1917 Codex Iuris Canonici 107

PARS PRIMA : DE CLERICIS

SECTIO I : DE CLERICIS IN GENERE

108
Can. 108.
p.1 Qui divinis ministeriis per primam saltem tonsuram mancipati sunt, clerici dicuntur.

p.2 Non sunt omnes in eodem gradu, sed inter eos sacra hierarchia est in qua alii aliis subordinantur.

p.3 Ex divina institutione sacra hierarchia ratione ordinis constat Episcopis, presbyteris et ministris; ratione iurisdictionis, pontificatu supremo et episcopatu subordinato; ex Ecclesiae autem irnstitutione alii quoque gradus accessere.

109
Can. 109. Qui in ecclesiasticam hierarehiam cooptantur, non ex populi vel potestatis saecularis consensu aut vocatione adleguntur; sed in gradibus potestatis ordinis constituuntur sacra ordinatione; in supremo pontificatu, ipsomet iure divino, adimpleta conditione legitimae electionis eiusdemque acceptationis; in reliquis gradibus iurisdictionis, canonica missione.

110
Can. 110. Quamvis Praelati titulo, honoris causa, a Sede Apostolica etiam nonnulli clerici donentur sine ulla iurisdictione, proprio tamen nomine Praelati in iure dicuntur clerici sive saeculares sive religiosi qui iurisdictionem ordinariam in foro externo obtinent.

TITULUS I : De clericorum adscriptione alicui dioecesi.

111
Can. 111.
p.1 Quemlibet clericum oportet esse vel alicui dioecesi vel alicui religioni adscriptum, ita ut clerici vagi nullatenus admittantur.

p.2 Per receptionem primae tonsurae clericus adscribitur seu, ut aiunt, incardinatur dioecesi pro cuius servitio promotus fuit.

112
Can. 112. Praeter casus de quibus in can. 114, 641, n2, ut clericus alienae dioecesi valide incardinetur, a suo Ordinario obtinere debet litteras ab eodem subscriptas excardinationis perpetuae et absolutae; et ab Ordinario alienae dioecesis litteras ab eodem subscriptas incardinationis pariter perpetuae et absolutae.

113
Can. 113. Excardinationem et incardinationem concedere nequit Vicarius Generalis sine mandato speciali, nec Vicarius Capitularis, nisi post annum a vacatione sedis episcopalis et cum consensu Capituli.

114
Can. 114. Habetur excardinatio et incardinatio, si ab Ordinario alienae dioecesis clericus beneficium residentiale obtinuerit cum consensu sui Ordinarii in scriptis dato, vel cum licentia ab eodem in scriptis concessa e dioecesi discedendi in perpetuum.

115
Can. 115. Etiam per professionem religiosam quis a propria dioecesi excardinatur, ad normam can. 585.

116
Can. 116. Excardinatio fieri nequit sine iustis causis, et effectum non sortitur, nisi incardinatione secuta in alia dioecesi, cuius Ordinarius de eadem priorem Ordinarium quantocius certiorem reddat.

117
Can. 117. Ad incardinationem alieni clerici Ordinarius ne deveniat, nisi:
n1) Necessitas aut utilitas dioecesis id exigat, et salvis iuris praescriptis circa canonicum ordinationis titulum;
n2) Ex legitimo documento sibi constiterit de obtenta legitima excardinatione, et habuerit praeterea a Curia dimittente, sub secreto, si opus sit, de clerici natalibus, vita, moribus ac studiis opportuna testimonia, maxime si agatur de incardinandis clericis diversae linguae et nationis; Ordinarius autem dimittens, graviter onerata eius conscientia, advigilare debet ut testimonia sint veritati conformia;
n3) Clericus iureiurando coram eodem Ordinario eiusve delegato declaraverit se in perpetuum novae dioecesis servitio velle addici ad normam sacrorum canonum.


TITULUS II : De iuribus et privilegiis clericorum.

118
Can. 118. Soli clerici possunt potestatem sive ordinis sive iurisdictionis ecclesiasticae et beneficia ac pensiones ecclesiasticas obtinere.

119
Can. 119. Omnes fideles debent clericis, pro diversis eorum gradibus et muneribus, reverentiam seque sacrilegii delicto commaculant, si quando clericis realem iniuriam intulerint.

120
Can. 120.
p.1 Clerici in omnibus causis sive contentiosis sive criminalibus apud iudicem ecclesiasticum conveniri debent, nisi aliter pro locis particularibus legitime provisum fuerit.

p.2 Patres Cardinales, Legati Sedis Apostolicae, Episcopi etiam titulares, Abbates vel Praelati nullius supremi religionum iuris pontificii Superiores, Officiales maiores Romanae Curiae, ob negotia ad ipsorum munus pertinentia, apud iudicem laicum conveniri nequeunt sine venia Sedis Apostolicae; ceteri privilegio fori gaudentes, sine venia Ordinarii loci in quo causa peragitur; quam tamen licentiam Ordinarius, praesertim cum actor est laicus, ne deneget sine iusta et gravi causa, tum maxime cum controversiae inter partes componendae frustra operam dederit.

p.3 Si nihilominus ab eo qui nullam praehabuerit veniam, conveniantur, possunt, ratione necessitatis, ad vitanda maiora mala comparere, certiore tamen facto Superiore a quo venia obtenta non fuit.

