1990 Codex Orientalis
1
Can. 1 - Canones huius Codicis omnes et solas Ecclesias orientales catholicas respiciunt, nisi, relationes cum Ecclesia latina quod attinet, aliud expresse statuitur.
2
Can. 2 - Canones Codicis, in quibus plerumque ius antiquum Ecclesiarum orientalium recipitur vel accommodatur, praecipue ex illo iure aestimandi sunt.
3
Can. 3 - Codex, etsi saepe ad praescripta librorum liturgicorum se refert, de re liturgica plerumque non decernit; quare haec praescripta sedulo servanda sunt, nisi Codicis canonibus sunt contraria.
4
Can. 4 - Canones Codicis initas aut approbatas a Sancta Sede conventiones cum nationibus aliisve societatibus politicis non abrogant neque eis derogant; eaedem idcirco perinde ac in praesens vigere pergent contrariis Codicis praescriptis minime obstantibus.
5
Can. 5 - Iura quaesita itemque privilegia, quae a Sede Apostolica ad haec usque tempora personis physicis vel iuridicis concessa in usu sunt nec revocata, integra manent, nisi Codicis canonibus expresse revocantur.
6
Can. 6 - Codice vim obtinente:
1) abrogatae sunt omnes leges iuris communis vel iuris particularis, quae sunt canonibus Codicis contrariae aut quae materiam respiciunt in Codice ex integro ordinatam;
2) revocatae sunt omnes consuetudines, quae canonibus Codicis reprobantur aut quae eis contrariae sunt nec centenariae vel immemorabiles.
7
Can. 7 -
1. Christifideles sunt, qui per baptismum Christo incorporati in populum Dei sunt constituti atque hac ratione muneris Christi sacerdotalis, prophetici et regalis suo modo participes secundum suam cuiusque condicionem ad missionem exercendam vocantur, quam Deus Ecclesiae in mundo implendam concredidit.
2. Haec Ecclesia in hoc mundo ut societas constituta et ordinata subsistit in Ecclesia catholica a successore Petri et Episcopis in communione cum eo gubernata.
8
Can. 8 - In plena communione cum Ecclesia catholica his in terris sunt illi baptizati, qui in eius compage visibili cum Christo iunguntur vinculis professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis.
9
Can. 9 -
1. Speciali ratione cum Ecclesia conectuntur catechumeni, qui Spiritu Sancto movente expetunt explicita voluntate, ut eidem incorporentur, ideoque hac ipsa voluntate et vita fidei, spei et caritatis, quam agunt, coniunguntur cum Ecclesia, quae eos iam ut suos fovet.
2. Catechumenorum specialem curam habet Ecclesia, quae, dum eos ad vitam evangelicam ducendam invitat eosque in participationem Divinae Liturgiae, sacramentorum et laudum divinarum introducit, eisdem varias iam largitur praerogativas, quae christianorum sunt propriae.
10
Can. 10 - Verbo Dei inhaerentes atque vivo Ecclesiae magisterio authentico adhaerentes tenentur christifideles fidem immenso pretio a maioribus custoditam ac transmissam integre servare et aperte profiteri necnon eam et exercendo magis intellegere et in operibus caritatis fructificare.
11
Can. 11 - Inter christifideles omnes ex eorum quidem in Christo regeneratione viget vera circa dignitatem et actionem aequalitas, qua cuncti secundum suam cuiusque condicionem et munus ad aedificationem Corporis Christi cooperantur.
12
Can. 12 -
1. Christifideles obligatione tenentur sua cuiusque agendi ratione ad communionem semper servandam cum Ecclesia.
2. Magna cum diligentia obligationes impleant, quibus tenentur erga universam Ecclesiam et propriam Ecclesiam sui iuris.
13
Can. 13 - Omnes christifideles secundum suam cuiusque condicionem ad sanctam vitam ducendam atque ad Ecclesiae incrementum eiusque iugem sanctificationem promovendam vires suas conferre debent.
14
Can. 14 - Omnes christifideles ius et obligationem habent allaborandi, ut divinum salutis nuntium ad omnes homines omnium temporum ac totius orbis magis magisque perveniat.
15
Can. 15 -
1. Quae Ecclesiae Pastores Christum repraesentantes tamquam fidei magistri declarant aut tamquam Ecclesiae rectores statuunt, christifideles propriae responsabilitatis conscii christiana oboedientia prosequi tenentur.
2. Christifidelibus integrum est, ut necessitates suas, praesertim spirituales, suaque optata Ecclesiae Pastoribus patefaciant.
3. Pro scientia, competentia et praestantia, quibus pollent, ipsis ius est, immo et aliquando obligatio, ut sententiam suam de his, quae ad bonum Ecclesiae pertinent, Ecclesiae Pastoribus manifestent eamque, salva integritate fidei et morum ac reverentia erga eosdem Pastores attentisque utilitate communi et personarum dignitate, ceteris christifidelibus notam faciant.
