1917 Codex Iuris Canonici


CODEX IURIS CANONICI 1917



LIBER PRIMUS

NORMAE GENERALES

1
Can. 1. Licet in Codice iuris canonici Ecclesiae quoque Orientalis disciplina saepe referatur, ipse tamen unam respicit Latinam Ecclesiam, neque Orientalem obligat, nisi de iis agatur, quae ex ipsa rei natura etiam Orientalem afficiunt.

2
Can. 2. Codex, plerumque, nihil decernit de ritibus et caeremoniis quas liturgici libri, ab Ecclesia Latina probati, servandas praecipiunt in celebratione sacrosancti Missae sacrificii, in administratione Sacramentorum et Sacramentalium aliisque sacris peragendis. Quare omnes liturgicae leges vim suam retinent nisi earum aliqua in Codice expresse corrigatur.

3
Can. 3. Codicis canones initas ab Apostolica Sede cum variis Nationibus conventiones nullatenus abrogant aut iis aliquid obrogant; eae idcirco perinde ac in praesens vigere pergent, contrariis huius Codicis praescriptis minime obstantibus.

4
Can. 4. Iura aliis quaesita, itemque privilegia atque indulta quae, ab Apostolica Sede ad haec usque tempora personis sive physicis sive moralibus concessa, in usu adhuc sunt nec revocata, integra manent, nisi huius Codicis canonibus expresse revocentur.

5
Can. 5. Vigentes in praesens contra horum statuta canonum consuetudines sive universales sive particulares, si quidem ipsis canonibus expresse reprobentur, tanquam iuris corruptelae corrigantur, licet sint immemorabiles, neve sinantur in posterum reviviscere; aliae, quae quidem centenariae sint et immemorabiles, tolerari poterunt, si Ordinarii pro locorum ac personarum adiunctis existiment eas prudenter submoveri non posse; ceterae suppressae habeantur nisi expresse Codex aliud caveat.

6
Can. 6. Codex vigentem huc usque disciplinam plerumque retinet, licet opportunas immutationes afferat. Itaque:
n1) Leges quaelibet, sive universales sive particulares, praescriptis huius Codicis oppositae, abrogantur nisi de particularibus legibus aliud expresse caveatur;
n2) Canones qui ius vetus ex integro referunt, ex veteris iuris auctoritate, atque ideo ex receptis apud probatos auctores interpretationibus, sunt aestimandi;
n3) Canones qui ex parte tantum cum veteri iure congruunt, qua congruunt, ex iure antiquo aestimandi sunt; qua discrepant, sunt ex sua ipsorum sententia diiudicandi;
n4) In dubio num aliquod canonum praescriptum cum veteri iure discrepet, a veteri iure non est recedendum;
n5) Quod ad poenas attinet, quarum in Codice nulla fit mentio, spirituales sint vel temporales, medicinales vel, ut vocant, vindicativae, latae vel ferendae sententiae, eae tanquam abrogatae habeantur;
n6) Si qua ex ceteris disciplinaribus legibus, quae usque adhuc viguerunt, nec explicite nec implicite in Codice contineatur, ea vim omnem amisisse dicenda est, nisi in probatis liturgicis libris reperiatur, aut lex sit iuris divini sive positivi sive naturalis.

7
Can. 7. Nomine Sedis Apostolicae vel Sanctae Sedis in hoc Codice veniunt non solum Romanus Pontifex, sed etiam, nisi ex rei natura vel sermonis contextu aliud appareat, Congregationes, Tribunalia, Officia, per quae idem Romanus Pontifex negotia Ecclesiae universae expedire solet.

TITULUS I : De legibus ecclesiasticis

8
Can. 8.
p.1 Leges instituuntur, cum promulgantur.

p.2 Lex non praesumitur personalis, sed territorialis, nisi aliud constet.

9
Can. 9. Leges ab Apostolica Sede latae promulgantur per editionem in Actorum Apostolicae Sedis commentario officiali, nisi in casibus particularibus alius promulgandi modus fuerit praescriptus; et vim suam exserunt tantum expletis tribus mensibus a die qui Actorum numero appositus est, nisi ex natura rei illico ligent aut in ipsa lege brevior vel longior vacatio specialiter et expresse fuerit statuta.

10
Can.10. Leges respiciunt futura, non praeterita, nisi nominatim in eis de praeteritis caveatur.

11
Can. 11. Irritantes aut inhabilitantes eae tantum leges habendae sunt, quibus aut actum esse nullum aut inhabilem esse personam expresse vel aequivalenter statuitur.

12
Can. 12. Legibus mere ecclesiasticis non tenentur qui baptismum non receperunt, nec baptizati qui sufficienti rationis usu non gaudent, nec qui, licet rationis usum assecuti, septimum aetatis annum nondum expleverunt, nisi aliud iure expresse caveatur.