121
Can.121. Clerici omnes a servitio militari, a muneribus et publicis civilibus officiis a statu clericali alienis immunes sunt.

122
Can. 122. Clericis qui creditoribus satisfacere coguntur, salva sint quae ad honestam sui sustentationem, prudenti ecclesiastici iudicis arbitrio, sunt necessaria, firma tamen eorundem obligatione creditoribus quamprimum satisfaciendi.

123
Can. 123. Memoratis privilegiis clericus renuntiare nequit; sed eadem amittit, si ad statum laicalem reducatur aut privatione perpetua iuris deferendi habitum ecclesiasticum plectatur, ad normam can. 213, p1, 2304; recuperat vero, si haec poena remittatur aut ipse rursus inter clericos admittatur.


TITULUS III : De obligationibus clericorum.

124
Can. 124. Clerici debent sanctiorem prae laicis vitam interiorem et exteriorem ducere eisque virtute et recte factis in exemplum excellere.

125
Can. 125. Curent locorum Ordinarii:
n1) Ut clerici omnes poenitentiae sacramento frequenter conscientiae maculas eluant;
n2) Ut iidem quotidie orationi mentali per aliquod tempus incumbant, sanctissimum Sacramentum visitent, Deiparam Virginem mariano rosario colant, conscientiam suam discutiant.

126
Can. 126. Omnes sacerdotes saeculares debent tertio saltem quoque anno spiritualibus exercitiis, per tempus a proprio Ordinario determinandum, in pia aliqua religiosave domo ab eodem designata vacare; neque ab eis quisquam eximatur, nisi in casu particulari, iusta de causa ac de expressa eiusdem Ordinarii licentia.

127
Can. 127. Omnes clerici, praesertim vero presbyteri, speciali obligatione tenentur suo quisque Ordinario reverentiam et obedientiam exhibendi.

128
Can. 128. Quoties et quandiu id, iudicio proprii Ordinarii, exigat Ecelesiae necessitas, ac nisi legitimum impedimentum excuset, suscipiendum est clericis ac fideliter implendum munus quod ipsis fuerit ab Episcopo commissum.

129
Can. 129. Clerici studia, praesertim sacra, recepto sacerdotio, ne intermittant; et in sacris disciplinis solidam illam doctrinam a maioribus traditam et communiter ab Ecclesia receptam sectentur, devitantes profanas vocum novitates et falsi nominis scientiam.

130
Can. 130.
p.1. Expleto studiorum curriculo, sacerdotes omnes, etsi beneficium paroeciale aut canonicale consecuti, nisi ab Ordinario loci ob iustam causam fuerint exempti, examen singulis annis saltem per integrum triennium in diversis sacrarum scientiarum disciplinis, antea opportune designatis, subeant secundum modum ab eodem Ordinario determinandum.

p.2 In collatione officiorum et beneficiorum ecclesiasticorum ratio habeatur eorum, qui, ceteris paribus, in memoratis periculis magis praestiterunt.

131
Can. 131.
p.1 In civitate episcopali et in singulis vicariatibus foraneis saepius in anno, diebus arbitrio Ordinarii loci praestituendis, conventus habeantur quos collationes seu conferentias vocant, de re morali et liturgica; quibus addi possunt aliae exercitationes quas Ordinarius opportunas iudicaverit ad scientiam et pietatem clericorum promovendam.

p.2 Si conventus haberi difficile sit, resolutae quaestiones scriptae mittantur, secundum normas ab Ordinario statuendas.

p.3 Conventui interesse, aut, deficiente conventu scriptam casuum solutionem mittere debent, nisi a loci Ordinario exemptionem antea expresse obtinuerint tum omnes sacerdotes saeculares, tum religiosi licet exempti curam animarum habentes et etiam, si collatio in eorum domibus non habeatur, alii religiosi qui facultatem audiendi confessiones ab Ordinario obtinuerunt.

132
Can. 132.
p.1 Clerici in maioribus ordinibus constituti a nuptiis arcentur et servandae castitatis obligatione ita tenentur, ut contra eandem peccantes sacrilegii quoque rei sint, salvo praescripto can. 214, p1.

p.2 Clerici minores possunt quidem nuptias inire sed, nisi matrimonium fuerit nullum vi aut metu eisdem incusso, ipso iure e statu clericali decidunt.

p.3 Coniugatus qui sine dispensatione apostolica ordines maiores, licet bona fide, suscepit, ab eorundem ordinum exercitio prohibetur.

