1917 Codex Iuris Canonici 2036
2037
Can. 2037.
p.1 Personae quae in processu, sive a locorum Ordinariis iure proprio sive a delegatis Sedis Apostolicae instruendo, partem habent, scilicet iudices, promotor fidei ac sub-promotores, notarius et adiunctus debent, initio uniuscuiusque processus, secundum formulam a Sacra Congregatione praescriptam, iusiurandum praestare de munere fideliter adimplendo, de secreto servando usque ad processus publicationem et de donis cuiusvis generis non accipiendis.
p.2 Ordinarius, etsi partes iudicis non agat, tenetur tamen praestare iusiurandum de secreto servando.
p.3 Praeterquam quod de secreto servando, iurare praeterea debent testes, nemine excepto aut dispensato, de veritate dicenda, antequam interrogentur, de veritate dictorum, post factam interrogationem; periti, interpretes, revisores et scriba, de munere bene adimplendo, antequam peritiam, conversionem de uno sermone in alium, revisionem, transcriptionem peragant; de munere bene adimpleto, post peractam peritiam, conversionem, transcriptionem, revisionem. Etiam cursor seu nuntius iusiurandum praestet de officio fideliter obeundo.
p.4 Postulatores ac vice-postulatores praestare debent iusiurandum calumniae, idest iurent se veritatem per totum processum dicturos nullaque fraude usuros.
p.5 Penes Sacram Congregationem, quod ad iusiurandum attinet, servetur lex eiusdem propria.
CAPUT I : De processibus a loci Ordinario iure proprio instruendis.
2038
Can. 2038.
p.1 Ad introductionem causae beatificationis Servi Dei, a Sede Apostolica obtinendam, debet prius iure constare de puritate doctrinae in eius scriptis, de eiusdem fama sanctitatis, virtutum et miraculorum vel martyrii, de absentia cuiuslibet obstaculi quod peremptorium videatur; mox vero de cultu publico eidem non praestito.
p.2 Quare ad preces postulatoris Ordinarius, si petitionem admittendam esse existimaverit, debet:
n1) Scripta Servi Dei perquirere;
n2) Processum informativum instruere super fama sanctitatis, virtutum in genere vel martyrii, causae martyrii et miraculorum;
3n) Processum instruere super non cultu.
2039
Can. 2039.
p.1 Ad haec competens est Ordinarius loci in quo Servus Dei supremum diem obiit, aut miracula contigerunt; qui tamen non debet ipse per se iudicium instruere, si sit de gente Servi Dei.
p.2 Cum antiquus exstat processus super fama sanctitatis vel martyrii ante annos triginta confectus, sed causa, antequam a Sede Apostolica obtineret legitimam introductionem, qualibet de causa fuerit intermissa, ad eosdem Ordinarios eorumve successores pertinet processum informativum conficere super continuatione famae sanctitatis vel martyrii.
2040
Can. 2040.
p.1 Tribunal constare debet praeside, qui est ipsemet Ordinarius per se vel per sacerdotem ad hoc delegatum, et in hoc altero casu duobus aliis iudicibus ab eodem Ordinario eligendis inter iudices synodales.
p.2 Ordinarius per decretum designet tribunalis praesidem, sive hoc munus sibi reservet, sive delegatum cum duobus aliis iudicibus nominet; eodemque decreto nominet fidei promotorem et notarium.
2041
Can. 2041.
p.1 Sessiones tribunalis pro excipiendo iureiurando et examine testium habeantur diurno, quoad fieri potest, tempore et in loco sacro.
p.2 Post unamquamque sessionem acta causae claudi et iudicis sigillo obsignari debent, non aperienda, nisi in sequenti sessione, postquam iudex sigillum integrum et intactum recognoverit; si sigillum integrum et intactum non inveniatur, iudex rem deferat ad Sacram Congregationem.
ART. I. De perquisitione seciptorum Servi Dei.
2042
Can. 2042. Nomine scriptorum veniunt non modo opera inedita Servi Dei, sed etiam quae iam typis fuerint impressa; item conciones, epistolae, diaria, autobiographiae, quidquid denique vel ipse per se, vel aliena manu exaraverit.