13
Can. 13.
p.1 Legibus generalibus tenentur ubique terrarum omnes pro quibus latae sunt.

p.2 Legibus conditis pro peculiari territorio ii subiiciuntur pro quibus latae sunt quique ibidem domicilium vel quasi-domicilium habent et simul actu commorantur, firmo praescripto can. 14.

14
Can.14.
p.1 Peregrini:
n1) Non adstringuntur legibus particularibus sui territorii quandiu ab eo absunt, nisi aut earum transgressio in proprio territorio noceat, aut leges sint personales;
n2) Neque legibus territorii in quo versantur, iis exceptis quae ordini publico consulunt, vel actuum sollemnia determinant;
n3) At legibus generalibus tennentur etiamsi hae suo in territorio non vigeant, minime vero si in loco in quo versantur non obligent.

p.2 Vagi obligantur legibus tam generalibus quam particularibus quae vigent in loco in quo versantur.

15
Can. 15. Leges, etiam irritantes et inhabilitantes, in dubio iuris non urgent; in dubio autem facti potest Ordinarius in eis dispensare, dummodo agatur de legibus in quibus Romanus Pontifex dispensare solet.

16
Can. 16.
p.1 Nulla ignorantia legum irritantium aut inhabilitantium ab eisdem excusat, nisi aliud expresse dicatur.

p.2 Ignorantia vel error circa legem aut poenam aut circa factum proprium aut circa factum alienum notorium generatim non praesumitur; circa factum alienum non notorium praesumitur, donec contrarium probetur.

17
Can. 17.
p.1 Leges authentice interpretatur legislator eiusve successor et is cui potestas interpretandi fuerit ab eisdem commissa.

p.2 Interpretatio authentica, per modum legis exhibita, eandem vim habet ac lex ipsa; et si verba legis in se certa declaret tantum, promulgatione non eget et valet retrorsum; si legem coarctet vel extendat aut dubiam explicet, non retrotrahitur et debet promulgari.

p.3 Data autem per modum sententiae iudicialis aut rescripti in re peculiari, vim legis non habet et ligat tantum personas atque afficit res pro quibus data est.

18
Can. 18. Leges ecclesiasticae intelligendae sunt secundum propriam verborum significationem in textu et contextu consideratam; quae si dubia et obscura manserit, ad locos Codicis parallelos, si qui sint, ad legis finem ac circumstantias et ad mentem legislatoris est recurrendum.

19
Can. 19. Leges quae poenam statuunt, aut liberum iurium exercitium coarctant, aut exceptionem a lege continent, strictae subsunt interpretationi.

20
Can. 20. Si certa de re desit expressum praescriptum legis sive generalis sive particularis, norma sumenda est, nisi agatur de poenis applicandis, a legibus latis in similibus; a generalibus iuris principiis cum aequitate canonica servatis; a stylo et praxi Curiae Romanae; a communi constantique sententia doctorum.

21
Can. 21. Leges latae ad praecavendum periculum generale, urgent, etiamsi in casu peculiari periculum non adsit.

22
Can. 22. Lex posterior, a competenti auctoritate lata, obrogat priori, si id expresse edicat, aut sit illi directe contraria, aut totam de integro ordinet legis prioris materiam; sed firmo praeseripto can. 6, n1, lex generalis nullatenus derogat locorum specialium et personarum singularium statutis, nisi aliud in ipsa expresse caveatur.

23
Can. 23. In dubio revocatio legis praeexsistentis non praesumitur, sed leges posteriores ad priores trahendae sunt et his, quantum fieri possit conciliandae.

24
Can. 24. Praecepta, singulis data, eos quibus dantur, ubique urgent, sed iudicialiter urgeri nequeunt et cessant resoluto iure praecipientis nisi per legitimum documentum aut coram duobus testibus imposita fuerint.


TITULUS II : De consuetudine

25
Can. 25. Consuetudo in Ecclesia vim legis a consensu competentis Superioris ecclesiastici unice obtinet.

26
Can. 26. Communitas quae legis ecclesiasticae saltem recipiendae capax est, potest consuetudinem inducere quae vim legis obtineat.

27
Can. 27.
p.1 Iuri divino sive naturali sive positivo nulla consuetudo potest aliquatenus derogare; sed neque iuri ecclesiastico praeiudicium affert, nisi fuerit rationabilis et legitime per annos quadraginta continuos et completos praescripta; contra legem vero ecclesiasticam quae clausulam contineat futuras consuetudines prohibentem, sola praescribere potest rationabilis consuetudo centenaria aut immemorabilis.

p.2 Consuetudo quae in iure expresse reprobatur non est rationabilis.

28
Can. 28. Consuetudo praeter legem, quae scienter a communitate cum animo se obligandi servata sit, legem inducit, si pariter fuerit rationabilis et legitime per annos quadraginta continuos et completos praescripta.

