes divinae secundum praescripta librorum liturgicorum et iuris in ecclesia celebrentur, onera fideliter impleantur, bona ecclesiastica diligenter administrentur, sacrae supellectilis atque aedium sacrarum conservationi et decori provideatur nec quidpiam fiat, quod sanctitati loci ac reverentiae domui Dei debitae quoquo modo non congruat.
310
Can. 310 -
Rectorem ecclesiae Episcopus eparchialis amovere potest iusta de causa; si vero rector ecclesiae est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum, servetur can. 1391 , p2.
311
Can. 311 -
1. Exarchia est populi Dei portio, quae ob specialia adiuncta ut eparchia non est erecta quaeque territorialiter vel alia ratione circumscripta Exarcho pascenda concreditur.
2. In erectione, immutatione et suppressione exarchiae, quae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita est, servandus est can. 85 , p3; erectio, immutatio et suppressio ceterarum exarchiarum soli Sedi Apostolicae competit.
312
Can. 312 -
Exarchus exarchiam regit aut nomine illius, a quo nominatus est, aut nomine proprio; de qua re in erectione vel immutatione exarchiae constare debet.
313
Can. 313 -
Quae in iure de eparchiis vel de Episcopis eparchialibus dicuntur, valent etiam de exarchiis vel de Exarchis, nisi aliter iure expresse cavetur vel ex natura rei constat.
314
Can. 314 -
1. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis Exarchus nominatur a Patriarcha de consensu Synodi permanentis et firmis can. 181 -can.188 , si de Exarcho agitur, qui Episcopus ordinandus est; in ceteris casibus nominatio Exarchi competit soli Sedi Apostolicae.
2. Exarchus a Patriarcha nominatus ab officio amoveri non potest nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.
3. Exarchus possessionem canonicam exarchiae sibi concreditae capit decretum nominationis ostendens ei, qui interim exarchiam regit.
315
Can. 315 -
1. Exarchus extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constitutus a Patriarcha presbyteros idoneos expetere potest, qui curam pastoralem christifidelium in exarchia suscipiant; Patriarcha autem, quatenus fieri potest, petitioni Exarchi satisfaciat.
2. Presbyteri a Patriarcha ad tempus determinatum aut indeterminatum in exarchiam missi exarchiae addicti habentur et in omnibus subsunt potestati Exarchi.
316
Can. 316 -
A decretis Exarchi, qui nomine Romani Pontificis vel Patriarchae exarchiam regit, recursus fit respective ad Sedem Apostolicam vel Patriarcham; a decretis Exarchi, qui nomine proprio exarchiam regit, recursus fit ad ordinariam normam iuris.
317
Can. 317 -
Exarchus obligatione tenetur sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina visitandi ad normam can. 208 exceptis Exarchis, qui nomine Patriarchae exarchiam sibi concreditam regunt.
318
Can. 318 -
1. Exarchus a Patriarcha nominatus debet quinto quoque anno relationem scripto datam ad Patriarcham de statu spirituali et temporali exarchiae mittere.
2. Exarchus a Romano Pontifice nominatus eandem relationem Sedi Apostolicae singulis quinquenniis debet facere et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarchae exemplar relationis quam primum mittere.
319
Can. 319 -
1. Legibus de conventu eparchiali, de curia eparchiali, de consilio presbyterali, de collegio consultorum eparchialium et de consilio pastorali Exarchus tenetur locorum et personarum rationi iudicio auctoritatis, quae exarchiam erexit vel immutavit, aeque accommodatis.
2. Si collegium consultorum ad normam can. 271 , p3 constitui non potest, Exarchus constituat coetum ex prudentioribus presbyteris non minus quam tribus, quatenus fieri potest inter membra consilii presbyteralis, si hoc exstat, selectis, cuius consensum vel consilium exquirere debet, quoties ius statuit Episcopum eparchialem ad agendum indigere consensu vel consilio collegii consultorum eparchialium.
320
Can. 320 -
1. Exarchiae vacantis vel impeditae regimen transit ad Protosyncellum aut, si deest, ad parochum ordinatione presbyterali seniorem.
2. Ille, ad quem exarchiae regimen interim devenit, quam primum debet certiorem facere auctoritatem, cuius est Exarchum nominare, ut provideat; interim vero uti potest omnibus potestatibus et facultatibus sive ordinariis sive delegatis, quas Exarchus habuit, nisi eidem commissae sunt industria personae Exarchi.
321
Can. 321 -
1. Exarchus, qui Episcopus ordinatus non est, habet durante munere privilegia et insignia primae post episcopalem dignitatis.