2043
Can. 2043.
p.1 Ordinarius per publicum edictum in singulis paroeciis, si fieri potest, vulgandum vel alio opportuniore modo scripta Servi Dei ab omnibus penes quos exstent ad tribunal deferri iubeat, et praescripta can.2023-2025 in memoriam revocet atque urgeat.
p.2 Si vero agatur de causa Servi Dei ad religionem aliquam pertinentis, vulgari praeterea debet edictum in singulis eiusdem religionis domibus; et Superiores gravi obligatione tenentur curandi ut haec publicatio fiat, habita expressa mentione praescripti can. 2025, p2, itemque ut omnes subditi qui habeant, scripta remittant.
p.3 Munus est promotoris fidei instare ut edictum publicetur etiam in aliis locis ubi spes sit fore ut aliquis inveniatur qui scriptum aliquod penes se habeat.
2044
Can. 2044.
p.1 Ordinarius non solum ad instantiam postulatoris, sed etiam ex officio scripta Servi Dei diligenter perquirat.
p.2 Quando scripta in aliena dioecesi reperiuntur, iudex roget Ordinarium illius dioecesis, ut ea ipse perquirat ad normam iuris et ad se una cum actis transmittat.
2045
Can. 2045.
p.1 Si qui ex possessoribus autographa retinere cupiant, horum apographum authenticum ipse notarius conficiendum curet, ad Sacram Congregationem una cum processu transmittendum.
p.2 Quod attinet ad scripta in bibliotheca aut tabulario asservata, standum praescripto can. 2036, p2-3.
2046
Can. 2046. Notarius diligenter describat tum scriptorum numerum et qualitatem, tum acta omnia perquisitionis ipsorum; quae acta debent praeterea ab Ordinario vel ab eius delegato et promotore fidei subscribi ac Ordinarii sigillo muniri.
2047
Can. 2047.
p.1 Postulator iusiurandum coram Ordinario emittat de scriptorum perquisitione a se diligenter facienda, et postea de eadem diligenter peracta.
p.2 Si agatur de Serva Dei quae ad aliquam religionem pertinuerit, suprema religionis Moderatrix vel Antistita monasterii iusiurandum pariter praestet se diligentem scriptorum perquisitionem peregisse, omnia quae possidebat Servae Dei scripta tradidisse, neque sibi constare aliquam ex suis subditis aliasve personas eiusdem Servae Dei scripta adhuc retinere.
2048
Can. 2048. Si agatur de causa alicuius martyris, perquisitio scriptorum fieri etiam potest post signatam commissionem introductionis causae apud Sacram Congregationem, secundum instructiones a Promotore generali fidei ea de re dandas.
ART. II. De processu informativo.
2049
Can. 2049. Processus informativus per Ordinarios instruitur; et si inchoatus non fuerit intra triginta annos a morte Servi Dei, ut ad ulteriora procedi possit, probari debet nullam in casu fraudem vel dolum aut culpabilem negligentiam adfuisse.
2050
Can. 2050.
p.1 In testium excussione super fama sanctitatis, martyrii et miraculorum serventur praescripta can. 2019, 2020.
p.2 Non est necesse ut constet in specie de virtutibus, martyrio, miraculis, sed sufficit ut probetur fama in genere, spontanea, non arte aut diligentia humana procurata, orta ab honestis et gravibus personis, continua, in dies acta et vigens in praesenti apud maiorem partem populi.
p.3 Praemissis generalibus quaestionibus ad normam can. 1774, testibus quaestio in primis a iudice proponatur quid nempe de vita, virtutibus, miraculis aut martyrio Servi Dei ad eorum notitiam pervenerit et quomodo haec noverint et an sciant de eisdem esse publicam famam, et deinde interrogandi sunt super interrogatoriis a promotore fidei confectis et super articulis a postulatore exhibitis.
2051
Can. 2051. Absolvi nequit processus informativus nisi prius promotor fidei omnes ad se remissas litteras, de quibus in can. 2025, expenderit eique constiterit examinatos fuisse eos de quibus in can. 2023-2025.
2052
Can. 2052. Tribunal cum iudicaverit probationes omnes sive per testium examen sive per documentorum exhibitionem fuisse collectas et scripta omnia Servi Dei, quae haberi poterant, in actis esse, audito promotore fidei, moneat postulatorem ut, si alia habeat, offerat intra certum temporis spatium, quo elapso, processui finis imponitur.
2053
Can. 2053. Iubente iudice et non contradicente promotore fidei, notarius publicet processum; qui scribae a tribunali designato transcribendus tradatur.
2054
Can. 2054. Exemplar processus, seu, ut aiunt, transumptum, sicut acta archetypa, manu transcribantur.
2055
Can. 2055. Absoluto transumpto, fiat eius collatio cum archetypo a notario et ab eius adiuncto, praesentibus uno ex iudicibus et promotore fidei; qua collatione expleta, ad authenticitatem transumpti probandam tum notarius tum iudex et promotor fidei subscriptione sua et sigillo transumptum communiant.
