1990 Codex Orientalis 1116
1117
Can. 1117 -
Causae cognoscendae sunt eo ordine, quo fuerunt propositae et in albo inscriptae, nisi ex eis aliqua celerem prae ceteris expeditionem exigit, quod quidem speciali decreto rationibus suffulto statuendum est.
1118
Can. 1118 -
1. Vitia, quibus sententiae nullitas haberi potest, in quolibet statu vel gradu iudicii excipi possunt itemque a iudice ex officio declarari.
2. Exceptiones dilatoriae vero eae praesertim, quae respiciunt personas et modum iudicii, proponendae sunt ante litis contestationem, nisi lite iam contestata emerserunt, et quam primum definiendae.
1119
Can. 1119 -
1. Si exceptio proponitur contra iudicis competentiam, hac de re ipse iudex videre debet.
2. In casu exceptionis de incompetentia relativa, si iudex se competentem pronuntiat, eius decisio non admittit appellationem, sed impugnari potest per querelam nullitatis, restitutionem in integrum vel oppositionem tertii.
3. Si vero iudex se incompetentem declarat, pars, quae se gravatam censet, potest intra quindecim dies utiles provocare ad tribunal appellationis.
1120
Can. 1120 -
Iudex in quovis statu iudicii se absolute incompetentem agnoscens suam incompetentiam declarare debet.
1121
Can. 1121 -
1. Exceptiones rei iudicatae, transactionis et aliae peremptoriae, quae dicuntur litis finitae, proponi et cognosci debent ante litis contestationem; qui serius eas opposuit, non est reiciendus, sed expensas iudiciales solvere debet, nisi probat se oppositionem malitiose non distulisse. õ2. Aliae exceptiones peremptoriae proponantur in litis contestatione et suo tempore tractandae sunt secundum normas circa quaestiones incidentes.
1122
Can. 1122 -
1. Actiones reconventionales proponi valide non possunt nisi intra triginta dies a lite contestata computandos.
2. Actiones reconventionales autem cognoscantur simul cum actione principali, hoc est pari gradu iudicii cum ea, nisi eas separatim cognoscere necessarium est aut iudex id opportunius existimat.
1123
Can. 1123 -
Quaestiones de cautione pro expensis iudicialibus praestanda aut de concessione gratuiti patrocinii, quod statim ab initio postulatum est, et aliae huiusmodi regulariter videndae sunt ante litis contestationem.
1124
Can. 1124 -
1. Termini perimendis iuribus a lege constituti prorogari non possunt neque valide nisi petentibus partibus coartari.
2. Ceteri autem termini, antequam elapsi sunt, possunt iusta de causa a iudice auditis vel petentibus partibus prorogari, numquam autem nisi partibus consentientibus valide coartari.
3. Caveat tamen iudex, ne iudicium nimis diuturnum fiat ex prorogatione.
1125
Can. 1125 -
Si lex terminos non statuit ad actus processuales peragendos, iudex illos determinare debet habita ratione naturae uniuscuiusque actus.
1126
Can. 1126 -
Si die ad actum iudicialem indicto vacavit tribunal, terminus intellegitur prorogatus ad primum sequentem diem non feriatum.
1127
Can. 1127 -
Sedes tribunalis sit, si fieri potest, stabilis quae statutis horis pateat servatis normis iure particulari de hac re statutis.
1128
Can. 1128 -
1. Iudex ex territorio suo vi expulsus vel a potestate iudiciali ibi exercenda impeditus potest extra territorium potestatem suam exercere et sententiam ferre certiore tamen hac de re facto loci Episcopo eparchiali.
2. Praeterea iudex iusta de causa et auditis partibus potest ad probationes acquirendas etiam extra proprium territorium se conferre de licentia tamen Episcopi eparchialis loci adeundi et in sede ab ipso designata.
1129
Can. 1129 -
1. Nisi aliter iure particulari Ecclesiae sui iuris expresse cavetur, dum causae coram tribunali aguntur, ii tantummodo assint in aula, quos lex aut iudex ad processum expediendum necessarios esse statuit.
