1990 Codex Orientalis 1321
1322
Can. 1322 - Firmo can. 1324 res iudicata habetur, si:
1. duplex intercessit inter easdem partes sententia conformis de eodem petito et ex eadem causa petendi;
2. appellatio a sententia non est intra tempus utile interposita;
3. in gradu appellationis litis instantia perempta est vel eidem renuntiatum est;
4. lata est sententia definitiva, a qua non datur appellatio.
1323
Can. 1323 -
1. Res iudicata iure firma est ita, ut impugnari possit tantum per querelam nullitatis, restitutionem in integrum vel oppositionem tertii.
2. Res iudicata facit ius inter partes et dat actionem iudicati atque exceptionem rei iudicatae, quam iudex ex officio quoque declarare potest ad impediendam novam eiusdem causae introductionem.
1324
Can. 1324 -
Numquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum non exceptis causis de coniugum separatione.
1325
Can. 1325 -
1. Si duplex sententia conformis in causa de statu personarum lata est, potest quovis tempore ad tribunal appellationis provocari allatis novis eisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita impugnatione computandum; tribunal appellationis autem intra mensem ab exhibitis novis probationibus et argumentis computandum debet decreto statuere, utrum nova causae propositio admitti debeat necne.
2. Provocatio ad superius tribunal, ut nova causae propositio obtineatur, exsecutionem sententiae non suspendit, nisi aliter iure communi cavetur aut tribunal appellationis ad normam can. 1337 , p3 suspensionem iubet.
1326
Can. 1326 -
1. Adversus sententiam, quae transiit in rem iudicatam, dummodo de eius iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum.
2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi:
- 1) sententia ita probationibus innititur, quae postea falsae deprehensae sunt, ut sine illis probationibus pars dispositiva sententiae non sustineatur;
- 2) postea detecta sunt documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia indubitanter probant;
- 3) sententia ex dolo partis lata est in damnum alterius;
- 4) legis non mere processualis praescriptum evidenter neglectum est;
- 5) sententia adversatur praecedenti decisioni, quae in rem iudicatam transiit.
1327
Can. 1327 -
1. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1326 , p2, n.1-3, petenda est a iudice, qui sententiam tulit, intra tres menses a die cognitionis eorundem motivorum computandos.
2. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1326 , p2, n.4 et 5, petenda est a tribunali appellationis intra tres menses ab intimatione sententiae computandos; si vero in casu, de quo in can. 1326 , p2, n.5, notitia praecedentis decisionis serius habetur, terminus ab hac notitia decurrit.
3. Termini, de quibus supra, non decurrunt, dum pars laesa minoris est aetatis.
1328
Can. 1328 -
1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam suspendit.
2. Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio est petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest, ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem in integrum petenti idonea cautione ut, si restituitur in integrum, indemnis fiat.
1329
Can. 1329 -
Concessa restitutione in integrum iudex pronuntiare debet de merito causae.
1330
Can. 1330 -
Qui ex sententia definitiva inter alios lata, quae exsecutioni mandari potest, suorum iurium laesionem veretur, sententiam ipsam ante eius exsecutionem impugnare potest.
1331
Can. 1331 -
1. Oppositio tertii fieri potest vel postulando revisionem sententiae a tribunali, quod eam tulit, vel provocando ad tribunal appellationis.
2. Si petitio admissa est et oppositor agit in gradu appellationis, tenetur legibus pro appellatione statutis; si coram tribunali, quod sententiam tulit, servandae sunt normae datae pro causis incidentibus iudicialiter definiendis.
1332
Can. 1332 -
1. Oppositor in quolibet casu probare debet ius suum revera esse laesum aut laesum iri.
2. Laesio autem oriri debet ex ipsa sententia, quatenus aut ipsa est causa laesionis aut, si exsecutioni mandatur, oppositorem gravi praeiudicio est affectura.
1333
Can. 1333 -
Si oppositor ius suum probavit, sententia antea lata reformanda est a tribunali secundum oppositoris petitionem.
1334
Can. 1334 -
Pauperes, qui omnino impares sunt expensis iudicialibus sustinendis, ius habent ad gratuitum patrocinium, si ex parte tantum, ad expensarum deminutionem.
1335
Can. 1335 -
Statuta tribunalis debent normas dare:
1. de expensis iudicialibus a partibus solvendis vel compensandis;
2. de procuratorum, advocatorum et interpretum remuneratione deque testium indemnitate;
3. de gratuito patrocinio vel expensarum deminutione concedendis;
4. de reparatione damnorum, quae debetur ab eo, qui non solum in iudicio succubuit, sed temere litigavit;
5. de pecuniae deposito vel cautione praestanda circa expensas solvendas et damna reparanda.
1336
Can. 1336 -
A pronuntiatione circa expensas, remunerationes et damna reparanda non datur distincta appellatio, sed pars recurrere potest intra quindecim dies ad eundem iudicem, qui potest taxationem emendare.
1337
Can. 1337 -
1. Sententia, quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest salvo can. 1328 .
2. Iudex, qui sententiam tulit, et, si appellatio interposita est, etiam iudex appellationis, sententiae, quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam exsecutionem iubere possunt ex officio vel ad instantiam partis idoneis, si casus fert, praestitis cautionibus, si agitur de provisionibus ad necessariam sustentationem ordinatis vel alia iusta causa urget.
