1990 Codex Orientalis 101
102
Can. 102 -
1. Ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vocari debent omnes et soli Episcopi ordinati eiusdem Ecclesiae ubicumque constituti exclusis eis, de quibus in can. 953 p1, vel eis, qui poenis canonicis, de quibus in cann. can.1433 et 1434 , puniti sunt.
2. Quod attinet ad Episcopos eparchiales extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constitutos et ad Episcopos titulares, ius particulare eorum suffragium deliberativum coartare potest firmis vero canonibus de electione Patriarchae, Episcoporum et candidatorum ad officia, de quibus in can. 149 .
3. Pro certis negotiis expediendis a Patriarcha ad normam iuris particularis vel de consensu Synodi permanentis alii invitari possunt praesertim Hierarchae non Episcopi ac periti ad suas opiniones Episcopis in Synodo congregatis manifestandas firmo can. 66 p2.
103
Can. 103 -
Patriarchae est Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocare eique praeesse.
104
Can. 104 -
1. Omnes Episcopi ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis legitime vocati gravi obligatione tenentur, ut eidem Synodo intersint eis exceptis, qui officio suo iam renuntiaverunt.
2. Si quis Episcopus iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas rationes aperiat Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; de legitimitate impedimenti decidere est Episcoporum, qui in loco designato initio sessionum Synodi praesentes sunt.
105
Can. 105 -
Pro Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis nemo ex eiusdem Synodi membris procuratorem sui loco mittere potest nec quisquam plura suffragia habet.
106
Can. 106 -
1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocari debet, quoties:
- 1) expedienda sunt negotia, quae ad exclusivam competentiam Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis pertinent aut pro quibus peragendis consensus eiusdem Synodi requiritur;
- 2) Patriarcha de consensu Synodi permanentis id necessarium iudicat;
- 3) tertia saltem pars membrorum pro dato negotio id postulat salvis semper iuribus Patriarcharum, Episcoporum aliarumque personarum iure communi statutis.
2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis praeterea convocari debet, si ius particulare ita fert, statis temporibus, etiam quotannis Can. 107 p1. Nisi ius particulare maiorem praesentiam exigit et firmis cann. can.69 , can.149 et can.183 p1, quaelibet sessio Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis canonica atque singulum scrutinium validum est, si maior pars Episcoporum, qui tenentur eidem Synodo interesse, praesens est. p2. Firmis cann. 72 , can.149
et can.183 p3-4 integrum est Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis latis normis statuere, quot suffragia et scrutinia requirantur, ut decisiones synodales vim iuris obtineant; secus servari debet can. 924 .
108
Can. 108 -
1. Patriarchae est Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aperire necnon de eiusdem Synodi consensu transferre, prorogare, suspendere et dissolvere.
2. Patriarchae quoque est praeauditis Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membris ordinem servandum in quaestionibus examinandis praeparare atque approbationi Synodi initio sessionum subicere.
3. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis durante singuli Episcopi propositis quaestionibus possunt alias addere, si saltem tertia pars membrorum, quae Synodo intersunt, consentit.
109
Can. 109 -
Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis incohata nemini Episcoporum licet discedere a Synodi sessionibus nisi iusta de causa a Synodo approbata.
110
Can. 110 -
1. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis exclusive competit leges ferre pro tota Ecclesia patriarchali, quae vim obtinent ad normam can. 150 p2-3.
2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est tribunal ad normam can. 1062 .
3. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis electionem Patriarchae, Episcoporum et candidatorum ad officia, de quibus in can. 149 , peragit.
4. Actus administrativi Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis non competunt, nisi pro certis actibus Patriarcha aliud statuit aut iure communi actus aliqui eidem Synodo reservantur et firmis canonibus, qui consensum Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis requirunt.
111
Can. 111 -
1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis designat modum et tempus promulgationis legum et publicationis decisionum.
2. Item de secreto servando circa acta et negotia tractata Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est decidendum salva obligatione secretum servandi in casibus iure communi statutis.
3. Acta de legibus ac decisionibus quam primum Romano Pontifici mittantur; certa acta vel etiam omnia cum ceteris Ecclesiarum orientalium Patriarchis de iudicio eiusdem Synodi communicentur.