2. Omnes iudicio assistentes, qui reverentiae et oboedientiae tribunali debitae graviter defuerunt, iudex potest monitione in cassum facta congruis poenis punire, advocatos praeterea et procuratores etiam a munere apud tribunalia ecclesiastica exercendo suspendere.
1130
Can. 1130 -
Si qua persona interroganda utitur lingua iudici vel partibus ignota, adhibeatur interpres iuratus a iudice designatus; declarationes tamen scripto redigantur lingua originaria et translatio addatur; interpres etiam adhibeatur, si surdus vel mutus interrogari debet, nisi forte mavult iudex quaestionibus a se datis scripto respondeatur.
1131
Can. 1131 -
1. Omnia acta iudicialia sive ea, quae meritum quaestionis respiciunt, seu acta causae, sive ea, quae ad formam procedendi pertinent, seu acta processus, scripto redacta esse debent.
2. Singula folia actorum numerentur et authenticitatis signo muniantur.
1132
Can. 1132 - Quoties in actis iudicialibus partium aut testium subscriptio requiritur, si pars aut testis eis subscribere non potest vel non vult, id in ipsis actis adnotetur simulque iudex et notarius fidem faciant actum ipsum de verbo ad verbum parti aut testi perlectum esse et partem aut testem ei vel non potuisse vel noluisse subscribere.
1133
Can. 1133 -
1. Iudicio expleto documenta, quae in privatorum dominio sunt, restitui debent retento tamen eorum exemplari. õ2. Cancellarius et notarii sine iudicis mandato tradere prohibentur exemplar actorum iudicialium et documentorum, quae sunt processui acquisita.
3. Anonymae epistulae destrui debent neque de eis mentio fiat in actis; eodem modo destrui debent quaelibet alia scripta et epistulae subscriptae, quae nihil ad causae meritum conferunt vel sunt certo calumniosae.
1134
Can. 1134 -
Quilibet sive baptizatus sive non baptizatus potest in iudicio agere; pars autem legitime conventa respondere debet.
1135
Can. 1135 -
Etsi actor vel pars conventa procuratorem vel advocatum constituit, semper tamen tenetur in iudicio ipse adesse ad praescriptum iuris vel iudicis.
1136
Can. 1136 -
1. Minores et ii, qui usu rationis destituti sunt, stare in iudicio tantummodo possunt per eorum parentes aut tutores vel curatores.
2. Si iudex existimat eorum iura esse in conflictu cum iuribus parentum vel tutorum vel curatorum aut hos non satis tueri posse ipsorum iura, tunc stent in iudicio per tutorem vel curatorem a iudice constitutum.
3. Sed in causis spiritualibus et cum spiritualibus conexis, si minores usum rationis assecuti sunt, agere et respondere possunt sine parentum vel tutoris consensu et quidem per se ipsi, si aetatem quattuordecim annorum expleverunt; secus per tutorem a iudice constitutum.
4. Bonis interdicti et ii, qui minus firmae mentis sunt, stare in iudicio per se ipsi possunt tantummodo, ut de propriis delictis respondeant aut ad praescriptum iudicis; in ceteris agere et respondere debent per suum curatorem.
1137
Can. 1137 -
Quoties adest tutor aut curator ab auctoritate civili constitutus, idem potest a iudice ecclesiastico admitti audito, si fieri potest, Episcopo eparchiali eius, cui datus est; si vero non adest aut non videtur admittendus, ipse iudex tutorem aut curatorem pro causa designet.
1138
Can. 1138 -
1. Personae iuridicae in iudicio stant per suos legitimos repraesentantes.
2. Quoties in periculo versantur bona, ad quae alienanda alicuius consensus vel consilium vel licentia requiritur, idem consensus vel consilium vel licentia requiritur etiam ad litem incohandam vel contestandam.
3. In casu vero defectus vel neglegentiae repraesentantis potest ipse Hierarcha per se vel per alium stare in iudicio nomine personarum iuridicarum, quae sub eius potestate sunt.