2. In his privilegiis et insignibus retinendis vel minus expleto munere servetur ius particulare.
322
Can. 322 -
1. Ubi id de iudicio Sedis Apostolicae opportunum videtur, Patriarchae, Metropolitae Ecclesiarum metropolitanarum sui iuris, Episcopi eparchiales et, si statuta ita ferunt, etiam ceteri Hierarchae loci plurium Ecclesiarum sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, in eadem natione vel regione potestatem suam exercentes ad periodicos conventus statis temporibus convocandi sunt a Patriarcha aliave auctoritate a Sede Apostolica designata, ut communicatis prudentiae et experientiae luminibus et collatis consiliis sancta fiat ad commune Ecclesiarum bonum virium conspiratio, qua unitas actionis foveatur, communia opera iuventur, bonum religionis expeditius promoveatur atque disciplina ecclesiastica efficacius servetur.
2. Decisiones huius conventus vim iuridice obligandi non habent, nisi de eis agitur, quae nulli possunt esse praeiudicio ritui uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris vel potestati Patriarcharum, Synodorum, Metropolitarum atque Consiliorum Hierarcharum atque simul saltem per duas ex tribus partibus suffragiorum membrorum suffragium deliberativum habentium latae necnon a Sede Apostolica approbatae sunt.
3. Decisio, etsi unanimo suffragio facta, quae quomodocumque competentiam huius conventus excedit, omni vi caret, donec ab ipso Romano Pontifice approbata erit.
4. Unusquisque conventus Hierarcharum plurium Ecclesiarum sui iuris sua conficiat statuta, in quibus foveatur, quatenus fieri potest, etiam participatio Hierarcharum Ecclesiarum, quae nondum sunt in plena communione cum Ecclesia catholica; statuta, ut valeant, a Sede Apostolica approbari debent.
323
Can. 323 -
1. Clerici, qui etiam ministri sacri vocantur, sunt christifideles, qui ab auctoritate competenti ecclesiastica electi per donum Spiritus Sancti in sacra ordinatione receptum deputantur, ut in Christi Pastoris missione et potestate partem habentes Ecclesiae sint ministri.
2. Ratione sacrae ordinationis clerici ex divina institutione a ceteris christifidelibus distinguuntur.
324
Can. 324 - Clerici inter se communione hierarchica iuncti et in variis gradibus constituti unum ministerium ecclesiasticum divinitus institutum diversimode participant.
325
Can. 325 -
Clerici ratione sacrae ordinationis distinguuntur in Episcopos, presbyteros et diaconos.
326
Can. 326 -
Clerici in gradibus ordinis ipsa sacra ordinatione constituuntur; potestatem autem exercere non possunt nisi ad normam iuris.
327
Can. 327 -
Si praeter Episcopos, presbyteros vel diaconos alii etiam ministri in ordine minore constituti et generatim clerici minores vocati ad populi Dei servitium vel ad functiones sacrae liturgiae exercendas admittuntur vel instituuntur, iidem reguntur tantum iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris.
328
Can. 328 -
Ecclesiae proprium ius et obligatio est clericos aliosque suos ministros instituendi; quae obligatio singulariter et impensius exercetur seminariis erigendis et regendis.
329
Can. 329 -
1. Opus fovendarum vocationum praesertim ad ministeria sacra ad totam communitatem christianam pertinet, quae pro sua corresponsabilitate sollicita sit oportet de necessitatibus ministerii universae Ecclesiae:
- 1) curent parentes, magistri aliique vitae christianae primi educatores, ut familiis et scholis spiritu evangelico animatis pueri et iuvenes Dominum per Spiritum Sanctum vocantem libere auscultare eique libenter respondere possint;
- 2) clerici, imprimis parochi, studeant vocationes sive in adulescentibus sive in aliis, etiam provectioris aetatis, dignoscere atque fovere;
- 3) Episcopi eparchialis praecipue est coniunctis viribus cum aliis Hierarchis in vocationibus provehendis gregem suum excitare inceptaque coordinare.
2. Iure particulari provideatur, ut opera ad vocationes provehendas sive regionalia sive, quatenus fieri potest, eparchialia in omnibus Ecclesiis instituantur, quae aperta sint oportet ad universae Ecclesiae necessitates, praecipue missionales.
330
Can. 330 -
1. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum est edere rationem institutionis clericorum, qua ius commune pressius explicandum est pro seminariis intra fines territorii propriae Ecclesiae sitis; in ceteris casibus vero Episcopi eparchialis est conficere huius generis rationem eparchiae suae propriam firmo can. 150 , p3; istarum auctoritatum est rationem etiam immutare.
2. Ratio institutionis clericorum potest esse, conventionibus etiam initis, communis toti regioni vel nationi vel immo aliis Ecclesiis sui iuris cauto, ne quid indoles rituum detrimenti capiat.
3. Ratio institutionis clericorum, iure communi fideliter servato et prae oculis habita traditione propriae Ecclesiae sui iuris, comprehendat praeter alia normas magis speciales circa formationem personalem, spiritualem, doctrinalem et pastoralem alumnorum necnon circa singulas disciplinas tradendas atque ordinationem cursuum et examinum.