3. Si vero sententia, quae nondum transiit in rem iudicatam, impugnatur, iudex, qui de impugnatione cognoscere debet, si videt hanc probabiliter fundatam esse et irreparabile damnum ex exsecutione oriri posse, potest vel exsecutionem ipsam suspendere vel eam cautioni subicere.
1338
Can. 1338 -
Non antea exsecutioni locus esse potest, quam exsecutorium iudicis decretum habetur, quo edicitur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.
1339
Can. 1339 -
Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigit, quaestio incidens habetur ab illo iudice decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.
1340
Can. 1340 -
1. Nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuitur, sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus eparchialis eparchiae, ubi sententia in primo gradu iudicii lata est.
2. Si vero hic renuit vel neglegit, parte, cuius interest, instante vel etiam ex officio exsecutio spectat ad auctoritatem, cui tribunal appellationis subiectum est.
3. In controversiis, de quibus in can. 1069 , p1, exsecutio sententiae spectat ad Superiorem in typico vel statutis determinatum.
1341
Can. 1341 -
1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso tenore sententiae est permissum, debet sententiam secundum obviam verborum significationem exsecutioni mandare.
2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de merito causae; si vero habet aliunde compertum sententiam esse nullam vel manifesto iniustam ad normam c. 1303 , c. 1304 et c. 1326 , p2, abstineat ab exsecutione et rem ad tribunal, a quo lata est sententia, remittat partibus certioribus factis.
1342
Can. 1342 -
1. Quoties adiudicata actori res aliqua est, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur.
2. Si pars damnata est ad rem mobilem praestandam vel ad solvendam pecuniam vel ad aliud dandum aut faciendum, iudex in ipso tenore sententiae vel exsecutor pro suo arbitrio et prudentia terminum statuat ad implendam obligationem, qui tamen neque infra quindecim dies coartetur neque sex menses excedat.
1343
Can. 1343 -
1. Iudicio contentioso summario tractari possunt omnes causae iure non exclusae, nisi pars iudicium contentiosum ordinarium petit.
2. Si iudicium contentiosum summarium adhibetur in causis iure exclusis, actus iudiciales sunt nulli.
1344
Can. 1344 -
1. Libellus litis introductorius praeter ea, quae in can. 1187 recensentur, debet:
- 1) facta, quibus actoris petitiones innituntur, breviter, integre et perspicue exponere;
- 2) probationes, quibus actor facta demonstrare intendit quasque simul afferre non potest, ita indicare, ut statim colligi a iudice possint.
2. Libello litis introductorio adnecti debent saltem in exemplari authentico documenta, quibus petitio innititur.
1345
Can. 1345 -
1. Si conamen conciliationis ad normam can. 1103 , p2 inutile cessit, iudex, si aestimat libellum litis introductorium aliquo fundamento niti, intra tres dies decreto ad calcem libelli apposito praecipiat, ut exemplar petitionis statim notificetur parti conventae, dato huic iure mittendi intra quindecim dies ad cancellariam tribunalis responsionem scripto datam.
2. Haec notificatio effectus habet citationis iudicialis, de quibus in can. 1194 .
1346
Can. 1346 -
Si exceptiones partis conventae id exigunt, iudex actori determinet terminum ad respondendum ita, ut ex allatis utriusque partis elementis ipse controversiae obiectum perspectum habeat.
1347
Can. 1347 -
1. Elapsis terminis ad respondendum, de quibus in can. 1345 , p1 et can. 1346 , iudex perspectis actis formulam dubii determinet; deinde ad audientiam non ultra triginta dies celebrandam omnes citet, qui in ea interesse debent, addita pro partibus dubii formula.
2. In citatione partes certiores fiant se posse tres saltem ante audientiam dies aliquod breve scriptum tribunali exhibere ad sua asserta comprobanda.
1348
Can. 1348 -
In audientia primum tractantur quaestiones, de quibus in c. 1118 , c. 1119 , c. 1121 et c. 1122 .
1349
Can. 1349 -
1. Probationes colliguntur in audientia salvo can. 1071 .
2. Pars eiusque advocatus assistere possunt interrogationi ceterarum partium, testium et peritorum.
1350
Can. 1350 -
Responsiones partium, testium, peritorum, petitiones et exceptiones advocatorum redigendae sunt scripto a notario, sed summatim et in eis tantummodo, quae pertinent ad substantiam rei controversae, et ab eisdem subscribendae.
1351
Can. 1351 - Probationes, quae non sunt in petitione vel responsione allatae aut petitae, potest iudex admittere tantum ad normam can. 1110 ; postquam autem vel unus testis auditus est, iudex potest tantummodo ad normam can. 1283 novas probationes decernere.
1352
Can. 1352 - Si in audientia omnes probationes colligi non potuerunt, altera statuatur audientia.
1353
Can. 1353 -
Probationibus collectis fit in eadem audientia discussio oralis
1354
Can. 1354 -
1. Nisi quid ex discussione supplendum in instructione causae comperitur, vel aliud exsistit, quod impedit, ne sententia ad normam iuris feratur, iudex expleta audientia statim causam decidat; pars dispositiva sententiae statim coram partibus praesentibus legatur.
2. Potest autem tribunal propter rei difficultatem vel alia iusta de causa usque ad quintum diem utilem decisionem differre.
3. Integer sententiae textus motivis expressis quam primum et ordinarie non ultra quindecim dies partibus intimetur.
1355
Can. 1355 -
Si tribunal appellationis perspicit in inferiore gradu iudicii in causa iure exclusa iudicium contentiosum summarium adhibitum esse, nullitatem sententiae declarare et causam tribunali, quod sententiam tulit, remittere debet.
