1990 Codex Orientalis 691


CAPUT II

DE CHRISMATIONE SANCTI MYRI




692
Can. 692 - Oportet eos, qui baptizati sunt, sancto myro chrismari, ut sigillo doni Spiritus Sancti signati aptiores testes atque coaedificatores Regni Christi efficiantur.


693
Can. 693 -
Sanctum myrum, quod ex oleo olivarum aut aliarum plantarum et ex aromatibus constat, a solo Episcopo conficitur salvo iure particulari, secundum quod haec potestas Patriarchae reservatur.


694
Can. 694 -
Ex Ecclesiarum orientalium traditione chrismatio sancti myri sive coniunctim cum baptismo sive separatim ministratur a presbytero.


695
Can. 695 -
1. Chrismatio sancti myri ministrari debet coniunctim cum baptismo, salvo casu verae necessitatis, in quo tamen curandum est, ut quam primum ministretur.
2. Si celebratio chrismationis sancti myri non fit simul cum baptismo, minister tenetur de ea certiorem facere parochum loci, ubi baptismus ministratus est.


696
Can. 696 -
1. Omnes presbyteri Ecclesiarum orientalium chrismationem sancti myri sive coniunctim cum baptismo sive separatim valide ministrare possunt omnibus christifidelibus cuiusque Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae.
2. Christifideles Ecclesiarum orientalium chrismationem sancti myri valide suscipere possunt etiam a presbyteris Ecclesiae latinae secundum facultates, quibus praediti sunt.
3. Quivis presbyter solis christifidelibus propriae Ecclesiae sui iuris chrismationem sancti myri licite ministrat; quod vero ad christifideles aliarum Ecclesiarum sui iuris attinet, hoc licite fit, si agitur de propriis subditis, de eis, quos ex alio titulo legitime baptizat, vel de eis, qui in periculo mortis versantur, et salvis semper conventionibus hac in re inter Ecclesias sui iuris initis.


697
Can. 697 -
Initiatio sacramentalis in mysterium salutis susceptione Divinae Eucharistiae perficitur, ideoque Divina Eucharistia post baptismum et chrismationem sancti myri christifideli ministretur quam primum secundum normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.



CAPUT III

DE DIVINA EUCHARISTIA



698
Can. 698 -
In Divina Liturgia per ministerium sacerdotis in persona Christi super oblationem Ecclesiae agentis perpetuatur virtute Spiritus Sancti, quod ipse fecit in novissima Cena Dominus Jesus, qui discipulis dedit Corpus Suum in Cruce pro nobis offerendum Sanguinemque Suum pro nobis effundendum, verum mysticumque instaurans sacrificium, quo cruentum illud Crucis sacrificium cum gratiarum actione commemoratur, actuatur et ab Ecclesia participatur tum oblatione tum communione ad significandam et perficiendam unitatem populi Dei in aedificationem Corporis Sui, quod est Ecclesia.


699
Can. 699 -
1. Potestatem celebrandi Divinam Liturgiam habent soli Episcopi et presbyteri.
2. Diaconi cum Episcopis et presbyteris proprio ministerio secundum praescripta librorum liturgicorum in celebratione Divinae Liturgiae artiorem partem habent.
3. Ceteri christifideles virtute baptismi atque chrismationis sancti myri in celebrationem Divinae Liturgiae concurrentes modo in libris liturgicis vel iure particulari determinato in Sacrificio Christi actuose participant et quidem plenius, si ex eodem Sacrificio Corpus et Sanguinem Domini sumunt.


700
Can. 700 -
1. Quod ad modum Divinam Liturgiam celebrandi spectat, utrum singillatim an in concelebratione facienda sit, prae oculis habeantur imprimis pastorales christifidelium necessitates.
2. Si tamen fieri potest, Divinam Liturgiam presbyteri una cum Episcopo praeside aut cum alio presbytero celebrent, cum ita opportune unitas sacerdotii ac sacrificii manifestetur; integrum tamen manet ius uniuscuiusque sacerdotis Divinam Liturgiam singillatim celebrandi, non autem eodem tempore, quo in eadem ecclesia concelebratio habetur.