331 Can. 331 -
1. In seminario minore instituuntur imprimis ii, qui indicia vocationis ad ministeria sacra exhibere videntur, ut facilius et clarius eam sibi dignoscere deditoque animo excolere possint; ad normam iuris particularis institui etiam possunt ii, qui, etsi ad statum clericalem vocati non videntur, ad quaedam ministeria vel opera apostolatus implenda formari possunt. Alia vero instituta, quae ex propriis statutis eisdem finibus inserviunt, etsi nomine differunt, seminario minore aequiparantur.
2. In seminario maiore plenius excolitur, probatur atque confirmatur vocatio eorum, qui certis signis idonei iam aestimantur ad ministeria sacra stabiliter suscipienda.
332
Can. 332 -
1. Seminarium minus erigatur in unaquaque eparchia, si id postulat bonum Ecclesiae et vires opesque sinunt.
2. Erigendum est seminarium maius, quod inserviat aut uni amplissimae eparchiae aut, si non toti Ecclesiae sui iuris, saltem conventionibus initis pluribus eparchiis eiusdem Ecclesiae sui iuris, immo et diversarum Ecclesiarum sui iuris, quae in eadem regione vel natione eparchiam habent, ita, ut tum congruo alumnorum numero tum ea, qua par est, moderatorum ac magistrorum probe paratorum copia necnon subsidiis sufficientibus optimisque viribus coniunctis institutioni provideatur, cui nihil desideratur.
333
Can. 333 -
Etsi optandum est, ut alumnis unius Ecclesiae sui iuris seminarium, praecipue minus, reservetur, ob speciales circumstantias in idem seminarium alumni etiam aliarum Ecclesiarum sui iuris admitti possunt.
334
Can. 334 -
1. Seminarium pro propria eparchia erigitur ab Episcopo eparchiali; seminarium pluribus eparchiis commune ab Episcopis eparchialibus earundem eparchiarum vel ab auctoritate superiore, tamen de consensu Consilii Hierarcharum, si de Metropolita Ecclesiae metropolitanae sui iuris agitur, aut de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, si de Patriarcha.
2. Episcopi eparchiales, pro quorum subditis seminarium commune erectum est, non possunt aliud seminarium valide erigere sine consensu auctoritatis, quae seminarium commune erexit, aut, si de seminario ab ipsis Episcopis eparchialibus erecto agitur, sine unanimi consensu partium convenientium vel sine consensu auctoritatis superioris.
335
Can. 335 -
1. Seminarium legitime erectum ipso iure persona iuridica est.
2. In omnibus negotiis iuridicis rector seminarii eiusdem personam gerit, nisi ius particulare vel statuta seminarii aliud statuunt.
336
Can. 336 -
1. Seminarium pluribus eparchiis commune subiectum est Hierarchae designato ab eis, qui seminarium erexerunt.
2. Exemptum a regimine paroeciali seminarium est; pro omnibus, qui in seminario sunt, parochi officium, excepta materia matrimoniali et firmo can. 734 , impleat rector seminarii eiusve delegatus.
337
Can. 337 -
1. Seminarium propria statuta habeat, in quibus determinentur imprimis finis specialis seminarii et competentia auctoritatum; statuantur praeterea modus nominationis vel electionis, duratio in officio, iura et obligationes atque iusta remuneratio moderatorum, officialium et magistrorum ac consiliorum necnon rationes, quibus ipsi immo et alumni curam rectoris in disciplina seminarii praesertim servanda participent.
2. Seminarium habeat quoque proprium directorium, quo normae rationis institutionis clericorum adiunctis specialibus accommodatae in effectum ducantur necnon pressius determinentur potiora disciplinae seminarii capita, quae firmis statutis ad institutionem alumnorum ac vitam cottidianam totiusque seminarii ordinem spectant.
3. Statuta seminarii approbatione indigent auctoritatis, quae seminarium erexit cuique etiam competit, si casus fert, ea mutare; haec circa directorium spectant ad auctoritatem in statutis determinatam.
338
Can. 338 -
1. In quolibet seminario habeantur rector et, si casus fert, oeconomus aliique moderatores et officiales.
2. Rectoris est ad normam statutorum moderamen generale seminarii curare, statutis et directorio seminarii ab omnibus observandis instare, opera aliorum moderatorum et officialium coordinare totiusque seminarii unitatem ac collaborationem fovere.
339
Can. 339 -
1. Assit quoque saltem unus pater spiritualis a rectore distinctus, praeter quem alumni quemlibet alium presbyterum a rectore ad eorundem directionem spiritualem approbatum libere petere possunt.
2. Praeter confessarios ordinarios alii quoque confessarii sint designati vel invitati integro alumnorum iure quemlibet confessarium, etiam extra seminarium, salva disciplina seminarii petendi.
3. In iudicandis personis non licet confessariorum vel patrum spiritualium votum exquirere.
340
Can. 340 -
1. Si cursus tradendarum disciplinarum in ipso seminario instituuntur, assit congruus numerus magistrorum apte selectorum in sua quisque scientia vere peritorum, in seminario maiore quidem congruis gradibus academicis ornatorum.