1356
Can. 1356 -
In ceteris, quae ad rationem procedendi attinent, serventur canones de iudicio contentioso ordinario; tribunal autem potest suo decreto motivis praedito normas processuales, quae non sunt ad validitatem statutae, non observare, ut celeritati salva iustitia consulat.
1357
Can. 1357 -
Quaelibet causa matrimonialis baptizati iure proprio ad Ecclesiam spectat.
1358
Can. 1358 -
Firmis, ubi vigent, Statutis personalibus causae de effectibus mere civilibus matrimonii, si principaliter aguntur, pertinent ad iudicem civilem, sed, si incidenter et accessorie, possunt etiam a iudice ecclesiastico ex propria auctoritate cognosci ac definiri.
1359
Can. 1359 -
In causis de matrimonii nullitate, quae non sunt Sedi Apostolicae reservatae, competentia sunt:
1. tribunal loci, ubi matrimonium celebratum est;
2. tribunal loci, ubi pars conventa domicilium vel quasi-domicilium habet;
3. tribunal loci, ubi actor domicilium habet, dummodo utraque pars in territorio eiusdem nationis degat et Vicarius iudicialis domicilii partis conventae ea audita consentiat;
4. tribunal loci, ubi de facto colligendae sunt pleraeque probationes, dummodo Vicarius iudicialis domicilii partis conventae ea audita consentiat.
1360
Can. 1360 -
Habiles sunt ad matrimonium impugnandum:
1. coniuges;
2. promotor iustitiae, si nullitas iam divulgata est et matrimonium convalidari non potest aut non expedit.
1361
Can. 1361 -
1. Matrimonium, quod utroque coniuge vivente non est accusatum, post mortem alterutrius vel utriusque coniugis accusari non potest, nisi quaestio de validitate est praeiudicialis ad aliam controversiam sive in foro ecclesiastico sive in foro civili solvendam.
2. Si vero coniux moritur pendente causa, servetur can. 1199 .
1362
Can. 1362 - Iudex, antequam causam acceptat et quoties spem boni exitus perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges, si fieri potest, ad matrimonium convalidandum et ad consortium vitae coniugalis restaurandum inducantur.
1363
Can. 1363 -
1. Libello litis introductorio admisso praeses vel ponens procedat ad intimationem decreti citationis ad normam can. 1191 .
2. Transacto termino quindecim dierum ab intimatione computando praeses vel ponens, nisi alterutra pars sessionem ad litem contestandam petiit, intra decem dies formulam dubii vel dubiorum ex officio definiat decreto, quod partibus intimet.
3. Formula dubii non tantum quaerat, num constet de nullitate matrimonii in casu, sed definire debet, quo capite vel quibus capitibus validitas matrimonii impugnetur.
4. Post decem dies ab intimatione decreti computandos, si partes nihil opposuerunt, praeses vel ponens novo decreto causae instructionem decernat.
1364
Can. 1364 -
1. Defensori vinculi, partium patronis et, si in iudicio est, etiam promotori iustitiae ius est:
- 1) interrogationi partium, testium et peritorum adesse salvo can. 1240 ;
- 2) acta iudicialia, etsi nondum publicata, invisere et documenta a partibus producta recognoscere.
2. Interrogationi, de qua in p1, n.1, partes assistere non possunt.
1365
Can. 1365 -
Nisi probationes aliunde plenae habentur, iudex ad partium declarationes, de quibus in can. 1217 , p2, aestimandas testes de ipsarum partium credibilitate, si fieri potest, adhibeat praeter alia indicia et adminicula.
1366
Can. 1366 -
In causis de impotentia vel de defectu consensus propter mentis morbum iudex unius periti vel plurium opera utatur, nisi ex adiunctis inutilis evidenter apparet; in ceteris causis servetur can. 1255 .
1367
Can. 1367 -
Si in instructione causae dubium valde probabile emersit de non secuta matrimonii consummatione, tribunal potest partibus consentientibus causam de nullitate matrimonii suspendere et instructionem complere ad obtinendam solutionem matrimonii sacramentalis non consummati; deinde acta ad Sedem Apostolicam mittat una cum petitione huius solutionis ab alterutro vel utroque coniuge facta et cum voto tribunalis et Episcopi eparchialis.
1368
Can. 1368 -
1. Sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaravit, una cum appellationibus, si quae sunt, et ceteris actis iudicialibus intra viginti dies ab intimatione sententiae computandos ad tribunal appellationis ex officio mittatur.
2. Si sententia pro matrimonii nullitate lata est in primo gradu iudicii, tribunal appellationis perpensis animadversionibus defensoris vinculi et, si quae sunt, etiam partium suo decreto vel decisionem continenter confirmet vel causam ad ordinarium examen secundi gradus iudicii admittat.
1369
Can. 1369 -
Si in gradu appellationis novum nullitatis matrimonii caput affertur, tribunal potest illud tamquam in primo gradu iudicii admittere et de illo iudicare.
1370
Can. 1370 -
1. Postquam sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaravit, in gradu appellationis confirmata est vel decreto vel altera sententia, ii, quorum matrimonium declaratum est nullum, possunt novum matrimonium celebrare statim ac decretum vel altera sententia ipsis intimata est, nisi id prohibetur vetito ipsi sententiae vel decreto apposito aut ab Hierarcha loci statuto.
2. Can. 1325 servandus est, etsi sententia, quae matrimonii nullitatem declaravit, non altera sententia, sed decreto confirmata est.