112
Can. 112 -
1. Patriarchae competit promulgatio legum et publicatio decisionum Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.
2. Interpretatio authentica legum Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis usque ad futuram Synodum Patriarchae consulta Synodo permanenti competit.
113
Can. 113 -
Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis sua conficiat statuta, in quibus provideatur de secretaria Synodi, de commissionibus praeparatoriis, de ordine procedendi necnon de aliis mediis, quae fini consequendo efficacius consulant.
114
Can. 114 -
1. Patriarcha penes suam Sedem habere debet curiam patriarchalem a curia eparchiae Patriarchae distinctam, quae constat ex Synodo permanenti, Episcopis curiae patriarchalis, tribunali ordinario Ecclesiae patriarchalis, oeconomo patriarchali, cancellario patriarchali, commissione de re liturgica necnon aliis commissionibus, quae iure curiae patriarchali adiunguntur.
2. Personae ad curiam patriarchalem pertinentes a Patriarcha ex clericis totius Ecclesiae, cui praeest, seligi possunt consulto eorum Episcopo eparchiali vel, si de sodalibus instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, eorum Superiore maiore.
3. Officia utriusque curiae Patriarchae, quatenus fieri potest, in eisdem personis ne cumulentur.
115
Can. 115 -
1. Synodus permanens constat ex Patriarcha et quattuor Episcopis ad quinquennium designatis.
2. Horum Episcoporum tres a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis eliguntur, inter quos saltem duo ex Episcopis eparchialibus esse debent, unus vero a Patriarcha nominatur.
3. Eodem tempore ac modo designentur quattuor, quatenus fieri potest, Episcopi, qui ex ordine a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis determinato Synodi permanentis membra impedita alternatim substituant.
116
Can. 116 -
1. Patriarchae est Synodum permanentem convocare eique praeesse.
2. Si Patriarcha impeditur, ne Synodo permanenti intersit, Synodi sessionibus praeest Episcopus ordinatione episcopali senior inter Synodi membra redintegrato quinario numero ad normam can. 115 , p3.
3. Si Synodus permanens definire debet negotium, quod personam alicuius Episcopi, qui membrum eiusdem Synodi est, vel eius eparchiam aut officium tangit, hic quidem audiendus est, sed in Synodo ei substituatur alius Episcopus ad normam can. 115 , p3.
117
Can. 117 -
Praeses et omnia alia membra Synodi permanentis, quae Synodo interfuerunt, actis Synodi subscribere debent.
118
Can. 118 -
Suffragia in Synodo permanenti debent esse secreta, si de personis agitur; in ceteris vero casibus, si saltem unum ex membris id expresse petivit.
119
Can. 119 -
Si quod negotium ad Synodi permanentis competentiam pertinens definiendum est, dum locum habet Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, decisio de hoc negotio Synodo permanenti reservatur, nisi Patriarcha de consensu Synodi permanentis decisionem Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis committere opportunum iudicat.
120
Can. 120 -
Synodus permanens convocari debet statis temporibus, saltem bis in anno, et, quoties Patriarcha id opportunum censet, et, quoties expedienda sunt negotia, ad quae ius commune requirit consensum vel consilium eiusdem Synodi.
121
Can. 121 -
Si gravi de causa de iudicio Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis Synodus permanens constitui non potest, Sedes Apostolica certior fiat et Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis eligat duos Episcopos, quorum unus ex Episcopis eparchialibus esse debet, qui cum Patriarcha causa perdurante Synodi permanentis vices gerunt.
122
Can. 122 -
1. Pro administratione bonorum Ecclesiae patriarchalis Patriarcha de consensu Synodi permanentis nominet oeconomum patriarchalem ab oeconomo eparchiae Patriarchae distinctum, qui sit christifidelis in re oeconomica peritus et probitate praestans excluso vero ad validitatem eo, qui cum Patriarcha consanguinitate vel affinitate usque ad quartum gradum inclusive coniunctus est.
2. Oeconomus patriarchalis nominatur ad tempus iure particulari determinatum; munere durante a Patriarcha amoveri non potest nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aut, si periculum in mora est, Synodi permanentis.