2. Praeparatione propria constanter ad diem perducta magistri conferant inter se et cum seminarii moderatoribus concorditer cooperantes ad integram futurorum Ecclesiae ministrorum institutionem, inter varietates disciplinarum unitati fidei ac formationi intenti.
3. Magistri scientiarum sacrarum vestigia sanctorum Patrum ac ab Ecclesia collaudatorum Doctorum praesertim Orientis secuti ex praeclaro thesauro ab eisdem tradito doctrinam illustrare nitantur.
341
Can. 341 -
1. Auctoritatis, quae seminarium erexit, est curare, ut provideatur seminarii expensis etiam per tributa vel oblationes, de quibus in can. 1012 et can. 1014 .
2. Tributo pro seminario obnoxiae sunt etiam domus religiosorum, nisi solis eleemosynis sustentantur aut in eis sedes studiorum, de qua in can. 471 , p2 et can. 536 , p2, actu habetur.
342
Can. 342 -
1. Ii tantum in seminarium admittantur alumni, qui probantur ex documentis ad normam statutorum requisitis habiles esse.
2. Nemo recipiatur, nisi certo constat de susceptis sacramentis baptismi et chrismationis sancti myri.
3. Qui antea in alio seminario vel in aliquo instituto religioso vel societate vitae communis ad instar religiosorum alumni fuerunt, ne admittantur nisi obtento testimonio rectoris aut Superioris praesertim de causa dimissionis vel discessus.
343
Can. 343 - Alumni, etsi in seminarium alterius Ecclesiae sui iuris vel plurium Ecclesiarum sui iuris commune admissi, proprio ritu instituantur reprobata contraria consuetudine.
344
Can. 344 -
1. Adulescentes et iuvenes in seminario minore degentes congruentem servent consuetudinem cum propriis familiis et coaetaneis, qua indigent ad sanam evolutionem psychologicam, praesertim affectivam; sedulo autem vitentur omnia, quae secundum sanas psychologiae et paedagogiae normas liberam electionem status quocumque modo minuere possunt.
2. Apta directione spirituali adiuti assuescant alumni ad decisiones personales et responsabiles in luce Evangelii faciendas et ad suas varias ingenii dotes iugiter excolendas non praetermissis ullis virtutibus humanae naturae congruentibus.
3. Curriculum studiorum seminarii minoris comprehendat ea, quae in unaquaque natione ad studia superiora incohanda requiruntur et, quatenus ratio studiorum permittit, etiam ea, quae praesertim ad ministeria sacra suscipienda utilia sunt; communiter curetur, ut alumni civilem studiorum titulum consequantur et perinde studia etiam alibi prosequi possint, si ad id eligendum perventum est.
4. Alumni provectioris aetatis instituantur sive in seminario sive in instituto speciali ratione habita etiam praecedentis uniuscuiusque formationis.
345
Can. 345 -
Institutio alumnorum in seminario maiore perficiatur suppletis eis, quae forte in singulis casibus institutioni seminario minori propriae defuerunt, formatione spirituali, intellectuali et pastorali inter se integrantibus ita, ut efficiantur ministri Christi in medio Ecclesiae, lux et sal mundi huius temporis.
346
Can. 346 -
1. Aspirantes ad ministeria sacra formentur, ut in Spiritu Sancto consortium familiare cum Christo colant et in omnibus Deum quaerant ita, ut Christi Pastoris caritate impulsi omnes homines dono suae ipsorum vitae regno Dei lucrifacere solliciti fiant.
2. Ex verbo Dei et sacramentis imprimis vim pro sua vita spirituali et apostolico labore robur in dies hauriant:
- 1) verbi Dei vigili atque constanti meditatione et secundum Patres fideli illustratione assuescant alumni ad suam vitam magis vitae Christi configurandam et in fide, spe et caritate firmati se exerceant ad vivendum secundum formam Evangelii;
- 2) participent assidue Divinae Liturgiae, quae appareat et seminarii vitae, sicut est totius vitae christianae, fons et culmen;
- 3) laudes divinas iugiter celebrare secundum proprium ritum addiscant et ex eis vitam spiritualem alant;
- 4) directione spirituali magni habita addiscant conscientiam suam recte discutere et sacramentum paenitentiae frequenter suscipiant;
- 5) Sanctam Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam Christus omnium hominum Matrem constituit, filiali pietate prosequantur;
- 6) foveantur quoque pietatis exercitia, quae ad spiritum orationis vocationisque apostolicae robur ac munimen conducunt, ea imprimis, quae a veneranda traditione propriae Ecclesiae sui iuris commendata sunt; utcumque suadetur recessus spiritualis et instructio de ministeriis sacris, exhortatio in via spiritus;
- 7) ad sensum Ecclesiae et servitii eius educantur alumni necnon ad virtutem oboedientiae et ad sociam cum fratribus cooperationem;
- 8) ad ceteras quoque virtutes, quae ad vocationem suam maxime conferunt, excolendas adiuventur sicut discretio spirituum, castitas, animi fortitudo; illas quoque virtutes aestiment atque excolant, quae inter homines pluris fiunt et Christi ministrum commendant, quarum sunt animi sinceritas, assidua iustitiae cura, spiritus paupertatis, in promissis servata fides, in agendo urbanitas, in colloquendo modestia cum caritate coniuncta.