1371
Can. 1371 - Statim ac sententia facta est exsecutiva, Vicarius iudicialis debet eandem notificare Hierarchae loci, ubi matrimonium celebratum est; hic Hierarcha vero curare debet, ut quam primum de declarata nullitate matrimonii et de vetitis forte statutis in libris matrimoniorum et baptizatorum mentio fiat.
1372
Can. 1372 -
1. Admissa petitione Vicarius iudicialis vel iudex ab ipso designatus potest praetermissis sollemnibus ordinarii processus, sed citatis partibus et cum interventu defensoris vinculi matrimonii nullitatem sententia declarare, si ex documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni est obnoxium, certo constat de exsistentia impedimenti dirimentis vel de defectu formae celebrationis matrimonii iure praescriptae, dummodo pari certitudine pateat dispensationem datam non esse, aut de defectu validi mandati procuratoris.
2. Si vero agitur de eo, qui formam celebrationis matrimonii iure praescriptam servare debuit, sed matrimonium attentavit coram officiali civili vel ministro acatholico, sufficit investigatio praematrimonialis, de qua in can. 784 , ad comprobandum eius statum liberum.
1373
Can. 1373 -
1. A sententia, de qua in can. 1372 , p1, defensor vinculi, si prudenter existimat vel vitia vel dispensationis defectum non esse certa, appellare debet ad iudicem tribunalis secundi gradus, ad quem acta sunt mittenda quique scripto certior faciendus est agi de processu documentali.
2. Integrum manet parti, quae se gravatam putet, ius appellandi.
1374
Can. 1374 -
Iudex tribunalis secundi gradus cum interventu defensoris vinculi et auditis partibus decernat, utrum sententia sit confirmanda an potius procedendum in causa sit ad ordinariam normam iuris; quo in casu eam remittit ad tribunal primi gradus.
1375
Can. 1375 -
Causae ad matrimonii nullitatem declarandam non possunt iudicio contentioso summario tractari.
1376
Can. 1376 -
In ceteris, quae ad rationem procedendi attinent, applicandi sunt, nisi rei natura obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario servatis normis specialibus de causis, quae ad bonum publicum spectant.
1377
Can. 1377 -
In sententia partes moneantur de obligationibus moralibus vel etiam civilibus, quibus forte tenentur, altera erga alteram et erga filios ad debitam sustentationem et educationem praestandas.
1378
Can. 1378 -
1. Separatio personalis coniugum, nisi aliter pro locis particularibus legitime provisum est, decerni potest decreto Episcopi eparchialis vel sententia iudicis.
2. Ubi vero decisio ecclesiastica effectus civiles non sortitur vel si sententia civilis praevidetur non contraria iuri divino, Episcopus eparchialis eparchiae commorationis coniugum potest perpensis specialibus adiunctis licentiam concedere adeundi forum civile.
3. Si causa versatur etiam circa effectus mere civiles matrimonii, satagat iudex, ut de licentia Episcopi eparchialis causa inde ab initio ad forum civile deferatur.
1379
Can. 1379 -
1. Nisi qua pars iudicium contentiosum ordinarium petit, iudicium contentiosum summarium adhibeatur.
2. Si iudicium contentiosum ordinarium adhibitum est et appellatio interponitur, tribunal secundi gradus auditis partibus suo decreto vel decisionem continenter confirmet vel causam ad ordinarium examen secundi gradus iudicii admittat.
1380
Can. 1380 -
Quod attinet ad tribunalis competentiam, servetur can. 1359 , n.2 et 3.
1381
Can. 1381 - Iudex, antequam causam acceptat et quoties spem boni exitus perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges concilientur et ad consortium vitae coniugalis restaurandum inducantur.
1382
Can. 1382 - Causis de coniugum separatione interesse debet promotor iustitiae ad normam can. 1097 .
1383
Can. 1383 -
1. Quoties coniugis mors authentico documento ecclesiastico vel civili comprobari non potest, alter coniux a vinculo matrimonii solutus non habeatur nisi post declarationem de morte praesumpta ab Episcopo eparchiali factam.
2. Hanc declarationem Episcopus eparchialis tantummodo facere potest, si peractis opportunis investigationibus ex testium depositionibus, ex fama aut ex indiciis moralem certitudinem de coniugis morte obtinuit; sola coniugis absentia, etsi diuturna, non sufficit.
3. In casibus incertis et implexis Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercens consulat Patriarcham; ceteri Episcopi eparchiales vero Sedem Apostolicam consulant.
4. In processu praesumptae mortis coniugis requiritur interventus promotoris iustitiae, non vero defensoris vinculi.
1384
Can. 1384 -
Ad obtinendam solutionem matrimonii non consummati aut solutionem matrimonii in favorem fidei adamussim serventur normae speciales a Sede Apostolica latae.
1385
Can. 1385 -
Validitatem sacrae ordinationis ius habent accusandi sive ipse clericus sive Hierarcha, cui clericus subest vel in cuius eparchia ordinatus est.
1386
Can. 1386 -
1. Libellus de validitate sacrae ordinationis accusanda mitti debet ad competens Curiae Romanae Dicasterium, quod decernet, utrum causa ab ipso an a tribunali ab eo designato sit agenda.
2. Si Dicasterium causam ad tribunal remisit, serventur, nisi rei natura obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario, non vero canones de iudicio contentioso summario.
3. Misso libello clericus ordines sacros exercere ipso iure vetatur.
1387
Can. 1387 -
Post secundam sententiam, quae nullitatem sacrae ordinationis confirmavit, clericus omnia iura statui clericali propria amittit et ab omnibus obligationibus eiusdem status liberatur.