2056
Can. 2056.
p.1 Absoluta collatione, archetypum clauditur et sigillis munitur in archivo Curiae diligenter asservandum et nunquam aperiendum sine venia Sedis Apostolicae.
p.2 Transumptum vero clauditur et obsignatur sigillo Ordinarii atque hac de re notarius instrumentum in duplici exemplari conficit, alterum Romam transmittendum, alterum in archivo Curiae asservandum.
ART. III. De processu super non cultu.
2057
Can. 2057. Tribunal praeter testes inductos a postulatore, duos alios ex officio inducat omnesque interroget num Servo Dei cultus publicus fuerit unquam praestitus.
2058
Can. 2058. Tribunal adeat praeterea et diligenter inspiciat sepulcrum Servi Dei, cubiculum in quo habitavit vel obiit, et si qua sint alia loca ubi cultus signa adesse merito quis suspicari possit.
2059
Can. 2059. Si in processus decursu non levia habeantur indicia cultus interea Servo Dei praestiti, munus esto promotoris fidei instare ut ulterior inquisitio hac de re peragatur.
2060
Can. 2060. Tribunal debet sententia definire utrum cultus Servo Dei fuerit praestitus, necne.
ART. IV. De transmissione processus scriptorum Servi Dei, processus informativi et de non cultu ad Sacram Congregationem.
2061
Can. 2061. Ordinarius statim ac expleverit perquisitionem scriptorum, ea Romam una cum processiculo mittat diligentiarum, idest cum iuridica relatione diligentiarum quibus in perquirendis scriptis usus est.
2062
Can. 2062. Si post perquisitionem scriptorum Servi Dei alia in decursu causae reperiantur, ea statim ad Sacram Congregationem transmittenda sunt, nec ad ulteriora procedi potest, nisi prius revisa fuerint.
2063
Can. 2063.
p.1 Transumptum processus informativi Ordinarius postulatori tradat ad Sacram Congregationem transmittendum.
p.2 Una cum transumpto mittat quoque litteras tum iudicum ad Sacram Congregationem tum promotoris fidei ad Promotorem fidei generalem, ut Sacra Congregatio certior fiat tum de fide testibus praestanda tum de omnibus actis legitime absolutis.
p.3 Transmittat quoque Ordinarius descriptionem formae sigilli, quo transumptum obsignavit, vel eiusdem sigilli exemplar.
2064
Can. 2064. Item Ordinarius expletum processum de non cultu ad Sacram Congregationem per postulatorem transmittat.
Caput II : De causae introductione apnd Sacram Congregationem.
ART. I. De revisione scriptorum.
2065
Can. 2065. Statim ac scripta Servi Dei Romam transmissa fuerint, sunt illa quidem examini subiicienda; sed Sacra Congregatio debet opportune investigare utrum, praeter exhibita, alia quoque Servi Dei scripta sive a privatis custodita sive in publicis archivis consignata exstent.
2066
Can. 2066.
p.1. Revisores scriptorum in singulis causis deligantur a Cardinali Ponente, audito Promotore generali fidei; eorumque nomina secreto serventur.
p.2 Ad hoc munus adsciscantur sacerdotes qui laurea saltem in theologia vel, si religiosi fuerint, aequivalenti titulo sint donati.
2067
Can. 2067.
p.1 Scripta Servi Dei tradantur a secretario revisoribus ad id munus adscitis ita ut singulorum scriptorum examen fiat a duobus revisoribus, quorum alter alteri sit ignotus.
p.2 Nihil obstat, si scriptorum Servi Dei numerus ingens sit, quominus ea in plures partes dividantur, quarum unaquaeque distinctis revisoribus tradatur.
2068
Can. 2068.
p.1 Iudicium revisorum debet referre num in scriptis aliquid habeatur quod fidei ac bonis moribus adversetur, et edocere generali quadam ratione quaenam indoles, quinam virtutum habitus vel defectus ex scriptis appareant propria fuisse Servi Dei.
p.2 Hoc iudicium revisores scripto proferant, argumentis et rationibus suffultum.
2069
Can. 2069. Si quando iudicia revisorum discrepent, designetur ad normam can. 2066 tertius revisor, qui munus suum eodem modo expleat.
2070
Can. 2070. Promotor generalis fidei obiectiones ex scriptis Servi Dei ac revisorum iudicio desumptas, si quas habeat, Patribus Cardinalibus discutiendas proponat.