16
Can. 16 - Ius est christifidelibus, ut ex spiritualibus Ecclesiae bonis, praesertim ex verbo Dei et sacramentis, adiumenta ab Ecclesiae Pastoribus accipiant.
17
Can. 17 - Ius est christifidelibus, ut cultum divinum persolvant secundum praescripta propriae Ecclesiae sui iuris utque propriam vitae spiritualis formam sequantur doctrinae quidem Ecclesiae consentaneam.
18
Can. 18 - Integrum est christifidelibus, ut libere condant atque moderentur consociationes ad fines caritatis vel pietatis aut ad vocationem christianam in mundo fovendam utque conventus habeant ad eosdem fines in communi persequendos.
19
Can. 19 - Christifideles cuncti, quippe qui Ecclesiae missionem participent, ius habent, ut propriis inceptis apostolicam actionem promoveant vel sustineant secundum suum cuiusque statum et condicionem; nullum tamen inceptum nomen catholicum sibi vindicet, nisi consensus accessit auctoritatis competentis ecclesiasticae.
20
Can. 20 - Christifideles, quippe qui baptismo ad vitam doctrinae evangelicae congruentem ducendam vocentur, ius habent ad educationem christianam, qua ad maturitatem humanae personae prosequendam atque simul ad mysterium salutis cognoscendum et vivendum rite instruantur.
21
Can. 21 - Qui in scientias sacras incumbunt, iusta libertate fruuntur inquirendi necnon mentem suam prudenter in eis aperiendi, in quibus peritiam habent, servato debito erga magisterium Ecclesiae obsequio.
22
Can. 22 - Christifideles omnes ius habent, ut a quacumque coactione sint immunes in statu vitae eligendo.
23
Can. 23 - Nemini licet bonam famam, qua quis gaudet, illegitime laedere nec ius ullius personae ad propriam intimitatem tuendam violare.
24
Can. 24 -
1. Christifidelibus competit, ut iura, quae in Ecclesia habent, legitime vindicent atque defendant in foro competenti ecclesiastico ad normam iuris.
2. Christifidelibus ius quoque est, ut, si ad iudicium ab auctoritate competenti vocantur, iudicentur servatis iuris praescriptis cum aequitate applicandis.
3. Christifidelibus ius est, ne poenis canonicis nisi ad normam legis puniantur.
25
Can. 25 -
1. Christifideles obligatione tenentur necessitatibus subveniendi Ecclesiae, ut eidem praesto sint, quae ad fines ei proprios praesertim ad cultum divinum, ad opera apostolatus et caritatis atque ad congruam ministrorum sustentationem necessaria sunt.
2. Obligatione quoque tenentur iustitiam socialem promovendi necnon ex propriis reditibus pauperibus subveniendi praecepti Domini memores.
26
Can. 26 -
1. In iuribus suis exercendis christifideles et singuli et in consociationibus adunati rationem habere debent boni communis Ecclesiae necnon iurium aliorum atque suarum erga alios obligationum.
2. Auctoritati ecclesiasticae competit intuitu boni communis exercitium iurium, quae christifidelibus sunt propria, moderari.
27
Can. 27 - Coetus christifidelium hierarchia ad normam iuris iunctus, quem ut sui iuris expresse vel tacite agnoscit suprema Ecclesiae auctoritas, vocatur in hoc Codice Ecclesia sui iuris.
28
Can. 28 -
1. Ritus est patrimonium liturgicum, theologicum, spirituale et disciplinare cultura ac rerum adiunctis historiae populorum distinctum, quod modo fidei vivendae uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris proprio exprimitur.
2. Ritus, de quibus in Codice agitur, sunt, nisi aliud constat, illi, qui oriuntur ex traditionibus Alexandrina, Antiochena, Armena, Chaldaea et Constantinopolitana.
29
Can. 29 -
1. Filius, qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, per baptismum ascribitur Ecclesiae sui iuris, cui pater catholicus ascriptus est; si vero sola mater est catholica aut si ambo parentes concordi voluntate petunt, ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam mater pertinet, salvo iure particulari a Sede Apostolica statuto.
2. Si autem filius, qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, est:
- 1) a matre non nupta natus, ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam mater pertinet;
- 2) ignotorum parentum, ascribitur Ecclesiae sui iuris, cui ascripti sunt ii, quorum curae legitime commissus est; si vero de patre et matre adoptantibus agitur, applicetur p1;
- 3) parentum non baptizatorum, ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam pertinet ille, qui eius educationem in fide catholica suscepit.
30
Can. 30 - Quilibet baptizandus, qui decimum quartum aetatis annum explevit, libere potest seligere quamcumque Ecclesiam sui iuris, cui per baptismum in eadem susceptum ascribitur, salvo iure particulari a Sede Apostolica statuto.
