1990 Codex Orientalis 1207

ART V DE PROBATIONIBUS


1207
Can. 1207 -
1. Onus probandi incumbit ei, qui asserit.
2. Non indigent probatione:
- 1) quae ab ipso iure praesumuntur;
- 2) facta ab uno ex contendentibus asserta et ab altero admissa, nisi iure vel a iudice probatio nihilominus exigitur.


1208
Can. 1208 -
1. Probationes cuiuslibet generis, quae ad causam cognoscendam utiles videntur et sunt licitae, adduci possunt.
2. Si pars instat, ut probatio a iudice reiecta admittatur, ipse iudex rem expeditissime definiat.


1209
Can. 1209 -
Si pars vel testis se sistere ad respondendum coram iudice renuunt, licet eos audire per personam a iudice designatam aut requirere eorum declarationem coram publico notario vel quovis alio legitimo modo.


1210
Can. 1210 -
Iudex ad probationes colligendas ne procedat ante litis contestationem nisi gravi de causa.



1 DE PARTIUM DECLARATIONIBUS


1211
Can. 1211 - Iudex ad veritatem aptius eruendam partes interrogare semper potest, immo debet ad instantiam partis vel ad probandum factum, quod publice interest extra dubium poni.


1212
Can. 1212 -
1. Pars legitime interrogata respondere debet et veritatem integre fateri, nisi responsione revelatur delictum ab ipsa commissum.
2. Si vero respondere recusavit, iudicis est aestimare, quid ad factorum probationem exinde erui possit.


1213
Can. 1213 -
In casibus, in quibus bonum publicum in causa est, iudex partibus interrogandis iusiurandum de veritate dicenda aut saltem de veritate dictorum deferat, nisi gravis causa aliud suadet; in aliis casibus potest pro sua prudentia.


1214
Can. 1214 -
Partes, promotor iustitiae et defensor vinculi possunt iudici exhibere articulos, super quibus pars interrogetur.


1215
Can. 1215 -
Circa partium interrogationes serventur congrua congruis referendo canones de interrogatione testium.


1216
Can. 1216 -
Assertio de aliquo facto scripto vel ore coram iudice competenti ab aliqua parte contra se peracta circa ipsam materiam iudicii sive sua sponte sive iudice interrogante est confessio iudicialis.


1217
Can. 1217 -
1. Confessio iudicialis unius partis, si agitur de negotio aliquo privato et in causa non est bonum publicum, ceteras relevat ab onere probandi.
2. In causis autem, quae ad bonum publicum spectant, confessio iudicialis et ceterae declarationes partium vim probandi habere possunt a iudice aestimandam una cum ceteris causae adiunctis, sed vis plenae probationis eis tribui non potest, nisi alia accedunt elementa, quae eas omnino corroborant.


1218
Can. 1218 -
Circa confessionem extraiudicialem in iudicium deductam iudicis est perpensis omnibus adiunctis aestimare, quanti facienda sit.


1219
Can. 1219 -
Confessio vel alia quaevis partis declaratio qualibet vi caret, si constat eam ex errore facti esse prolatam aut vi vel metu gravi extortam.


2 DE PROBATIONE PER DOCUMENTA


1220
Can. 1220 -
In quolibet iudicii genere admittitur probatio per documenta tum publica tum privata.


1221
Can. 1221 -
1. Documenta publica ecclesiastica ea sunt, quae persona ratione sui muneris publici in Ecclesia confecit servatis sollemnibus iure praescriptis.
2. Documenta publica civilia ea sunt, quae secundum ius civile talia censentur.
3. Cetera documenta sunt privata.


1222
Can. 1222 - Documenta publica fidem faciunt de eis, quae directe et principaliter in eis affirmantur, nisi contrariis et evidentibus argumentis aliud evincitur, firmo iure civili loci, ad documenta civilia quod spectat, aliud statuente.


1223
Can. 1223 -
Documentum privatum sive agnitum a parte sive recognitum a iudice eandem probandi vim habet adversus auctorem documenti vel eum, qui documento subscripsit, et causam ab eis habentes ac confessio extraiudicialis; adversus autem extraneos vim probandi habere potest a iudice aestimandam una cum ceteris causae adiunctis, sed vis plenae probationis ei tribui non potest, nisi alia accedunt elementa, quae id omnino corroborant.


1224
Can. 1224 -
Si documenta abrasa, correcta, interpolata aliove vitio infecta demonstrantur, iudicis est aestimare, num et quanti huiusmodi documenta sint facienda.


1225
Can. 1225 -
Documenta vim probandi in iudicio non habent, nisi originalia sunt aut in exemplari authentico exhibita et penes cancellariam tribunalis deposita, ut a iudice et a partibus examinari possint.