701
Can. 701 - Concelebratio inter Episcopos et presbyteros diversarum Ecclesiarum sui iuris iusta de causa praesertim caritatem fovendi atque unionem inter Ecclesias manifestandi gratia de Episcopi eparchialis licentia fieri potest omnibus praescripta librorum liturgicorum primi celebrantis sequentibus, remoto quolibet syncretismo liturgico et retentis optabiliter vestibus liturgicis et insignibus propriae Ecclesiae sui iuris.


702
Can. 702 - Sacerdotes catholici vetiti sunt una cum sacerdotibus vel ministris acatholicis Divinam Liturgiam concelebrare.


703
Can. 703 -
1. Sacerdos extraneus ad celebrandam Divinam Liturgiam non admittatur, nisi rectori ecclesiae litteras commendatitias sui Hierarchae exhibet aut alio modo ipsi rectori de eius probitate satis constat.
2. Integrum est Episcopo eparchiali hac de re normas magis determinatas ferre ab omnibus sacerdotibus, etiam quomodocumque exemptis, servandas.


704
Can. 704 -
Divina Liturgia omnibus diebus laudabiliter celebrari potest exceptis eis, qui secundum praescripta librorum liturgicorum Ecclesiae sui iuris, cui sacerdos ascriptus est, excluduntur.


705
Can. 705 -
1. Sacerdos catholicus Divinam Liturgiam celebrare potest super altare cuiusvis Ecclesiae catholicae.
2. Ut sacerdos Divinam Liturgiam in ecclesia acatholicorum celebrare possit, licentia eget Hierarchae loci.


706
Can. 706 -
In Divina Liturgia sacra dona, quae offeruntur, sunt panis mere triticeus recenter confectus ita, ut nullum sit periculum corruptionis, et vinum naturale de genimine vitis non corruptum.


707
Can. 707 -
1. Circa panis eucharistici confectionem, preces a sacerdotibus ante celebrationem Divinae Liturgiae persolvendas, ieiunium eucharisticum servandum, vestes liturgicas, tempus et locum celebrationis et huiusmodi iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris normae accurate statui debent.
2. Remota christifidelium admiratione licet uti vestibus liturgicis et pane alterius Ecclesiae sui iuris, si vestes liturgicae et panis propriae Ecclesiae sui iuris praesto non sunt.


708
Can. 708 -
Curent Hierarchae loci ac parochi, ut omni diligentia christifideles instruantur de obligatione Divinam Eucharistiam suscipiendi in periculo mortis necnon temporibus a laudabilissima traditione vel iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statutis, praesertim vero tempore Paschali, in quo Christus Dominus eucharistica mysteria tradidit.


709
Can. 709 -
1. Divinam Eucharistiam distribuit sacerdos vel iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris ita ferente etiam diaconus.
2. Integrum est Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum opportunas normas statuere, secundum quas etiam alii christifideles Divinam Eucharistiam distribuere possunt.


710
Can. 710 -
Circa infantium in Divina Eucharistia participationem post baptismum et chrismationem sancti myri serventur opportunis adhibitis cautelis praescripta librorum liturgicorum propriae Ecclesiae sui iuris.


711
Can. 711 - Qui peccati gravis sibi conscius est, Divinam Liturgiam ne celebret neque Divinam Eucharistiam suscipiat, nisi adest gravis ratio et deest opportunitas sacramentum paenitentiae suscipiendi; quo in casu elicere debet actum perfectae contrititionis, qui includit propositum quam primum ad hoc sacramentum accedendi.


712
Can. 712 - Arcendi sunt a susceptione Divinae Eucharistiae publice indigni.


713
Can. 713 -
1. Divina Eucharistia distribuenda est in celebratione Divinae Liturgiae, nisi iusta causa aliud suadet.
2. Circa praeparationem participationis Divinae Eucharistiae per ieiunium, preces aliaque opera christifideles fideliter normas Ecclesiae sui iuris, cui ascripti sunt, servent non solum intra fines territorii eiusdem Ecclesiae, sed, quatenus fieri potest, ubique terrarum.


714
Can. 714 -
1. In ecclesiis, ubi cultus divinus publicus et saltem aliquoties in mense Divina Liturgia celebratur, Divina Eucharistia custodiatur praesertim pro infirmis, praescriptis librorum liturgicorum propriae Ecclesiae sui iuris fideliter servatis, atque summa reverentia a christifidelibus adoretur.
2. Custodia Divinae Eucharistiae subest vigilantiae ac moderamini Hierarchae loci.