133
Can. 133.
p.1 Caveant clerici ne mulieres, de quibus suspicio esse possit, apud se retineant aut quoquo modo frequentent.

p.2 Eisdem licet cum illis tantum mulieribus cohabitare in quibus naturale foedus nihil mali permittit suspicari, quales sunt mater, soror, amita et huiusmodi, aut a quibus spectata morum honestas, cum provectiore aetate coniuncta, omnem suspicionem amoveat.

p.3 Iudicium an retinere vel frequentare mulieres, etiam illas in quas communiter suspicio non cadit, in peculiari aliquo casu scandalo esse possit aut incontinentiae aferre periculum, ad Ordinarium loci pertinet, cuius est clericos ab hac retentione vel frequentatione prohibere.

p.4 Contumaces praesumuntur concubinarii.

134
Can.134. Consuetudo vitae communis inter clericos laudanda ac suadenda est, eaque, ubi viget, quantum fieri potest, servanda.

135
Can. 135. Clerici, in maioribus ordinibus constituti, exceptis iis de quibus in can. 213, 214, tenentur obligatione quotidie horas canonicas integre recitandi secundum proprios et probatos liturgicos libros.

136
Can. 136.
p.1 Omnes clerici decentem habitum ecclesiasticum, secundum legitimas locorum consuetudines et Ordinarii loci praescripta, deferant, tonsuram seu coronam clericalem, nisi recepti populorum mores aliter ferant, gestent, et capillorum simplicem cultum adhibeant.

p.2 Annulo ne utantur, nisi id ipsis a iure aut apostolico privilegio sit concessum.
p.3 Clerici minores qui propria auctoritate sine legitima causa habitum ecclesiasticum et tonsuram dimiserint, nec, ab Ordinario moniti, sese intra mensem emendaverint, ipso iure e statu clericali decidunt.

137
Can. 137. A fideiubendo, etiam de bonis propriis, clericus prohibetur, inconsulto loci Ordinario.

138
Can. 138. Clerici ab iis omnibus quae statum suum dedecent, prorsus abstineant: indecoras artes ne exerceant; aleatoriis ludis, pecunia exposita, ne vacent; arma ne gestent, nisi quando iusta timendi causa subsit; venationi ne indulgeant, clamorosant antem nunquam exerceant; tabernas aliaque similia loca sine necessitate aut alia iusta causa ab Ordinario loci probata ne ingrediantur.

139
Can. 139.
p.1 Ea etiam quae, licet non indecora a clericali tamen statu aliena sunt, vitent.

p.2 Sine apostolico indulto medicinam vel chirurgiam ne exerceant; tabelliones seu publicos notarios nisi in Curia ecclesiastica, ne agant; officia publica, quae exercitium laicalis iurisdictionis vel administrationis secumferunt, ne assumant.

p.3 Sine licentia sui Ordinarii ne ineant gestiones bonorum ad laicos pertinentium aut officia saecularia quae secumferant onus reddendarum rationum; procuratoris aut advocati munus ne exerceant, nisi in tribunali ecclesiastico, aut in civili quando agitur de causa propria aut suae ecclesiae; in laicali iudicio criminali, gravem personalem poenam prosequente, nullam partem habeant, ne testimonium quidem sine necessitate ferentes.

p.4.Senatorum aut oratorum legibus ferendis quos deputatos vocant munus ne sollicitent neve acceptent sine licentia Sanctae Sedis in locis ubi pontificia prohibitio intercesserit; idem ne attentent aliis in locis sine licentia tum sui Ordinarii, tum Ordinarii loci in quo electio facienda est.

140
Can. 140. Spectaculis, choreis et pompis quae eos dedecent, vel quibus clericos interesse scandalo sit, praesertim in publicis theatris, ne intersint.

141
Can. 141.
p.1 Saecularem militiam ne capessant voluntarii, nisi cum sui Ordinarii licentia, ut citius liberi evadant, id fecerint; neve intestinis bellis et ordinis publici perturbationibus opem quoquo moda ferant.

p.2 Clericus minor qui contra praescriptum p1 sponte sua militiae nomen dederit, ipso iure e statu clericali decidit.

142
Can. 142. Prohibentur clerici per se vel per alios negotiationem aut mercaturam exercere sive in propriam sive in aliorum utilitatem.

143
Can. 143. Clerici, licet beneficium aut officium residentiale non habeant, a sua tamen dioecesi per notabile tempus sine licentia saltem praesumpta Ordinarii proprii ne discedant.

144
Can. 144. Qui cum licentia sui Ordinarii in aliam dioecesim transierit, suae dioecesi manens incardinatus, revocari potest, iusta de causa et naturali aequitate servata; et etiam Ordinarius alienae dioecesis potest ex iusta causa eidem denegare licentiam ulterioris commorationis in proprio territorio, nisi beneficium eidem contulerit.


TITULUS IV : De officiis ecclesiasticis.

145
Can. 145.
p.1 Officium ecclesiasticum lato sensu est quodlibet munus quod in spiritualem finem legitime exercetur; stricto autem sensu est munus ordinatione sive divina sive ecclesiastica stabiliter constitutum, ad normam sacrorum canonum conferendum, aliquam saltem secumferens participationem ecclesiasticae potestatis sive ordinis sive iurisdictionis.

p.2 In iure officium ecclesiasticum accipitur stricto sensu, nisi aliud ex contextu sermonis appareat.