1226
Can. 1226 -
Iudex praecipere potest, ut documentum utrique parti commune exhibeatur in iudicio.


1227
Can. 1227 -
1. Nemo exhibere tenetur documenta, etsi communia, quae communicari non possunt sine periculo damni, de quo in
can. 1229 , p2, n.2, aut sine periculo violationis secreti servandi.
2. Si vero aliqua saltem documenti pars describi potest et in exemplari exhiberi sine memoratis incommodis, iudex decernere potest, ut eadem producatur.


3 DE TESTIBUS ET DE TESTIMONIIS


1228
Can. 1228 -
Probatio per testes in quibuslibet causis admittitur sub iudicis moderatione.


1229
Can. 1229 -
1. Testes iudici legitime interroganti veritatem fateri debent.
2. Firmo
can. 1231 ab obligatione respondendi eximuntur:
- 1) clerici, quod attinet ad ea, quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii; civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati, notarii aliique, qui secretum servare etiam ratione praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia secreto obnoxia;
- 2) qui ex testificatione sua sibi aut coniugi aut proximis consanguineis vel affinibus infamiam, periculosas vexationes aliave mala gravia obventura timent.


a) QUI TESTE ESSE POSSUNT


1230
Can. 1230 -
Omnes possunt esse testes, nisi iure expresse repelluntur vel in totum vel ex parte.


1231
Can. 1231 -
1. Ne admittantur ad testimonium ferendum minores infra decimum quartum aetatis annum et mente debiles; audiri tamen possunt ex decreto iudicis, quo id expedire declaratur.
2. Incapaces ad testimonium ferendum habentur:
- 1) qui partes sunt in causa aut partium nomine in iudicio consistunt, iudex eiusve assistentes, advocatus aliique, qui partibus in eadem causa assistunt vel astiterunt;
- 2) sacerdotes, quod attinet ad ea omnia, quae ipsis ex confessione sacramentali innotuerunt, etsi paenitens eorum manifestationem petiit; immo audita a quovis et quoquo modo occasione confessionis sacramentalis ne ut indicium quidem veritatis recipi possunt.


b) DE INDUCENDIS ET EXCLUDENDIS TESTIBUS


1232
Can. 1232 - Pars, quae testem induxit, potest eius interrogationi renuntiare; sed pars adversa postulare potest, ut nihilominus testis interrogetur.


1233
Can. 1233 -
1. Si probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium tribunali indicentur.
2. Exhibeantur intra terminum a iudice praestitutum articuli argumentorum, super quibus petitur testium interrogatio; alioquin petitio censeatur deserta.


1234
Can. 1234 -
Iudicis est nimiam multitudinem testium refrenare.


1235
Can. 1235 -
Antequam testes interrogantur, eorum nomina cum partibus communicentur; si vero id prudenti iudicis existimatione fieri sine gravi difficultate non potest, saltem ante publicationem testimoniorum fiat.


1236
Can. 1236 -
Firmo
can. 1231 pars petere potest, ut testis excludatur, si iusta causa demonstratur, antequam testis interrogatur.


1237
Can. 1237 -
Citatio testis fit decreto iudicis testi legitime intimato.


1238
Can. 1238 -
Testis ad normam iuris a iudice citatus pareat aut causam suae absentiae iudici notam faciat.


c) DE INTERROGATIONE TESTIUM


1239
Can. 1239 -
1. Testes interrogandi sunt in sede tribunalis, nisi aliud iudici videtur.
2. Episcopi et ii, qui suae civitatis iure simili favore gaudent, audiantur in loco ab ipsis selecto.
3. Iudex decernat, ubi audiendi sint ii, quibus propter distantiam, morbum aliudve impedimentum impossibile vel difficile est sedem tribunalis adire, firmis
can. 1071 et can. 1128 .


1240
Can. 1240 -
Interrogationi testium partes assistere non possunt, nisi iudex, praesertim cum res est de bono privato, eas admittendas censuit; assistere tamen possunt earum procuratores vel advocati, nisi iudex propter rerum et personarum adiuncta censuit secreto esse procedendum.


1241
Can. 1241 -
1. Testes seorsum singuli interrogandi sunt.
2. Si testes inter se aut cum parte in re gravi dissentiunt, iudex discrepantes inter se conferre potest remotis, quatenus fieri potest, dissidiis et scandalo.


1242
Can. 1242 - Interrogatio testis fit a iudice vel ab eius delegato aut auditore, cui assistat oportet notarius; quare partes vel promotor iustitiae vel defensor vinculi vel advocati, qui interrogationi intersunt, si alias interrogationes testi faciendas habent, has non testi, sed iudici vel eius locum tenenti proponant, ut eas ipse deferat, nisi aliter iure particulari cavetur.