3. Disciplinares seminarii normae secundum alumnorum maturitatem ita applicentur, ut alumni, dum gradatim sibi moderari addiscunt, libertate sapienter uti, sponte et diligenter agere assuescant.
347
Can. 347 -
Institutio doctrinalis eo tendat, ut alumni cultura generali loci et temporis callentes ingeniique humani conata et peracta scrutantes amplam atque solidam doctrinam in scientiis sacris acquirant ita, ut fidei pleniore intellectu eruditi et firmati Christi Magistri luce homines sui temporis efficacius illuminare ac veritati inservire possint.
348
Can. 348 -
1. Pro eis, qui ad sacerdotium destinantur, studia seminarii maioris firmo can. 345 complectantur cursus philosophicos et theologicos, qui aut successive aut coniuncte peragi possunt; eadem studia completum saltem sexennium comprehendant ita quidem, ut tempus philosophicis disciplinis dedicatum integrum biennium, tempus vero studiis theologicis integrum quadriennium adaequet.
2. Cursus philosophico-theologici initium sumant introductione in mysterium Christi et oeconomiam salutis nec concludantur, quin ostendatur ratione habita ordinis seu hierarchiae veritatum doctrinae catholicae omnium disciplinarum inter se relatio atque cohaerens compositio.
349
Can. 349 -
1. Philosophica institutio eo tendat, ut formationem in scientiis humanis perficiat; quare, ratione habita sapientiae tum antiquae tum recentis aetatis sive universae familiae humanae sive praesertim propriae culturae, quaeratur imprimis patrimonium philosophicum perenniter validum.
2. Cursus historici et systematici ita tradantur, ut alumni discretione intellectuali acuta vera et falsa facilius secernere possint et mente Deo loquenti aperta investigationes theologicas rite prosequi possint et aptiores fiant ad ministeria obeunda colloquio inito cum excultis quoque hominibus huius temporis.
350
Can. 350 -
1. Disciplinae theologicae in lumine fidei ita tradantur, ut alumni doctrinam catholicam ex divina Revelatione haustam profunde penetrent atque in sua cultura exprimant ita, ut sit et alimentum propriae vitae spiritualis et ad ministerium efficacius obeundum perutile instrumentum.
2. Universae theologiae veluti anima sit oportet Sacra Scriptura, quae omnes disciplinas sacras informare debet; unde doceantur praeter exegeseos accuratam methodum capita oeconomiae salutis principalia necnon potiora themata theologiae biblicae.
3. Liturgia edoceatur ratione habita eius specialis momenti utpote necessarius fons doctrinae et spiritus vere christiani.
4. Donec unitas, quam Christus Ecclesiae suae vult, non plene in actum deducatur, oecumenismus sit una ex necessariis rationibus cuiuscumque disciplinae theologicae.
351
Can. 351 - Magistri scientiarum sacrarum, cum de mandato auctoritatis ecclesiasticae doceant, doctrinam ab ipsa propositam fideliter tradant et in omnibus magisterio constanti ac moderationi Ecclesiae humiliter obsequantur.
352
Can. 352 -
1. Formatio pastoralis aptanda est ad loci et temporis condiciones, ad dotes alumnorum sive caelibum sive coniugatorum et ad necessitates ministeriorum, ad quae se praeparant.
2. Instituantur alumni imprimis in arte catechetica et homiletica, celebratione liturgica, administratione paroeciae, dialogo evangelizationis cum non credentibus vel non christianis vel christifidelibus minus fervidis, apostolatu sociali et instrumentorum communicationis socialis non posthabitis disciplinis auxiliaribus sicut psychologia et sociologia pastoralis.
3. Etsi se praeparant alumni ad ministeria in propria Ecclesia sui iuris obeunda, ad spiritum vere universalem formentur, quo ubique terrarum in servitium animarum occurrere animo parati sint; edoceantur ideo de universae Ecclesiae necessitatibus et praesertim de apostolatu oecumenismi et evangelizationis.
353
Can. 353 - Habeantur ad normam iuris particularis exercitationes et probationes ad formationem praecipue pastoralem firmandam conferentes, sicut servitium sociale vel caritativum, institutio catechetica, praesertim vero tirocinium pastorale decursu formationis philosophico-theologicae et tirocinium diaconale ante ordinationem presbyteralem.
354
Can. 354 - Institutio diaconis ad sacerdotium non destinatis propria ex normis supra datis aptetur ita, ut curriculum studiorum saltem per triennium protrahatur prae oculis habitis propriae Ecclesiae sui iuris traditionibus de diaconia liturgiae, verbi et caritatis.