3. Oeconomus patriarchalis rationem administrationis exeuntis anni necnon praevisionem accepti et expensi anni incipientis Synodo permanenti quotannis scripto reddere debet; ratio administrationis reddenda est etiam, quoties a Synodo permanenti petitur.
4. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis potest rationem administrationis necnon praevisionem accepti et expensi ab oeconomo patriarchali exquirere et proprio examini subicere.
123
Can. 123 -
1. In curia patriarchali nominetur a Patriarcha presbyter vel diaconus omni exceptione maior, qui ut cancellarius patriarchalis cancellariae patriarchali et archivo curiae patriarchalis praeest a vices gerente, si casus fert, a Patriarcha nominato adiutus.
2. Praeter cancellarium eiusque vices gerentem, qui ex officio suo notarii sunt, Patriarcha alios quoque notarios pro tota Ecclesia, cui praeest, nominare potest, quibus omnibus cann. 253-254 applicentur; quos notarios etiam libere ab officio amovere potest.
3. Circa archivum curiae patriarchalis serventur cann. 256-260 .
124
Can. 124 -
Commissio liturgica, quae in omni Ecclesia patriarchali haberi debet, ceteraeque commissiones pro Ecclesiis sui iuris praescriptae a Patriarcha eriguntur, ex personis a Patriarcha nominatis constituuntur necnon normis ab ipso statutis reguntur, nisi aliter iure cavetur.
125
Can. 125 -
Expensae curiae patriarchalis solvantur ex bonis, quibus Patriarcha ad hunc finem uti potest; si haec non sufficiunt, singulae eparchiae pro mensura a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis determinanda ad expensas solvendas concurrant.
IMPEDITA
126
Can. 126 -
1. Sedes patriarchalis vacat morte aut renuntiatione Patriarchae.
2. Ad acceptationem renuntiationis Patriarchae competens est Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis consulto Romano Pontifice, nisi Patriarcha Romanum Pontificem directe adiit.
127
Can. 127 -
Nisi ius particulare aliud fert, Sede patriarchali vacante Administrator Ecclesiae patriarchalis est Episcopus ordinatione episcopali senior inter Episcopos curiae patriarchalis vel, si desunt, inter Episcopos, qui membra sunt Synodi permanentis.
128
Can. 128 -
Administratoris Ecclesiae patriarchalis est:
1) notitiam de Sedis patriarchalis vacatione statim cum Romano Pontifice necnon cum omnibus Episcopis Ecclesiae patriarchalis communicare;
2) normas speciales, quas pro diversis adiunctis, in quibus Sedis patriarchalis vacatio locum habuit, ius commune vel particulare aut Romani Pontificis instructio, si qua datur, praescribit, accurate exsequi vel curare, ut alii eas exsequantur;
3) Episcopos ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis de eligendo Patriarcha convocare et cetera omnia ad eandem Synodum necessaria disponere.
129
Can. 129 -
Administrator Ecclesiae patriarchalis in eparchia Patriarchae, in monasteriis stauropegiacis itemque in locis, ubi nec eparchia nec exarchia erecta est, eadem iura et obligationes habet ac Administrator eparchiae vacantis.
130
Can. 130 -
1. Ad Administratorem Ecclesiae patriarchalis transit potestas ordinaria Patriarchae eis omnibus exclusis, quae agi non possunt nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.
2. Administrator Ecclesiae patriarchalis non potest Protosyncellum vel Syncellos eparchiae Patriarchae ab officio amovere nec Sede patriarchali vacante quicquam innovare.
3. Etsi praerogativis Patriarchae caret, Administrator Ecclesiae patriarchalis praecedit omnes Episcopos eiusdem Ecclesiae, non autem in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis de eligendo Patriarcha.
131
Can. 131 -
Administrator Ecclesiae patriarchalis rationem suae administrationis novo Patriarchae quam primum reddere debet.
132
Can. 132 -
1. Sede patriarchali quacumque de causa ita impedita, ut Patriarcha ne per litteras quidem cum Episcopis eparchialibus Ecclesiae, cui praeest, communicare possit, regimen Ecclesiae patriarchalis est ad normam can. 130 penes Episcopum eparchialem intra fines territorii eiusdem Ecclesiae ordinatione episcopali seniorem, qui ipse impeditus non est, nisi Patriarcha alium Episcopum vel in casu extremae necessitatis etiam presbyterum designavit.