1243
Can. 1243 -
1. Iudex testi in mentem revocet gravem obligationem dicendi totam et solam veritatem.
2. Iudex testi deferat iusiurandum secundum
can. 1213 ; si vero testis renuit illud emittere, iniuratus audiatur.


1244
Can. 1244 -
Iudex imprimis testis identitatem comprobet; exquirat, quaenam sit ei cum partibus necessitudo et, cum testi interrogationes specificas circa causam defert, sciscitetur quoque fontes eius scientiae et, quo determinato tempore ea, quae asserit, cognoverit.


1245
Can. 1245 -
Interrogationes breves sint, interrogandi captui accommodatae, non plura simul complectentes, non captiosae, non subdolae, non suggerentes responsionem, remotae a cuiusvis offensione et pertinentes ad causam, quae agitur.


1246
Can. 1246 -
1. Interrogationes non sunt cum testibus antea communicandae.
2. Si vero ea, quae testificanda sunt, ita a memoria sunt remota, ut, nisi antea recoluntur, certo affirmari non possint, potest iudex nonnulla testem praemonere, si id sine periculo fieri posse censet.


1247
Can. 1247 -
Testes ore testimonium dicant et scriptum ne legant, nisi de calculo et rationibus agitur; hoc enim in casu adnotationes, quas secum attulerunt, consulere possunt.


1248
Can. 1248 -
1. Responsio statim redigenda est scripto a notario, qui referre debet ipsa verba testimonii saltem, quod attinet ad ea, quae obiectum iudicii directe attingunt.
2. Admitti potest usus inventorum technicorum, quibus voces reproducuntur, dummodo deinde responsiones scripto consignentur et subscribantur, si fieri potest, ab iis, qui responsiones dederunt.


1249
Can. 1249 -
Notarius in actis mentionem faciat de praestito, remisso aut recusato iureiurando, de partium aliorumque praesentia, de interrogationibus ex officio additis et generatim de omnibus memoria dignis, quae forte acciderunt, dum testes interrogati sunt.


1250
Can. 1250 -
1. In fine interrogationis coram teste legi debent, quae notarius de eius responsionibus scripto redegit, vel testi audita facere, quae ope inventi technici de eius responsionibus incisa sunt, dato eidem testi iure addendi, supprimendi, corrigendi, variandi.
2. Denique actui subscribere debent testis, iudex et notarius.


1251
Can. 1251 - Testes, etsi iam interrogati, possunt parte postulante aut ex officio, antequam testimonia publicantur, denuo ad interrogationem vocari, si iudex id necessarium vel utile ducit, dummodo tamen omnis collusionis vel corruptelae quodvis absit periculum.


1252
Can. 1252 - Testibus secundum aequam iudicis taxationem solvi debent expensae, quas fecerunt, et lucrum, quod amiserunt, testimonii ferendi causa.


d) DE TESTIMONIORUM FIDE


1253
Can. 1253 -
In aestimandis testimoniis iudex requisitis, si opus est, testimonialibus litteris consideret:
1. quae condicio sit personae quaeve honestas;
2. utrum de scientia propria, praesertim de visu et auditu proprio testificetur, an de sua opinione, de fama aut de auditu ab aliis;
3. utrum testis constans sit et firmiter sibi cohaereat an varius, incertus vel vacillans;
4. utrum testimonii contestes habeat aliisve probationis elementis confirmetur necne.


1254
Can. 1254 -
Unius testis testimonium plenam fidem facere non potest, nisi agitur de teste qualificato, qui testimonium fert de rebus ex officio gestis, aut rerum et personarum adiuncta aliud suadent.


4 DE PERITIS


1255
Can. 1255 -
Peritorum opera utendum est, quoties ex iuris vel iudicis praescripto eorum examen et votum praeceptis artis vel scientiae innixum requiruntur ad factum aliquod comprobandum vel ad veram alicuius rei naturam dignoscendam.


1256
Can. 1256 -
Iudicis est peritos nominare auditis vel proponentibus partibus aut, si casus fert, relationes ab aliis peritis iam factas assumere.


1257
Can. 1257 -
Eisdem de causis ac testis etiam periti excluduntur aut recusari possunt.


1258
Can. 1258 -
1. Iudex attentis eis, quae a partibus forte deducuntur, singula capita decreto suo definiat, circa quae periti opera versari debeat.
2. Perito remittenda sunt acta causae aliaque documenta et subsidia, quibus egere potest ad suum munus exsequendum.
3. Iudex ipso perito audito tempus determinet, intra quod examen perficiendum est et relatio danda.