29
Can. 29. Consuetudo est optima legum interpres.

30
Can. 30. Firmo praescripto can. 5, consuetudo contra legem vel praeter legem per contrariam consuetudinem aut legem revocatur; sed, nisi expressam de iisdem mentionem fecerit, lex non revocat consuetudines centenarias aut immemorabiles, nec lex generalis consuetudines particulares.

TITULUS III : De temporis supputatione

31
Can. 31. Salvis legibus liturgicis, tempus, nisi aliud expresse caveatur, supputetur ad normam canonum qui sequuntur.

32
Can. 32.
p.1 Dies constat 24 horis continuo supputandis a media nocte, hebdomada 7 diebus.

p.2 In iure nomine mensis venit spatium 30, anni vero spatium 365 dierum, nisi mensis et annus dicantur sumendi prout sunt in calendario.

33
Can. 33.
p.1 In supputandis horis diei standum est communi loci usui; sed in privata Missae celebratione, in privata horarum canonicarum recitatione, in sacra communione recipienda et in ieiunii vel abstinentiae lege servanda, licet alia sit usualis loci supputatio, potest quis sequi loci tempus aut locale sive verum sive medium, aut legale sive regionale sive aliud extraordinarium.

p.2 Quod attinet ad tempus urgendi contractuum obligationes, servetur, nisi aliter expressa pactione conventum fuerit, praescriptum iuris civilis in territorio vigentis.

34
Can. 34.
p.1 Si mensis et annus designentur proprio nomine vel aequivalenter, ex. gr., mense februario, anno proxime futuro, sumantur prout sunt in calendario.

p.2 Si terminus a quo nec explicite nec implicite assignetur, ex. gr., suspensio a Missae celebratione per mensem aut duos annos, tres in anno vacationum menses, etc., tempus supputetur de momento ad momentum; et si tempus sit continuum, ut in allato primo exemplo, menses et anni sumantur prout sunt in calendario; si intermissum, hebdomada intelligatur 7 dierum, mensis 30, annus 365.

p.3 Si tempus constet uno vel pluribus mensibus aut annis, una vel pluribus hebdomadibus aut tandem pluribus diebus, et terminus a quo explicite vel implicite assignetur:
n1) Menses et anni sumantur prout sunt in calendario;
n2) Si terminus a quo coincidat cum initio diei, ex. gr., duo vacationum menses a die 15 augusti, primus dies ad explendam numerationem computetur et tempus finiatur incipiente ultimo die eiusdem numeri;
n3) Si terminus a quo non coincidat cum initio diei, ex. gr., decimus quartus aetatis annus, annus novitiatus, octiduum a vacatione sedis episcopalis, decendium ad appellandum, etc., primus dies ne computetur et tempus finiatur expleto ultimo die eiusdem numeri;
n4) Quod si mensis die eiusdem numeri careat, ex. gr., unus mensis a die 30 ianuarii, tunc pro diverso casu tempus finiatur incipiente vel expleto ultimo die mensis;
n5) Si agatur de actibus eiusdem generis statis temporibus renovandis, ex. gr., triennium ad professionem perpetuam post temporariam, triennium aliudve temporis spatium ad electionem renovandam, etc., tempus finitur eodem recurrente die quo incepit, sed novus actus per integrum eundem diem poni potest.

35
Can. 35. Tempus utile illud intelligitur quod pro exercitio aut prosecutione sui iuris ita alicui competit ut ignoranti aut agere non valenti non currat; continuum, quod nullam patitur interruptionem.

TITULUS IV : De rescriptis

36
Can. 36.
p.1 Rescripta tum Sedis Apostolicae tum aliorum Ordinariorum impetrari libere possunt ab omnibus qui expresse non prohibentur.

p.2 Gratiae et dispensationes omne genus a Sede Apostolica concessae etiam censura irretitis validae sunt, salvo praescripto can. 2265, p2, 2275, n3, 2283.

37
Can. 37. Rescriptum impetrari potest pro alio etiam praeter eius assensum; et licet ipse possit gratia per rescriptum concessa non uti, rescriptum tamen valet ante eius acceptationem, nisi aliud ex appositis clausulis appareat.

38
Can. 38. Rescripta quibus gratia conceditur sine interiecto exsecutore, effectum habent a momento quo datae sunt litterae; cetera a tempore exsecutionis.

39
Can. 39. Conditiones in rescriptis tunc tantum essentiales pro eorundem validitate censentur, cum per particulas si, dummodo, vel aliam eiusdem significationis exprimuntur.

40
Can. 40. In omnibus rescriptis subintelligenda est, etsi non expressa, conditio: Si preces veritate nitantur, salvo praescripto can. 45, 1054.

41

Can. 41. In rescriptis quorum nullus est exsecutor, preces veritate nitantur oportet tempore quo rescriptum datum est; in ceteris tempore exsecutionis.