1139
Can. 1139 -
1. Pars libere potest procuratorem et advocatum sibi constituere, sed potest etiam per se ipsa agere et respondere, nisi iudex procuratoris vel advocati ministerium necessarium existimavit.
2. In iudicio poenali vero accusatus aut a se constitutum aut a iudice datum semper habere debet advocatum.
3. In iudicio contentioso, si agitur de minoribus aut de causa, in qua bonum publicum in discrimen vocatur, exceptis autem causis matrimonialibus, iudex parti carenti advocatum ex officio constituat.
1140
Can. 1140 -
1. Unum sibi pars potest constituere procuratorem, qui non potest alium sibi substituere, nisi id eidem scripto permissum est.
2. Si vero iusta de causa plures procuratores ab eadem parte constituuntur, hi ita designentur, ut detur inter ipsos locus praeventioni.
3. Advocati autem plures simul constitui possunt.
1141
Can. 1141 - Procurator et advocatus debent esse aetate maiores et bonae famae; advocatus debet praeterea esse catholicus, nisi auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, aliud permittit, et doctor in iure canonico vel alioquin vere peritus et ab eadem auctoritate approbatus.
1142
Can. 1142 -
1. Procurator et advocatus, antequam munus suscipiunt, mandatum authenticum apud tribunal deponere debent.
2. Ad iuris tamen exstinctionem impediendam iudex potest procuratorem admittere etiam non exhibito mandato, praestita, si res fert, idonea cautione; actus iudicis autem qualibet vi caret, si intra terminum peremptorium a iudice statuendum procurator mandatum non exhibet.
1143
Can. 1143 -
Nisi mandatum speciale habet, procurator non potest valide renuntiare actioni, litis instantiae vel actis iudicialibus nec transigere, pacisci, compromittere in arbitros et generatim ea agere, pro quibus ius requirit mandatum speciale.
1144
Can. 1144 -
1. Ut procuratoris vel advocati amotio effectum sortiatur, necesse est ipsis intimetur et, si lis iam contestata est, iudex et adversa pars certiores facti sint de amotione.
2. Lata sententia definitiva ius et obligatio appellandi, si mandans non renuit, procuratori manet.
1145
Can. 1145 -
Procurator et advocatus possunt a iudice dato decreto repelli sive ex officio sive ad instantiam partis, gravi de causa tamen et semper salvo recursu ad tribunal appellationis.
1146
Can. 1146 -
1. Procurator et advocatus vetantur emere litem aut sibi de immodico emolumento vel rei litigiosae parte vindicata pacisci; quae si fecerunt, nulla est pactio et a iudice possunt poena pecuniaria puniri; advocatus praeterea ab officio suspendi, vel etiam, si recidivus est, ab auctoritate, cui tribunal immediate subiectum est, destitui et ex albo advocatorum expungi potest.
2. Eodem modo puniri possunt procuratores et advocati, qui a competentibus tribunalibus causas in fraudem legis subtrahunt, ut ab aliis favorabilius definiantur.
1147
Can. 1147 -
Procuratores et advocati, qui ob dona aut pollicitationes aut quamlibet aliam rationem suum munus prodiderunt, a patrocinio exercendo suspendantur et poena pecuniaria aliisve congruis poenis puniantur.
1148
Can. 1148 -
In unoquoque tribunali, quatenus fieri potest, stabiles patroni constituantur ab ipso tribunali remunerationem recipientes, qui munus procuratoris vel advocati praesertim in causis matrimonialibus pro partibus, quae eos seligere malint, exerceant.
1149
Can. 1149 -
Quodlibet ius non solum actione munitur, nisi aliter expresse cautum est, sed etiam exceptione, quae semper competit et est sua natura perpetua.
1150
Can. 1150 -
Quaevis actio exstinguitur praescriptione ad normam iuris aliove legitimo modo exceptis actionibus de statu personarum, quae numquam exstinguuntur.
1151
Can. 1151 - Actiones contentiosae, nisi aliter iure expresse cavetur, praescriptione exstinguuntur quinquennio a die, a quo actio primum potuit proponi, computando firmis, ubi vigent, hac in re Statutis personalibus.