1259
Can. 1259 -
1. Periti suam quisque relationem a ceteris distinctam conficiant, nisi iudex iubet unam fieri a singulis subscribendam; quae si fit, opinionum diversitates, si quae fuerunt, diligenter adnotentur.
2. Periti debent indicare perspicue, quibus documentis vel aliis idoneis modis certiores facti sint de personarum vel rerum vel locorum identitate, qua via et ratione processerint in explendo munere sibi demandato et quibus prae aliis argumentis suae conclusiones nitantur.
3. Peritus vocari potest a iudice, ut explicationes, quae ulterius necessariae videntur, suppeditet.


1260
Can. 1260 -
1. Iudex non peritorum tantum conclusiones, etsi concordes, sed cetera quoque causae adiuncta attente perpendat.
2. Cum reddit rationes decidendi, exprimere debet, quibus argumentis motus peritorum conclusiones aut admiserit aut reiecerit.


1261
Can. 1261 - Peritis solvendae sunt expensae et remuneratio a iudice ex bono et aequo determinandae servato iure particulari.


1262
Can. 1262 -
1. Partes possunt peritos privatos a iudice approbandos designare.
2. Periti privati, si iudex admittit, possunt acta causae, quatenus opus est, inspicere, exsecutioni peritiae interesse, semper autem possunt suam relationem exhibere.


5 DE ACCESSU ET DE RECOGNITIONE IUDICIALI


1263
Can. 1263 -
Si ad definitionem causae iudex opportunum duxit ad aliquem locum accedere vel aliquam rem inspicere, decreto id praestituat, quo ea, quae in accessu vel in recognitione iudiciali praestanda sunt, auditis partibus summatim describat.


1264
Can. 1264 -
Peracti accessus vel recognitionis iudicialis documentum conficiatur.


6 DE PRAESUMPTIONIBUS


1265
Can. 1265 -
Praesumptiones, quae ab ipso iure non statuuntur, iudex, ut ad iustam sententiam deveniat, conicere potest, dummodo hoc fiat ex facto certo et determinato, quod cum obiecto controversiae cohaeret.


1266
Can. 1266 -
Qui pro se habet ea, quae ab ipso iure praesumuntur, liberatur ab onere probandi, quod recidit in partem adversam.


ART VI DE CAUSIS INCIDENTIBUS


1267
Can. 1267 -
Causa incidens habetur, quoties incepta litis instantia quaestio proponitur, quae, etsi libello litis introductorio non continetur expresse, nihilominus ita ad causam pertinet, ut solvi plerumque debeat ante quaestionem principalem.


1268
Can. 1268 -
Causa incidens proponitur scripto vel ore indicato nexu, qui intercedit inter ipsam et causam principalem, coram iudice competenti ad causam principalem definiendam.


1269
Can. 1269 -
1. Iudex recepta petitione et auditis partibus expeditissime definiat, utrum proposita quaestio incidens fundamentum habere videatur et nexum cum causa principali an vero sit in limine reicienda, et, si eam admittit, num talis sit gravitatis, ut debeat solvi per sententiam interlocutoriam vel per decretum.
2. Cum vero iudicat quaestionem incidentem non esse solvendam ante sententiam definitivam, decernat, ut eiusdem ratio habeatur, cum causa principalis definietur.


1270
Can. 1270 -
1. Si quaestio incidens solvi debet per sententiam, serventur canones de iudicio contentioso summario, nisi attenta rei gravitate aliud iudici videtur.
2. Si vero solvi debet per decretum, tribunal potest rem committere auditori vel praesidi.


1271
Can. 1271 - Antequam finitur causa principalis, iudex vel tribunal potest decretum vel sententiam interlocutoriam iusta de causa revocare aut reformare sive ad instantiam partis sive ex officio auditis partibus.


1 DE PARTIBUS NON COMPARENTIBUS


1272
Can. 1272 -
1. Si pars conventa citata non comparuit nec idoneam absentiae excusationem attulit aut non respondit ad normam
can. 1190 , p1, iudex eam decreto a iudicio absentem declaret et decernat, ut causa servatis servandis usque ad sententiam definitivam eiusque exsecutionem procedat.
2. Antequam hoc decretum fertur, debet etiam per novam citationem, si opus est, constare citationem legitime factam ad partem conventam tempore utili pervenisse.


1273
Can. 1273 -
1. Si pars conventa deinde in iudicio se sistit aut responsum dedit ante causae definitionem, conclusiones et probationes afferre potest firmo
can. 1283 ; caveat autem iudex, ne de industria in longiores et non necessarias moras iudicium protrahatur.
2. Etsi pars conventa non comparuit aut responsum non dedit ante causae definitionem, impugnationibus uti potest adversus sententiam; si vero probat se legitimo impedimento fuisse detentam, quod sine sua culpa antea demonstrare non potuit, querela nullitatis uti potest.