42
Can. 42.
p.1 Reticentia veri, seu subreptio, in precibus non obstat quominus reseriptum vim habeat ratumque sit, dummodo expressa fuerint quae de stylo Curiae sunt ad validitatem exprimenda.

p.2 Nec obstat expositio falsi, seu obreptio, dummodo vel unica causa proposita vel ex pluribus propositis una saltem motiva vera sit.

p.3 Vitium obreptionis vel subreptionis in una tantum parte rescripti aliam non infirmat, si una simul plures gratiae per rescriptum concedantur.

43
Can. 43. Gratia ab una Sacra Congregatione vel Officio Romanae Curiae denegata, invalide ab alia Sacra Congregatione vel Officio aut a loci Ordinario, etsi potestatem habente, conceditur sine assensu Sacrae Congregationis vel Officii quocum vel quibuscum agi coeptum fuit, salvo iure S. Poenitentiariae pro foro interno.

44
Can. 44.
p.1 Nemo gratiam a proprio Ordinario denegatam ab alio Ordinario petat, nulla facta denegationis mentione; facta autem mentione, Ordinarius gratiam ne concedat, nisi habitis a priore Ordinario denegationis rationibus.

p.2 Gratia a Vicario Generali denegata et postea, nulla facta huius denegationis mentione, ab Episcopo impetrata, invalida est; gratia autem ab Episcopo denegata nequit valide, etiam facta denegationis mentione, a Vicario Generali, non consentiente Episcopo, impetrari.

45
Can. 45. Cum rescriptis ad preces alicuius impetratis apponitur clausula: Motu proprio, valent quidem ea, si in precibus reticeatur veritas alioquin necessario exprimenda, non tamen si falsa causa finalis eaque unica proponatur, salvo praescripto can. 1054.

46
Can. 46. Rescripta etiam Motu proprio concessa personae de iure communi inhabili ad consequendam gratiam de qua agitur, itemque edita contra alicuius loci legitimam consuetudinem vel statutum peculiare, vel contra ius alteri iam quaesitum, non sustinentur, nisi expressa derogatoria clausula rescripto apponatur.

47
Can. 47. Rescripta non fiunt irrita ob errorem in nomine personae cui vel a qua conceduntur, aut loci in quo ipsa moratur, aut rei de qua agitur, dummodo iudicio Ordinarii, nulla sit de ipsa persona vel re dubitatio.

48
Can. 48.
p.1 Si contingat ut de una eademque re duo rescripta inter se contraria impetrentur, peculiare, in iis quae peculiariter exprimuntur, praevalet generali.

p.2 Si sint aeque peculiaria aut generalia, prius tempore praevalet posteriori, nisi in altero fiat expressa mentio de priore, aut nisi prior impetrator dolo vel notabili negligentia suo rescripto usus non fuerit.

p.3 Quod si eodem die fuerint concessa nec liqueat uter prior impetraverit, utrumque irritum est, et, si res ferat, rursus ad eum qui rescripta dedit, est recurrendum.

49
Can. 49. Rescripta intelligenda sunt secundum propriam verborum significationem et communem loquendi usum, nec debent ad casus alios praeter expressos extendi.

50
Can. 50. In dubio, rescripta quae ad lites referuntur, vel iura aliis quaesita laedunt, vel adversantur legi in commodum privatorum, vel denique impetrata fuerunt ad beneficii ecclesiastici assecutionem, strictam interpretationem recipiunt; cetera omnia latam.

51
Can. 51. Rescriptum Sedis Apostolicae in quo nullus datur exsecutor, tunc tantum debet Ordinario impetrantis praesentari, cum id in eisdem litteris praecipitur, aut de rebus agitur publicis, aut comprobare conditiones quasdam oportet.

52
Can. 52. Rescripta, quorum paesentationi nullum est definitum tempus, possunt exsecutori exhiberi quovis tempore, modo absit fraus et dolus.

53
Can. 53. Rescripti exsecutor invalide munere suo fungitur, antequam litteras receperit earumque authenticitatem et integritatem recognoverit, nisi praevia earundem notitia ad eum fuerit auctoritate rescribentis transmissa.

54
Can. 54.
p.1 Si in rescripto committatur merum exsecutionis ministerium, exsecutio rescripti denegari non potest, nisi aut manifeste pateat rescriptum vitio subreptionis aut obreptionis nullum esse, aut in rescripto apponantur conditiones quas exsecutori constet non esse impletas, aut qui rescriptum impetravit adeo iudicio exsecutoris, videatur indignus ut aliorum offensioni futura sit gratiae concessio; quod ultimum si accidat, exsecutor, intermissa exsecutione statim ea de re certiorem faciat rescribentem.

p.2 Quod si in rescripto concessio gratiae exsecutori committatur, ipsius est pro suo prudenti arbitrio et conscientia gratiam concedere vel denegare.