2. Patriarcha ita impedito, ut ne per litteras quidem cum christifidelibus propriae eparchiae communicare possit, regimen eiusdem eparchiae est penes Protosyncellum; si vero et ipse impeditus est, penes illum, quem designavit Patriarcha vel is, qui Ecclesiam patriarchalem interim regit.
3. Qui regimen interim suscepit, Romanum Pontificem quam primum de Sede patriarchali impedita et de assumpto regimine certiorem faciat.
PATRIARCHALIS
133
Can. 133 -
1. Metropolitae, qui alicui provinciae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis praeest, in eparchiis huius provinciae praeter alia, quae iure communi ei tribuuntur, est:
- 1) Episcopos provinciae intra tempus iure determinatum ordinare et inthronizare firmo can. 86 , p1,n2;
- 2) Synodum metropolitanam temporibus a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutis convocare, quaestiones in ea tractandas opportune instruere, Synodo praeesse, eam transferre, prorogare, suspendere et dissolvere;
- 3) tribunal metropolitanum erigere;
- 4) vigilare, ut fides et disciplina ecclesiastica accurate serventur;
- 5) visitationem canonicam peragere, si eam Episcopus eparchialis neglexit;
- 6) eum, qui legitime ad officium propositus vel electus est, nominare vel confirmare, si Episcopus eparchialis intra tempus iure statutum iusto impedimento non detentus id facere omisit, itemque oeconomum eparchialem nominare, si Episcopus eparchialis monitus eum nominare neglexit.
2. In omnibus negotiis iuridicis provinciae Metropolita eiusdem personam gerit.
134
Can. 134 -
1. Metropolitae dignitas semper coniuncta est cum sede eparchiali determinata.
2. Metropolita in propria eparchia eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis in sua.
135
Can. 135 -
Metropolita commemorandus est ab omnibus Episcopis ceterisque clericis in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum.
136
Can. 136 -
Metropolita, qui praeest provinciae, praecedit ubique Metropolitam titularem.
137
Can. 137 -
Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis pressius determinet iura et obligationes Metropolitarum et Synodorum metropolitanarum secundum legitimas consuetudines propriae Ecclesiae patriarchalis necnon temporum et locorum adiuncta.
138
Can. 138 -
Iura et obligationes Metropolitae extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constituti eadem sunt ac in can. 133 , p1,n2-6 et p2 necnon in cann. can.135 , can.136 , can.160 et can.1084 , p3 praescribuntur; circa cetera iura et obligationes Metropolita servat normas speciales a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis propositas et a Sede Apostolica approbatas vel ab ipsa hac Sede statutas.
139
Can. 139 -
Episcopus eparchialis, qui extra fines territorii propriae Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercet et ad nullam provinciam pertinet, aliquem Metropolitam consulto Patriarcha et cum approbatione Sedis Apostolicae designet; huic Metropolitae competunt iura et obligationes, de quibus in can. 133 , p1, n3-6.
140
Can. 140 -
Conventus patriarchalis est coetus consultivus totius Ecclesiae, cui Patriarcha praeest, qui Patriarchae atque Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis adiutricem operam praestat in negotiis maioris momenti gerendis praesertim ad apostolatus formas ac rationes necnon disciplinam ecclesiasticam cum occurrentibus aetatis adiunctis atque bono communi propriae Ecclesiae, ratione etiam habita boni communis totius territorii, ubi plures Ecclesiae sui iuris exstant, apte componendas.
141
Can. 141 -
Conventus patriarchalis convocari debet quinto saltem quoque anno et de consensu Synodi permanentis aut Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, quoties Patriarchae id utile videtur.
142
Can. 142 -
1. Patriarchae est conventum patriarchalem convocare, eidem praeesse atque eum transferre, prorogare, suspendere et dissolvere; vice-praesidem, qui in absentia Patriarchae conventui praeest, ipse Patriarcha nominet.