146
Can. 146. De beneficialibus officiis in specie, praeter canones qui sequuntur, custodiantur insuper praescripta can. 1409 seqq.

CAPUT I : De provisione officiorum ecclesiasticorum.

147
Can.147.
p.1 Officium ecclesiasticum nequit sine provisione canonica valide obtineri.

p.2 Nomine canonicae provisionis venit concessio officii ecclesiastici a competenti auctoritate ecclesiastica ad normam sacroruam canonum facta.

148
Can.148.
p.1 Provisio officii ecclesiastici fit vel per liberam collationem a legitimo Superiore, vel per eius institutionem, si praecesserit praesentatio a patrono aut nominatio, vel per eius confirmationem aut admissionem, si praecesserit electio aut postulatio, vel tandem per simplicem electionem et electi acceptationem, si electio non egeat confirmatione.

p.2 De officiorum provisione per institutionem serventur praescripta can. 1448-1471.

149
Can. 149. Electi, postulati, praesentati vel nominati a quibusvis personis ad ecclesiastica officia ne confirmentur, admittantur, instituantur a Superiore infra Romanum Pontificem, nisi antea fuerint a proprio Ordinario idonei reperti, etiam per examen, si id ius vel officii ratio postulet aut Ordinarius opportunum iudicaverit.

150
Can. 150.
p.1 Provisio officii de iure non vacantis ad normam can. 183, p1, est ipso facto irrita, nec subsequente vacatione convalescit.

p.2 Nec promissio eiusdem officii, quicunque illud promiserit, ullum parit iuridicum effectum.

151
Can. 151. Officium de iure vacans quod forte adhuc ab aliquo illegitime possidetur, conferri potest, dummodo rite secundum sacros canones declaratum fuerit eam possessionem non esse legitimam, et de hac declaratione mentio fiat in litteris collationis.

ART. I. De libera collatione.

152
Can. 152. Loci Ordinarius ius habet providendi officiis ecclesiasticis in proprio territorio, nisi aliud probetur; hac tamen potestate caret Vicarius Generalis sine mandato speciali.

153
Can. 153.
p.1 Ad vacans officium promovendus debet esse clericus, iis qualitatibus praeditus, quae a iure communi vel, particulari aut a lege fundationis ad idem officium requiruntur.

p.2 Assumatur, omnibus perpensis, magis idoneus sine ulla personarum acceptione.

p.3 Cum provisus caret qualitatibus requisitis, provisio est nulla, si ita cautum sit iure communi vel particulari aut lege fundationis; secus est valida, sed per sententiam a legitimo Superiore irritari potest.

154
Can. 154. Officia quae curam animarum sive in foro externo sive in interno secumferunt, clericis nondum sacerdotio initiatis conferri valide nequeunt.

155
Can. 155. Officiorum provisio cui nullus terminus fuit speciali lege praescriptus, nunquam differatur ultra sex menses utiles ab habita notitia vacationis firmo praescripto can. 458.

156
Can. 156.
p.1 Nemini conferantur duo officia incompatibilia.

p.2 Sunt incompatibilia officia quae una simul ab eodem adimpleri nequeunt.

p.3 Firmo praescripto can. 188, n3, concessio alterius officii a Sede Apostolica facta non valet, nisi in supplici libello mentio prioris incompatibilis habeatur, aut clausula derogatoria adiiciatur.

157
Can. 157. Officium vacans per renuntiationem vel per sententiam privationis nequit ab Ordinario, qui renuntiationem acceptavit aut sententiam tulit valide conferri suis aut resignantis familiaribus, consanguineis vel affinibus usque ad secundum gradum inclusive.

158
Can. 158. Qui, alius negligentiam vel impotentiam supplens, officium confert, nullam inde potestatem acquirit in nominatum; sed huius iuridicus status perinde constituitur, ac si provisio ad ordinariam iuris normam peracta fuisset.

159
Can. 159. Cuiuslibet officii provisio scripto consignetur.

ART. II. De electione.

160
Can.160. Romani Pontificis electio unice regitur const. Pii X Vacante Sede Apostolica, 25 Dec. 1904; in aliis electionibus ecclesiasticis serventur praescripta canonum qui sequuntur, et peculiaria, si qua sint, pro singulis officiis legitime statuta.

161
Can. 161. Si cui collegio sit ius eligendi ad vacans officium, electio, nisi aliud iure cautum fuerit, nunquam differatur ultra trimestre utile computandum ab habita notitia vacationis officii; quo termino inutiliter elapso, Superior ecclesiasticus, cui ius confirmandae electionis vel ius providendi successive competit, officio vacanti libere provideat.