55
Can. 55. Exsecutor procedere debet ad mandati normam, et nisi conditiones essentiales in litteris appositas impleverit ac substantialem procedendi formam servaverit, irrita est exsecutio.

56
Can. 56. Exsecutio rescriptorum quae forum externum respiciunt, scripto facienda est.

57
Can. 57.
p.1 Rescriptorum exsecutor potest alium pro suo prudenti arbitrio sibi substituere, nisi substitutio prohibita fuerit, aut substituti persona praefinita.

p.2 Si tamen fuerit electa industria personae, exsecutori non licet alteri committere, nisi actus praeparatorios.

58
Can. 58. Rescripta quaelibet exsecutioni mandari possunt etiam ab exsecutoris successore in dignitate vel officio, nisi fuerit electa industria personae.

59
Can. 59.
p.1 Exsecutori fas est, si quoquo modo in rescriptorum exsecutione erraverit, iterum eadem exsecutioni mandare.

p.2 Quod attinet ad taxas pro rescriptorum exsecutione, servetur praescriptum can. 1507, n1.

60
Can. 60.
p.1 Rescriptum, per peculiarem Superioris actum revocatum, perdurat usque dum revocatio ei, qui illud obtinuit, significetur.

p.2 Per legem contrariam nulla rescripta revocantur, nisi aliud in ipsa lege caveatur, aut lex lata sit a Superiore ipsius rescribentis.

61
Can. 61. Per Apostolicae Sedis aut dioecesis vacationem nullum eiusdem Sedis Apostolicae aut Ordinarii rescriptum perimitur, nisi aliud ex additis clausulis appareat, aut rescriptum contineat potestatem alicui factam concedendi gratiam peculiaribus personis in eodem expressis, et res adhuc integra sit.

62
Can. 62. Si rescriptum contineat non simplicem gratiam, sed privilegium vel dispensationem, serventur insuper praescripta canonum qui sequuntur.

TITULUS V : De privilegiis

63
Can. 63.
p.1 Privilegia acquiri possunt non solum per directam concessionem competentis auctoritatis et per communicationem, sed etiam per legitimam consuetudinem aut praescriptionem.

p.2 Possessio centenaria vel immemorabilis inducit praesumptionem concessi privilegii.

64
Can. 64. Per communicationem privilegiorum, etiam in forma aeque principali, ea tantum privilegia impertita censentur, quae directe, perpetuo et sine speciali relatione ad certum locum aut rem aut personam concessa fuerant primo privilegiario, habita etiam ratione capacitatis subiecti, cui fit communicatio.

65
Can. 65. Cum privilegia acquiruntur per communicationem in forma accessoria, augentur, imminuuntur vel amittuntur ipso facto, si forte augeantur, imminuantur vel cessent in principali privilegiario; secus si acquirantur per communicationem in forma aeque principali.

66
Can. 66.
p.1 Facultates habituales quae conceduntur vel in perpetuum vel ad praefinitum tempus aut certum numerum casuum, accensentur privilegiis praeter ius.

p.2 Nisi in earum concessione electa fuerit industria personae aut aliud expresse cautum sit, facultates habituales, Episcopo aliisve de quibus in can. 198, n1 ab Apostolica Sede concessae, non evanescunt, resoluto iure Ordinarii cui concessae sunt, etiamsi ipse eas exsequi coeperit, sed transeunt ad Ordinarios qui ipsi in regimine succedunt; item concessae Episcopo competunt quoque Vicario Generali.

p.3 Concessa facultas secumfert alias quoque potestates quae ad illius usum sunt necessariae; quare in facultate dispensandi includitur etiam potestas absolvendi a poenis ecclesiasticis, si quae forte obstent, sed ad effectum dumtaxat dispensationis consequendae.

67
Can. 67. Privilegium ex ipsius tenore aestimandum est, nec licet illud extendere aut restringere.

68
Can. 68. In dubio privilegia interpretanda sunt ad normam can. 50 ; sed ea semper adhibenda interpretatio, ut privilegio aucti aliquam ex indulgentia concedentis videantur gratiam consecuti.

69
Can. 69. Nemo cogitur uti privilegio in sui dumtaxat favorem concesso, nisi alio ex capite exsurgat obligatio.

70
Can. 70. Privilegium, nisi aliud constet, censendum est perpetuum.

71
Can. 71. Per legem generalem revocantur privilegia in hoc Codice contenta; ad cetera quod attinet, servetur praescriptum can. 60.

72
Can. 72.
p.1 Privilegia cessant per renuntiationem a competenti Superiore acceptatam.

p.2 Privilegio in sui tantum favorem constituto quaevis persona privata renuntiare potest.

p.3 Concesso alicui communitati, dignitati locove renuntiare privatis personis non licet.

p.4 Nec ipsi communitati seu coetui integrum est renuntiare privilegio sibi dato per modum legis, vel si renuntiatio cedat in Ecclesiae aliorumve praeiudicium.