1388
Can. 1388 -
In amotione vel translatione parochorum servandi sunt can. 1389-1400 , nisi iure particulari a Sede Apostolica approbato aliud statuitur.
1389
Can. 1389 -
Si alicuius parochi ministerium aliqua de causa, etiam citra gravem ipsius culpam, noxium aut saltem inefficax evasit, parochus ab Episcopo eparchiali a paroecia amoveri potest.
1390
Can. 1390 -
Causae, ob quas parochus a sua paroecia legitime amoveri potest, hae praesertim sunt:
1. modus agendi, qui communioni ecclesiasticae grave detrimentum vel perturbationem affert;
2. imperitia aut permanens mentis vel corporis infirmitas, quae parochum suis muneribus utiliter obeundis imparem reddunt; 3. bonae existimationis amissio penes probos et graves paroecianos vel aversio in parochum, quae praevidentur non brevi cessaturae;
4. gravis neglectus vel violatio obligationum parochi, quae post monitionem persistit;
5. mala rerum temporalium administratio cum gravi Ecclesiae damno, quoties huic malo aliud remedium afferri non potest.
1391
Can. 1391 -
1. Si ex instructione peracta constat adesse causam amotionis, Episcopus eparchialis rem discutiat cum duobus parochis ex coetu parochorum, quos consilium presbyterale Episcopo eparchiali proponente ad hoc stabiliter elegit, selectis; si vero exinde censet ad amotionem esse deveniendum, causa et argumentis ad validitatem indicatis parocho paterne suadeat, ut intra tempus quindecim dierum renuntiet.
2. Parochus, qui est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum amoveri potest ad nutum sive Episcopi eparchialis certiore facto Superiore maiore sive Superioris maioris certiore facto Episcopo eparchiali non requisito alterius consensu.
1392
Can. 1392 - Renuntiatio a parocho fieri potest etiam sub condicione, dummodo haec ab Episcopo eparchiali legitime acceptari possit et reapse acceptetur.
1393
Can. 1393 -
1. Si parochus intra praestitutos dies non respondit, Episcopus eparchialis iteret invitationem prorogando tempus utile ad respondendum.
2. Si Episcopo eparchiali constat parochum alteram invitationem recepisse, non autem respondisse, etsi nullo impedimento detentum, aut si parochus renuntiationem sine motivis recusat, Episcopus eparchialis decretum amotionis ferat.
1394
Can. 1394 -
Si vero parochus causam adductam eiusque rationes oppugnat motiva allegans, quae insufficientia Episcopo eparchiali videntur, hic, ut valide agat:
1. invitet illum, ut inspectis actis suas impugnationes in relatione scripto danda colligat, immo probationes in contrarium, si quas habet, afferat;
2. deinde completa, si opus est, instructione una cum eisdem duobus parochis, de quibus in can. 1391 , p1, nisi alii propter illorum impossibilitatem sunt designandi, rem perpendat;
3. tandem statuat, utrum parochus sit amovendus necne, et mox decretum de re ferat.
1395
Can. 1395 -
Amoto parocho Episcopus eparchialis consulat collatione alterius officii, si ille ad hoc idoneus est, vel pensione, prout casus fert et adiuncta permittunt.
1396
Can. 1396 -
1. Parochus amotus debet a parochi officio exercendo abstinere, quam primum liberam relinquere domum paroecialem et omnia, quae ad paroeciam pertinent, illi tradere, cui Episcopus eparchialis paroeciam commisit.
2. Si vero de infirmo agitur, qui ex domo paroeciali sine incommodo non potest alio transferri, Episcopus eparchialis eidem relinquat domus paroecialis usum, etiam exclusivum, eadem necessitate durante.
3. Pendente recursu adversus amotionis decretum Episcopus eparchialis non potest novum parochum nominare, sed per administratorem paroeciae interim provideat.
1397
Can. 1397 -
Si salus animarum vel Ecclesiae necessitas aut utilitas postulat, ut parochus a sua, quam utiliter regit, ad aliam paroeciam aut ad aliud officium transferatur, Episcopus eparchialis eidem translationem scripto proponat ac suadeat, ut pro Dei atque animarum amore consentiat.
1398
Can. 1398 -
Si parochus consilio ac suasionibus Episcopi eparchialis obsequi non intendit, rationes scripto exponat.
1399
Can. 1399 -
1. Episcopus eparchialis, si non obstantibus allatis rationibus iudicat a suo proposito non esse recedendum, cum duobus parochis ex coetu, de quo in can. 1391 , p1, selectis rationes perpendat, quae translationi favent vel obstant; si vero exinde translationem peragendam censet, paternas exhortationes parocho iteret.
2. His peractis, si adhuc et parochus renuit et Episcopus eparchialis putat translationem esse faciendam, hic decretum translationis ferat statuens paroeciam elapso determinato die esse vacaturam.
3. Hoc die inutiliter elapso Episcopus eparchialis paroeciam vacantem declaret.
1400
Can. 1400 -
In casu translationis serventur can. 1396 , iura quaesita et aequitas.
1401
Can. 1401 - Cum omnem rationem init Deus, ut errantem ovem reducat, illi, qui ab Eo solvendi et ligandi potestatem acceperunt, morbo eorum, qui deliquerunt, convenientem medicinam afferant, eos arguant, obsecrent, increpent in omni patientia et doctrina, immo poenas imponant, ut vulneribus a delicto illatis medeatur ita, ut neque delinquentes ad desperationis praecipitia impellantur neque frena ad vitae dissolutionem et legis contemptum relaxentur.