1274
Can. 1274 -
Si die et hora ad litis contestationem praestitutis actor neque comparuit neque idoneam excusationem attulit:
1. iudex eum citet iterum;
2. si actor novae citationi non paruit, praesumitur litis instantiae renuntiavisse;
3. si vero postea in processu intervenire vult, servetur
can. 1273 .


1275
Can. 1275 -
1. Pars absens a iudicio, quae iustum impedimentum non probavit, tenetur obligatione solvendi expensas iudiciales, quae ob ipsius absentiam factae sunt, necnon, si opus est, indemnitatem alteri parti praestandi.
2. Si et actor et pars conventa fuerunt absentes a iudicio, uterque per se ipse respondet, ut integrae expensae iudiciales solvantur.


2 DE INTERVENTU TERTII IN CAUSA


1276
Can. 1276 -
1. Is, cuius interest, admitti potest ad interveniendum in causa in quolibet gradu iudicii sive ut pars, quae proprium ius defendit, sive accessorie ad aliquam partem adiuvandam.
2. Sed ut admittatur, debet ante conclusionem in causa libellum iudici exhibere, in quo breviter suum ius interveniendi demonstret.
3. Qui intervenit in causa, admittendus est in eo statu iudicii, in quo causa reperitur, assignato eidem brevi ac peremptorio termino ad probationes suas exhibendas, si causa ad periodum probatoriam pervenit.


1277
Can. 1277 -
Tertium, cuius interventus videtur necessarius, iudex auditis partibus debet in iudicium vocare.


3 DE ATTENTATIS LITE PENDENTE


1278
Can. 1278 -
Attentatum est actus, quo, lite pendente, ab una parte adversus alteram vel a iudice adversus alterutram vel utramque aliquid innovatur in praeiudicium partis et ea dissentiente sive circa materiam iudicii sive circa iura processualia, nisi ipso iure innovatio admittitur.


1279
Can. 1279 -
Attentatum est ipso iure nullum, quare iudex decernere debet eius revocationem; sanatur tamen ipso iure, si intra mensem a die habitae notitiae de attentato computandum quaestio de eo iudici non proponitur.


1280
Can. 1280 -
Quaestiones de attentatis expeditissime definiendae sunt a iudice causae principalis, si pars attentatum patravit; si vero ipse iudex attentatum patravit, a tribunali appellationis.


ART VII DE ACTORUM PUBLICATIONE, DE CONCLUSIONE IN CAUSA ET DE

CAUSAE DISCUSSIONE


1281
Can. 1281 -
1. Acquisitis probationibus iudex decreto partibus et earum advocatis permittere debet sub poena nullitatis, ut acta nondum eis nota apud tribunalis cancellariam inspiciant; quin etiam advocatis id petentibus dari potest actorum exemplar; in causis vero, quae ad bonum publicum spectant, iudex ad gravissima pericula evitanda aliquod actum nemini manifestandum esse decernere potest, cauto tamen, ut ius defensionis semper integrum maneat.
2. Ad probationes complendas partes possunt alias iudici proponere; quibus, si iudex necessarium duxit, acquisitis iterum est locus decreto, de quo in p1.


1282
Can. 1282 -
1. Expletis omnibus, quae ad probationes producendas pertinent, ad conclusionem in causa devenitur.
2. Haec conclusio habetur, quoties aut partes declaraverunt se nihil aliud adducendum habere aut utile proponendis probationibus tempus a iudice praestitutum elapsum est aut iudex declaravit se causam satis instructam habere.
3. De peracta conclusione in causa, quocumque modo ea accidit, iudex decretum ferat.


1283
Can. 1283 -
1. Post conclusionem in causa iudex potest adhuc eosdem testes vel alios vocare aut alias probationes, quae antea non sunt petitae, disponere tantummodo:
- 1) in causis, in quibus agitur de solo bono privato partium, si omnes partes consentiunt;
- 2) in ceteris causis, auditis partibus et dummodo gravis exstet ratio itemque quodlibet fraudis vel subornationis periculum removeatur;
- 3) in omnibus causis, quoties veri simile est, nisi probatio nova admittitur, sententiam iniustam futuram esse propter rationes, de quibus in
can. 1326 , p2, n.1-3
2. Potest autem iudex iubere vel admittere, ut exhibeatur documentum, quod forte antea sine culpa eius, cuius interest, exhiberi non potuit.
3. Novae probationes publicentur servato can. 1281 , p1.