162
Can. 162.
p.1. Salvis peculiaribus constitutionibus vel consuetudinibus, collegii praeses, statuto modo, loco ac tempore electoribus convenienti, convocet omnes de collegio; et convocatio, quando personalis esse debet, valet, si fiat vel in loco domicilii aut quasi-domicilii vel in loco commorationis.

p.2 Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens fuerit, electio valet, sed ad eius instantiam debet, probata praeteritione et absentia, a competenti Superiore irritari, etiam secuta confirmatione, dummodo iuridice constet recursum saltem intra triduum ab habita notitia electionis fuisse transmissum.

p.3 Quod si plures quam tertia pars electorum neglecti fuerint, electio est ipso iure nulla.

p.4 Defectus convocationis non obstat, si praetermissi nihilominus interfuerint.

p.5 Si agatur de electione ad officium quod electus ad vitam retinet, convocatio electorum ante officii vacationem nullum habet iuridicum effectum.

163
Can. 163. Convocatione legitime secuta, ius eligendi pertinet ad eos qui praesentes sunt die in convocatione statuto, exclusa facultate ferendi suffragia non solum per epistolam, sed etiam per procuratorem, nisi lege peculiari aliud caveatur.

164
Can. 164. Etsi quis plures ob titulos ius habeat ferendi nomine proprio suffragii, non potest nisi unicum ferre.

165
Can. 165. Nullus collegio extraneus admitti potest ad suffragium, salvis privilegiis legitime quaesitis; secus, electio est ipso facto nulla.

166
Can. 166. Si laici contra canonicam libertatem electioni ecclesiasticae quoquo modo sese immiscuerint, electio ipso iure invalida est.

167
Can. 167.
p.1 Nequeunt suffragium ferre:
n1) Incapaces actus humani;
n2) Impuberes;
n3) Censura vel infamia iuris affecti, post sententiam tamen declaratoriam vel condemnatoriam;
n4) Qui sectae haereticae vel schismaticae nomen dederunt vel publice adhaeserunt;
n5) Carentes voce activa sive ob legitimam iudicis sententiam sive ex iure communi aut particulari.

p.2 Si quis ex praedictis admittatur, eius suffragium est nullum, sed electio valet, nisi constet, eo dempto, electum non retulisse requisitum suffragiorum numerum, aut nisi scienter admissus fuerit excommunicatus per sententiam declaratoriam vel condemnatoriam.

168
Can. 168. Si quis ex electoribus praesens in domo sit in qua fit electio, sed eleetioni ob infirmam valetudinem interesse nequeat, suffragium eius seriptum a scrutatoribus exquiratur, nisi aliter particularibus legibus vel legitimis consuetudinibus fuerit constitutum.

169
Can. 169.
p.1 Suffragium est nullum, nisi fuerit:
n1) Liberum et ideo invalidum est suffragium, si elector metu gravi aut dolo, directe vel indirecte, adactus fuerit ad eligendam certam personam aut plures disiunctive;
n2) Secretum, certum, absolutum, determinatum.

p.2 Conditiones ante electionem suffragio appositae tanquam non adiectae censentur.

170
Can. 170. Sufiragium sibimetipsi nemo valide dare potest.

171
Can. 171.
p.1 Ante electionem per secreta suffragia deputentur, nisi iam propriis statutis deputati sint, e gremio collegii duo saltem scrutatores, qui una cum praeside, si et ipse e gremio collegii sit, iusiurandum interponant de munere fideliter implendo ac de secreto servando circa acta in comitiis, etiam expleta electione.

p.2 Scrutatores curent ut suffragia secreto, diligenter, singillatim et servato praecedentiae ordine ab unoquoque electore ferantur; collectisque ad ultimum suffragiis, coram praeside electionis, secundum formam propriis constitutionibus vel legitimis consuetudinibus statutam, inspiciant an suffragiorum numerus respondeat numero electorum, suffragia ipsa scrutentur palamque faciant quot quisque retulerit.

p.3 Si numerus suffragiorum superet numerum eligentium, nihil est actum.

p.4 Suffragia statim, peracto unoquoque scrutinio, vel post sessionem, si in eadem sessione habeantur plura scrutinia, comburantur.

p.5 Omnia electionis acta ab eo, qui actuarii munere fungitur, accurate describantur, et saltem ab eodem actuario, praeside ac scrutatoribus subscripta, in collegii tabulario diligenter asserventur.

172
Can. 172.
p.1 Electio, nisi aliud iure caveatur, fieri etiam potest per compromissum, si nempe electores, unanimi et scripto consensu, in unum vel plures idoneos sive de gremio sive extraneos ius eligendi pro ea vice transferant, qui nomine omnium ex recepta facultate eligant.

p.2 Si agatur de clericali collegio, compromissarii debent esse sacerdotes, secus electio est invalida.

p.3 Compromissarii debent pro validitate electionis conditiones compromisso appositas, quae non sint contra ius commune, observare; si nullae conditiones additae fuerint, servandum ipsis est ius commune circa electiones; conditiones autem contra ius pro non appositis habeantur.

p.4 Si ab electoribus in unam tantum compromissum fuerit personam, haec nequit seipsam eligere; si plures designati fuerint compromissarii, nemo ex iis proprio consensu potest accedere reliquis ipsum eligentibus ut electionem sui compleat.

173
Can. 173. Cessat compromissum et ius eligendi redit ad compromittentes:
n1) Revocatione a collegio facta, re integra;
n2) Non secuta aut non servata aliqua conditione compromisso apposita;
n3) Electione absoluta, si fuerit nulla.