2071
Can. 2071. Si quid in scriptis Servi Dei fidei non omnino consonum contineri certo fuerit demonstratum aut aliquid habeatur quod in praesenti fidelium offensioni esse possit, Romanus Pontifex, audito Patrum Cardinalium voto et perpensis omnibus casus circumstantiis, decidit num ad ulteriora procedi possit.
2072
Can. 2072. Favorabile Romani Pontificis iudicium non secumfert scriptorum approbationem, neque impedit quominus Promotor generalis fidei et consultores possint aut debeant in discussione virtutum obiectiones ex scriptis Servi Dei desumptas proponere.
ART. II. De discussione processus informativi.
2073
Can. 2073. Processus informativus ab Ordinario confectus et Romam transmissus, postquam sigillorum integritas recognita fuerit a Protonotario Sacrae Congregationis, si nihil obstet, accedente Romani Pontificis speciali decreto, aperiatur coram Cardinali Praefecto Sacrae Congregationis qui eum cancellario transcribendum committat.
2074
Can. 2074. Cardinalis Ponens curet ut, si opus sit, per interpretem probatum versio processus in Urbe fiat, quae postea revisoris examini subiiciatur.
2075
Can. 2075. Transumptum processus ab Ordinario missum in tabulario Sacrae Congregationis asservetur; eiusque exemplar a cancellario ad iuris praescriptum recognitum postulatori tradatur.
2076
Can. 2076.
p.1 Advocatus et procurator transumpti vel, si plura sint, omnium transumptorum summarium conficiant et informationem quae summario adnectatur.
p.2 Summario addi debet fides Sub-promotoris generalis fidei testantis summarium ipsum concordare cum actis Sacrae Congregationi exhibitis.
2077
Can. 2077. Litterae postulatoriae, quibus personae insigniores in dignitate sive ecclesiastica sive civili constitutae vel personae morales expostulant a Summo Pontifice ut causae beatificationis alicuius Servi Dei manus apponatur, utiliter exhibentur, dummodo sponte et ex propria scientia datae sint.
2078
Can. 2078. Si, scriptis perpensis, decretum fuerit ad ulteriora procedi posse, Promotor generalis fidei obiectiones suas exaret contra causae introductionem, quibus respondeat advocatus causae.
2079
Can. 2079.
p.1 Fidei Promotor generalis obiectionibus ab ipso pro causae introductione concinnandis praemittat sobriam et perspicuam synopsim, quae Servi Dei vitam exhibeat.
p.2 Ad hanc synopsim conscribendam adhibeat non modo documenta in summario relata, sed etiam alia, si qua sint, opportune consulenda.
2080
Can. 2080. Obiectiones et responsiones breviter et perspicue, scholastica fere methodo, secundum veteres Sacrae Congregationis consuetudines, exarentur.
2081
Can. 2081. Informationes orales non solum ad iudices, sed etiam ad eos omnes qui suffragium ferre debent, tam in isto iudicio quam in ceteris, quae secutura sunt, prohibentur.
2082
Can. 2082. Iudicium circa valorem processus informativi ab Ordinario instructi, circa famam sanctitatis vel martyrii et circa absentiam cuiuslibet obstaculi peremptorii profertur a Patribus Cardinalibus in comitiis ordinariis, Cardinali Ponente referente ac proponente dubium:an signanda sit commissio introductionis causae in casu et ad effectum de quo agitur.
2083
Can. 2083.
p.1 Si Patrum Cardinalium iudicium fuerit favorabile, proponatur Sanctissimo ut signet, si placeat, commissionem introductionis causae.
p.2 Si Sanctissimus commissionem signaverit, Secretarius Sacrae Congregationis hac de re decretum conficiat et publici iuris faciat.
2084
Can. 2084.
p.1 Edito decreto introductionis causae, Ordinarii nihil ultra circa eam agere possunt sine expressa licentia Sacrae Congregationis.
p.2 Servum Dei, cuius causa introducta tantum est, venerabilis titulo decorari prohibitum est; et caveant postulatores ne occasione introductionis causae quidquam fiat in honorem Servi Dei, quod publicum cultum redoleat.
ART.III. De discussione processus super non cultu.
2085
Can. 2085. Signata commissione introductionis causae, a Patribus Cardinalibus in comitiis ordinariis particularibus discutiendum est dubium num confirmanda sit sententia de non cultu ab Ordinario prolata. Si sententia Patrum Cardinalium cultum praestitum fuisse edixerit, eorundem Patrum arbitrio, omnibus circumstantiis attentis, causa suspendatur quousque omnia signa vetiti cultus remota fuerint, et haec obedientia ad certum tempus, ab ipsis Patribus statuendum, fuerit praestita.