1284
Can. 1284 -
Facta conclusione in causa iudex congruum spatium temporis praestituat ad defensiones vel animadversiones exhibendas.


1285
Can. 1285 -
1. Defensiones et animadversiones scripto dandae sunt, nisi disputationem pro tribunali sedente iudex partibus consentientibus satis esse censet.
2. Si defensiones cum praecipuis documentis typis imprimuntur, praevia iudicis licentia requiritur salva secreti obligatione, si qua est.
3. Circa extensionem defensionum, numerum exemplarium aliaque huiusmodi adiuncta serventur statuta tribunalis.


1286
Can. 1286 -
1. Communicatis vicissim defensionibus atque animadversionibus utrique parti responsiones exhibere licet intra breve tempus a iudice praestitutum.
2. Hoc ius partibus semel tantum est, nisi iudici gravi de causa iterum videtur esse concedendum; tunc autem concessio uni parti facta alteri quoque data censeatur.
3. Promotor iustitiae et defensor vinculi ius habent iterum replicandi partium responsionibus.


1287
Can. 1287 -
1. Omnino prohibentur partium vel advocatorum vel etiam aliorum informationes iudici datae, quae maneant extra acta causae.
2. Si causae discussio scripto facta est, iudex potest statuere, ut moderata disputatio fiat ore pro tribunali sedente ad quaestiones nonnullas illustrandas.


1288
Can. 1288 -
Disputationi orali, de qua in
can. 1285 , p1 et can. 1287 , p2, assistat notarius, ut, si iudex praecipit aut pars postulat et iudex consentit, de disceptatis et conclusis scripto statim referre possit.


1289
Can. 1289 -
Si partes parare sibi tempore utili praestituto defensionem neglexerunt aut se remittunt iudicis scientiae et conscientiae, iudex, si ex actis et probatis rem habet plane perspectam, potest statim sententiam pronuntiare requisitis tamen animadversionibus promotoris iustitiae et defensoris vinculi, si iudicio intersunt.


ART VIII DE IUDICIS PRONUNTIATIONIBUS


1290
Can. 1290 -
Causa iudiciali modo pertractata, si est principalis, definitur a iudice per sententiam definitivam; si est incidens, per sententiam interlocutoriam firmo
can. 1269 , p1.


1291
Can. 1291 -
1. Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae requiritur in iudicis animo moralis certitudo circa rem sententia definiendam.
2. Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis.
3. Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia firmis praescriptis legis de quarundam probationum efficacia.
4. Iudex, qui eam certitudinem adipisci non potuit, pronuntiet non constare de iure actoris et partem conventam absolutam dimittat, nisi agitur de causa favore iuris fruente, quo in casu pro eadem pronuntiandum est.


1292
Can. 1292 -
1. In tribunali collegiali, quo die et hora iudices ad deliberandum conveniant, collegii praeses statuat et, nisi specialis causa aliud suadet, in ipsa sede tribunalis conventus habeatur, cui nemo praeter collegii iudices adesse potest.
2. Assignato conventui die singuli iudices scripto, sed reticito nomine afferant conclusiones suas in merito causae et rationes tam in iure quam in facto, quibus ad conclusionem suam venerunt; quae conclusiones cum notula de earum authenticitate ab omnibus iudicibus subscripta actis causae adiungantur secreto servandae firma p4.
3. Prolatis ex ordine singulorum iudicum conclusionibus secundum praecedentiam, ita tamen, ut semper a causae ponente initium fiat, habeatur discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur, quid statuendum sit in parte dispositiva sententiae.
4. In discussione autem unicuique licet a pristina sua conclusione recedere; iudex vero, qui ad decisionem aliorum accedere noluit, exigere potest, ut, si fit appellatio, conclusiones omnium iudicum reticitis nominibus ad tribunal superius mittantur.
5. Si vero iudices in prima discussione ad sententiam devenire aut nolunt aut non possunt, differri potest decisio ad novum conventum non tamen ultra hebdomadam, nisi ad normam
can. 1283 complenda est causae instructio.


1293
Can. 1293 -
1. Si iudex est unicus, ipse sententiam redigit.
2. In tribunali collegiali sententia redigenda est desumendo motiva ex eis, quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi a maiore numero iudicum definita sunt motiva praeferenda; sententia deinde singulorum iudicum approbationi subicienda est.
3. Sententia edenda est non ultra mensem computandum a die, quo causa definita est, nisi in tribunali collegiali iudices gravi ex ratione longius tempus praestituerunt.


1294
Can. 1294 -
Sententia debet:
1. definire controversiam coram tribunali agitatam data singulis dubiis congrua responsione;
2. definire, quae sint partium obligationes ex iudicio ortae et quomodo implendae sint;
3. exponere rationes seu motiva tam in iure quam in facto, quibus pars dispositiva sententiae innititur;
4. statuere de expensis iudicialibus.