1402
Can. 1402 -
1. Poena canonica per iudicium poenale in can. 1468-1482 praescriptum irrogari debet firma potestate coercitiva iudicis in casibus iure expressis et reprobata contraria consuetudine.
2. Si vero iudicio auctoritatis, de qua in
3, graves obstant causae, ne iudicium poenale fiat, et probationes de delicto certae sunt, delictum puniri potest per decretum extra iudicium ad normam can. 1486 et xan. 1487 , dummodo non agatur de privatione officii, tituli, insignium aut de suspensione ultra annum, de reductione ad inferiorem gradum, de depositione vel de excommunicatione maiore.
3. Hoc decretum praeter Sedem Apostolicam ferre possunt intra fines suae competentiae Patriarcha, Archiepiscopus maior, Episcopus eparchialis atque Superior maior instituti vitae consecratae, qui potestatem regiminis ordinariam habet, ceteris omnibus exclusis.
1403
Can. 1403 -
1. Etsi de delictis agitur, quae poenam secumferunt iure obligatoriam, Hierarcha audito promotore iustitiae a procedura poenali, immo a poenis irrogandis prorsus abstinere potest, dummodo ipsius Hierarchae iudicio haec omnia simul concurrant: delinquens in iudicium nondum delatus suum delictum Hierarchae in foro externo sincera paenitentia motus confessus est necnon de reparatione scandali et damni congrue provisum est.
2. Hoc vero Hierarcha facere non potest, si de delicto agitur, quod poenam secumfert, cuius remissio auctoritati superiori reservata est, donec licentiam ab eadem auctoritate obtinuerit.
1404
Can. 1404 -
1. In poenis benignior est interpretatio facienda.
2. Non licet poenam de persona ad personam vel de casu ad casum producere, etsi par adest ratio, immo gravior.
1405
Can. 1405 -
1. Qui habet potestatem legislativam, potest, quatenus vere necessarium est ad aptius providendum disciplinae ecclesiasticae, etiam leges poenales ferre necnon suis legibus etiam legem divinam aut ecclesiasticam ab auctoritate superiore latam congrua poena munire servatis suae competentiae limitibus ratione territorii vel personarum.
2. Poenis iure communi in aliquod delictum statutis aliae poenae iure particulari addi possunt; id autem ne fiat nisi gravissima de causa; si vero iure communi indeterminata vel facultativa poena statuitur, iure particulari in eius locum poena determinata vel obligatoria statui potest.
3. Curent Patriarchae et Episcopi eparchiales, ut leges poenales iuris particularis in eodem territorio, quatenus fieri potest, uniformes sint.
1406
Can. 1406 -
1. Quatenus aliquis potest praecepta imponere, eatenus potest re mature perpensa et maxima moderatione poenas determinatas per praeceptum comminari eis exceptis, quae in can. 1402 , p2 enumerantur; Patriarcha vero de consensu Synodi permanentis etiam has poenas per praeceptum comminari potest.
2. Monitio cum comminatione poenarum, qua Hierarcha legem non poenalem in casibus singularibus urget, praecepto poenali aequiparatur.
1407
Can. 1407 -
1. Si iudicio Hierarchae, qui poenam irrogare potest, natura delicti id patitur, poena irrogari non potest, nisi delinquens antea semel saltem monitus est, ut a delicto desisteret, dato congruo ad resipiscentiam tempore.
2. A delicto destitisse dicendus est is, quem delicti sincere paenituit quique praeterea congruam reparationem scandali et damni dedit vel saltem serio promisit.
3. Monitio poenalis vero, de qua in can. 1406 , p2, sufficiens est, ut poena irrogari possit.
1408
Can. 1408 -
Poena reum non tenet, nisi postquam sententia vel decreto irrogata est, salvo iure Romani Pontificis vel Concilii Oecumenici aliter statuendi.
1409
Can. 1409 -
1. In lege poenali applicanda, etsi lex utitur verbis praeceptivis, iudex pro sua conscientia et prudentia potest:
- 1) poenae irrogationem in tempus magis opportunum differre, si ex praepropera rei punitione maiora mala eventura praevidentur;
- 2) a poena irroganda abstinere vel poenam mitiorem irrogare, si reus emendatus est necnon de reparatione scandali et damni congrue provisum est aut si ipse reus satis ab auctoritate civili punitus est aut punitum iri praevidetur;
- 3) poenas intra aequos limites moderari, si reus plura delicta commisit et nimius videtur poenarum cumulus;
- 4) obligationem servandi poenam suspendere in favorem eius, qui omni probitate vitae hucusque commendatus primum deliquit, dummodo scandalum reparandum non urgeat; poena suspensa prorsus cessat, si intra tempus a iudice determinatum reus iterum non deliquit, secus tamquam utriusque delicti debitor gravius puniatur, nisi interim actio poenalis pro priore delicto exstincta est.
2. Si poena est indeterminata neque aliter lex cavet, iudex poenas in can. 1402 , p2 recensitas irrogare non potest.
1410
Can. 1410 -
In poenis clerico irrogandis ei salva esse debent, quae ad congruam sustentationem sunt necessaria, nisi agitur de depositione, quo in casu Hierarcha curet, ut deposito, qui propter poenam vere indiget, quo meliore fieri potest modo, provideatur salvis semper iuribus ortis circa praecaventiam et securitatem socialem necnon assistentiam sanitariam in favorem eius eiusque familiae, si coniugatus est.