2086
Can. 2086.
p.1 Si Ordinarius processum super non cultu nondum confecerit ante causae introductionem, ad eundem processum deveniendum est auctoritate apostolica.
p.2 Ad hunc finem fidei Promotor generalis interrogatoria exaret quae una cum litteris remissorialibus, de quibus in can. 2087 seq., a Sacra Congregatione expediuntur ad iudices ab ipsa designatos.
p.3 Quando agitur de martyribus, in quorum causa Ordinarius omiserit processum super non cultu instruere ante causae introductionem, litteris remissorialibus ad conficiendum processum super martyrio et causa martyrii addatur commissio ad colligendas probationes super non cultu una cum peculiaribus interrogatoriis a fidei Promotore generali propositis.
CAPUT III : De processibus apostolicis.
ART. I. De processu apostolico instruendo.
2087
Can. 2087.
p.1 Edito decreto de non cultu, impetrentur a Summo Pontifice et expediantur a Cardinali Praefecto litterae remissoriales, quas vocant, ad instruendum processum apostolicum tum super fama sanctitatis, miraculorum aut martyrii, tum super virtutibus et miraculis in specie vel super martyrio eiusdemque causa.
p.2 Hi duo processus distincte fiant; sed primus omitti potest, si Cardinali Praefecto et Promotori fidei generali nec necessarium nec opportunum videatur de continuatione famae iterum inquirere.
p.3 Signata commissione et nondum edito decreto de non cultu, si periculum sit ne quidam oculati testes interim deficiant, concedantur statim litterae remissoriales ad instruendum processum apostolicum super virtutibus et miraculis in specie vel super martyrio eiusdemque causa, ne pereant probationes.
2088
Can. 2088.
p.1 Litterae remissoriales dentur ad quinque saltem iudices, in ecclesiastica dignitate, si fieri potest, constitutos.
p.2 Si inter iudices cooptatus fuerit Ordinarius, ipse praesidem agat; secus praeses ab ipsa Sacra Congregatione designatur; expedit autem ut saltem praeses non sit idem ille qui praefuit in informativo processu.
p.3 Si agatur de processu super miraculis, nominetur praeterea unus saltem peritus, qui sessionibus tribunalis adsit et iudicem rogare possit ut necessarias interrogationes testibus proponat ad maiorem assequendam verborum rerumque claritatem.
2089
Can. 2089. Litteris remissorialibus addantur peculiares litterae Promotoris generalis fidei, quibus duos sub-promotores designet qui eius nomine processui adsint.
2090
Can. 2090. Interrogatoria conficiantur a Promotore generali fidei super obiectionibus in causae introductione agitatis et super testimoniis receptis in processu informativo ad normam can. 2050, itemque super extraiudicialibus informationibus, quas ipse exquirendas existimaverit, adhibita quoque opera periti, si de miraculis agatur.
2091
Can. 2091.
p.1 Litterae remissoriales tradantur causae postulatori qui eas ad delegatum praesidem tribunalis transmittendas curet.
p.2 Una simul mittantur ad aliquem ex sub-promotoribus, clausa et non aperienda nisi in actu examinis, interrogatoria, super quibus qui inducentur testes, sint interrogandi.
2092
Can. 2092. Iudices delegati, antequam muneris obeundi initium faciant, Ordinario ostendant litteras delegationis, qui debet eisdeni praestare auxilium auctoritatis suae.
2093
Can. 2093.
p.1 Receptis litteris remissorialibus, praeses tribunalis curet quantocius tribunal convocare et nunquam hanc convocationem differat ultra trimestre, nisi iustum intercedat impedimentum, de quo tamen intra idem tempus Sacram Congregationem monere ne omittat.
p.2 Tribunal in ipsa prima sessione eligat notarium, eius adiunctum, peritum, si casus ferat, et cursorem, ac de eiusmodi electione fidem faciat notarius Curiae.
2094
Can. 2094. Quamvis omnes, ad quos remissoriales litterae datae sunt, adesse possint singulis processus apostolici sessionibus, ad validitatem tamen sufficit ut adsint praeses cum duobus iudicibus vel ipso annuente et absente, tres alii iudices, itemque unus ex sub-promotoribus fidei, notarius vel adiunctus.
2095
Can. 2095. Processus saltem intra biennium, computandum a die aperitionis litterarum, absolvendus est; quo biennio elapso, cum processus continuari nequeat sine venia Apostolicae Sedis, Sacra Congregatio moneatur de impedimentis ob quae apostolicum mandatum non fuerit ad exitum perductum.
