1917 Codex Iuris Canonici 487
487
Can. 487. Status religiosus seu stabilis in communi vivendi modus, quo fideles, praeter communia praecepta, evangelica quoque consilia servanda per vota obedientiae, castitatis et paupertatis suscipiunt, ab omnibus in honore habendus est.
488
Can. 488. In canonibus qui sequuntur, veniunt notnine:
n1) Religionis, societas, a legitima ecclesiastica auctoritate approbata, in qua sodales, secundum proprias ipsius societatis leges, vota publica, perpetua vel temporaria, elapso tamen tempore renovanda, nuncupant, atque ita ad evangelicam perfectionem tendunt ;
n2) Ordinis, religio in qua vota sollemnia nuncupantur; Congregntionis monasticae, plurium monasteriorum sui iuris inter se coniunctio sub eodem Superiore; religionis exemptae, religio sive votorum sollemnium sive simplicium, a iurisdictione Ordinarii loci subducta; Congregationis religiosae vel Congregationis simpliciter, religio in qua vota dumtaxat simplicia sive perpetua sive temporaria emittuntur;
n3) Religionis iuris pontificii, religio quae vel approbationem vel saltem laudis decretum ab Apostolica Sede est consecuta; iuris dioecesani, religio quae ab Ordinariis erecta, hoc laudis decretum nondum obtinuit;
n4) Religionis clericalis, religio cuius plerique sodales sacerdotio augentur; secus est laicalis;
n5) Domus religiosae, domus alicuius religionis in genere; domus regutaris, domus Ordinis; domus formatae, domus religiosa in qua sex saltem religiosi professi degunt, quorum, si agatur de religione clericali, quatuor saltem sint sacerdotes;
n6) Provinciae, plurium religiosarum domorum inter se coniunctio sub eodem Superiore, partem eiusdem religionis constituens;
n7) Religiosorum, qui vota nuncuparunt in aliqua religione; religiosorum votorum simplicium, qui in Congregatione religiosa; regularium, qui in Ordine; sororum, religiosae votorum simplicium; monialium, religiosae votorum sollemnium aut, nisi ex rei natura vel ex contextu sermonis aliud constet, religiosae quarum vota ex instituto sunt sollemnia, sed pro aliquibus locis ex Apostolicae Sedis praescripto sunt simplicia;
n8) Superiorum maiorum, Abbas Primas, Abbas Superior Congregationis monasticae, Abbas monasterii sui iuris, licet ad monasticam Congregationem pertinentis, supremus religionis Moderator, Superior provincialis, eorundem vicarii aliique ad instar provincialium potestatem habentes.
489
Can. 489. Regulae et particulares constitutiones singularum religionum, canonibus huius Codicis non contrariae, vim suam servant; quae vero eisdem opponuntur, abrogatae sunt.
490
Can. 490. Quae de religiosis statuuntur, etsi masculino vocabulo expressa, valent etiam pari iure de mulieribus, nisi ex contextu sermonis vel ex rei natura aliud constet.
491
Can. 491.
p.1. Religiosi praecedunt laicis; religiones clericales, laicalibus; canonici regulares, monachis; monachi, ceteris regularibus; regulares, Congregationibus religiosis; Congregationes iuris pontificii, Congregationibus iuris dioecesani; in eadem specie servetur praescriptum can. 106, n5.
p.2 At clerus saecularis praecedit tum laicis tum religiosis extra eorum ecclesias atque etiam in eorum ecclesiis, si agatur de religione laicali; Capitulum vero cathedrale vel collegiale eisdem praecedit ubique locorum.
492
Can. 492.
p.1 Episcopi, non autem Vicarius Capitularis vel Vicarius Generalis, condere possunt Congregationes religiosas; sed eas ne condant neve condi sinant, inconsulta Sede Apostolica; quod si agatur de tertiariis in communi viventibus, requiritur praeterea ut a supremo Moderatore primi Ordinis suae religioni aggregentur.
p.2 Congregatio iuris dioecesani, quamvis decursu temporis in plures dioeceses diffusa, usque tamen dum pontificiae approbationis aut laudis testimonio caruerit, remanet dioecesana, Ordinariorum iurisdictioni ad normam iuris plane subiecta.
p.3 Nec nomen nec habitus religionis iam constitutae assumi potest ab iis qui ad illam legitime non pertinent aut a nova religione.