31
Can. 31 - Nemo quemvis christifidelem ad transitum ad aliam Ecclesiam sui iuris ullo modo inducere praesumat.
32
Can. 32 -
1. Nemo potest sine consensu Sedis Apostolicae ad aliam Ecclesiam sui iuris valide transire.
2. Si vero agitur de christifideli eparchiae alicuius Ecclesiae sui iuris, qui transire petit ad aliam Ecclesiam sui iuris, quae in eodem territorio propriam eparchiam habet, hic consensus Sedis Apostolicae praesumitur, dummodo Episcopi eparchiales utriusque eparchiae ad transitum scripto consentiant.
33
Can. 33 - Integrum est mulieri ad Ecclesiam sui iuris viri transire in matrimonio celebrando vel eo durante; matrimonio autem soluto libere potest ad pristinam Ecclesiam sui iuris redire.
34
Can. 34 -
Si ad aliam Ecclesiam sui iuris transeunt parentes vel in matrimonio mixto coniux catholicus, filii infra decimum quartum aetatis annum expletum ipso iure eidem Ecclesiae ascribuntur; si vero in matrimonio inter catholicos unus tantum parentum ad aliam Ecclesiam sui iuris transit, filii transeunt solummodo, si ambo parentes consenserunt; expleto vero decimo quarto aetatis anno filii ad pristinam Ecclesiam sui iuris redire possunt.
35
Can. 35 -
Baptizati acatholici ad plenam communionem cum Ecclesia catholica convenientes proprium ubique terrarum retineant ritum eumque colant et pro viribus observent, proinde ascribantur Ecclesiae sui iuris eiusdem ritus salvo iure adeundi Sedem Apostolicam in casibus specialibus personarum, communitatum vel regionum.
36
Can. 36 -
Omnis transitus ad aliam Ecclesiam sui iuris vim habet a momento declarationis factae coram eiusdem Ecclesiae Hierarcha loci vel parocho proprio aut sacerdote ab alterutro delegato et duobus testibus, nisi rescriptum Sedis Apostolicae aliud fert.
37
Can. 37 -
Omnis ascriptio alicui Ecclesiae sui iuris vel transitus ad aliam Ecclesiam sui iuris in libro baptizatorum paroeciae, etiam, si casus fert, Ecclesiae latinae, ubi baptismus celebratus est, adnotetur; si vero fieri non potest, in alio documento in archivo paroeciali parochi proprii Ecclesiae sui iuris, cui ascriptio facta est, asservando.
38
Can. 38 -
Christifideles Ecclesiarum orientalium, etsi curae Hierarchae vel parochi alterius Ecclesiae sui iuris commissi, tamen propriae Ecclesiae sui iuris permanent ascripti.
39
Can. 39 -
Ritus Ecclesiarum orientalium ut universae Ecclesiae Christi patrimonium, in quo elucet ea, quae ab Apostolis per Patres est traditio, et quod fidei catholicae divinam unitatem in varietate affirmat, religiose serventur et promoveantur.
40
Can. 40 -
1. Hierarchae, qui Ecclesiis sui iuris praesunt, aliique Hierarchae omnes studiosissime curent fidelem custodiam et accuratam observantiam proprii ritus nec in eo mutationes admittant nisi ratione eius organici progressus, prae oculis tamen habentes mutuam benevolentiam et unitatem christianorum.
2. Ceteri clerici et sodales institutorum vitae consecratae omnes proprium ritum fideliter observare necnon eius in dies maiorem cognitionem perfectioremque usum acquirere tenentur.
3. Ceteri quoque christifideles proprii ritus cognitionem et aestimationem foveant eumque ubique observare tenentur, nisi iure aliquid excipitur.
41
Can. 41 -
Christifideles cuiusvis Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, qui ratione officii, ministerii vel muneris frequentes cum christifidelibus alterius Ecclesiae sui iuris relationes habent, in cognitione et cultu ritus eiusdem Ecclesiae accurate pro gravitate officii, ministerii vel muneris, quod implent, instituantur.
42
Can. 42 -
Sicut statuente Domino sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur.
43
Can. 43 -
Ecclesiae Romanae Episcopus, in quo permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, Collegii Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque universae Ecclesiae his in terris Pastor, qui ideo vi muneris sui suprema, plena, immediata et universali in Ecclesia gaudet potestate ordinaria, quam semper libere exercere potest.
44
Can. 44 -
1. Supremam et plenam in Ecclesia potestatem Romanus Pontifex obtinet legitima electione ab ipso acceptata una cum ordinatione episcopali; quare eandem potestatem obtinet a momento acceptationis electus ad summum pontificatum, qui episcopali charactere insignitus est; si vero charactere episcopali electus caret, statim ordinetur Episcopus.