2. Sede patriarchali vacante conventus patriarchalis suspenditur ipso iure, donec novus Patriarcha de re decreverit.
143
Can. 143 -
1. Ad conventum patriarchalem convocandi sunt:
- 1) Episcopi eparchiales ceterique Hierarchae loci;
- 2) Episcopi titulares;
- 3) Praesides confoederationum monasticarum, Superiores generales institutorum vitae consecratae atque Superiores monasteriorum sui iuris;
- 4) rectores catholicarum studiorum universitatum et ecclesiasticarum studiorum universitatum necnon decani facultatum theologiae et iuris canonici, quae intra fines territorii Ecclesiae, cuius conventus tenetur, sedem habent;
- 5) rectores seminariorum maiorum;
- 6) ex unaquaque eparchia saltem unus ex presbyteris eidem eparchiae ascriptis praesertim parochis, unus ex religiosis vel sodalibus societatum vitae communis ad instar religiosorum necnon duo laici, nisi statuta maiorem numerum determinant, qui omnes modo ab Episcopo eparchiali determinato designantur et quidem, si de sodalibus instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, de consensu Superioris competentis.
2. Omnes, qui ad conventum patriarchalem convocandi sunt, eidem interesse debent, nisi iusto detinentur impedimento, de quo Patriarcham certiorem facere tenentur; Episcopi eparchiales vero procuratorem sui loco mittere possunt.
3. Personae alterius Ecclesiae sui iuris ad conventum patriarchalem invitari et in eo partem habere possunt ad normam statutorum.
4. Ad conventum patriarchalem etiam invitari possunt aliquot observatores ex Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis.
144
Can. 144 -
1. Firmo iure cuiuslibet christifidelis quaestiones Hierarchis indicandi solius Patriarchae vel Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est argumenta in conventu patriarchali tractanda determinare.
2. Patriarchae est per opportunas praevias commissiones et consultationes curare, ut omnes quaestiones apte instruantur atque tempore opportuno ad conventus membra mittantur.
145
Can. 145 -
Conventus patriarchalis sua habeat statuta a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis approbata, in quibus normae ad finem conventus obtinendum necessariae contineantur.
146
Can. 146 -
1. Territorium Ecclesiae, cui Patriarcha praeest, ad illas regiones extenditur, in quibus ritus eidem Ecclesiae proprius servatur et Patriarcha ius legitime acquisitum habet provincias, eparchias necnon exarchias erigendi.
2. Si quod dubium de finibus territorii Ecclesiae patriarchalis exoritur aut si de immutatione finium agitur, Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est rem investigare audita superiore auctoritate administrativa uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris, cuius interest, necnon re in eadem Synodo discussa petitionem apte instructam de dubio solvendo vel de finibus immutandis Romano Pontifici porrigere, cuius solius est dubium authentice dirimere vel decretum de immutatione finium ferre.
147
Can. 147 -
Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestas Patriarchae ac Synodorum exercetur non tantum in omnes christifideles eidem Ecclesiae ascriptos, sed etiam in ceteros, qui Hierarcham loci propriae Ecclesiae sui iuris in eodem territorio constitutum non habent quique, etsi propriae Ecclesiae permanent ascripti, curae Hierarcharum loci eiusdem Ecclesiae patriarchalis committuntur firmo can. 916 , p5.
148
Can. 148 -
1. Patriarchae ius et obligatio est circa christifideles, qui extra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, commorantur, opportunas informationes exquirendi etiam per Visitatorem a se de assensu Sedis Apostolicae missum.
2. Visitator, antequam suum munus init, Episcopum eparchialem horum christifidelium adeat eique nominationis litteras exhibeat.
3. Visitatione peracta visitator ad Patriarcham relationem mittat, qui re in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis discussa Sedi Apostolicae opportuna media proponere potest, ut ubique terrarum tuitioni atque incremento boni spiritualis christifidelium Ecclesiae, cui praeest, etiam per erectionem paroeciarum ac exarchiarum vel eparchiarum propriarum provideatur.