1152
Can. 1152 -
1. Omnis actio poenalis exstinguitur morte rei, condonatione auctoritatis competentis et praescriptione.
2. Actio poenalis praescriptione exstinguitur triennio, nisi agitur:
- 1) de delictis Sedi Apostolicae reservatis; 2. de actione ob delicta, de quibus in can. 1450 et can. 1453 , quae praescriptione exstinguitur quinquennio;
- 3) de delictis, quae non sunt iure communi punita, si iure particulari alius terminus praescriptionis statutus est.
3. Praescriptio decurrit ex die, quo delictum patratum est, vel, si delictum est permanens vel habituale, ex die, quo cessavit.
1153
Can. 1153 -
1. Si intra terminos, de quibus in can. 1152 , ex die, quo sententia condemnatoria in rem iudicatam transiit, computandos non est reo intimatum exsecutorium iudicis decretum, actio ad poenam exsequendam praescriptione exstinguitur.
2. Idem valet servatis servandis, si poena per decretum extra iudicium irrogata est.
1154
Can. 1154 -
Actione poenali praescriptione exstincta:
1. non est hoc ipso exstincta actio contentiosa forte ex delicto orta ad damna reparanda;
2. si bonum publicum requirit, Hierarcha remediis opportunis administrativis non exclusa suspensione ab exercitio ministerii sacri vel amotione ab officio uti potest.
1155
Can. 1155 -
Actor pluribus simul actionibus, quae tamen inter se non confligant, sive de eadem re sive de diversis, aliquem convenire potest, si aditi tribunalis competentiam non excedunt.
1156
Can. 1156 -
1. Pars conventa potest coram eodem iudice in eodem iudicio contra actorem actionem reconventionalem proponere vel propter causae nexum cum actione principali vel ad submovendam vel ad minuendam actoris petitionem.
2. Reconventio reconventionis non admittitur.
1157
Can. 1157 -
Actio reconventionalis proponenda est iudici, coram quo actio principalis instituta est, etsi ad unam causam dumtaxat delegato vel alioquin relative incompetenti.
1158
Can. 1158 -
1. Qui probabilibus saltem argumentis ostendit se ius habere super aliqua re ab alio detenta sibique damnum imminere, nisi res ipsa custodienda traditur, ius habet obtinendi a iudice eiusdem rei sequestrationem.
2. In similibus rerum adiunctis obtineri potest, ut exercitium iuris alicui inhibeatur.
1159
Can. 1159 -
1. Ad crediti quoque securitatem sequestratio rei admittitur, dummodo de creditoris iure satis constet.
2. Sequestratio extendi potest etiam ad res debitoris, quae quolibet titulo apud alias personas reperiuntur, et ad debitoris credita.
1160
Can. 1160 -
Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris decerni nullatenus possunt, si damnum, quod timetur, potest aliter reparari et idonea cautio de eo reparando offertur.
1161
Can. 1161 - Iudex potest ei, cui sequestrationem rei vel inhibitionem exercitii iuris concedit, praeviam imponere cautionem de damnis reparandis, si ius suum non probavit.
1162
Can. 1162 - Ad naturam et vim actionis possessoriae quod attinet, servetur ius civile loci, ubi sita est res, de cuius possessione agitur.
1163
Can. 1163 -
1. Quoties introducta est petitio ad obtinendam provisionem ad hominis sustentationem, iudex auditis partibus decreto statim exsequendo statuere potest idoneis, si res fert, praescriptis cautionibus, ut interim necessaria alimenta praestentur, sine praeiudicio iuris per sententiam definiendi.
2. Facta a parte vel a promotore iustitiae petitione ad obtinendum hoc decretum iudex audita altera parte rem expeditissime definiat, numquam autem ultra decem dies; quibus inutiliter transactis aut petitione reiecta patet recursus ad auctoritatem, cui tribunal immediate subiectum est, dummodo ipsa ne sit iudex, vel, si quis mavult, ad iudicem appellationis, qui item rem expeditissime definiat.