73
Can. 73. Resoluto iure concedentis, privilegia non exstinguuntur, nisi data fuerint cum clausula: ad beneplacitum nostrum, vel alia aequipollenti.

74
Can. 74. Privilegium personale personam sequitur et cum ipsa exstinguitur.

75
Can. 75. Privilegia realia cessant per absolutum rei vel loci interitum; privilegia vero localia, si locus intra quadraginta annos restituatur, reviviscunt.

76
Can. 76. Per non usum vel per usum contrarium privilegia aliis haud onerosa non cessant; quae vero in aliorum gravamen cedunt, amittuntur, si accedat legitima praescriptio vel tacita renuntiatio.

77
Can. 77. Cessat quoque privilegium, si temporis progressu rerum adiuncta sic, iudicio Superioris, immutentur ut noxium evaserit, aut eius usus illicitus fiat; item elapso tempore vel expleto numero casuum pro quibus privilegium fuit concessum, firmo praescripto can. 207, n2

78
Can. 78. Qui abutitur potestate sibi ex privilegio permissa, privilegio ipso privari meretur; et Ordinarius Sanctam Sedem monere ne omittat, si quis privilegio ab eadem concesso graviter abutatur.

79
Can. 79. Quamvis privilegia, oretenus a Sancta Sede obtenta, ipsi petenti in foro conscientiae suffragentur, nemo tamen potest cuiusvis privilegii usum adversus quemquam in foro externo vindicare, nisi privilegium ipsum sibi concessum esse legitime evincat.

TITULUS VI : De dispensationibus

80
Can. 80. Dispensatio, seu legis in casu speciali relaxatio, concedi potest a conditore legis, ab eius successore vel Superiore, nec non ab illo cui iidem facultatem dispensandi concesserint.

81
Can. 81. A generalibus Ecclesiae legibus Ordinarii infra Romanum Pontificem dispensare nequeunt, ne in casu quidem peculiari, nisi haec potestas eisdem fuerit explicite vel implicite concessa, aut nisi difficilis sit recursus ad Sanctam Sedem et simul in mora sit periculum gravis damni, et de dispensatione agatur quae a Sede Apostolica concedi solet.

82
Can. 82. Episcopi aliique locorum Ordinarii dispensare valent in legibus dioecesanis, et in legibus Concilii provincialis ac plenarii ad normam can. 291, n2, non vero in legibus quas speciatim tulerit Romanus Pontifex pro illo peculiari territorio, nisi ad normam can. 81.

83
Can. 83. Parochi nec a lege generali nec a lege peculiari dispensare valent, nisi haec potestas expresse eisdem concessa sit.

84
Can. 84.
p.1 A lege ecclesiastica ne dispensetur sine iusta et rationabili causa, habita ratione gravitatis legis a qua dispensatur; alias dispensatio ab inferiore data illicita et invalida est.

p.2 Dispensatio in dubio de sufficientia causae licite petitur et potest licite et valide concedi.

85
Can. 85. Strictae subest interpretationi non solum dispensatio ad normam can. 50, sed ipsamet facultas dispensandi ad certum casum concessa.

86
Can. 86. Dispensatio quae tractum habet successivum, cessat iisdem modis quibus privilegium, nec non certa ac totali cessatione causae motivae.


LIBER SECUNDUS.

DE PERSONIS

87
Can. 87. Baptismate homo constituitur in Ecelesia Christi persona cum omnibus christianorum iuribus et officiis, nisi, ad iura quod attinet, obstet obex, ecclesiasticae communionis vinculum impediens, vel lata ab Ecclesia censura.

88

Can. 88.
p.1 Persona quae vicesimum primum aetatis annum explevit, maior est; infra hanc aetatem, minor.

p.2 Minor, si masculus, censetur pubes a decimoquarto, si femina, a duodecimo anno completo.

p.3 Impubes, ante plenum septennium, dicitur infans seu puer vel parvulus et censetur non sui compos; expleto autem septennio, usum rationis habere praesumitur. Infanti assimilantur quotquot usu rationis sunt habitu destituti.

89
Can. 89. Persona maior plenum habet suorum iurium exercitium; minor in exercitio suorum iurium potestati parentum vel tutorum obnoxia manet, iis exceptis in quibus ius minores a patria potestate exemptos habet.

90
Can. 90.
p.1 Locus originis filii, etiam neophyti, est ille in quo, cum filius natus est, domicilium, aut, in defectu domicilii, quasi-domicilium habebat pater vel, si filius sit illegitimus aut postumus, mater.

p.2 Si agatur de filio vagorum, locus originis est ipsemet nativitatis locus; si de exposito, est locus in quo inventus fuit.

91
Can. 91. Persona dicitur: incola, in loco ubi domicilium, advena, in loco ubi quasi-domicilium habet peregrinus, si versetur extra domicilium et quasi-domicilium quod adhuc retinet; vagus, si nullibi domicilium habeat vel quasi-domicilium.