149
Can. 149 -
Candidatos, saltem tres, ad officium Episcopi eparchialis, Episcopi coadiutoris vel Episcopi auxiliaris extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis implendum Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis ad normam canonum de electionibus Episcoporum eligit et per Patriarcham Romano Pontifici ad nominationem proponit secreto servato ab omnibus, qui quomodolibet electionis exitum noverunt, etiam erga candidatos.
150
Can. 150 -
1. Episcopi extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constituti habent omnia iura et obligationes synodalia ceterorum Episcoporum eiusdem Ecclesiae firmo can. 102 , p2.
2. Leges a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis latae et a Patriarcha promulgatae, si leges liturgicae sunt ubique terrarum vigent; si vero leges disciplinares sunt vel si de ceteris decisionibus Synodi agitur, vim iuris habent intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis.
3. Velint Episcopi eparchiales extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constituti legibus disciplinaribus ceterisque decisionibus synodalibus, quae eorum competentiam non excedunt, in propriis eparchiis vim iuris tribuere; si vero hae leges vel decisiones a Sede Apostolica approbatae sunt, ubique terrarum vim iuris habent.
151
Can. 151 -
Archiepiscopus maior est Metropolita Sedis determinatae vel agnitae a suprema Ecclesiae auctoritate, qui toti cuidam Ecclesiae orientali sui iuris titulo patriarchali non insignitae praeest.
152
Can. 152 -
Quae in iure communi de Ecclesiis patriarchalibus vel de Patriarchis dicuntur, de Ecclesiis archiepiscopalibus maioribus vel de Archiepiscopis maioribus valere intelleguntur, nisi aliter iure communi expresse cavetur vel ex natura rei constat.
153
Can. 153 -
1. Archiepiscopus maior ad normam cann. can.63-74 eligitur.
2. Post acceptationem electi Synodus Episcoporum Ecclesiae archiepiscopalis maioris per litteras synodicas Romanum Pontificem certiorem facere debet de electione canonice peracta; ipse vero electus per litteras manu propria subscriptas expostulare debet a Romano Pontifice suae electionis confirmationem.
3. Obtenta confirmatione electus coram Synodo Episcoporum Ecclesiae archiepiscopalis maioris emittere debet professionem fidei et promissionem fideliter officium suum implendi, deinde procedatur ad eius proclamationem et inthronizationem; si vero electus nondum est Episcopus ordinatus, inthronizatio valide fieri non potest, antequam electus ordinationem episcopalem suscepit.
4. Si vero confirmatio denegatur, nova electio fiat intra tempus a Romano Pontifice statutum.
154
Can. 154 -
Honoris praecedentiam immediate post Patriarchas Archiepiscopi maiores obtinent secundum ordinem erectionis Ecclesiae, cui praesunt, in Ecclesiam archiepiscopalem maiorem.
155
Can. 155 -
1. Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest Metropolita sedis determinatae a Romano Pontifice nominatus et a Consilio Hierarcharum ad normam iuris adiutus.
2. Solius supremae Ecclesiae auctoritatis est Ecclesias metropolitanas sui iuris erigere, immutare et supprimere earumque territorium certis finibus circumscribere.
156
Can. 156 -
1. Intra tres menses ab ordinatione episcopali vel, si iam Episcopus ordinatus est, ab inthronizatione computandos Metropolita obligatione tenetur a Romano Pontifice petendi pallium, quod est signum suae potestatis metropolitanae atque plenae communionis Ecclesiae metropolitanae sui iuris cum Romano Pontifice.
2. Ante pallii impositionem Metropolita non potest Consilium Hierarcharum convocare et Episcopos ordinare.
157
Can. 157 -
1. Potestas, quae Metropolitae ad normam iuris in Episcopos ceterosque christifideles Ecclesiae metropolitanae, cui praeest, competit, est ordinaria et propria, sed ita personalis, ut ipse non possit Vicarium pro tota Ecclesia metropolitana sui iuris constituere aut potestatem suam alicui ad universitatem casuum delegare.
2. Potestas Metropolitae et Consilii Hierarcharum valide exercetur solummodo intra fines territorii Ecclesiae metropolitanae sui iuris.