1295
Can. 1295 -
1. Sententia post divini Nominis invocationem exprimat oportet ex ordine, quis sit iudex aut quid tribunal, quis sit actor, pars conventa, procurator, nominibus et domiciliis accurate designatis, promotor iustitiae, defensor vinculi, si partem in iudicio habuerunt.
2. Referre postea debet breviter facti speciem cum partium conclusionibus et formula dubiorum.
3. Haec subsequatur pars dispositiva sententiae praemissis rationibus, quibus innititur.
4. Claudatur cum indicatione loci et diei, in quibus lata est, et cum subscriptione iudicis vel, si de tribunali collegiali agitur, omnium iudicum et notarii.


1296
Can. 1296 -
Normae de sententia definitiva statutae valent congrua congruis referendo etiam de sententia interlocutoria.


1297
Can. 1297 -
Sententia quam primum intimetur indicatis terminis, intra quos appellatio a sententia interponi potest, neque ante intimationem vim ullam habet, etsi pars dispositiva sententiae iudice permittente partibus notificata est.


1298
Can. 1298 -
Intimatio sententiae fieri potest vel tradendo exemplar sententiae partibus vel earum procuratoribus aut eisdem mittendo idem exemplar ad normam
can. 1192 .


1299
Can. 1299 -
1. Si in textu sententiae aut error irrepsit in calculos aut error materialis accidit in transcribenda parte dispositiva sententiae vel in factis vel partium petitionibus referendis aut omissa sunt ea, quae
can. 1295 , p4 requirit, sententia ab ipso tribunali, quod eam tulit, corrigi vel compleri debet sive ad instantiam partis sive ex officio, semper tamen auditis partibus et decreto ad calcem sententiae apposito.
2. Si qua pars refragatur, quaestio incidens decreto definiatur.


1300
Can. 1300 -
Ceterae iudicis pronuntiationes praeter sententiam sunt decreta, quae, si mere ordinatoria non sunt, vim non habent, nisi saltem summarie motiva exprimunt vel ad motiva in alio actu expressa remittunt.


1301
Can. 1301 - Sententia interlocutoria vel decretum vim sententiae definitivae habent, si iudicium impediunt vel ipsi iudicio aut alicui ipsius gradui finem ponunt, quod attinet ad aliquam saltem partem in causa.


ART IX DE IMPUGNATIONE SENTENTIAE


1 DE QUERELA NULLITATIS CONTRA SENTENTIAM


1302
Can. 1302 - Si agitur de causa, quae privatorum solummodo interest, nullitas actuum iudicialium iure statuta, quae, cum esset nota parti querelam nullitatis proponenti, non est ante sententiam iudici denuntiata, per ipsam sententiam sanatur firmis
can. 1303 et can. 1304 .


1303
Can. 1303 -
1. Sententia vitio insanabilis nullitatis laborat, si:
- 1) lata est a iudice absolute incompetenti;
- 2) lata est ab eo, qui caret potestate iudicandi in tribunali, in quo causa definita est;
- 3) iudex vi vel metu gravi coactus sententiam tulit;
- 4) iudicium factum est sine petitione iudiciali, de qua in
can. 1104 , p2, vel non institutum est adversus aliquam partem conventam;
- 5) lata est inter partes, quarum altera saltem non habet personam standi in iudicio;
- 6) quis nomine alterius egit sine legitimo mandato;
- 7) ius defensionis alterutri parti denegatum est;
- 8) controversia ne ex parte quidem definita est.
2. His in casibus querela nullitatis proponi potest per modum exceptionis in perpetuum, per modum vero actionis coram iudice, qui sententiam tulit, intra decem annos ab intimatione sententiae computandos.


1304
Can. 1304 -
1. Sententia vitio sanabilis nullitatis dumtaxat laborat, si:
- 1) lata est a non legitimo numero iudicum contra praescriptum
can. 1084 ;
- 2) motiva seu rationes decidendi non continet;
- 3. subscriptionibus caret iure praescriptis;
- 4) non refert indicationem loci, anni, mensis et diei, in quibus lata est;
- 5) actu iudiciali nullo innititur, cuius nullitas non est ad normam can. 1302 sanata;
- 6) lata est contra partem legitime absentem secundum can. 1273 , p2.
2. His in casibus querela nullitatis proponi potest intra tres menses ab intimatione sententiae computandos.


1305
Can. 1305 -
De querela nullitatis videt iudex, qui sententiam tulit; si vero pars veretur, ne hic iudex praeoccupatum animum habeat, ideoque eum suspectum existimat, exigere potest, ut alius iudex in eius locum subrogetur ad normam
can. 1108 .