92
Can. 92.
p.1 Domicilium acquiritur commoratione in aliqua paroecia aut quasi-paroecia, aut saltem in dioecesi, vicariatu apostolico, praefectura apostolica; quae commoratio vel coniuncta sit cum animo ibi perpetuo manendi, si nihil inde avocet, vel sit protracta ad decennium completum.

p.2 Quasi-domicilium acquiritur commoratione uti supra, quae vel coniuncta sit cum animo ibi manendi saltem ad maiorem anni partem, si nihil inde avocet, vel sit reapse protracta ad maiorem anni partem.

p.3 Domicilium vel quasi-domicilium in paroecia vel quasi-paroecia dicitur paroeciale; in dioecesi, vicariatu, praefectura, non autem in paroecia vel quasi-paroecia, dioecesanum.

93
Can. 93.
p.1 Uxor, a viro legitime non separata, necessario retinet domicilium viri sui; amens, domicilium curatoris; minor, domicilium illius cuius potestati subiicitur.

p.2 Minor infantia egressus potest quasi-domicilium proprium obtinere; item uxor a viro legitime non separata, legitime autem separata etiam domicilium.

94
Can. 94.
p.1 Sive per domicilium sive per quasidomicilium suum quisque parochum et Ordinarium sortitur.

p.2 Proprius vagi parochus vel Ordinarius est parochus vel Ordinarius loci in quo vagus actu commoratur.

p.3 Illorum quoque qui non habent nisi dioecesanum domicilium vel quasi-domicilium parochus proprius est parochus loci in quo actu commorantur.

95
Can. 95. Domicilium et quasi-domicilium amittitur discessione a loco cum animo non revertendi, salvo praescripto can. 93.

96
Can. 96.
p.1 Consanguinitas computatur per lineas et gradus.

p.2 In linea recta, tot sunt gradus quot generationes, seu quot personae, stipite dempto.

p.3 In linea obliqua, si tractus uterque sit aequalis, tot sunt gradus quot generationes in uno tractu lineae: si duo tractus sint inaequales, tot gradus quot generationes in tractu longiore.

97
Can. 97.
p.1 Affinitas oritur ex matrimonio valido sive rato tantum sive rato et consummato.

p.2 Viget inter virum dumtaxat et consanguineos mulieris, itemque mulierem inter et viri consanguineos.

p.3 Ita computatur ut qui sunt consanguinei viri, iidem in eadem linea et gradu sint affines mulieris, et vice versa.

98
Can. 98.
p.1 Inter varios catholicos ritus ad illum quis pertinet, cuius caeremoniis baptizatus fuit, nisi forte baptismus a ritus alieni ministro vel fraude collatus fuit, vel ob gravem necessitatem, cum sacerdos proprii ritus praesto esse non potuit, vel ex dispensatione apostolica, cum facultas data fuit ut quis certo quodam ritu baptizaretur, quin tamen eidem adscriptus maneret.

p.2 Clerici nullo modo inducere praesumant sive latinos ad orientalem, sive orientales ad latinum ritum assumendum.

p.3 Nemini licet sine venia Apostolicae Sedis ad alium ritum transire, aut, post legitimum transitum, ad pristinum reverti.

p.4 Integrum est mulieri diversi ritus ad ritum viri, in matrimonio ineundo vel eo durante, transire; matrimonio autem soluto, resumendi proprii ritus libera est potestas, nisi iure particulari aliud cautum sit.

p.5 Mos, quamvis diuturnus, sacrae Synaxis ritu alieno suscipiendae non secumfert ritus mutationem.

99
Can. 99. In Ecelesia, praeter personas physicas sunt etiam personae morales, publica auctoritate constitutae, quae distinguuntur in personas morales collegiales et non collegiales, ut ecclesiae, Seminaria beneficia, etc.

100
Can. 100.
p.1 Catholica Ecclesia et Apostolica Sedes moralis personae rationem habent ex ipsa ordinatione divina; ceterae inferiores personae morales in Ecclesia eam sortiuntur sive ex ipso iuris praeseripto sive ex speciali competentis Superioris ecclesiastici concessione data per formale decretum ad finem religiosum vel caritativum.

p.2 Persona moralis collegialis constitui non potest, nisi ex tribus saltem personis physicis.

p.3 Personae morales sive collegiales sive non collegiales minoribus aequiparantur.

101
Can. 101.
p.1 Circa actus personarum moralium collegialium :
n1) Nisi aliud expresse iure communi aut particulari statutum fuerit, id vim iuris habet, quod, demptis suffragis nullis, placuerit parti absolute maiori eorum qui suffragium ferunt, aut, post duo inefficacia scrutinia, parti relative maiori in tertio scrutinio; quod si suffragia aequalia fuerint, post tertium scrutinium praeses suo voto paritatem dirimat aut, si agatur de electionibus et praeses suo voto paritatem dirimere nolit, electus habeatur senior ordine vel prima professione vel aetate;
n2) Quod autem omnes, uti singulos, tangit, ab omnibus probari debet.

p.2 Si de actibus personarum moralium non collegialium agatur, serventur particularia statuta ac normae iuris communis, quae easdem personas respiciunt.