2096
Can. 2096. Antequam absolvatur processus apostolicus super virtutibus in specie, fiat a tribunali recognitio iuridica exuviarum Servi Dei secundum praescripta litterarum remissorialium.
2097
Can. 2097.
p.1 In transcriptione, collatione et Romam transmissione exemplaris actorum originalium serventur quae supra can. 2054-2056, 2063 pro informativo processu praescripta sunt.
p.2 Processus exhibeatur, aperiatur et transcribatur apud Sacram Congregationem ad normam can. 2073-2075.
ART. II. De processus apostolici validitate diiudicanda.
2098
Can. 2098. Processu apostolico ad Sacram Congregationem remisso, in primis de eiusdem processus validitate constare debet, simulque ad examen revocetur validitas processus informativi.
2099
Can. 2099. Quare ante disceptationem paretur a causae advocato positio, quae constet:
n1) Informatione qua, productis documentis ad rem necessariis in processu contentis, omnia in eo ad normam iuris peracta fuisse demonstretur;
n2) Animadversionibus Promotoris generalis fidei contra validitatem, cum responsionibus advocati, utrisque ad normam can. 2080 exaratis.
2100
Can. 2100.
p.1 Pro diiudicanda validitate processus habeatur congregatio, praesentibus Cardinali Sacrae Congregationis Praefecto, Cardinali Ponente et aliis tribus eiusdem Sacrae Congregationis Cardinalibus ab ipso Romano Pontifice electis, nec non Secretario, Protonotario Apostolico, Promotore generali fidei et Sub-promotore.
p.2 In congregatione, referente Cardinali Ponente, praelati supradicti suum votum proferunt; et Promotor generalis fidei obiectiones, si quas habet, proponit.
p.3 His omnibus discussis, Patres Cardinales iudicium ferant; quod si fuerit favorabile et a Summo Pontifice confirmatum, decretum de processus validitate fiat.
ART. III. De iudicio super heroicitate virtutum in specie vel super martyrio eiusque causa.
2101
Can. 2101. Disceptatio virtutum non ante quinquaginta annos a morte Servi Dei inchoanda est.
2102
Can. 2102. Tribus congregationibus disceptatur de Servi Dei virtutum heroicitate vel de eius martyrio eiusque causa; scilicet in antepraeparatoria, praeparatoria et generali.
2103
Can. 2103.
p.1 Praelati officiales et consultores in qualibet congregatione suffragia scripto proferunt.
p.2 Postquam omnes praelati et consultores suffragium suum protulerint tum in congregatione antepraeparatoria tum in praeparatoria, singuli poterunt iterum declarare, antequam dimittatur congregatio, se a suffragio iam lato recedere.
p.3 Conclusiones singulorum suffragiorum scripto mandentur a Secretario et secretae serventur; ipsa vero scripta suffragia Promotori generali fidei tradantur.
2104
Can. 2104. In causis confessorum discuti debet dubium: an constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximum, nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine, earumque adnexis in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur; in causis vero martyrum: an constet de martyrio eiusque causa et de signis seu miraculis in casu et ad effectum de quo agitur.
2105
Can. 2105. Congregatio antepraeparatoria habetur coram Cardinali Ponente una cum praelatis officialibus et consultoribus.
2106
Can. 2106. Pro congregatione antepraeparatoria paretur positio quae constet:
n1) Summario ex processu originali desumpto, quod ita conficiatur ut testimonia et documenta integra producantur;
n2) Advocati scriptura, qua ex dictis in summario vita et heroicitas virtutum Servi Dei, vel martyrium eiusque causa paucis illustrentur, omnino et diligentissime distinctis iis, quae tanquam argumenta ad probationem afferuntur et iis quae adducuntur potius tanquam adminiculum et auxilium probationis;
n3) Synopsi Promotoris generalis fidei de qua in can. 2079;
n4) Animadversionibus Promotoris generalis fidei et responsionibus advocati;
n5) Votis quae a revisoribus super scriptis Servi Dei conscripta sunt.
2107
Can. 2107. Ne fiat gradus a congregatione antepraeparatoria ad praeparatoriam quando duae ex tribus adstantium partibus negativum protulerint suffragium, nisi, re a Cardinali Praefecto ad Romanum Pontificem delata, is aliter faciendum duxerit.
2108
Can. 2108. Congregatio praeparatoria habetur ab omnibus Patribus Cardinalibus Sacrae Congregationis, assistentibus praelatis officialibus et consultoribus.