355
Can. 355 -
Ordinandi debite edoceantur de obligationibus clericorum atque ad eas magno animo suscipiendas et implendas educentur.
356
Can. 356 -
1. Rector seminarii singulis annis relationem de profectu formationis alumnorum mittat ad eorundem Episcopum eparchialem aut, si casus fert, Superiorem maiorem; de statu autem seminarii ad eos, qui seminarium erexerunt.
2. Episcopus eparchialis vel Superior maior suorum alumnorum formationi consulturi frequenter seminarium visitent, praesertim si agitur de promovendis ad ordines sacros.
EPARCHIAE
357
Can. 357 -
1. Quilibet clericus debet esse ut clericus ascriptus aut alicui eparchiae aut exarchiae aut instituto religioso aut societati vitae communis ad instar religiosorum aut instituto vel consociationi, quae ius clericos sibi ascribendi adepta sunt a Sede Apostolica vel intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, a Patriarcha de consensu Synodi permanentis.
2. Quod de clericorum alicui eparchiae ascriptione et de dimissione ab ea statuitur, valet congrua congruis referendo etiam de aliis supra dictis personis iuridicis necnon iure particulari ita ferente de ipsa Ecclesia patriarchali, nisi aliter iure expresse cautum est.
358
Can. 358 - Per ordinationem diaconalem aliquis ut clericus ascribitur eparchiae, pro cuius servitio ordinatur, nisi ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris eidem eparchiae iam ascriptus est.
359
Can. 359 -
Ut clericus alicui eparchiae iam ascriptus ad aliam eparchiam valide transire possit, a suo Episcopo eparchiali obtinere debet litteras dimissionis ab eodem subscriptas et pariter ab Episcopo eparchiali eparchiae, cui ascribi desiderat, litteras ascriptionis ab eodem subscriptas.
360
Can. 360 -
1. Transmigratio clerici in aliam eparchiam retenta ascriptione fit ad tempus determinatum, etiam pluries renovandum, per conventionem scripto factam inter utrosque Episcopos eparchiales, qua iura et obligationes clerici vel partium stabiliantur.
2. Quinquennio elapso post legitimam transmigrationem clericus ipso iure eparchiae hospiti ascribitur, si huic voluntati eius utrique Episcopo eparchiali scripto manifestatae neuter intra quattuor menses scripto contradixit.
361
Can. 361 -
Clerico praesertim evangelizationis causa universae Ecclesiae sollicito transitus vel transmigratio in aliam eparchiam gravi clericorum penuria laborantem, dummodo sit ad ministeria ibi peragenda paratus atque aptus, ne denegetur nisi ob veram necessitatem propriae eparchiae vel Ecclesiae sui iuris.
362
Can. 362 -
1. Iusta de causa clericus ex transmigratione revocari potest a proprio Episcopo eparchiali vel remitti ab Episcopo eparchiali hospite conventionibus initis necnon aequitate servatis.
2. Ex transmigratione in propriam eparchiam legitime redeunti salva et tecta sint omnia iura, quae haberet, si in ea sacro ministerio addictus esset.
363
Can. 363 -
Clericum eparchiae ascribere vel ab ea dimittere vel licentiam transmigrandi clerico concedere valide non possunt:
1. Administrator Ecclesiae patriarchalis sine consensu Synodi permanentis; Exarchus patriarchalis et Administrator eparchiae sine consensu Patriarchae;
2. in ceteris casibus Administrator eparchiae nisi post annum a sedis eparchialis vacatione et de consensu collegii consultorum eparchialium.
364
Can. 364 -
Ascriptio clerici alicui eparchiae non cessat nisi alteri eparchiae valida ascriptione vel amissione status clericalis.
365
Can. 365 -
1. Ad licitum transitum vel transmigrationem requiruntur iustae causae, quales sunt Ecclesiae utilitas vel bonum ipsius clerici; licentia autem ne denegetur nisi exstantibus gravibus causis.
2. Iure particulari Ecclesiae sui iuris ita ferente ad licitum transitum ad eparchiam alterius Ecclesiae sui iuris requiritur etiam, ut Episcopus eparchialis clericum dimittens consensum auctoritatis ab eodem iure particulari determinatae obtineat.
366
Can. 366 -
1. Episcopus eparchialis suae eparchiae alienum clericum ne ascribat, nisi:
- 1) necessitates vel utilitas eparchiae id exigunt;
- 2) sibi constat de aptitudine clerici ad ministeria peragenda, praesertim si clericus ab alia Ecclesia sui iuris pervenit;
- 3) sibi ex legitimo documento constat de legitima dimissione ex eparchia et habet ab Episcopo eparchiali dimittente opportuna testimonia de curriculo vitae et moribus clerici, etiam, si opus est, sub secreto.
- 4) clericus scripto declaravit se novae eparchiae servitio devovere ad normam iuris.
2. Episcopus eparchialis de peracta suae eparchiae ascriptione clerici priorem Episcopum eparchialem quam primum certiorem faciat.