174
Can. 174. Is electus habeatur et a collegii praeside proclametur, qui requisitum suffragiorum numerum retulerit, ad normam can. 101, p1, n1.

175
Can. 175. Electio illico intimanda est electo, qui debet saltem intra octiduum utile a recepta intimatione manifestare utrum electioni consentiat, an eidem renuntiet; secus omne ius ex electione quaesitum amittit.

176
Can. 176.
p.1 Si electus renuntiaverit, omne ius ex electione quaesitum amittit, etsi renuntiationis eum postea poeniteat; sed rursus eligi potest; collegium autem intra mensem a cognita renuntiatione ad novam electionem procedere debet.

p.2 Acceptatione electionis electus, si confirmatione non egeat, plenum ius statim obtinet; secus non acquirit nisi ius ad rem.

p.3 Ante acceptam confirmationem ipsi praetextu electionis non licet. sese immiscere admignistrationi officii sive in spiritualibus sive in temporalibus, et actus ab eo forte positi nulli sunt.

177
Can. 177.
p.1 Electus, si electio confirmatione indigeat, saltem intra octiduum a die acceptatae electionis confirmationem a competenti Superiore petere per se vel per alium debet; secus omni iure privatur nisi probaverit se a petenda confirmatione iusto impedimento fuisse detentum.

p.2 Superior, si electum repererit idoneum, et electio ad normam iuris fuerit peracta, nequit confirmationem denegare.

p.3 Confirmatio in scriptis dari debet.

p.4 Recepta confirmatione, electus obtinet plenum ius in officio, nisi aliud in iure caveatur.

178
Can. 178. Si electio intra praescriptum tempus peracta non fuerit, aut collegium iure eligendi privetur in poenam, libera officii provisio ad eum Superiorem devolvitur, a quo confirmanda esset electio vel cui ius providendi successive competit.

ART. III. De postulatione.

179
Can. 179.
p.1 Si electioni illius quem electores aptiorem putent ac praeferant, impedimentum obest, super quo dispensari possit ac soleat, suis ipsi suffragiis eum possunt, nisi aliud iure caveatur, a competenti Superiore postulare, etsi agatur de officio, pro quo electus confirmatione non egeat.

p.2 Compromissarii postulare nequeunt, nisi id in mandato aut compromisso fuerit expressum.

180
Can. 180.
p.1 Ut postulatio vim habeat, pro ea stet oportet maior suffragiorum pars, imo, si cum electione concurrat, saltem duae tertiae partes requiruntur.

p.2 Suffragium pro postulatione exprimi debet per verbum: postulo, aut aequivalens; formula: eligo vel postulo, aut aequipallens, valet pro electione, si impedimentum non exsistat, secus pro postulatione.

181
Can. 181.
p.1 Postulatio saltem intra octiduum mitti debet ad Superiorem ad quem pertinet electionem confirmare, si facultatem habeat ab impedimento dispensandi; secus ad Romanum Pontificem aut ad alium habemtem facultatem.

p.2 Si intra praescriptum tempus postulatio missa non fuerit, ipso facto nulla evadit et electores pro ea vice privantur iure eligendi aut postulandi, nisi probent se a mittenda postulatione iusto detentos fuisse impedimento.

p.3 Per postulationem nullum ius postulato acquiritur et Superiori licet eandem repellere.

p.4 Praesentatam Superiori postulationem electores revocare non
possunt, nisi Superiore consentiente.

182
Can. 182.
p.1 Reiecta a Superiore postulatione, ius eligendi ad collegium redit, nisi electores scienter illum postulaverint qui tali detinetur impedimento in quo nequeat aut non soleat dispensari; tunc enim provisio ad Superiorem pertinet.

p.2 Quod si postulat admissa fuerit, id significetur postulato qui respondere debet ad normam can.175.

p.3 Si eam acceptet, plenum ius in officio eidem statim acquiritur.

CAPUT II : De amissione officiorum ecclesiasticorum.

183
Can. 183.
p.1 Amittitur officium ecclesiasticum renuntiatione, privatione, amotione, translatione lapsu temporis praefiniti.

p.2 Resoluto quovis modo iure Superioris a quo fuerat concessum, officium ecclesiasticum non amittitur, nisi lex aliud caveat aut nisi in concessione habeatur clausula: ad beneplacitum nostrum, vel alia aequipollens.

184
Can. 184. Quisque sui compos potest officio ecclesiastico iusta de causa renuntiare, nisi speciali prohibitione renuntiatio sit ipsi interdicta.

185
Can. 185. Renuntiatio ex metu gravi, iniuste incusso,dolo aut errore substantiali vel simoniace facta irrita est ipso iure.

186
Can. 186. Renuntiatio, ut valida sit, fieri debet a renuntiante aut scripto aut oretenus coram duobus testibus aut etiam per procuratorem speciali mandato munitum; et scriptum renuntiationis documentum in Curia deponatur.