2. Si contingit, ut Romanus Pontifex muneri suo renuntiet, ad validitatem requiritur, ut renuntiatio libere fiat et rite manifestetur, non vero, ut a quopiam acceptetur.
45
Can. 45 -
1. Romanus Pontifex vi sui muneris non modo in universam Ecclesiam potestate gaudet, sed et super omnes eparchias earumque coetus potestatis ordinariae obtinet principatum, quo quidem simul roboratur atque vindicatur potestas propria, ordinaria et immediata, quam in eparchiam suae curae commissam Episcopi habent.
2. Romanus Pontifex in munere supremi universae Ecclesiae Pastoris explendo communione cum ceteris Episcopis immo et universa Ecclesia semper est coniunctus; ipsi ius tamen est determinare secundum necessitates Ecclesiae modum sive personalem sive collegialem huius muneris exercendi.
3. Contra sententiam vel decretum Romani Pontificis non datur appellatio neque recursus.
46
Can. 46 -
1. In eius munere exercendo Romano Pontifici praesto sunt Episcopi, qui eidem cooperatricem operam dare possunt variis rationibus, inter quas est Synodus Episcoporum; auxilio praeterea ei sunt Patres Cardinales, Curia Romana, Legati pontificii necnon aliae personae itemque varia secundum necessitates temporum instituta; quae personae omnes et instituta nomine et auctoritate eiusdem munus sibi commissum explent in bonum omnium Ecclesiarum secundum normas ab ipso Romano Pontifice statutas.
2. Patriarcharum ceterorumque Hierarcharum, qui Ecclesiis sui iuris praesunt, participatio in Synodo Episcoporum regitur normis specialibus ab ipso Romano Pontifice statutis.
47
Can. 47 -
Sede Romana vacante aut prorsus impedita nihil innovetur in universae Ecclesiae regimine; serventur autem leges speciales pro eisdem adiunctis latae.
48
Can. 48 -
Nomine Sedis Apostolicae vel Sanctae Sedis in hoc Codice veniunt non solum Romanus Pontifex, sed etiam, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat, Dicasteria aliaque Curiae Romanae instituta.
49
Can. 49 -
Collegium Episcoporum, cuius caput est Romanus Pontifex cuiusque membra sunt Episcopi vi sacramentalis ordinationis et hierarchica communione cum Collegii capite et membris et in quo corpus apostolicum continuo perseverat, una cum capite suo et numquam sine hoc capite subiectum quoque supremae et plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit.
50
Can. 50 -
1. Potestatem in universam Ecclesiam Collegium Episcoporum sollemni modo exercet in Concilio Oecumenico.
2. Eandem potestatem Collegium Episcoporum exercet per unitam Episcoporum in mundo dispersorum actionem, quae ut talis a Romano Pontifice est indicta aut libere recepta ita, ut verus actus collegialis efficiatur.
3. Romani Pontificis est secundum necessitates Ecclesiae seligere et promovere modos, quibus Collegium Episcoporum munus suum in universam Ecclesiam collegialiter exercet.
51
Can. 51 -
1. Solius Romani Pontificis est Concilium Oecumenicum convocare, eidem per se vel per alios praeesse, item Concilium transferre, suspendere vel dissolvere eiusque decreta confirmare.
2. Eiusdem Romani Pontificis est res in Concilio Oecumenico tractandas determinare atque ordinem in eodem Concilio servandum constituere; propositis a Romano Pontifice quaestionibus Patres Concilii Oecumenici alias addere possunt ab eodem Romano Pontifice approbandas.
52
Can. 52 -
1. Ius et obligatio est omnibus et solis Episcopis, qui membra sunt Collegii Episcoporum, ut Concilio Oecumenico cum suffragio deliberativo intersint.
2. Ad Concilium Oecumenicum insuper aliquot, qui episcopali dignitate non sunt insigniti, vocari possunt a suprema Ecclesiae auctoritate, cuius est eorum partes in Concilio determinare.
53
Can. 53 -
Si contingit, ut Sedes Apostolica durante Concilii Oecumenici celebratione vacet, ipso iure hoc intermittitur, donec novus Romanus Pontifex Concilium Oecumenicum continuari iusserit aut dissolverit.
54
Can. 54 -
1. Concilii Oecumenici decreta vim obligandi non habent, nisi una cum Concilii Patribus a Romano Pontifice approbata ab eodem sunt confirmata et eiusdem iussu promulgata.
2. Hac confirmatione et promulgatione, vim obligandi ut habeant, etiam egent decreta, quae fert Collegium Episcoporum, cum actionem proprie collegialem ponit secundum alium a Romano Pontifice indictum vel libere receptum modum.
55
Can. 55 -
Secundum antiquissimam Ecclesiae traditionem iam a primis Conciliis Oecumenicis agnitam viget in Ecclesia institutio patriarchalis; quare singulari honore prosequendi sunt Ecclesiarum orientalium Patriarchae, qui suae quisque Ecclesiae patriarchali tamquam pater et caput praesunt.