1164
Can. 1164 -
In transactione servetur ius civile loci, ubi transactio initur.
1165
Can. 1165 -
1. Transactio valide fieri non potest in causis circa eas res vel ea iura, quae ad bonum publicum spectant, aliaque, de quibus partes libere disponere non possunt.
2. Sed si quaestio fit de bonis temporalibus ecclesiasticis, transactio fieri potest, servatis tamen, si materia id postulat, sollemnibus iure statutis de alienatione bonorum ecclesiasticorum.
1166
Can. 1166 -
Expensarum, quas transactio postulavit, nisi aliter expresse cautum est, utraque pars dimidium solvat.
1167
Can. 1167 -
Iudex negotium transactionis non ipse per se, regulariter saltem, suscipiat tractandum, sed illud alii in iure perito committat.
1168
Can. 1168 -
1. Qui controversiam inter se habent, possunt scripto convenire, ut ea ab arbitris dirimatur.
2. Idem scripto convenire possunt, qui contractum inter se ineunt vel inierunt, quod attinet ad controversias ex eo contractu forte orituras.
1169
Can. 1169 -
Non possunt valide in arbitros compromitti controversiae, de quibus transactio fieri vetatur.
1170
Can. 1170 -
1. Unus vel plures arbitri constitui possunt, dispari tamen numero.
2. In ipso compromisso, nisi nominatim designantur, debet saltem eorum numerus determinari et simul ratio statui, qua nominandi et substituendi sunt.
1171
Can. 1171 servatae non sunt normae statutae ad validitatem contractuum, qui ordinariam administrationem excedunt;
2. scripto non est factum;
3. procurator sine mandato speciali in arbitros compromisit aut violata sunt praescripta can. 1169 vel can. 1170 ;
4. controversia non est vel orta vel ex certo contractu oritura ad normam can. 1168 , p2.
1172
Can. 1172 - Munus arbitri valide gerere non possunt:
1. minores;
2. poena excommunicationis, etiam minoris, suspensionis vel depositionis puniti;
3. sodales instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum sine licentia Superioris.
1173
Can. 1173 -
Arbitri nominatio vim non habet, nisi ipse scripto munus acceptat.
1174
Can. 1174 -
1. Si arbitri non sunt in compromisso designati vel si sufficiendi sunt et partes aliive, quibus designatio demandata est, dissentiunt de omnibus vel nonnullis arbitris seligendis, quaelibet pars potest id tribunali, quod competens est ad causam in primo gradu iudicii definiendam, committere, nisi partes aliter convenerunt; tribunal auditis ceteris partibus decreto provideat.
2. Eadem norma servanda est, si qua pars aliusve neglegit arbitrum designare, dummodo tamen pars, quae tribunal adiit, viginti saltem ante dies suos arbitros, si forte debuit, designaverit.
1175
Can. 1175 -
De recusatione autem arbitrorum videt tribunal, de quo in can. 1174 , p1, quod auditis arbitris recusatis et partibus decreto quaestionem dirimat; si recusationem acceptat, alios arbitros sufficiat, nisi in compromisso aliter cautum est.
1176
Can. 1176 -
1. Obligationes arbitrorum in ipso compromisso statuendae sunt, eae quoque, quae ad secretum servandum spectant.
2. Nisi partes aliud statuerunt, arbitri rationem procedendi libere seligunt; haec autem simplex sit et termini sint breves aequitate servata et ratione habita legis processualis.
3. Arbitri quavis potestate coercitiva carent; necessitate exigente adire debent tribunal competens ad causam cognoscendam.
1177
Can. 1177 -
1. Quaestiones incidentes, quae forte exoriuntur, ipsi arbitri decreto dirimant.
2. Si vero quaestio praeiudicialis oritur, de qua compromitti in arbitros non potest, arbitri debent suspendere processum, donec de illa quaestione partes a iudice obtinuerint et arbitris notificaverint sententiam, quae transiit in rem iudicatam, vel, si quaestio est de statu personarum, sententiam, quae exsecutioni mandari potest.