715
Can. 715 -
1. Sacerdotibus licet oblationes recipere, quas christifideles secundum probatum Ecclesiae morem pro celebratione Divinae Liturgiae ad proprias intentiones ipsis offerunt.
2. Licet etiam, si ita fert legitima consuetudo, oblationes recipere pro Liturgia Praesanctificatorum et pro commemorationibus in Divina Liturgia.


716
Can. 716 -
Firmo
can. 1013 enixe commendatur, ut Episcopi eparchiales, quatenus fieri potest, praxim introducant, secundum quam solum eae oblationes occasione Divinae Liturgiae recipiantur, quas christifideles sua sponte offerunt; singuli vero sacerdotes libenter etiam sine ulla oblatione Divinam Liturgiam ad intentionem christifidelium praecipue egentium celebrent.


717
Can. 717 -
Sacerdotes, si oblationes ad Divinam Liturgiam celebrandam a christifidelibus alterius Ecclesiae sui iuris accipiunt, gravi obligatione tenentur de his oblationibus servandi normas illius Ecclesiae, nisi aliud constat ex parte offerentis.




CAPUT IV

DE SACRAMENTO PAENITENTIAE



718
Can. 718 -
In sacramento paenitentiae christifideles, qui, peccatis post baptismum commissis, ad Deum a Spiritu Sancto ducti corde convertuntur et dolore de peccatis moti propositum novae vitae ineunt, per ministerium sacerdotis, facta ipsi confessione et dignae satisfactionis acceptatione, veniam a Deo obtinent simulque cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt, reconciliantur; quo modo hoc sacramentum quam maxime ad vitam christianam fovendam confert et ad Divinam Eucharistiam suscipiendam disponit.


719
Can. 719 -
Qui gravis peccati sibi conscius est, quam primum fieri potest, sacramentum paenitentiae suscipiat; omnibus vero christifidelibus enixe commendatur, ut frequenter et praesertim temporibus ieiunii et paenitentiae in propria Ecclesia sui iuris servandis hoc sacramentum suscipiant.


720
Can. 720 -
1. Individualis et integra confessio atque absolutio solum constituunt modum ordinarium, quo christifidelis peccati gravis sibi conscius cum Deo et Ecclesia reconciliatur; sola impossibilitas physica vel moralis ab huiusmodi confessione excusat, quo in casu aliis quoque modis reconciliatio haberi potest.
2. Absolutio pluribus simul paenitentibus sine praevia individuali confessione generali modo impertiri non potest, nisi:
- 1) imminet periculum mortis et tempus non suppetit sacerdoti vel sacerdotibus ad ministrandum sacramentum paenitentiae singulis paenitentibus;
- 2) est gravis necessitas, videlicet si attento paenitentium numero sacerdotum copia praesto non est ad ministrandum singulis paenitentibus sacramentum paenitentiae intra congruum tempus ita, ut sine propria culpa gratia sacramentali aut susceptione Divinae Eucharistiae diu carere cogantur; necessitas vero non censetur sufficiens, cum confessarii praesto esse non possunt ratione solius magni concursus paenitentium, qualis haberi potest in magna aliqua sollemnitate aut peregrinatione.
3. Decernere, num detur talis gravis necessitas, competit Episcopo eparchiali, qui collatis consiliis cum Patriarchis et Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentibus casus talis necessitatis etiam generalibus praescriptis determinare potest.


721
Can. 721 -
1. Ut christifidelis sacramentali absolutione una simul pluribus data frui possit, requiritur non solum, ut sit rite dispositus, sed etiam ut simul sibi proponat singillatim debito tempore confiteri peccata gravia, quae in praesens ita confiteri non potest.
2. Christifideles, quatenus fieri potest, de his requisitis edoceantur et praeterea, etiam in casu periculi mortis, exhortentur, ut actum contritionis unusquisque eliciat.


722
Can. 722 -
1. Sacramentum paenitentiae a solo sacerdote ministratur.
2. Episcopi omnes ubique terrarum sacramentum paenitentiae ipso iure ministrare possunt, nisi, ad liceitatem quod spectat, Episcopus eparchialis in casu speciali expresse renuit.
3. Presbyteri vero ut valide agant, debent praeterea esse praediti facultate sacramentum paenitentiae ministrandi, quae facultas confertur sive ipso iure sive speciali collatione ab auctoritate competenti facta.
4. Presbyteri, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praediti sunt vi officii vel vi collationis Hierarchae loci eparchiae, cui ascripti sunt aut in qua domicilium habent, sacramentum paenitentiae valide ministrare possunt ubique terrarum quibuslibet christifidelibus, nisi quis Hierarcha loci in casu speciali expresse renuit; eadem facultate licite utuntur servatis normis ab Episcopo eparchiali latis necnon de licentia saltem praesumpta rectoris ecclesiae vel, si de domo instituti vitae consecratae agitur, Superioris.