2109
Can. 2109. Positio pro congregatione praeparatoria confletur:
n1) Difficultatibus Promotoris generalis fidei;
n2) Difficultatibus quae a consultoribus in suis suffragiis propositae fuerint, si Promotori generali non spernendae videantur;
n3) Responsionibus advocati;
n4) Documentis nuper repertis sive pro causa sive contra causam, cum summariis additionalibus sive ad impugnationem sive ad defensionem.
2110
Can. 2110.
p.1 In congregatione praeparatoria Patres Cardinales, auditis consultoribus, decernunt num ad ulteriora procedi possit.
p.2 Secretario et Promotori generali fidei, etiam si rogati non fuerint, licet semper interloqui quo magis et quaestio fiat perspicua et facta illustrentur.
2111
Can. 2111. Post discussionem res Summo Pontifici deferatur a Cardinali Praefecto qui Sanctissimum certiorem faciat non solum de exitu discussionis, sed etiam de praecipuis rationibus quae hinc inde allatae sunt.
2112
Can. 2112. Congregatio generalis habetur coram Sanctissimo, assistentibus Patribus Cardinalibus Sacrae Congregationis, praelatis officialibus et consultoribus.
2113
Can. 2113 Pro congregatione generali paratur novissima positio ad normam can. 2109, cui adiicienda est brevis relatio ex officio confecta eorum omnium quae in causa eousque acta sunt, nempe factum concordatum.
2114
Can. 2114. In congregatione generali iudicium an constet de heroicitate virtutum Servi Dei vel de martyrio eiusque causa, ipsi Summo Pontifici reservatur; consultores vero, praelati officiales et Patres Cardinales votum tantum consultivum ferunt.
2115
Can. 2115.
p.1 Mandante Sanctissimo, exaretur a Secretario Sacrae Congregationis decretum, quo, nomine Summi Pontificis, authentice declaretur Servi Dei virtutes omnes in gradu heroico vel martyrium bene esse probata: quod decretum publicetur tempore et modo a Sanctissimo praescribendis.
p.2 Publicato hoc decreto, Servus Dei nuncupari potest venerabilis; qui tamen titulus nullam publici cultus permissionem importat.
ART. IV: De iudicio super Servi Dei miraculis in specie.
2116
Can. 2116.
p.1 Praeter virtutum heroicitatem aut martyrium, ad beatificationem Servi Dei requiruntur miracula eius intercessione patrata.
p.2 Verum, si de martyre agatur et evidenter constet de martyrio et causa martyrii tum materialiter tum formaliter spectati, sed deficiant miracula, Sacrae Congregationis est decidere an signa in casu sufficiant et, iis deficientibus, an supplicandum sit Sanctissimo pro dispensatione a signis in casu.
2117
Can. 2117. Ad beatificationem Servorum Dei requiruntur duo tantum miracula, si testes oculati in utroque processu tum informativo tum apostolico probationem virtutum confecerint, vel si testes, in processu apostolico excussi, fuerint saltem ex auditu a videntibus; tria, si testes fuerint oculati in processu informativo et de auditu auditus in processu apostolico; quatuor, si in utroque processu de virtutibus constiterit per solos testes traditionis et per documenta.
2118
Can. 2118.
p.1 Ad probationem miraculorum duo periti ex officio inducendi sunt initio discussionis; et si ambo fuerint concordes in reiiciendo miraculo, ad ulteriora ne procedatur.
p.2 Cum saepissime in discussione miraculorum agatur de sanatione ab aliquo morbo diiudicanda, periti esse debent in re medica vel chirurgica celebriores, imo, cum fieri potest, ii eligantur, qui in morbis, de quibus in proposito miraculo agitur, dignoscendis et curandis singulari peritia sint praediti.
2119
Can. 2119. Vota peritorum, breviter sed dilucide conscripta rationibusque fulta, haec duo contineant, scilicet:
n1) Utrum, si de sanatione agatur, is qui eam consecutus dicitur, vere sanus haberi debeat;
n2) Utrum factum, tanquam miraculum propositum, per naturae leges explicari possit, necne.
2120
Can. 2120. Miracula discutienda sunt in tribus congregationibus eodem plane modo qui supra pro virtutum heroicitate statutus est; discussioni vero in una eademque congregatione, excepta generali coram Sanctissimo, nunquam plura quam duo miracula subiiciantur.