1178
Can. 1178 -
Nisi partes aliter statuerunt, sententia arbitralis ferri debet intra sex menses a die, quo omnes arbitri suum munus acceptaverunt, computandos; terminus prorogari potest a partibus.
1179
Can. 1179 -
1. Sententia arbitralis ad maiorem numerum suffragiorum fertur.
2. Si res patitur, sententia arbitralis ab ipsis arbitris redigatur ad modum sententiae iudicialis et a singulis arbitris subscribatur; ad eiusdem autem validitatem requiritur et sufficit, ut maior eorum numerus eidem subscribat.
1180
Can. 1180 -
1. Nisi sententia arbitralis est nulla propter gravem arbitrorum culpam, arbitri ius habent ad suarum expensarum solutionem; qua de re possunt opportunas cautiones exigere.
2. Suadetur, ut arbitri gratuitam operam praestent, secus de remuneratione in ipso compromisso provideatur.
1181
Can. 1181 -
1. Integer textus sententiae arbitralis intra quindecim dies ad cancellariam tribunalis eparchiae, ubi sententia lata est, deponi debet; intra quinque dies a depositione computandos, nisi certo constat sententiam arbitralem nullitate affectam esse, Vicarius iudicialis per se vel per alium decretum confirmationis ferat partibus statim intimandum.
2. Si Vicarius iudicialis hoc decretum ferre recusat, pars, cuius interest, recurrere potest ad tribunal appellationis, a quo quaestio expeditissime definienda est; si vero Vicarius iudicialis continuum mensem silet, eadem pars instare potest, ut ipse munere suo fungatur; si vero nihilominus silet, elapsis quinque diebus pars potest recursum ad tribunal appellationis interponere, quod item quaestionem expeditissime definiat.
3. Si certo constat sententiam arbitralem nullitate affectam esse ob neglecta praescripta ad validitatem compromissi statuta, Vicarius iudicialis nullitatem declaret ac partibus quam primum notificet omni recursu adversus hanc declarationem remoto.
4. Sententia arbitralis transit in rem iudicatam statim ac decretum confirmationis latum est firmo can. 1182 .
1182
Can. 1182 -
1. Appellatio a sententia arbitrali tunc tantum admittitur, si partes scripto inter se convenerunt eam huic remedio subiectum iri; quo in casu appellatio interponenda est intra decem dies ab intimatione decreti confirmationis computandos coram ipso iudice, qui decretum tulit; si vero alius est iudex competens ad appellationem recipiendam, prosecutio coram eo intra mensem est facienda.
2. Sententia arbitralis, a qua appellatio admittitur, transit in rem iudicatam ad normam can. 1322 .
1183
Can. 1183 -
De querela nullitatis contra sententiam arbitralem, quae in rem iudicatam transiit, de restitutione in integrum, si de eiusdem sententiae iniustitia manifesto constat, de oppositione tertii necnon de correctione erroris materialis sententiae videt iudex, qui decretum confirmationis tulit, ad ordinariam normam iuris.
1184
Can. 1184 -
1. Exsecutio sententiae arbitralis fieri potest in eisdem casibus, in quibus admittitur exsecutio sententiae iudicialis.
2. Sententiam arbitralem exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus eparchialis eparchiae, ubi lata est, nisi partes alium exsecutorem designaverunt.
1185
Can. 1185 -
Qui aliquem convenire vult, debet libellum litis introductorium competenti iudici exhibere, in quo controversiae obiectum proponitur et ministerium iudicis expostulatur.
1186
Can. 1186 -
1. Petitionem oralem iudex admittere potest, quoties vel actor impeditur, ne libellum litis introductorium exhibeat, vel causa est facilis investigationis et minoris momenti.
2. In utroque tamen casu iudex notarium iubeat scripto actum redigere, qui coram actore legendus et ab eo approbandus est quique locum tenet libelli litis introductorii ab actore scripti ad omnes iuris effectus.