56
Can. 56 -
Patriarcha est Episcopus, cui competit potestas in omnes Episcopos non exceptis Metropolitis ceterosque christifideles Ecclesiae, cui praeest, ad normam iuris a suprema Ecclesiae auctoritate approbati.
57
Can. 57 -
1. Erectio, restitutio, immutatio et suppressio Ecclesiarum patriarchalium supremae Ecclesiae auctoritati reservatur.
2. Titulum unicuique Ecclesiae patriarchali legitime agnitum vel concessum tantum suprema Ecclesiae auctoritas immutare potest.
3. Ecclesia patriarchalis intra fines proprii territorii habere debet fixam sedem residentiae Patriarchae in civitate principe, ex qua Patriarcha titulum desumit, si fieri potest, constitutam; haec sedes transferri non potest nisi gravissima de causa, de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis et habito Romani Pontificis assensu.
58
Can. 58 -
Patriarchae Ecclesiarum orientalium ubique terrarum praecedunt omnes Episcopos cuiuscumque gradus salvis normis specialibus de praecedentia a Romano Pontifice statutis.
59
Can. 59 -
1. Patriarchae Ecclesiarum orientalium, etsi alii aliis tempore posteriores, omnes aequales sunt ratione dignitatis patriarchalis salva inter se honoris praecedentia.
2. Ordo praecedentiae inter antiquas Sedes patriarchales Ecclesiarum orientalium est, ut primo loco veniat Sedes Constantinopolitana, post eam Alexandrina, deinde Antiochena et denique Hierosolymitana.
3. Inter ceteros Patriarchas Ecclesiarum orientalium praecedentia ordinatur secundum antiquitatem Sedis patriarchalis.
4. Inter Patriarchas Ecclesiarum orientalium, qui unius eiusdemque sunt tituli, diversis tamen Ecclesiis patriarchalibus praesunt, praecedentiam obtinet, qui prius promotus est ad dignitatem patriarchalem.
60
Can. 60 -
1. Patriarcha in ecclesiis, quae christifidelibus Ecclesiae, cui praeest, destinatae sunt, et in celebrationibus liturgicis eiusdem Ecclesiae praecedit ceteros Patriarchas, etsi sunt Sedis titulo potiores vel promotione seniores.
2. Patriarcha, qui actu potestatem patriarchalem obtinet, praecedit illos, qui titulum Sedis patriarchalis olim habitae adhuc servant.
61
Can. 61 -
Patriarcha procuratorem apud Sedem Apostolicam habere potest a se de assensu praevio Romani Pontificis nominatum.
62
Can. 62 -
Patriarcha, qui suo officio renuntiavit, suum titulum et honores in celebrationibus liturgicis praesertim servat itemque ius habet, ut sibi digna sedes habitationis de suo consensu assignetur atque media ex bonis Ecclesiae patriarchalis praebeantur, quibus suae sustentationi proprio titulo congruae provideatur firmo circa praecedentiam can. 60 p2.
63
Can. 63 -
Patriarcha canonice eligitur in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.
64
Can. 64 -
Iure particulari recenseantur ea, quae requiruntur, ut quis ad patriarchalem dignitatem idoneus habeatur, salvis semper eis, quae in can. 180 praescribuntur.
65
Can. 65 -
1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis coadunari debet in patriarchali residentia aut in alio loco ab Administratore Ecclesiae patriarchalis de consensu Synodi permanentis designando.
2. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis coadunatio fieri debet intra mensem a Sedis patriarchalis vacatione computandum firmo iure particulari longius tempus, non autem ultra bimestre, statuente.
66
Can. 66 -
1. In electione Patriarchae voce activa fruuntur omnia et sola Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membra.
2. Vetitum est quemlibet alium praeter Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membra electioni Patriarchae in aula interesse eis clericis exceptis, qui ad normam can. 71 p1 ut scrutatores vel actuarius Synodi assumuntur.
3. Nemini licet ullo modo sive ante Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis sive ea durante electioni Patriarchae se immiscere.
67
Can. 67 -
In electione Patriarchae servari debent cann. 947-957 reprobata contraria consuetudine, nisi aliud iure communi statutum est.
68
Can. 68 -
1. Omnes Episcopi legitime convocati gravi obligatione tenentur, ut intersint electioni.
2. Si quis Episcopus iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas rationes aperiat Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; de legitimitate impedimenti decidere est Episcoporum, qui in loco designato initio sessionum Synodi praesentes sunt.
69
Can. 69 -
Convocatione canonice facta, si duae ex tribus partibus Episcoporum, qui tenentur Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis interesse, demptis eis, qui legitimo sunt impedimento detenti, in loco designato praesentes sunt, Synodus canonica declaretur et ad electionem procedi potest.