1411
Can. 1411 - Nulla poena irrogari potest, postquam actio poenalis exstincta est.
1412
Can. 1412 -
1. Qui lege aut praecepto tenetur, adnexae eidem quoque poenae obnoxius est.
2. Si, postquam delictum commissum est, lex mutatur, applicanda est lex reo favorabilior.
3. Si vero lex posterior tollit legem vel saltem poenam, haec, quomodocumque irrogata erat, statim cessat.
4. Poena reum ubique tenet etiam resoluto iure eius, qui poenam irrogavit, nisi aliter iure communi expresse cavetur.
1413
Can. 1413 -
1. Nulli poenae est obnoxius, qui decimum quartum aetatis annum non explevit.
2. Qui vero intra decimum quartum et duodevicesimum aetatis annum delictum commisit, puniri potest tantummodo poenis, quae privationem alicuius boni non includunt, nisi Episcopus eparchialis vel iudex in casibus specialibus aliter melius consuli posse censet eiusdem emendationi.
1414
Can. 1414 -
1. Poenis is tantum subicitur, qui legem poenalem vel praeceptum poenale violavit aut deliberate aut ex graviter culpabili omissione debitae diligentiae aut ex graviter culpabili ignorantia legis vel praecepti.
2. Posita externa legis poenalis vel praecepti poenalis violatione praesumitur eam deliberate factam esse, donec contrarium probetur; in ceteris legibus vel praeceptis id praesumitur tantummodo, si lex vel praeceptum iterum post monitionem poenalem violatur.
1415
Can. 1415 -
Si qua adest secundum communem praxim et doctrinam canonicam circumstantia attenuans, dummodo tamen delictum adhuc habeatur, iudex poenam lege vel praecepto statutam temperare debet; immo pro sua prudentia, si censet aliter posse melius consuli rei emendationi atque reparationi scandali et damni, potest etiam a poena irroganda abstinere.
1416
Can. 1416 -
Si delictum a recidivo commissum est vel si alia adest secundum communem praxim et doctrinam canonicam circumstantia aggravans, iudex potest reum gravius punire, quam lex vel praeceptum statuit, non exclusis poenis in can. 1402 , p2 recensitis.
1417
Can. 1417 -
Qui communi delinquendi consilio in delictum concurrunt neque in lege vel praecepto expresse nominantur, eisdem poenis ac auctor principalis puniri possunt vel ad prudentiam iudicis aliis poenis eiusdem vel minoris gravitatis.
1418
Can. 1418 -
1. Qui aliquid ad delictum patrandum egit vel omisit nec tamen praeter suam voluntatem delictum consummavit, non tenetur poena in delictum consummatum statuta, nisi lex vel praeceptum aliter cavet.
2. Si vero actus vel omissiones natura sua ad delicti exsecutionem conducunt, auctor congrua poena puniatur, praesertim si scandalum aliudve grave damnum evenit, leviore tamen quam ea, quae in delictum consummatum constituta est.
3. Ab omni poena liberatur, qui sua sponte ab incepta delicti exsecutione destitit, si nullum ex conatu damnum aut scandalum ortum est.
1419
Can. 1419 -
1. Qui a lege poenali dispensare potest vel a praecepto poenali eximere, potest etiam poenam vi eiusdem legis vel praecepti irrogatam remittere.
2. Potest praeterea lege vel praecepto poenali aliis quoque potestas conferri poenas remittendi.
1420
Can. 1420 -
1. Poenam vi iuris communis irrogatam remittere potest:
- 1) Hierarcha, qui iudicium poenale promovit vel decreto poenam irrogavit;
- 2) Hierarcha loci, ubi reus actu commoratur, consulto vero Hierarcha, de quo in n. 1.
2. Hae normae valent etiam circa poenas vi iuris particularis vel praecepti poenalis irrogatis, nisi aliter iure particulari Ecclesiae sui iuris cavetur.
3. Poenam vero a Sede Apostolica irrogatam sola Sedes Apostolica remittere potest, nisi Patriarchae vel aliis remissio poenae delegatur.
1421
Can. 1421 - Remissio poenae vi aut metu gravi aut dolo extorta ipso iure nulla est.
1422
Can. 1422 -
1. Remissio poenae dari potest etiam inscio reo vel sub condicione.
2. Remissio poenae dari debet scripto, nisi gravis causa aliud suadet.
3. Caveatur, ne petitio remissionis poenae vel ipsa remissio divulgetur, nisi quatenus id vel utile est ad rei famam tuendam vel necessarium ad scandalum reparandum.
1423
Can. 1423 -
1. Salvo iure Romani Pontificis remissionem cuiusvis poenae sibi vel aliis reservandi, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel archiepiscopalis maioris lege propter graves circumstantias lata reservare potest remissionem poenarum Patriarchae vel Archiepiscopo maiori pro subditis, qui intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, domicilium vel quasi-domicilium habent; nemo alius potest valide sibi vel aliis reservare remissionem poenarum iure communi statutarum nisi de consensu Sedis Apostolicae.
2. Omnis reservatio stricte est interpretanda.
1424
Can. 1424 -
1. Remissio poenae dari non potest, nisi reum delicti patrati sincere paenituit necnon de reparatione scandali et damni congrue provisum est.
2. Si vero iudicio illius, cui remissio poenae competit, impletae sunt hae condiciones, remissio, quatenus natura poenae spectata fieri potest, ne denegetur.