723
Can. 723 -
1. Vi officii pro sua quisque dicione facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est praeter Hierarcham loci etiam parochus aliusque, qui loco parochi est.
2. Vi officii facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est etiam omnis Superior instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum iuris pontificii vel patriarchalis, si sacerdos est, erga sodales proprii instituti necnon erga illos, qui diu noctuque in eius domo degunt.


724
Can. 724 -
1. Soli Hierarchae loci competit facultatem sacramentum paenitentiae quibuslibet christifidelibus ministrandi speciali collatione conferre presbyteris quibuscumque.
2. Superior instituti vitae consecratae, dummodo potestate regiminis exsecutiva praeditus sit, facultatem, de qua in
can.723 , p2, conferre potest ad normam typici vel statutorum cuilibet presbytero.


725
Can. 725 -
Omnis sacerdos quoslibet paenitentes in periculo mortis versantes valide et licite absolvere potest a quibusvis peccatis, etsi praesens est alius sacerdos facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus.


726
Can. 726 -
1. Facultas sacramentum paenitentiae ministrandi ne revocetur nisi gravi de causa.
2. Revocata facultate sacramentum paenitentiae ministrandi collata ab Hierarcha, de quo in
can. 722 ,p4, presbyter eandem amittit ubique terrarum; revocata autem ab alia auctoritate competenti eandem amittit in dicione revocantis tantum.
3. Praeterquam revocatione facultas sacramentum paenitentiae ministrandi, de qua in can. 722 , p4, cessat amissione officii, ascriptionis eparchiae vel domicilii.


727
Can. 727 -
In nonnullis casibus ad salutem animarum providendam opportunum esse potest facultatem a peccatis absolvendi limitare atque determinatae auctoritati reservare; hoc tamen fieri non potest nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum vel Sedis Apostolicae.


728
Can. 728 -
1. Sedi Apostolicae reservatur absolvere a sequentibus peccatis:
- 1) directae violationis sigilli sacramentalis;
- 2) absolutionis complicis in peccato contra castitatem.
2. Episcopo eparchiali vero reservatur absolvere a peccato procurationis abortus effectu secuto.


729
Can. 729 -
Quaevis reservatio absolutionis a peccato omni vi caret:
1. si confessionem peragit aegrotus, qui domo egredi non potest, vel sponsus matrimonii celebrandi causa;
2. si de prudenti iudicio confessarii absolvendi facultas ab auctoritate competenti peti non potest sine gravi paenitentis incommodo vel sine periculo violationis sigilli sacramentalis;
3. extra fines territorii, in quo auctoritas reservans potestatem exercet.


730
Can. 730 -
Absolutio complicis in peccato contra castitatem invalida est praeterquam in periculo mortis.


731
Can. 731 - Qui confitetur se falso confessarium innocentem apud auctoritatem ecclesiasticam denuntiavisse de delicto sollicitationis ad peccatum contra castitatem, ne absolvatur, nisi antea falsam denuntiationem formaliter retractavit et paratus est damna, si quae habentur, reparare.


732
Can. 732 -
1. Pro qualitate, gravitate et numero peccatorum, habita ratione paenitentis condicionis necnon eiusdem ad conversionem dispositionis, confessarius convenientem morbo afferat medicinam opportuna opera paenitentiae imponens.
2. Meminerit sacerdos se divinae iustitiae et misericordiae ministrum a Deo constitutum esse; tamquam pater spiritualis etiam opportuna consilia praebeat, ut quis progredi possit in sua vocatione ad sanctitatem.


733
Can. 733 -
1. Sacramentale sigillum inviolabile est; quare caveat diligenter confessarius, ne verbo aut signo aut alio quovis modo et quavis de causa prodat aliquatenus paenitentem.
2. Obligatione secretum servandi tenentur quoque interpres, si datur, necnon omnes alii, ad quos ex confessione notitia peccatorum quoquo modo pervenit.