1306
Can. 1306 -
Querela nullitatis proponi potest una cum appellatione intra terminum ad appellationem statutum.


1307
Can. 1307 -
1. Querelam nullitatis proponere possunt non solum partes, quae se gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi, quoties ipsis ius est interveniendi.
2. Ipse iudex potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare vel emendare intra terminos ad agendum in
can. 1302 , p2 et can. 1304 , p2 statutos, nisi interea appellatio una cum querela nullitatis interposita est.


1308
Can. 1308 -
Causae de querela nullitatis secundum canones de iudicio contentioso summario tractari possunt.


2 DE APPELLATIONE


1309
Can. 1309 -
Pars, quae aliqua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et defensor vinculi in causis, in quibus eorum praesentia requiritur, ius habent a sententia appellandi ad iudicem superiorem salvo
can. 1310 .


1310
Can. 1310 -
Non est locus appellationi:
1. a sententia ipsius Romani Pontificis vel Signaturae Apostolicae;
2. a sententia vitio nullitatis infecta, nisi cumulatur cum querela nullitatis ad normam
can. 1306 ;
3. a sententia, quae in rem iudicatam transiit;
4. a iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habent vim sententiae definitivae, nisi cumulatur cum appellatione a sententia definitiva;
5. a sententia vel a decreto in causa, de qua ius cavet rem expeditissime esse definiendam.


1311
Can. 1311 -
1. Appellatio interponi debet coram iudice, a quo sententia lata est, intra peremptorium terminum quindecim dierum utilium ab intimatione sententiae computandum.
2. Si ore fit, notarius eam scripto coram ipso appellante redigat.


1312
Can. 1312 - A delegato non datur appellatio ad delegantem, sed ad eius immediatum superiorem, nisi delegans est ipsa Sedes Apostolica.


1313
Can. 1313 -
Si quaestio oritur de iure appellandi, tribunal appellationis rem expeditissime definiat secundum canones de iudicio contentioso summario.


1314
Can. 1314 -
Appellatio prosequenda est coram iudice, ad quem dirigitur, intra mensem ab eius interpositione computandum, nisi iudex, a quo sententia lata est, longius tempus ad eam prosequendam parti praestituit.


1315
Can. 1315 -
1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit, ut pars ministerium iudicis superioris invocet ad impugnatae sententiae emendationem adiuncto exemplari huius sententiae et indicatis appellationis rationibus.
2. Interea iudex, a quo sententia lata est, debet actorum exemplar fide facta a notario de eius authenticitate ad tribunal superius mittere; si acta scripta sunt lingua tribunali appellationis ignota, vertantur in aliam eidem tribunali cognitam cautelis adhibitis, ut de fideli versione constet.


1316
Can. 1316 -
Inutiliter elapsis terminis appellatoriis sive coram iudice, a quo sententia lata est, sive coram iudice, ad quem appellatio dirigitur, haec deserta censetur.


1317
Can. 1317 -
1. Appellans potest appellationi renuntiare cum effectibus, de quibus in
can. 1206 .
2. Si appellatio interposita est a defensore vinculi vel a promotore iustitiae, renuntiatio fieri potest, nisi aliter iure communi cavetur, a defensore vinculi vel a promotore iustitiae tribunalis appellationis.


1318
Can. 1318 -
1. Appellatio facta ab actore prodest etiam parti conventae et vicissim.
2. Si plures sunt partes conventae vel actores et ab uno vel contra unum tantum ex ipsis sententia impugnatur, impugnatio censetur ab omnibus et contra omnes facta, quoties res petita est individua aut obligatio omnes singillatim tenet.
3. Si interponitur ab una parte super aliquo sententiae capite, pars adversa, etsi terminus appellationis est transactus, potest super aliis capitibus incidenter appellare intra terminum peremptorium quindecim dierum computandum a die, quo ipsi appellatio principalis notificata est.
4. Nisi aliud constat, appellatio praesumitur facta contra omnia sententiae capita.


1319
Can. 1319 -
Appellatio exsecutionem sententiae suspendit.


1320
Can. 1320 -
1. Salvo
can. 1369 in gradu appellationis non potest admitti nova petendi causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest, ut prior sententia vel confirmetur vel reformetur sive ex toto sive ex parte.
2. Novae autem probationes admittuntur tantum ad normam can. 1283 .


1321
Can. 1321 - In gradu appellationis eodem modo ac in primo gradu iudicii congrua congruis referendo procedendum est; sed, nisi forte complendae sunt probationes, statim post litis contestationem ad causae discussionem deveniatur et ad sententiam.



1990 Codex Orientalis 1207