70
Can. 70 -
Nisi ius particulare aliud statuit, Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis de eligendo Patriarcha praeest, qui inter praesentes in prima sessione electus est; interim praesidentia Administratori Ecclesiae patriarchalis reservatur.
71
Can. 71 -
1. Scrutatores et actuarius ad normam iuris particularis assumi possunt etiam inter presbyteros et diaconos.
2. Circa ea, quae scrutinia directe vel indirecte respiciunt, omnes, qui Synodo intersunt, gravi obligatione tenentur servandi secretum.
72
Can. 72 -
1. Is electus est, qui duas ex tribus partibus suffragiorum rettulit, nisi iure particulari statuitur, ut post congruum numerum scrutiniorum, saltem trium, sufficiat pars absolute maior suffragiorum et ad normam can. 183 p3-4 electio perficiatur.
2. Si electio intra quindecim dies ab inita Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis computandos non peragitur, res ad Romanum Pontificem devolvitur.
73
Can. 73 -
Electio, si electus est saltem Episcopus legitime proclamatus, statim a praeside vel, si praeses est electus, ab Episcopo ordinatione episcopali seniore totius Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis nomine formula modoque in propria Ecclesia patriarchali receptis intimanda est electo; si vero electus nondum est Episcopus legitime proclamatus, secreto servato ab omnibus, qui quomodolibet electionis exitum noverunt, etiam erga electum, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis suspenditur et intimatio fiat, si omnia canonibus ad proclamationem episcopalem requisita peracta sunt.
74
Can. 74 -
Electus intra biduum utile ab intimatione computandum manifestare debet, num electionem acceptet; si vero non acceptat aut si intra biduum non respondet, omne ius ex electione quaesitum amittit.
75
Can. 75 -
Si electus acceptavit et est Episcopus ordinatus, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis procedat secundum praescripta librorum liturgicorum ad eius ut Patriarchae proclamationem et inthronizationem; si vero electus nondum est Episcopus ordinatus, inthronizatio valide fieri non potest, antequam electus ordinationem episcopalem suscepit.
76
Can. 76 -
1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis per synodicas litteras Romanum Pontificem quam primum certiorem faciat de electione et de inthronizatione canonice peractis atque de professione fidei deque promissione fideliter officium suum implendi a novo Patriarcha coram Synodo secundum probatas formulas emissis; synodicae litterae de electione peracta mittantur quoque ad Patriarchas aliarum Ecclesiarum orientalium.
2. Novus Patriarcha per litteras manu propria subscriptas quam primum expostulare debet a Romano Pontifice ecclesiasticam communionem.
77
Can. 77 -
1. Patriarcha canonice electus valide exercet suum officium tantummodo ab inthronizatione, qua pleno iure officium obtinet.
2. Patriarcha, antequam communionem ecclesiasticam a Romano Pontifice accepit, ne Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocet neque Episcopos ordinet.
78
Can. 78 -
1. Potestas, quae Patriarchae ad normam canonum et legitimarum consuetudinum in Episcopos ceterosque christifideles Ecclesiae, cui praeest, competit, est ordinaria et propria, sed ita personalis, ut non possit Vicarium pro tota Ecclesia patriarchali constituere aut potestatem suam alicui ad universitatem casuum delegare.
2. Potestas Patriarchae exerceri valide potest intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis tantum, nisi aliter ex natura rei aut iure communi vel particulari a Romano Pontifice approbato constat.
79
Can. 79 -
In omnibus negotiis iuridicis Ecclesiae patriarchalis Patriarcha eiusdem personam gerit.
80
Can. 80 -
Patriarchae est:
- 1) Metropolitae iura exercere et obligationes implere in omnibus locis, ubi provinciae erectae non sunt;
- 2) neglegentiam Metropolitarum ad normam iuris supplere;
- 3) sede metropolitana vacante Metropolitae iura exercere et obligationes implere in tota provincia;
- 4) Metropolitam, qui oeconomum ad normam can. 262 p1 non nominavit, monere; monitione in cassum facta oeconomum per se ipsum nominare.
81
Can. 81 -
Romani Pontificis acta ad Ecclesiam patriarchalem pertinentia Episcopis eparchialibus aliisve, ad quos pertinent, per Patriarcham nota fiant, nisi Sedes Apostolica in casu directe providit.
82
Can. 82 -
1. Patriarcha proprio iure potest:
- 1) decreta ferre intra ambitum suae competentiae, quibus pressius determinantur modi in lege applicanda servandi aut legum observantia urgetur;
- 2) instructiones ad christifideles totius Ecclesiae, cui praeest, dirigere ad sanam doctrinam exponendam, pietatem fovendam, abusus corrigendos et exercitia, quae spirituale christifidelium bonum foveant, approbanda et commendanda;
- 3) litteras encyclicas toti Ecclesiae, cui praeest, dare circa quaestiones propriam Ecclesiam et ritum respicientes.