1425
Can. 1425 -
Si quis pluribus poenis detinetur, remissio valet tantummodo pro poenis in ipsa expressis; remissio generalis autem omnes aufert poenas eis exceptis, quas in petitione reus mala fide reticuit.
1426
Can. 1426 -
1. Nisi alia poena iure determinata est, irrogari possunt secundum antiquas Ecclesiarum orientalium traditiones poenae, quibus imponitur aliquod grave opus religionis vel pietatis vel caritatis peragendum veluti preces determinatae, pia peregrinatio, speciale ieiunium, eleemosynae, recessus spirituales.
2. Illi, qui has poenas non est dispositus acceptare, aliae poenae irrogentur.
1427
Can. 1427 -
1. Salvo iure particulari correptio publica fit coram notario vel duobus testibus aut per epistulam ita tamen, ut de receptione et tenore epistulae ex aliquo documento constet.
2. Cavendum est, ne ipsa correptione publica locus detur maiori, quam par est, infamiae rei.
1428
Can. 1428 -
Si gravitas casus fert et praecipue si agitur de recidivis, Hierarcha etiam praeter poenas per sententiam ad normam iuris irrogatas reum submittere potest vigilantiae modo per decretum administrativum determinato.
1429
Can. 1429 -
1. Prohibitio commorandi in certo loco vel territorio tantum clericos vel religiosos vel sodales societatis vitae communis ad instar religiosorum afficere potest, praescriptio vero commorandi in certo loco vel territorio nonnisi clericos eparchiae ascriptos salvo iure institutorum vitae consecratae.
2. Ut praescriptio commorandi in certo loco vel territorio irrogetur, requiritur consensus Hierarchae loci, nisi agitur vel de domo instituti vitae consecratae iuris pontificii vel patriarchalis, quo in casu requiritur consensus Superioris competentis, vel de domo clericis plurium eparchiarum paenitentibus vel emendandis destinata.
1430
Can. 1430 -
1. Privationes poenales afficere possunt tantum illas potestates, officia, ministeria, munera, iura, privilegia, facultates, gratias, titulos, insignia, quae sunt sub potestate auctoritatis poenam constituentis vel Hierarchae, qui iudicium poenale promovit vel decreto eam irrogat; idem valet pro translatione poenali ad aliud officium.
2. Potestatis ordinis sacri privatio dari non potest, sed tantum prohibitio omnes vel aliquos eius actus exercendi ad normam iuris communis; item dari non potest privatio graduum academicorum.
1431
Can. 1431 -
1. Excommunicatione minore puniti privantur susceptione Divinae Eucharistiae; excludi insuper possunt a participatione in Divina Liturgia, immo etiam ab ingressu in ecclesiam, si in ea cultus divinus publice celebratur.
2. Ipsa sententia vel decreto, quo haec poena irrogatur, definiri debet eiusdem poenae extensio et, si casus fert, duratio.
1432
Can. 1432 -
1. Suspensio potest esse vel ab omnibus vel aliquibus actibus potestatis ordinis aut regiminis, ab omnibus vel aliquibus actibus vel iuribus cum officio, ministerio vel munere conexis; eiusdem vero extensio ipsa sententia vel decreto, quo poena irrogatur, definiatur, nisi iure iam determinata est.
2. Nemo suspendi potest nisi ab actibus, qui sunt sub potestate auctoritatis poenam constituentis vel Hierarchae, qui iudicium poenale promovet vel decreto suspensionem irrogat.
3. Suspensio numquam afficit validitatem actuum nec ius habitandi, si quod reus ratione officii, ministerii vel muneris habet; suspensio vero vetans fructus, remunerationes, pensiones aliudve percipere secumfert obligationem restituendi, quidquid illegitime, etsi bona fide, perceptum est.
1433
Can. 1433 -
1. Clericus ad inferiorem gradum reductus vetatur illos actus potestatis ordinis et regiminis exercere, qui huic gradui consentanei non sunt.
2. Clericus vero a statu clericali depositus privatur omnibus officiis, ministeriis aliisve muneribus, pensionibus ecclesiasticis et qualibet potestate delegata; fit ad ea inhabilis; potestatem ordinis exercere prohibetur; promoveri non potest ad superiores ordines sacros et laicis, ad effectus canonicos quod attinet, aequiparatur firmis can. 396 et can. 725 .
1434
Can. 1434 -
1. Excommunicatio maior vetat praeter omnia illa, de quibus in can. 1431 , p1, et alia sacramenta suscipere, sacramenta et sacramentalia ministrare, officiis, ministeriis vel muneribus quibuslibet fungi, actus regiminis ponere, qui, si tamen ponuntur, ipso iure nulli sunt.
2. Excommunicatione maiore punitus a participatione in Divina Liturgia et in aliis quibuslibet publicis celebrationibus cultus divini arcendus est.
3. Excommunicatione maiore punitus vetatur frui privilegiis antea sibi concessis; non potest valide consequi dignitatem, officium, ministerium aliudve munus in Ecclesia vel pensionem nec fructus his adnexos facit suos; caret etiam voce activa et passiva.
1435
Can. 1435 -
1. Si poena vetat suscipere sacramenta vel sacramentalia, vetitum suspenditur, dum reus in periculo mortis versatur.
2. Si poena vetat ministrare sacramenta vel sacramentalia vel ponere actum regiminis, vetitum suspenditur, quoties id necessarium est ad consulendum christifidelibus in periculo mortis constitutis.
1990 Codex Orientalis 1321