102
Can. 102.
p.1 Persona moralis, natura sua, perpetua est; exstinguitur tamen si a legitima auctoritate supprimatur, vel si per centum annorum spatium esse desierit.

p.2 Si vel unum ex personae moralis collegialis membris supersit, ius omnium in illud recidit.

103
Can. 103.
p.1 Actus, quos persona sive physica sive moralis ponit ex vi extrinseca, cui resisti non possit, pro infectis habentur.
p.2 Actus positi ex metu gravi et iniuste incusso vel ex dolo, valent, nisi aliud iure caveatur; sed possunt ad normam can. 1684-1689 per iudicis sententiam rescindi, sive ad petitionem partis laesae sive ex officio.

104
Can. 104. Error actum irritum reddit, si versetur circa id quod constituit substantiam actus vel recidat in conditionem sine qua non; secus actus valet, nisi aliud iure caveatur; sed in contractibus error locum dare potest actioni rescissoriae ad normam iuris.

105
Can. 105. Cum ius statuit Superiorem ad agendum indigere consensu vel consilio aliquarum personarum:
n1) Si consensus exigatur, Superior contra earundem votum invalide agit; si consilium tantum, per verba, ex. gr.: de consilio consultorum, vel audito Capitulo, parocho, etc., satis est ad valide agendum ut Superior illas personas audiat; quamvis autem nulla obligatione teneatur ad eorum votum, etsi concors, accedendi, multum tamen, si plures audiendae sint personae, concordibus earundem suffragiis deferat, nec ab eisdem, sine praevalenti ratione, suo iudicio aestimanda, discedat;
n2) Si requiratur consensus vel consilium non unius tantum vel alterius personae, sed plurium simul eae personae legitime convocentur, salvo praescripto can. 162, n4, et mentem suam manifestent ; Superior autem pro sua prudentia ac negotiorum gravitate potest eas adigere ad iusiurandum de secreto servando praestandum ;
n3) Omnes de consensu vel consilio requisiti debent ea qua par est reverentia, fide ae sinceritate sententiam suam aperire.

106
Can. 106. Circa praecedentiam inter varias personas seu physicas seu morales, serventur normae quae sequuntur, salvis normis specialibus quae suis in locis traduntur:
n1) Qui alius personam gerit, ex eadem obtinet praecedentiam; sed qui in Conciliis aliisque similibus conventibus procuratorio nomine intersunt, sedent post illos eiusdem gradus qui intersunt nomine proprio;
n2) Cui est auctoritas in personas sive physicas sive morales, eidem ius est praecedentiae supra illas;
n3) Inter diversas personas ecclesiasticas quarum nulla habeat in alias auctoritatem: qui ad gradum potiorem pertinent, praecedunt eis qui sunt inferioris gradus; inter eiusdem gradus personas sed non eiusdem ordinis, qui altiorem ordinem tenet, praecedit iis qui in inferiore sunt positi; si denique ad eundem gradum pertineant eundemque ordinem habeant, praecedit qui prius est promotus ad gradum; si eodem tempore promoti sint, senior ordinatione, nisi iunior ordinatus fuerit a Romano Pontifice; et si eodem tempore ordinem receperint, senior aetate;
n4) In praecedentia diversitas ritus non attenditnur;
n5) Inter varias personas morales eiusdem speciei et gradus, illa praecedit quae est in pacifica quasipossessione praecedentiae et, si de hoc non constet,quae prius in loco, ubi quaestio oritur, instituta est; inter sodales vero alicuius collegii, ius praecedentiae a determinetur ex propriis legitimis constitutionibus;secus ex legitima consuetudine; qua deficiente, ex praescripto iuris communis;
n6) Loci Ordinarii est in sua dioecesi statuere praecedentias inter suos subditos, ratione habita principiorum iuris communis, legitimarum dioecesis consuetudinum et munerum ipsis commissorum; et omnes de praecedentia controversias, etiam inter exemptos, quatenus ii collegialiter cum aliis procedant, componere in casibus urgentioribus, remota omni appellatione in suspensivo, sed sine praeiudicio iuris uniuscuiusque;
n7) Circa personas quae ad Domum pontificalem pertinent, praecedentia moderanda est secundum peculiaria privilegia, regulas et traditiones eiusdem pontificiae Domus.

107
Can. 107. Ex divina institutione sunt in Ecclesia clerici a laicis distincti, licet non omnes clerici sint divinae institutionis; utrique autem possunt esse religiosi.


1917 Codex Iuris Canonici