2. Patriarcha Episcopis ceterisque clericis necnon sodalibus institutorum vitae consecratae totius Ecclesiae, cui praeest, praecipere potest, ut sua decreta, instructiones atque litterae encyclicae in propriis ecclesiis vel domibus publice legantur et exponantur.
3. Patriarcha in omnibus, quae totam Ecclesiam, cui praeest, vel graviora negotia respiciunt, ne omittat audire Synodum permanentem vel Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel etiam conventum patriarchalem.
83
Can. 83 -
1. Salvo iure et obligatione Episcopi eparchialis canonice visitandi propriam eparchiam Patriarcha ius et obligationem habet in eadem eparchia visitationem pastoralem peragendi temporibus iure particulari statutis.
2. Patriarcha potest gravi de causa et de consensu Synodi permanentis aliquam ecclesiam, civitatem, eparchiam per se aut per alium Episcopum visitare et tempore huius visitationis omnia, quae in visitatione canonica Episcopo eparchiali competunt, peragere.
84
Can. 84 -
1. Maxime curet Patriarcha, ut sive ipse sive Episcopi eparchiales Ecclesiae, cui praeest, collatis consiliis, praesertim in conventibus iure praevisis, cum Patriarchis ac Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris, qui in eodem territorio potestatem suam exercent, unitatem actionis inter se ceterosque christifideles cuiuscumque Ecclesiae sui iuris promoveant et viribus unitis communia adiuvent opera ad bonum religionis expeditius promovendum, ad disciplinam ecclesiasticam efficacius tuendam necnon ad omnium christianorum unitatem concorditer fovendam.
2. Foveat quoque Patriarcha frequentes collationes inter Hierarchas ceterosque christifideles, quos pro sua prudentia convocandos censet, de rebus pastoralibus aliisque negotiis, quae aut totam Ecclesiam, cui praeest, aut aliquam provinciam vel regionem respiciunt.
85
Can. 85 -
1. Patriarcha gravi de causa, de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis et consulta Sede Apostolica potest provincias et eparchias erigere, aliter circumscribere, unire, dividere, supprimere earumque gradum hierarchicum immutare et sedem eparchialem transferre.
2. Patriarchae de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis competit:
- 1) Episcopo eparchiali Episcopum coadiutorem vel Episcopum auxiliarem dare servatis cann. 181 p1, can.182-187 et can. 212 ;
- 2) gravi de causa Metropolitam vel Episcopum eparchialem aut titularem ad aliam sedem metropolitanam, eparchialem vel titularem transferre; si quis renuit, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis rem dirimat vel ad Romanum Pontificem deferat.
3. Patriarcha de consensu Synodi permanentis potest exarchias erigere, immutare et supprimere.
4. De his decisionibus Patriarcha quam primum Sedem Apostolicam certiorem faciat.
86
Can. 86 -
1. Patriarchae competit:
- 1) Metropolitae vel Episcopo litteras patriarchales de provisione canonica dare;
- 2) ordinare Metropolitas per se vel, si impeditus est, per alios Episcopos necnon, si ius particulare ita fert, ordinare etiam omnes Episcopos;
- 3) Metropolitam post ordinationem episcopalem inthronizare.
2. Ipso iure Patriarchae facultas datur Metropolitas ceterosque Episcopos Ecclesiae, cui praeest, a Romano Pontifice extra fines territorii eiusdem Ecclesiae constitutos ordinandi et inthronizandi, nisi aliud in casu speciali expresse statuitur.
3. Ordinatio episcopalis et inthronizatio fieri debent intra terminos iure statutos, litterae patriarchales vero de provisione canonica intra decem dies post electionis proclamationem dandae sunt; de ordinatione episcopali et de inthronizatione Sedes Apostolica quam primum certior fiat.
87
Can. 87 -
Patriarcha potest curare, ut in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis ad normam cann. can.181 p1 et can.182 - 187 eligantur, dummodo congruae eorum sustentationi provisum sit, aliquot Episcopi curiae patriarchalis, non tamen ultra tres, quibus officium cum residentia in curia patriarchali conferat, eosque potest peractis omnibus ad proclamationem episcopalem requisitis ordinare.
88
Can. 88 -
1. Episcopi Ecclesiae patriarchalis Patriarchae honorem et obsequium exhibeant debitamque oboedientiam praestent; Patriarcha vero eosdem Episcopos, qua par est reverentia, prosequatur et fraterna caritate complectatur.
2. Patriarcha curet, ut controversiae, quae inter Episcopos forte oriuntur, componantur firmo iure eas quolibet tempore ad Romanum Pontificem deferendi.
89
Can. 89 -
1. Patriarchae ius et obligatio est omnibus clericis ad normam iuris vigilandi; si quis poenam mereri videtur, Hierarcham, cui clericus immediate subditus est, moneat et monitione in cassum facta in clericum ipse ad normam iuris procedat.