1187
Can. 1187 -
Libellus litis introductorius debet:
1. exprimere, coram quo iudice causa introducatur, quid petatur et a quo petatur;
2. indicare, quo iure innitatur actor et generatim saltem quibus factis et probationibus ad evincenda ea, quae asseruntur;
3. subscribi ab actore vel eius procuratore appositis die, mense et anno necnon loco, ubi actor vel eius procurator habitant aut residere se dixerunt actorum recipiendorum gratia;
4. indicare domicilium vel quasi-domicilium partis conventae.
1188
Can. 1188 -
1. Iudex unicus vel tribunalis collegialis praeses, postquam vidit et rem esse suae competentiae et actori legitimam personam standi in iudicio non deesse, debet suo decreto quam primum libellum litis introductorium aut admittere aut reicere.
2. Libellus litis introductorius reici potest tantum, si:
- 1) iudex vel tribunal incompetens est;
- 2) sine dubio constat actori deesse legitimam personam standi in iudicio;
- 3) non servatus est can. 1187 , nn.1-3;
- 4) certo patet ex ipso libello litis introductorio petitionem quolibet carere fundamento neque fieri posse, ut aliquod ex processu fundamentum appareat.
3. Si libellus litis introductorius reiectus est ob vitia, quae emendari possunt, actor libellum emendatum potest eidem iudici denuo exhibere.
4. Adversus libelli litis introductorii reiectionem integrum semper est parti intra tempus utile decem dierum recursum rationibus suffultum interponere ad tribunal appellationis vel, si libellus reiectus est a praeside, ad collegium; quaestio autem reiectionis expeditissime definienda est.
1189
Can. 1189 -
Si iudex intra mensem ab exhibito libello litis introductorio computandum decretum non edidit, quo libellum admittit vel reicit, pars, cuius interest, instare potest, ut iudex suo munere fungatur; si vero nihilominus iudex silet, inutiliter elapsis decem diebus a facta instantia computandis libellus pro admisso habeatur.
1190
Can. 1190 -
1. In decreto, quo actoris libellus litis introductorius admittitur, debet iudex vel praeses tribunalis ceteras partes in iudicium vocare seu citare ad litem contestandam statuens, utrum eae scripto respondere debeant an coram ipso se sistere ad dubia concordanda; si vero ex responsionibus scripto datis perspicit necessitatem partes convocandi, id potest novo decreto statuere.
2. Si libellus litis introductorius pro admisso habetur ad normam can. 1189 , decretum citationis in iudicium fieri debet intra viginti dies a facta instantia, de qua in eo canone, computandos.
3. Si vero partes de facto coram iudice se sistunt ad causam agendam, non requiritur citatio, sed notarius indicet in actis partes iudicio affuisse.
1191
Can. 1191 -
1. Decretum citationis in iudicium debet statim parti conventae intimari et simul ceteris, qui comparere debent, notum fieri.
2. Citationi libellus litis introductorius adiungatur, nisi iudex gravi de causa censet libellum notificandum non esse parti, antequam haec deposuit in iudicio.
3. Si actio instituitur adversus eum, qui non habet liberum exercitium suorum iurium vel liberam administrationem rerum, de quibus disceptatur, citatio intimanda est ei, per quem ille in iudicio stare debet ad normam iuris.
1192
Can. 1192 -
1. Citationum, decretorum, sententiarum aliorumque actorum iudicialium intimatio vel notificatio facienda est per publicos tabellarios cum syngrapha receptionis vel alio modo, qui tutissimus est, servatis legibus iuris particularis.
2. De facto intimationis vel notificationis et de eius modo constare debet in actis.
3. Pars conventa, quae citationem recipere recusat vel quae impedit, ne citatio ad se perveniat, legitime citata habeatur.
1193
Can. 1193 -
Si citatio non est legitime intimata, nulla sunt acta processus, nisi pars nihilominus comparuit ad causam agendam.
1194
Can. 1194 -
Si citatio legitime intimata est aut partes coram iudice steterunt ad causam agendam:
1. res desinit esse integra;
2. causa fit propria illius iudicis aut tribunalis ceteroquin competentis, coram quo actio instituta est;
3. in iudice delegato firma redditur potestas delegata ita, ut non amittatur resoluto iure delegantis;
4. interrumpitur praescriptio, nisi aliter cautum est;
5. litis instantiae initium fit et ideo statim locum habet principium secundum quod lite pendente nihil innovetur.