187
Can. 187.
p.1 Renuntiatio generatim, ut valeat, ei fieri debet a quo est acceptanda, vel, si acceptatione non egeat, a quo clericus officium accepit vel qui eiusdem locum tenet.

p.2 Quare si officium per confirmationem, admissionem vel institutionem collatum fuerit, renuntiatio fieri debet Superiori ad quem de iure ordinario confirmatio, admissio vel institutio spectat.

188
Can. 188. Ob tacitam renuntiationem ab ipso iure admissam quaelibet officia vacant ipso facto et sine ulla declaratione, si clericus:
n1) Professionem religiosam emiserit, salvo, circa beneficia, praescripto can. 584;
n2) Intra tempus utile iure statutum vel, deficiente iure, ab Ordinario determinatum, de officio provisus illud adire neglexerit;
n3) Aliud officium ecclesiasticum cum priore incompatibile acceptaverit et eiusdem pacificam possessionem obtinuerit;
n4) A fide catholica publice defecerit;
n5) Matrimonium, etiam civile tantum, ut aiunt, contraxerit;
n6) Contra praescriptum can.141, p1 militiae saeculari nomen sponte dederit;
n7) Habitum ecclesiasticum propria auctoritate sine iusta causa deposuerit, nec illum, ab Ordinario monitus, intra mensem a monitione recepta resumpserit;
n8) Residentiam, qua tenetur, illegitime deseruerit et receptae Ordinarii monitioni, legitimo impedimento non detentus, intra congruum tempus ab Ordinario praefinitum, nec paruerit nec responderit.

189
Can.189.
p.1 Superiores sine iusta et proportionata causa renuntiationes ne acceptent.
p.2 Renuntiationem Ordinarius loci intra mensem vel admittat vel reiiciat.

190
Can. 190.
p.1 Officium, renuntiatione legitime facta et acceptata, vacat postquam renuntianti significata est acceptatio.

p.2 Renuntians in officio permaneat donec de Superioris acceptatione certum nuntium acceperit.

191 Can. 191.
p.1 Semel legitime facta renuntiatione, non datur amplius poenitentiae locus, licet renuntians possit offcium ex alio titulo consequi.

p.2 Acceptata renuntiatio tempestive nota fiat iis qui aliquod ius in officii provisionem habent.

192
Can. 192.
p.1 Privatio officii incurritur sive ipso iure, sive ex facto legitimi Superioris.

p.2 Si agatur de officio inamovibili, Ordinarius nequit clericum eodem privare, nisi mediante processu ad normam iuris.

p.3 Si de amovibili, privatio decerni ab Ordinario potest ex qualibet iusta causa, prudenti eius arbitrio, etiam citra delictum, naturali aequitate servata, sed certum procedendi modum sequi minime tenetur salvo canonum praescripto circa paroecias amovibiles; privatio tamen effectum non habet, nisi postquam fuerit a Superiore intimata; et ab Ordinarii decreto datur recursus ad Sedem Apostolicam, sed in devolutivo tantum.

193
Can.193.
p.1 Translatio ab uno ad aliud officium ecclesiasticum ab eo tantum perfici potest, qui ius habet tum acceptandi renuntiationem, tum removendi a primo officio et promovendi ad alterum.

p.2 Ad translationem, si de consensu clerici fiat quaelibet iusta causa sufficit; si invito clerico, eadem fere causa requiritur idemque procedendi modus ac pro privatione, firmo praescripto can. 2162-2167, quod ad translationem attinet parochorum.

194
Can.194.
p.1 In translatione prius officium vacat cum clericus alterius possessionem canonice capit, nisi aliud a iure cautum sit vel a legitimo Superiore praescriptum.

p.2 Reditus prioris officii translatus percipit, donec aliud occupaverit.

195
Can.195. Qui clericum ad officium elegerunt vel postulaverunt aut praesentaverunt, nequeunt eundem officio privare aut ab eo revocare seu amovere aut ad aliud transferre.


TITULUS V : De potestate ordinaria et delegata.

196
Can. 196. Potestas iurisdictionis seu regiminis quae ex divina institutione est in Ecclesia, alia est fori externi, alia fori interni, seu conscientiae, sive sacramentalis sive extra-sacramentalis.

197
Can. 197.
p.1 Potestas iurisdictionis ordinaria ea est quae ipso iure adnexa est officio; delegata, quae commissa est personae.

p.2 Potestas ordinaria potest esse sive propria sive vicaria.

198
Can. 198.
p.1 In iure nomine Ordinarii intelliguntur, nisi quis expresse excipiatur, praeter Romanum Pontificem, pro suo quisque territorio Episcopus residentialis, Abbas vel Praelatus nullius eorumque Vicarius Generalis, Administrator, Vicarius et Praefectus Apostolicus, itemque ii qui praedictis deficientibus interim ex iuris praescripto aut ex probatis constitutionibus succedunt in regimine, pro suis vero subditis Superiores maiores in religionibus clericalibus exemptis.

p.2 Nomine autem Ordinarii loci seu locorum veniunt omnes recensiti, exceptis Superioribus religiosis.