2. Munus expediendi negotia, quae totam Ecclesiam patriarchalem respiciunt, Patriarcha committere potest clerico cuilibet consulto eius Episcopo eparchiali vel, si de sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, eius Superiore maiore, nisi ius particulare Ecclesiae patriarchalis eorundem consensum requirit; hunc clericum potest etiam munere durante sibi immediate subdere.
3. Patriarcha conferre potest dignitatem in propria Ecclesia patriarchali receptam cuilibet clerico firmo can. 430 , dummodo accedat consensus scripto datus Episcopi eparchialis, cui clericus subditus est, vel, si de sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, eius Superioris maioris.
90
Can. 90 -
Patriarcha gravi de causa potest consulto Episcopo eparchiali atque de consensu Synodi permanentis locum vel personam iuridicam, quae non ad institutum religiosum pertinet, in ipso actu erectionis a potestate Episcopi eparchialis eximere sibique immediate subicere, quod attinet ad administrationem bonorum temporalium necnon ad personas eidem loco vel personae iuridicae addictas in eis omnibus, quae ad earum munus vel officium spectant.
91
Can. 91 -
Patriarcha commemorari debet in Divina Liturgia et in laudibus divinis post Romanum Pontificem ab omnibus Episcopis ceterisque clericis secundum praescripta librorum liturgicorum.
92
Can. 92 -
1. Patriarcha manifestet communionem hierarchicam cum Romano Pontifice, sancti Petri successore, per fidelitatem, venerationem et oboedientiam, quae debentur supremo universae Ecclesiae Pastori.
2. Patriarcha commemorationem Romani Pontificis in signum plenae communionis cum eo in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum debet facere et curare, ut ab omnibus Episcopis ceterisque clericis Ecclesiae, cui praeest, fideliter fiat.
3. Patriarchae cum Romano Pontifice frequens sit consuetudo ac secundum normas specialiter statutas ei relationem de statu Ecclesiae, cui praeest, exhibeat necnon intra annum a sua electione, deinde pluries durante munere visitationem ad Urbem peragat sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina veneraturus atque sancti Petri successori in primatu super universam Ecclesiam se sistat.
93
Can. 93 -
Patriarcha resideat in sede suae residentiae, a qua ne absit nisi canonica ex causa.
94
Can. 94 -
Divinam Liturgiam pro populo totius Ecclesiae, cui praeest, Patriarcha celebrare debet diebus festis iure particulari statutis.
95
Can. 95 -
1. Episcoporum eparchialium obligationes, de quibus in can. 196 , tenent etiam Patriarcham firmis de cetero singulorum Episcoporum obligationibus.
2. Patriarcha curet, ut Episcopi eparchiales muneri pastorali fideliter satisfaciant et in eparchia, quam regunt, resideant; eorum zelum excitet; si in aliqua re graviter offenderunt, eos consulta, nisi periculum in mora est, Synodo permanenti monere ne omittat et, si monitiones optatum effectum non sortiuntur, rem ad Romanum Pontificem deferat.
96
Can. 96 -
Circa orationes et pietatis exercitia, dummodo proprio ritui consonent, Patriarcha in tota Ecclesia, cui praeest, eadem potest ac Hierarchae loci.
97
Can. 97 -
Patriarcha diligenter vigilare debet rectae administrationi omnium bonorum ecclesiasticorum firma primaria singulorum Episcoporum eparchialium obligatione, de qua in can. 1022 p1.
98
Can. 98 -
Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis et praevio assensu Romani Pontificis conventiones iuri a Sede Apostolica statuto non contrarias cum auctoritate civili inire potest; easdem autem conventiones Patriarcha ad effectum ducere non potest nisi obtenta Romani Pontificis approbatione.
99
Can. 99 -
1. Patriarcha curet, ut Statuta personalia in regionibus, in quibus vigent, ab omnibus serventur.
2. Si plures Patriarchae eodem in loco potestate in Statutis personalibus agnita vel concessa utuntur, expedit, ut in negotiis maioris momenti collatis consiliis agant.
100
Can. 100 -
Negotia, quae plures eparchias respiciunt et auctoritatem civilem tangunt, Patriarcha ad se advocare potest; statuere autem de eisdem non potest nisi consultis Episcopis eparchialibus, quorum interest, et de consensu Synodi permanentis; si vero res urget nec suppetit tempus ad coadunandos Episcopos Synodi permanentis membra, horum vices in casu gerunt Episcopi curiae patriarchalis, si habentur, secus vero duo Episcopi eparchiales ordinatione episcopali seniores.
101
Can. 101 -
Patriarcha in propria eparchia, in monasteriis stauropegiacis itemque in locis, ubi nec eparchia nec exarchia erecta est, eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis.
1990 Codex Orientalis