734
Can. 734 -
1. Omnino confessario prohibetur scientiae ex confessione acquisitae usus cum paenitentis gravamine, etiam quovis revelationis periculo excluso.
2. Qui in auctoritate est constitutus, notitia, quam de peccatis in confessione quovis tempore excepta habet, ad externum regimen nullo modo uti debet.
3. Moderatores instituti educationis sacramentum paenitentiae suis alumnis ordinarie ne ministrent.


735
Can. 735 -
1. Omnis, cui cura animarum vi muneris est demandata, gravi tenetur obligatione providendi, ut sacramentum paenitentiae ministretur christifidelibus sibi commissis, qui opportune id petunt, eisdemque occasio praebeatur accedendi ad confessionem individualem diebus ac horis in eorum commodum statutis.
2. Urgente necessitate omnis sacerdos, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est, in periculo mortis vero etiam quilibet alius sacerdos, hoc sacramentum ministrare debet.


736
Can. 736 -
1. Locus proprius sacramentum paenitentiae celebrandi est ecclesia salvo iure particulari.
2. Ob infirmitatem vel alia iusta de causa hoc sacramentum celebrari potest etiam extra locum proprium



CAPUT V

DE UNCTIONE INFIRMORUM




737
Can. 737 -
1. Sacramentali unctione infirmorum a sacerdote cum oratione peracta christifideles morbo gravi affecti cordeque contriti gratiam percipiunt, qua spe aeterni praemii roborati et a peccatis soluti ad emendationem vitae disponuntur et ad infirmitatem superandam patienterve sufferendam adiuvantur.
2. In Ecclesiis, in quibus mos est, ut sacramentum unctionis infirmorum a pluribus sacerdotibus simul ministretur, curandum est, ut, quatenus fieri potest, hic mos servetur.


738
Can. 738 -
Christifideles unctionem infirmorum libenter suscipiant, quandocumque graviter aegrotant; curent autem pastores animarum et infirmorum propinqui, ut tempore opportuno hoc sacramento infirmi subleventur.


739
Can. 739 -
1. Unctionem infirmorum valide ministrant omnes et soli sacerdotes.
2. Unctionem infirmorum ministrare pertinet ad parochum, vicarium paroecialem atque omnes alios sacerdotes circa illos, quorum cura eis ex officio commissa est; de licentia saltem praesumpta praedictorum quilibet sacerdos hoc sacramentum licite ministrare potest, in casu necessitatis vero etiam debet.


740
Can. 740 -
Christifideles graviter aegrotantes, qui sensus vel usum rationis amiserunt, praesumuntur velle sibi hoc sacramentum ministrari in periculo mortis vel etiam ad iudicium sacerdotis alio tempore.


741
Can. 741 - Oleum in sacramento unctionis infirmorum adhibendum debet esse benedictum et quidem, nisi aliud fert ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris, ab ipso sacerdote, qui sacramentum ministrat.


742
Can. 742 - Unctiones verbis, ordine et modo praescriptis in libris liturgicis accurate peragantur; in casu tamen necessitatis sufficit una unctio cum propria formula.




CAPUT VI

DE SACRA ORDINATIONE




743
Can. 743 -
Per sacramentalem ordinationem ab Episcopo peractam Spiritus Sancti operante virtute ministri sacri constituuntur, qui munere et potestate a Christo Domino Apostolis suis concreditis adaugentur et in variis gradibus fruuntur Evangelium annuntiandi, populum Dei pascendi et sanctificandi.


ART I DE SACRAE ORDINATIONIS MINISTRO


744
Can. 744 -
Solus Episcopus sacram ordinationem valide ministrat manuum impositione et oratione ab Ecclesia praescripta


745
Can. 745 -
Ordinatio episcopalis reservatur ad normam iuris Romano Pontifici, Patriarchae vel Metropolitae ita, ut nulli Episcopo liceat quemquam ordinare Episcopum, nisi antea constat de legitimo mandato.


746
Can. 746 -
1. Episcopus ordinetur ab Episcopis tribus excepto casu extremae necessitatis.
2. Episcopus secundus et tertius, si adesse non possunt Episcopi eiusdem Ecclesiae sui iuris ac primus Episcopus ordinans, possunt esse alterius Ecclesiae sui iuris.