199
Can. 199.
p.1 Qui iurisdictionis potestatem habet ordinariam, potest eam alteri ex toto vel ex parte delegare, nisi aliud expresse iure caveatur.

p.2 Etiam potestas iurisdictionis ab Apostolica Sede delegata subdelegari potest sive ad actum, sive etiam habitualiter, nisi eleca fuerit industria personae aut subdelegatio prohibita.

p.3 Potestas delegata ad universitatem negotiorum ab eo qui infra Romanum Pontificem habet ordinariam potestatem, potest in singulis casibus subdelegari.

p.4 ln aliis casibus potestas iurisdictionis delegata subdelegari potest tantummodo ex concessione expresse facta, sed articulum aliquem non iurisdictionalem etiam sine expressa commissione iudices delegati possunt subdelegare.

p.5 Nulla subdelegata potestas potest iterum subdelegari, nisi id expresse concessum fuerit.

200
Can. 200.
p.1 Potestas iurisdictionis ordinaria et ad universitatem negotiorum delegata, late interpretanda est; alia quaelibet stricte; cui tamen delegata potestas est, ea quoque intelliguntur concessa, sine quibus eadem exerceri non posset.

p.2 Ei, qui delegatum se asserit, incumbit onus grobandae delegationis.

201
Can. 201.
p.1 Potestas iurisdictionis potest in solos subditos directe exerceri.

p.2 Iudicialis potestas tam ordinaria quam delegata exerceri nequit in proprium commodum aut extra territorium, salvis praescriptis can. 401 p1, 881 p2 et 1637.

p.3 Nisi aliud ex rerum natura aut ex iure constet, potestatem iurisdictionis voluntariam seu non-iudicialem quis exercere potest etiam in proprium commodum, aut extra territorium exsistens, aut in subditum e territorio absentem.

202
Can. 202.
p.1 Actus potestatis iurisdictionis sive ordinariae sive delegatae collatae pro foro externo, valet quoque pro interno, non autem e converso.

p.2 Potestas collata pro foro interno exerceri potest etiam in foro interno extra-sacramentali, nisi sacramentale exigatur.

p.3 Si forum, pro quo potestas data est, expressum non fuerit, potestas intelligitur concessa pro utroque foro, nisi ex ipsa rei natura aliud constet.

203
Can. 203.
p.1 Delegatus qui sive circa res sive circa personas mandati sui fines excedit, nihil agit.

p.2 Hos tamen excessisse non intelligitur delegatus, qui alio modo ac deleganti placuerit, ea ad quae delegatus est, peragit, nisi modus ipse fuerit a delegante praeseriptus tanquam conditio.

204
Can. 204.
p.1 Quod quis Superiorem adit, inferiore praetermisso, non idcirco voluntaria suspenditur inferioris potestas, sive haec ordinaria fuerit sive delegata.

p.2 Attamen rei ad Superiorem delatae ne se immisceat inferior, nisi ex gravi urgentique causa; et hoc in casu statim Superiorem de re moneat.

205
Can. 205.
p.1 Si plures iurisdictionem delegatam obtinuerint pro eodem negotio, et dubitetur utrum delegatio facta fuerit in solidum an collegialiter, praesumitur facta in solidum in re voluntaria, collegialiter in re iudiciali.

p.2 Pluribus in solidum delegatis, qui antea negotium occupavit, alios ab eodem excludit, nisi aut posthac impediatur aut nolit ulterius in negotio procedere.

p.3 Pluribus collegialiter delegatis, omnes simul pro actorum validitate in negotio expediendo procedere debent, nisi in mandato aliud cautum sit.

206
Can. 206. Pluribus successive delegatis, ille negotium expedire debet cuius mandatum anterius est nec posteriore rescripto expresse abrogatum fuit.

207
Can. 207.
p.1 Potestas delegata exstinguitur, expleto mandato; elapso tempore aut exhausto numero casuum pro quo concessa fuit; cessante causa finali delegationis; revocatione delegantis delegato directe intimata aut renuntiatione delegati deleganti directe intimata et ab eodem acceptata; non autem resoluto iure delegantis, nisi in duobus casibus de quibus in can. 61.

p.2 Sed potestate pro foro interno concessa, actus per inadvertentiam positus, elapso tempore vel exhausto casuum numero, validus est.

p.3 Pluribus collegialiter delegatis, si unus deficiat, aliorum quoque delegatio exspirat, nisi aliud ex tenore delegationis constet.

208
Can. 208. Ad normam can. 183, p2, potestas ordinaria non exstinguitur resoluto iure concedentis officium cui adnexa est; sed cessat, amisso officio; silet, legitima appellatione interposita, nisi forte appellatio sit tantum in devolutivo, firmo praescripto can. 2264, 2284.

209
Can. 209. In errore communi aut in dubio positivo et probabili sive iuris sive facti, iurisdictionem supplet Ecclesia pro foro tum externo tum interno.

210
Can. 210. Potestas ordinis, a legitimo Superiore ecclesiastico sive adnexa officio sive commissa personae, nequit aliis demandari, nisi id expresse fuerit iure vel indulto concessum.



1917 Codex Iuris Canonici 107