3. In omnibus negotiis iuridicis Ecclesiae metropolitanae sui iuris Metropolita eiusdem personam gerit.
158
Can. 158 -
1. Ecclesiae metropolitanae sui iuris sedes est in civitate principe, a qua Metropolita, qui eidem Ecclesiae praeest, titulum desumit.
2. Metropolita in eparchia sibi concredita eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis in sua.
159
Can. 159 -
In Ecclesia metropolitana sui iuris, cui praeest, Metropolitae praeter ea, quae iure communi vel iure particulari a Romano Pontifice statuto ei tribuuntur, competit:
- 1) Episcopos eiusdem Ecclesiae intra tempus iure determinatum ordinare et inthronizare;
- 2) Consilium Hierarcharum ad normam iuris convocare, quaestiones in eodem tractandas opportune instruere, eidem praeesse atque id transferre, prorogare, suspendere et dissolvere;
- 3) tribunal metropolitanum erigere;
- 4) vigilare, ut fides et disciplina ecclesiastica accurate serventur;
- 5) visitationem canonicam in eparchiis peragere, si eam Episcopus eparchialis neglexit;
- 6) nominare Administratorem eparchiae in casu, de quo in can. can.221 , n4;
- 7) eum, qui legitime ad officium propositus vel electus est, nominare vel confirmare, si Episcopus eparchialis intra tempus iure statutum iusto impedimento non detentus id facere omisit, itemque oeconomum eparchialem nominare, si Episcopus eparchialis monitus eum nominare neglexit;
- 8) Romani Pontificis acta cum Episcopis eparchialibus aliisque, ad quos pertinent, communicare, nisi Sedes Apostolica directe providit, et praescriptorum, quae in his actis continentur, fidelem exsecutionem curare.
160
Can. 160 -
In negotiis extraordinariis vel specialem difficultatem secum ferentibus Episcopi eparchiales Metropolitam et Metropolita Episcopos eparchiales audire ne omittant.
161
Can. 161 -
Metropolita commemorandus est post Romanum Pontificem ab omnibus Episcopis ceterisque clericis in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum.
162
Can. 162 -
Metropolita commemorationem Romani Pontificis in signum plenae communionis cum eo in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum debet facere et curare, ut ab omnibus Episcopis ceterisque clericis Ecclesiae metropolitanae, cui praeest, fideliter fiat.
163
Can. 163 -
Metropolitae cum Romano Pontifice frequens sit consuetudo; visitatio vero, quam singulis quinquenniis ad normam can. can.208 , p2 peragere debet, quatenus fieri potest, una cum omnibus Episcopis Ecclesiae metropolitanae, cui praeest, fiat.
164
Can. 164 -
1. Ad Consilium Hierarcharum vocari debent omnes et soli Episcopi ordinati eiusdem Ecclesiae metropolitanae sui iuris ubicumque constituti exclusis eis, de quibus in can. 953 , p1, vel eis, qui poenis canonicis, de quibus in cann. 1433 et 1434 , puniti sunt; Episcopi alterius Ecclesiae sui iuris nonnisi ut hospites invitari possunt, si maiori parti membrorum Consilii Hierarcharum id placet.
2. Suffragium deliberativum in Consilio Hierarcharum habent Episcopi eparchiales et Episcopi coadiutores; ceteri vero Episcopi Ecclesiae metropolitanae sui iuris hoc suffragium habere possunt, si hoc in iure particulari expresse statuitur.
165
Can. 165 -
1. Omnes Episcopi ad Consilium Hierarcharum legitime vocati gravi obligatione tenentur, ut eidem Consilio intersint eis exceptis, qui officio suo iam renuntiaverunt.
2. Si quis Episcopus iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas rationes aperiat Consilio Hierarcharum; de legitimitate impedimenti decidere est Episcoporum, qui suffragium deliberativum habent et in loco designato initio sessionum Consilii praesentes sunt.
3. Nemo ex Consilii Hierarcharum membris procuratorem sui loco mittere potest nec quisquam plura suffragia habet.
4. Consilio Hierarcharum incohato nemini eorum, qui interesse debent, licet discedere nisi iusta de causa a Consilii praeside approbata.