747
Can. 747 -
Candidatus ad diaconatum vel presbyteratum a proprio Episcopo eparchiali ordinetur aut ab alio Episcopo cum legitimis litteris dimissoriis.


748
Can. 748 -
1. Episcopus eparchialis proprius, quod attinet ad sacram ordinationem eius, qui alicui eparchiae ascribatur, est Episcopus eparchiae, in qua candidatus habet domicilium, aut eparchiae, pro cuius servitio candidatus se devovere velle scripto declaravit; quod attinet ad sacram ordinationem eius, qui alicui eparchiae iam est ascriptus, est Episcopus illius eparchiae.
2. Candidatum sibi subditum alii Ecclesiae sui iuris ascriptum Episcopus eparchialis ordinare non potest nisi de licentia Sedis Apostolicae; si vero de candidato agitur, qui Ecclesiae patriarchali ascriptus est et intra fines territorii eiusdem Ecclesiae domicilium vel quasi-domicilium habet, hanc licentiam etiam Patriarcha concedere potest.


749
Can. 749 -
In aliena eparchia Episcopus prohibetur sacram ordinationem celebrare sine licentia Episcopi eparchialis, nisi ius particulare Ecclesiae patriarchalis, ad Patriarcham quod attinet, aliud statuit.


750
Can. 750 -
1. Litteras dimissorias firmis
c. 472 , c. 537 et c. 560 , p1 dare possunt:
- 1) Episcopus eparchialis proprius;
- 2) Administrator Ecclesiae patriarchalis atque de consensu collegii consultorum eparchialium Administrator eparchiae.
2. Administrator Ecclesiae patriarchalis litteras dimissorias ne concedat eis, qui a Patriarcha reiecti sunt, nec Administrator eparchiae eis, qui ab Episcopo eparchiali reiecti sunt.


751
Can. 751 - Litterae dimissoriae ne concedantur nisi habitis antea omnibus testimoniis, quae iure exiguntur.


752
Can. 752 - Litterae dimissoriae mitti possunt ab Episcopo eparchiali proprio ad quemlibet eiusdem Ecclesiae sui iuris Episcopum, non autem ad Episcopum alterius Ecclesiae ac ordinandus, nisi de licentia eorum, de quibus in
can. 748 , p2.


753
Can. 753 -
Litterae dimissoriae ab ipso concedente aut ab eius successore limitibus circumscribi aut revocari possunt, sed semel concessae non exstinguuntur resoluto iure concedentis.


ART II DE SACRAE ORDINATIONIS SUBIECTO


754
Can. 754 -
Sacram ordinationem valide suscipere potest solus vir baptizatus.


755
Can. 755 -
Episcopus eparchialis et Superior maior nonnisi gravissima de causa, etsi occulta, diacono sibi subdito ad presbyteratum destinato ascensum ad ipsum presbyteratum prohibere possunt salvo iure recursus ad normam iuris.


756
Can. 756 -
Non licet aliquem quovis modo qualibet de causa ad ordines sacros suscipiendos cogere vel ad normam iuris idoneum ab eisdem suscipiendis avertere.


757
Can. 757 -
Is, qui superiorem ordinem sacrum suscipere recusat, non potest prohiberi a suscepti ordinis sacri exercitio, nisi impedimento canonico detinetur aliave gravis de iudicio Episcopi eparchialis vel Superioris maioris obest causa.


1 DE REQUISITIS IN CANDIDATIS AD SACRAM ORDINATIONEM


758
Can. 758 -
1. Ut quis licite ordinari possit, requiruntur:
- 1) chrismationis sancti myri susceptio;
- 2) mores atque qualitates physicae et psychicae ordini sacro suscipiendo congruentes;
- 3) aetas iure praescripta;
- 4) debita scientia;
- 5) ordinum inferiorum susceptio ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris;
- 6) interstitiorum iure particulari praescriptorum observatio.
2. Requiritur praeterea, ne candidatus impeditus sit ad normam
can. 762 .
3. Circa coniugatos ad ordines sacros admittendos servetur ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris vel normae speciales a Sede Apostolica statutae.


759
Can. 759 -
1. Aetas praescripta ad diaconatum est vicesimus tertius annus expletus, ad presbyteratum vicesimus quartus expletus firmo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris provectiorem aetatem exigente.
2. Dispensatio ultra annum ab aetate iure communi praescripta reservatur Patriarchae, si de candidato agitur, qui domicilium vel quasi-domicilium intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis habet; secus Sedi Apostolicae.