1195
Can. 1195 -
1. Litis contestatio habetur, cum per iudicis decretum controversiae obiectum ex partium petitionibus et responsionibus desumptum definitur.
2. Partium petitiones responsionesque praeterquam in libello litis introductorio possunt vel in responsione ad citationem exprimi vel in declarationibus ore coram iudice factis; in causis autem difficilioribus partes convocandae sunt a iudice ad dubium vel dubia concordanda, quibus in sententia respondendum sit.
3. Decretum iudicis partibus intimandum est; quae nisi iam consenserunt, possunt intra decem dies ad eundem iudicem recurrere, ut decretum mutetur; res autem expeditissime decreto eiusdem iudicis definienda est.
1196
Can. 1196-
Obiectum controversiae semel definitum mutari valide non potest nisi novo decreto, gravi de causa, ad instantiam partis et auditis ceteris partibus earumque rationibus perpensis.
1197
Can. 1197 -
Lite contestata possessor rei alienae desinit esse bonae fidei ideoque, si damnatur, ut rem restituat, fructus quoque a die litis contestationis reddere debet et damna reparare.
1198
Can. 1198 -
Lite contestata iudex congruum tempus partibus praestituat probationibus proponendis et explendis.
1199
Can. 1199 -
Si pars moritur aut statum mutat aut cessat ab officio, cuius ratione agit:
1. causa nondum conclusa litis instantia suspenditur, donec heres defuncti aut successor aut is, cuius interest, litis instantiam resumpserit;
2. causa conclusa iudex procedere debet ad ulteriora citato procuratore, si adest, secus defuncti herede vel successore.
1200
Can. 1200 -
1. Si a munere cessat aut tutor vel curator aut procurator vel advocatus, qui sunt ad normam can. 1139 necessarii, litis instantia interim suspenditur.
2. Alium autem tutorem vel curatorem iudex quam primum constituat; procuratorem vero ad litem vel advocatum constituere potest, si pars neglexit intra brevem terminum ab ipso iudice statutum.
1201
Can. 1201 - Si nullus actus processualis nullo obstante impedimento ponitur a partibus per sex menses, litis instantia perimitur.
1202
Can. 1202 - Peremptio effectum habet ipso iure et adversus omnes, etiam minores, atque etiam ex officio declarari debet salvo iure petendi indemnitatem adversus tutores, curatores, administratores, procuratores, qui culpa se caruisse non probaverunt.
1203
Can. 1203 -
Peremptio exstinguit acta processus, non vero acta causae; immo haec vim habere possunt etiam in alio iudicio, dummodo causa inter easdem personas et super eadem re intercedat; sed ad extraneos quod attinet, non aliam vim obtinent nisi documentorum.
1204
Can. 1204 -
Perempti iudicii expensas, quas unaquaeque ex partibus fecit, ipsa solvere debet.
1205
Can. 1205 -
1. In quolibet statu et gradu iudicii potest actor litis instantiae renuntiare; item tum actor tum pars conventa possunt actis processus renuntiare sive omnibus sive nonnullis tantum.
2. Tutores et administratores personarum iuridicarum, ut renuntiare possint litis instantiae, egent consilio vel consensu eorum, quorum concursus requiritur ad ponendos actus, qui ordinariae administrationis fines excedunt.
3. Renuntiatio ut valeat, peragenda est scripto eademque a parte vel ab eius procuratore speciali tamen mandato munito debet subscribi, cum altera parte communicari, ab eaque acceptari vel non impugnari et ab iudice admitti.
1206
Can. 1206 -
Renuntiatio a iudice admissa pro actis, quibus renuntiatum est, eosdem parit effectus ac peremptio litis instantiae itemque obligat renuntiantem ad solvendas expensas actorum, quibus renuntiatum est.
1990 Codex Orientalis 1116