2121
Can. 2121. Positio pro congregatione antepraeparatoria constare debet:
n1) Informatione ab advocato conscripta;
n2) Summario depositionum testium;
n3) Duobus votis quae circa unumquodque miraculorum pro veritate a peritis conscripta fuerint;
n4) Obiectionibus Promotoris generalis fidei;
n5) Responsionibus advocati.
2122
Can. 2122.
p.1 Pro congregatione praeparatoria positio confletur quemadmodum in can. 2109 statutum est, addito voto peritorum ad normam p2.
p.2 Si in congregatione antepraeparatoria duo periti fuerint concordes in affirmando miraculo, tunc unus tantum pro congregatione praeparatoria designetur peritus; si unus tantum peritus pro miraculo steterit, tunc duo novi periti ex officio nominentur.
p.3 Patribus Cardinalibus eiusdem Sacrae Congregationis semper ius esto plures, quam praescripti sunt, peritos designare, si hoc necessarium in casu iudicaverint.
p.4 Licet tamen causae advocato auxilium adhibere alicuius periti in suis responsionibus concinnandis, excluso voto, uti aiunt, ad opportunitatem.
2123
Can. 2123. Pro congregatione generali serventur praescripta can. 2113, 2114.
2124
Can. 2124.
p.1 Post decretum approbationis miraculorum nova fieri debet coram Summo Pontifice disceptatio super dubio: An tuto procedi possit ad beatificationem Servi Dei.
p.2 De hac, audita consultorum et Patrum Cardinalium sententia, Pontifex decernit, qui, cum voluerit, decretum hac de re conficiendum et promulgandum iubet.
2125
Can. 2125.
p.1 Pro Servis Dei, qui post pontificatum Alexandri III et ante tempus a constitutione Urbaniana praefixum ex tolerantia cultum habuerunt, peti potest positiva approbatio Romani Pontificis.
p.2 Ad hoc autem requiritur processus ad normam canonum qui sequuntur.
2126
Can. 2126. Ordinarius competens ad hunc processum instruendum est Ordinarius loci ubi cultus praestatur vel documenta cultus reperiuntur, salvo iure praeventionis si istiusmodi Ordinarii plures sint.
2127
Can. 2127. Ad preces postulatoris Ordinarius debet:
n1) Scripta Servi Dei perquirere;
n2) Processum instruere super fama sanctitatis vitae, virtutum vel martyrii et miraculorum, quo respondeatur quaestionibus: an in loco sit constans et communis fama et persuasio de sancta Servi Dei in terris conversatione vel de eius martyrio et martyrii causa nec non de miraculis ad eius intercessionem patratis; an ibidem de praesenti vigeat ipsius Servi Dei cultus et quibus obsequiis Servus Dei honoretur.
2128
Can. 2128. His omnibus ad Sacram Congregationem transmissis ad normam can. 2061-2063, dubium: An signanda sit commissio introductionis causae in congregatione ordinaria discussioni Patrum Cardinalium subiicitur, referente Cardinali Ponente.
2129
Can. 2129. Signata commissione, expediantur litterae remissoriales ad viros ab ipsa Sacra Congregatione designatos, ut ad tramitem iuris processus apostolicus instruatur super casu excepto et sententia a iudice delegato feratur.
2130
Can. 2130. Ex processu probari debet tum cultus initium tum non interrupta eius continuatio usque ad sententiam delegati iudicis.
2131
Can. 2131. Processu ad Sacram Congregationem transmisso et aperto parataque a causae advocato positione cum animadversionibus Promotoris generalis fidei et responsionibus ipsius patroni, in ordinaria congregatione proponatur dubium: An confirmanda sit sententia iudicis delegati vel an ita constet de casu excepto ut ad ulteriora procedi possit.
2132
Can. 2132. Confirmatio sententiae iudicis delegati ex parte Romani Pontificis eam solam vim habet, ut probet factum immemorabilis cultus Servo Dei praestiti et usque ad sententiam perseverantis.
2133
Can. 2133. Si sententia super casu excepto favorabilis fuerit et a Summo Pontifice approbata, expediantur litterae remissoriales ad conficiendum processum super virtutibus vel super martyrio eiusque causa secundum diversitatem causarum; et serventur praescripta can. 2087-2115.
2134
Can. 2134. Edito decreto de facto cultus immemorabilis et de heroicitate virtutum vel de martyrio, Servus Dei habendus est aequipollenter beatificatus, si eiusdem cultus confirmatio per decretum Romani Pontificis accesserit.
2135
Can. 2135. Servis Dei aequipollenter beatificatis iidem concedi possunt actus publici cultus, quibus honorari consueverunt formaliter beatificati.
1917 Codex Iuris Canonici 2036