367
Can. 367 -
Clerici primam habent obligationem Regnum Dei omnibus annuntiandi et amorem Dei erga homines in ministerio verbi et sacramentorum, immo et tota vita repraesentandi ita, ut omnes invicem et super omnia Deum diligentes in Corpus Christi, quod est Ecclesia, aedificentur atque crescant.
368
Can. 368 -
Ad perfectionem, quam Christus suis discipulis proponit, speciali ratione tenentur clerici, cum Deo sacra ordinatione novo modo sint consecrati, ut Christi aeterni Sacerdotis in servitium populi Dei aptiora instrumenta efficiantur et simul sint gregi forma exemplaris.
369
Can. 369 -
1. Clerici in lectionem et meditationem verbi Dei cottidie incumbant ita, ut Christi auditores fideles atque attenti facti evadant veraces ministri praedicationis; in oratione, in celebrationibus liturgicis et praesertim in devotione erga mysterium Eucharistiae assidui sint; conscientiam suam cottidie discutiant et sacramentum paenitentiae frequenter suscipiant; Sanctam Mariam semper Virginem, Dei Matrem colant et ab ea gratiam se conformandi eius Filio implorent aliaque propriae Ecclesiae sui iuris exercitia pietatis peragant.
2. Directionem spiritualem magni faciant et statutis temporibus secundum iuris particularis praescripta recessibus spiritualibus vacent.
370
Can. 370 -
Clerici speciali obligatione tenentur Romano Pontifici, Patriarchae et Episcopo eparchiali reverentiam et oboedientiam exhibendi.
371
Can. 371 -
1. Ius habent clerici obtinendi a proprio Episcopo eparchiali praemissis iure requisitis aliquod officium, ministerium vel munus in servitium Ecclesiae exercendum.
2. Suscipiendum est clericis ac fideliter implendum omne officium, ministerium vel munus ab auctoritate competenti eis commissum, quandocumque id de eiusdem auctoritatis iudicio necessitates Ecclesiae exigunt.
3. Ut vero professionem civilem exercere possint, requiritur licentia proprii Hierarchae.
372
Can. 372 -
1. Institutione, quae ad ordines sacros requiritur, peracta in scientias sacras incumbere ne desinant clerici, immo profundiorem et ad diem accommodatam earundem cognitionem et usum acquirere satagant per cursus formativos a proprio Hierarcha approbatos.
2. Frequentent quoque collationes, quas Hierarcha opportunas iudicavit ad scientias sacras et res pastorales promovendas.
3. Scientiarum profanarum quoque, earum praesertim, quae cum scientiis sacris artius cohaereant, talem sibi copiam comparare ne neglegant, qualem excultos homines habere decet.
373
Can. 373 -
Caelibatus clericorum propter regnum coelorum delectus et sacerdotio tam congruus ubique permagni faciendus est, prout fert universae Ecclesiae traditio; item status clericorum matrimonio iunctorum praxi Ecclesiae primaevae et Ecclesiarum orientalium per saecula sancitus in honore habendus est.
374
Can. 374 -
Clerici caelibes et coniugati castitatis decore elucere debent; iuris particularis est statuere opportuna media ad hunc finem assequendum adhibenda.
375
Can. 375 -
In vita familiari ducenda atque filiis educandis clerici coniugati ceteris christifidelibus praeclarum exemplum praebeant.
376
Can. 376 -
Vita communis inter clericos caelibes laudanda, quatenus fieri potest, foveatur, ut ipsi in vita spirituali et intellectuali colenda mutuo adiuventur et aptius in ministerio cooperari possint.
377
Can. 377 -
Omnes clerici laudes divinas celebrare debent secundum ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris.
378
Can. 378 -
Divinam Liturgiam clerici frequenter ad normam iuris particularis celebrent praesertim diebus dominicis et festis de praecepto; immo enixe commendatur celebratio cottidiana.
379
Can. 379 -
Clerici confratribus cuiuslibet Ecclesiae sui iuris vinculo caritatis uniti ad unum omnes conspirent, ad aedificationem nempe Corporis Christi, et proinde, cuiuscumque sunt condicionis, etsi diversis officiis fungentes, inter se cooperentur seque invicem adiuvent.
380
Can. 380 -
Sollicitudinem habeant clerici omnes vocationes ad ministeria sacra et ad vitam in institutis vitae consecratae ducendam promovendi non solum praedicatione, catechesi aliisve opportunis mediis, sed imprimis vitae ac ministerii testimonio.
381
Can. 381 -
1. Zelo apostolico ardentes clerici omnibus exemplo sint in beneficentia et hospitalitate praesertim erga aegrotantes, afflictos, persecutionem patientes, exiliatos et profugos.
2. Obligatione tenentur clerici, nisi iusto impedimento sunt detenti, suppeditandi ex spiritualibus Ecclesiae bonis verbi Dei praesertim et sacramentorum adiumenta christifidelibus, qui opportune petunt, rite sunt dispositi nec iure a sacramentis suscipiendis prohibentur.