166
Can. 166 -
1. Nisi ius particulare maiorem praesentiam exigit, quaelibet Consilii Hierarcharum sessio canonica atque singulum scrutinium validum est, si maior pars Episcoporum, qui tenentur Consilio Hierarcharum interesse, praesens est.
2. Consilium Hierarcharum negotia decidit ad partem absolute maiorem suffragiorum eorum, qui suffragium deliberativum habent et praesentes sunt.
167
Can. 167 -
1. Firmis canonibus, in quibus expresse de potestate Consilii Hierarcharum leges et normas ferendi agitur, hoc Consilium eas ferre potest etiam in eis casibus, in quibus ius commune rem remittit ad ius particulare Ecclesiae sui iuris.
2. De legibus et normis a Consilio Hierarcharum latis Metropolita Sedem Apostolicam quam primum certiorem faciat nec leges ac normae valide promulgari possunt, antequam Metropolita notitiam a Sede Apostolica scripto datam habuit de Consilii actorum receptione; etiam de ceteris in Consilio Hierarcharum gestis Metropolita Sedem Apostolicam certiorem faciat.
3. Metropolitae est curare promulgationem legum et publicationem decisionum Consilii Hierarcharum.
4. Firmis canonibus, in quibus expresse de actibus administrativis Metropolitae, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, agitur, eius est etiam illos actus administrativos ponere, qui iure communi superiori auctoritati administrativae Ecclesiae sui iuris committuntur, de consensu tamen Consilii Hierarcharum.
168
Can. 168 -
Ad Metropolitae et Episcoporum nominationem quod attinet, Consilium Hierarcharum pro unoquoque casu elenchum componat trium saltem candidatorum magis idoneorum eundemque Sedi Apostolicae secreto servato, etiam erga candidatos, mittat; quem elenchum ut componant, membra Consilii Hierarcharum, si id expedire iudicant, de necessitatibus Ecclesiae et de dotibus specialibus candidati ad episcopatum sententiam aliquorum presbyterorum vel aliorum christifidelium sapientia praestantium exquirere possunt.
169
Can. 169 -
Consilium Hierarcharum curet, ut necessitatibus pastoralibus christifidelium provideatur, atque de eis potest statuere, quae ad fidei incrementum provehendum, ad actionem pastoralem communem fovendam, ad moderandos mores, ad proprium ritum necnon ad disciplinam ecclesiasticam communem servandam opportuna esse videntur.
170
Can. 170 -
Consilium Hierarcharum locum habeat semel saltem in anno et, quoties id postulant specialia adiuncta aut expedienda sunt negotia iure communi huic Consilio reservata vel pro quibus peragendis consensus eiusdem Consilii requiritur.
171
Can. 171 -
Consilium Hierarcharum sua conficiat statuta Sedi Apostolicae transmittenda, in quibus provideatur de secretaria Consilii, de commissionibus praeparatoriis, de ordine procedendi necnon de aliis mediis, quae fini consequendo efficacius consulant.
172
Can. 172 -
In Ecclesia metropolitana sui iuris conventus ad normam cann. can.140-145 habeatur et quinto saltem quoque anno convocetur; quae ibidem de Patriarcha dicuntur, Metropolitae competunt.
173
Can. 173 -
1. Sede metropolitana in Ecclesiis metropolitanis sui iuris vacante:
- 1) Administrator Ecclesiae metropolitanae sui iuris est Episcopus eparchialis eiusdem Ecclesiae ordinatione episcopali senior, qui quam primum Romanum Pontificem de sedis metropolitanae vacatione certiorem faciat;
- 2) ad Administratorem Ecclesiae metropolitanae sui iuris transit potestas ordinaria Metropolitae eis omnibus exclusis, quae agi non possunt nisi de consensu Consilii Hierarcharum;
- 3) sede metropolitana vacante nihil innovetur.
2. Sede metropolitana in his Ecclesiis impedita serventur ea, quae de Sede patriarchali impedita in can. can.132 , p1 statuta sunt; quae ibidem de Patriarcha dicuntur, Metropolitae competunt.
3. Circa sedem vacantem vel impeditam eparchiae Metropolitae serventur cann. can.221-233 .
1990 Codex Orientalis 101