760
Can. 760 -
1. Diaconum ordinare licet tantum post feliciter expletum quartum curriculi studiorum philosophico- theologicorum annum, nisi Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum aliud statuit.
2. Si vero de candidato ad sacerdotium non destinato agitur, eum diaconum ordinare licet tantum post feliciter expletum tertium annum studiorum, de quibus in
can. 354 ; si vero forte in posterum ad sacerdotium admittitur, antea studia theologica opportune complere debet.


761
Can. 761 - Candidatus ad ordinem diaconatus vel presbyteratus, ut licite ordinetur, Episcopo eparchiali proprio aut Superiori maiori declarationem tradere debet manu propria subscriptam, qua testificatur se sua sponte ac libere ordinem sacrum et obligationes eidem ordini adnexas suscepturum atque se ministerio ecclesiastico perpetuo mancipaturum esse, simul petens, ut ad ordinem sacrum suscipiendum admittatur.


2 DE IMPEDIMENTIS SUSCIPIENDI VEL EXERCENDI ORDINES SACROS


762
Can. 762 -
1. A suscipiendis ordinibus sacris est impeditus:
- 1) qui aliqua forma laborat amentiae aliusve infirmitatis psychicae, qua consultis peritis inhabilis iudicatur ad ministerium rite implendum;
- 2) qui delictum apostasiae, haereseos aut schismatis commisit;
- 3) qui matrimonium, etiam civile tantum, attentavit, sive ipse vinculo matrimoniali aut ordine sacro aut voto publico perpetuo castitatis a matrimonio celebrando impeditus, sive cum muliere matrimonio valido coniuncta aut eodem voto ligata;
- 4) qui voluntarium homicidium perpetravit aut abortum procuravit effectu secuto omnesque positive cooperantes;
- 5) qui se ipsum vel alium graviter et dolose mutilavit vel sibi vitam adimere tentavit;
- 6) qui actum ordinis posuit in ordine episcopatus vel presbyteratus constitutis reservatum vel eodem carens vel ab eiusdem exercitio aliqua poena canonica prohibitus;
- 7) qui officium vel administrationem gerit clericis vetitam, cuius rationem reddere debet, donec deposito officio et administratione atque rationibus redditis liber factus erit;
- 8) neophytus, nisi iudicio Hierarchae sufficienter probatus est.
2. Actus, ex quibus impedimenta, de quibus in p1,n.2-6 oriri possunt, illa non pariunt, nisi fuerunt peccata gravia et externa post baptismum perpetrata.


763
Can. 763 -
Ab exercendis ordinibus sacris est impeditus:
1. qui impedimento ordines sacros suscipiendi, dum afficiebatur, illegitime ordines sacros suscepit;
2. qui delicta vel actus commisit, de quibus in
can. 762 , p1,n.2-6;
3. qui amentia aliave infirmitate psychica, de qua in can. 762 , p1,n.1, afficitur, donec Hierarcha consulto perito eiusdem ordinis sacri exercitium permiserit.


764
Can. 764 -
Impedimenta suscipiendi vel exercendi ordines sacros iure particulari statui non possunt; consuetudo vero novum impedimentum inducens aut impedimento iure communi statuto contraria reprobatur.


765
Can. 765 -
Ignorantia impedimentorum ab eisdem non eximit.


766
Can. 766 -
Impedimenta multiplicantur ex diversis suis causis, non autem ex repetita eadem causa, nisi agitur de impedimento ex homicidio voluntario aut ex procurato abortu effectu secuto.


767
Can. 767 -
1. Episcopus eparchialis vel Hierarcha instituti vitae consecratae potest sibi subditos dispensare ab impedimentis suscipiendi vel exercendi ordines sacros sequentibus exceptis:
- 1) si factum, quo impedimentum innititur, ad forum iudiciale deductum est;
- 2) ab impedimentis, de quibus in
can. 762 ,p1,n.2-4
2. Dispensatio ab his impedimentis reservatur Patriarchae circa candidatos vel clericos, qui domicilium vel quasi- domicilium intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, habent; secus Sedi Apostolicae.
3. Eadem potestas dispensandi competit cuilibet confessario in casibus occultis urgentioribus, in quibus auctoritas competens adiri non potest et periculum imminet gravis damni vel infamiae, sed ad hoc dumtaxat, ut paenitentes ordines sacros iam susceptos exercere licite possint firmo onere adeundi quam primum eandem auctoritatem.