3. Clerici laicorum dignitatem atque propriam partem, quam in missione Ecclesiae habent, agnoscant et promoveant praesertim charismata laicorum multiformia probantes necnon competentiam et experientiam eorum in bonum Ecclesiae vertentes speciatim modis iure praevisis.
382
Can. 382 -
Abstineant prorsus clerici ab eis omnibus, quae statum eorum secundum normas iure particulari pressius determinatas dedecent, et etiam evitent ea, quae ab eo aliena sunt.
383
Can. 383 -
Clerici, etsi non secus ac ceteri cives iura civilia et politica aequo iure habeant oportet, tamen:
1. officia publica, quae participationem in exercitio potestatis civilis secumferunt, assumere vetantur;
2. cum servitium militare statui clericali minus congruat, illud ne capessant voluntarii nisi de sui Hierarchae licentia;
3. utantur exceptionibus, quas ab exercendis muneribus et officiis publicis a statu clericali alienis necnon servitio militari in eorum favorem concedunt leges civiles aut conventiones vel consuetudines.
384
Can. 384 -
1. Ministri reconciliationis omnium in Christi caritate satagant clerici pacem, unitatem et concordiam iustitia innixam inter homines fovere.
2. In factionibus politicis atque in moderandis consociationibus syndicalibus activam partem ne habeant, nisi iudicio Episcopi eparchialis vel iure particulari ita ferente Patriarchae aut alterius auctoritatis iura Ecclesiae tuenda aut bonum commune promovendum id requirunt.
385
Can. 385 -
1. Spiritu paupertatis Christi imbuti clerici studeant simplicitate vitae supernorum bonorum coram mundo testes esse et bona temporalia discretione spirituali recto usui destinent; bona autem, quae occasione exercitii officii, ministerii vel muneris ecclesiastici sibi comparant, provisa ex eis sua congrua sustentatione et obligationum proprii status impletione, operibus apostolatus vel caritatis impertiant atque communicent.
2. Prohibentur clerici per se vel per alios negotiationem aut mercaturam exercere sive in propriam sive in aliorum utilitatem nisi de licentia auctoritatis iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris determinatae aut Sedis Apostolicae.
3. A fideiubendo, etiam de bonis propriis, clericus prohibetur nisi consulto proprio Episcopo eparchiali vel, si casus fert, Superiore maiore.
386
Can. 386 -
1. Clerici, etsi officium residentiale non habent, a sua tamen eparchia per notabile tempus iure particulari determinandum sine licentia saltem praesumpta Hierarchae loci proprii ne discedant.
2. Clericus, qui extra propriam eparchiam commoratur, Episcopo eparchiali loci in eis, quae eiusdem clerici status obligationes respiciunt, subditus est; si ibi per tempus non breve commoraturus est, Hierarcham loci sine mora certiorem faciat.
387
Can. 387 -
Quod ad vestis habitum clericorum spectat, ius particulare servetur.
388
Can. 388 -
Clerici iuribus et insignibus, quae adnexa sunt dignitatibus sibi collatis, uti non possunt extra loca, ubi suam potestatem exercet auctoritas, quae dignitatem concessit vel ad eiusdem dignitatis concessionem nihil excipiens scripto consensit, aut nisi auctoritatem, quae dignitatem concessit, comitantur vel eiusdem personam gerunt aut nisi consensum Hierarchae loci obtinuerunt.
389
Can. 389 -
Clerici quaslibet contentiones evitare studeant; si tamen quaedam contentio exsurrexit inter eos, ad forum Ecclesiae deferatur et hoc, si fieri potest, etiam fiat, si de contentionibus inter clericos et alios christifideles agitur.
390
Can. 390 -
1. Clerici ius habent ad congruam sustentationem et ideo pro implendo eis commisso officio vel munere iustam remunerationem percipiendi, quae, si agitur de clericis coniugatis, consulere debet etiam eorum familiae sustentandae, nisi aliter iam sufficienter provisum est.
2. Item ius habent, ut sui suaeque familiae, si coniugati sunt, congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae provideatur; ut hoc ius ad effectum deduci possit, obligatione tenentur clerici instituto, de quo in can. 1021 , p2, ad normam iuris particularis pro sua parte conferre.
391
Can. 391 - Integrum est clericis firmo can. 578 , p3 se cum aliis consociare ad fines consequendos statui clericali congruentes; competit autem Episcopo eparchiali de hac congruentia authentice iudicare.
392
Can. 392 -
Ius clericorum est ad debitum quotannis feriarum tempus iure particulari determinandum.
393
Can. 393 -
Clericis, cuiuscumque sunt condicionis, cordi sit sollicitudo omnium Ecclesiarum et ideo se ad inserviendum, ubicumque urget necessitas, promptos exhibeant et praesertim permittente vel exhortante proprio Episcopo eparchiali vel Superiore ad suum ministerium in missionibus vel regionibus clericorum penuria laborantibus exercendum.
1990 Codex Orientalis 303