768
Can. 768 -
1. In precibus ad obtinendam dispensationem omnia impedimenta indicanda sunt; dispensatio generalis vero valet etiam pro impedimentis bona fide reticitis eis exceptis, de quibus in
can.762 , p1,n.4, aliisve ad forum iudiciale deductis, non autem pro reticitis mala fide.
2. Si agitur de impedimento ex voluntario homicidio aut ex procurato abortu, etiam numerus delictorum ad validitatem dispensationis exprimendus est.
3. Dispensatio generalis ab impedimentis suscipiendi ordines sacros valet pro omnibus ordinibus.



ART III DE EIS, QUAE SACRAE ORDINATIONI PRAEMITTI DEBENT


769
Can. 769 -
1. Auctoritas, quae candidatum ad sacram ordinationem admittit, obtineat:
- 1) declarationem, de qua in
can. 761 , necnon testimonium ultimae sacrae ordinationis aut, si de prima sacra ordinatione agitur, etiam testimonium baptismi et chrismationis sancti myri;
- 2) si candidatus est matrimonio iunctus, testimonium matrimonii et consensum uxoris scripto datum;
- 3) testimonium de peractis studiis;
- 4) testimoniales litteras rectoris seminarii vel Superioris instituti vitae consecratae aut presbyteri, cui candidatus extra seminarium commendatus est, de bonis moribus eiusdem candidati;
- 5) testimoniales litteras, de quibus in can. 771 ,p3;
- 6) testimoniales litteras, si id expedire iudicat, aliorum Episcoporum eparchialium vel Superiorum institutorum vitae consecratae, ubi candidatus per aliquod tempus commoratus est, de candidati qualitatibus deque eius libertate ab omni impedimento canonico.
2. Haec documenta asserventur in archivo eiusdem auctoritatis.


770
Can. 770 -
Episcopus ordinans cum legitimis litteris dimissoriis, quibus asseritur candidatum ad ordinem sacrum suscipiendum idoneum esse, potest huic attestationi acquiescere, sed non tenetur; si vero pro sua conscientia censet candidatum non esse idoneum, eum ne ordinet.


771
Can. 771 -
1. Nomina candidatorum ad ordines sacros promovendorum publice nota fiant in ecclesia paroeciali uniuscuiusque candidati ad normam iuris particularis.
2. Omnes christifideles obligatione tenentur impedimenta, si qua noverunt, Episcopo eparchiali vel parocho ante sacram ordinationem revelandi.
3. Parocho, qui publicationem peragit, et etiam alii presbytero, si id expedire videtur, Episcopus eparchialis committat, ut de candidatorum vita et moribus a personis fide dignis diligenter exquirat et testimoniales litteras illam investigationem et publicationem referentes ad curiam eparchialem mittat.
4. Episcopus eparchialis alias investigationes, etiam privatas, si opportunum ducit, facere ne omittat.


772
Can. 772 - Omnis candidatus ad sacram ordinationem promovendus recessui spirituali vacet modo iure particulari determinato.


ART IV DE SACRAE ORDINATIONIS TEMPORE, IOCO, ADNOTATIONE ET

TESTIMONIO


773
Can. 773 -
Sacrae ordinationes cum christifidelium quam maxima frequentia celebrentur in ecclesia die dominico vel festo, nisi iusta causa aliud suadet.


774
Can. 774 -
1. Celebrata sacra ordinatione nomina singulorum ordinatorum ac Episcopi ordinantis, locus et dies sacrae ordinationis adnotentur in speciali libro in archivo curiae eparchialis asservando.
2. Singulis ordinatis det Episcopus ordinans authenticum sacrae ordinationis susceptae testimonium; qui, si ab Episcopo cum litteris dimissoriis ordinati sunt, illud proprio Episcopo eparchiali vel Superiori maiori exhibeant pro sacrae ordinationis adnotatione in speciali libro in archivo asservando.


775
Can. 775 -
Episcopus eparchialis aut Superior maior notitiam sacrae ordinationis uniuscuiusque diaconi mittat ad parochum apud quem ordinati baptismus adnotatus est.




1990 Codex Orientalis 691