493
Can. 493. Quaelibet religio etiam iuris dioecesani tantum, semel legitime condita, etiamsi unica domo constet, supprimi nequit nisi a Sancta Sede, cui etiam reservatur de bonis in casu statuere, semper tamen salva offerentium voluntate.
494
Can. 494.
p.1 Religionem pontificii iuris in provincias dividere, constitutas iam provincias coniungere vel aliter circumscribere, novas condere conditasve supprimere, monasteria sui iuris a monastica Congregatione separare et alii unire, ad unam pertinet Sedem Apostolicam.
p.2 Exstincta provincia, de eius bonis statuere, salvis iustitiae legibus et fundatorum voluntate, spectat, nisi constitutiones aliud caveant, ad Capitulum generale vel, extra tempus Capituli, ad Moderatorem generalem cum suo Consilio.
495
Can. 495.
p.1 Congregatio religiosa iuris dioecesani in alia dioecesi domos constituere non potest, nisi consentiente utroque Ordinario, tum loci ubi est domus princeps, tum loci quo velit commigrare; Ordinarius autem loci unde excedit, consensum sine gravi causa ne deneget.
p.2 Si ad dioeceses alias eam propagari accidat, nihil de ipsius legibus mutari liceat, nisi de consensu singulorum Ordinariorum quorum in dioecesibus aedes habeat, salvis iis quae, ad normam can. 492, p1, Sedi Apostolicae fuere subiecta.
496
Can. 496. Nulla religiosa domus erigatur, nisi iudicari prudenter possit vel ex reditibus propriis vel ex consuetis eleemosynis vel alio modo congrue sodalium habitationi et sustentationi provisum iri.
497
Can. 497.
p.1 Ad erigendam domum religiosam exemptam, sive formatam sive non formatam, aut monasterium monialium, aut in locis Sacrae Congregationi de Prop. Fide subiectis quamlibet religiosam domum, requiritur beneplacitum Sedis Apostolicae et Ordinarii loci consensus in scriptis datus; secus, satis est Ordinarii venia.
p.2 Constituendae novae domus permissio facultatem secumfert pro religionibus clericalibus habendi ecclesiam vel publicum oratorium domui adnexum, salvo praescripto can. 1162, p4, et sacra ministeria peragendi, servatis de iure servandis; pro omnibus religionibus, pia opera exercendi religionis propria, salvis conditionibus in ipsa permissione appositis.
p.3 Ut aedificentur et aperiantur schola, hospitium vel similis rationis aedes separata a domo etiam exempta, necessaria est et sufficit specialis Ordinarii scripta licentia.
p.4 Ut constituta domus in alios usus convertatur, eaedem sollemnitates requiruntur de quibus in p1, nisi agatur de conversione quae, salvis fundationis legibus, ad internum regimen et disciplinam religiosam dumtaxat referatur.
498
Can. 498. Domus religiosa sive formata sive non formata, si ad religionem exemptam pertineat, supprimi nequit sine beneplacito apostolico; si ad Congregationem iuris pontificii non exemptam, supprimi potest a supremo Moderatore, consentiente Ordinario loci; si ad Congregationem iuris dioecesani, sola Ordinarii loci auctoritate, audito Congregationis Moderatore, salvo praescripto can. 493, si de unica domo agatur, salvoque iure recursus in suspensivo ad Sedem Apostolicam.
CAPUT I : De Superioribus et de Capitulis.
499
Can. 499.
p.1 Religiosi omnes, tanquam supremo Superiori, subduntur Romano Pontifici cui obedire tenentur etiam vi voti obedientiae.
p.2 Cardinalis Protector cuiuslibet religionis, nisi aliud expresse cautum fuerit in peculiaribus casibus, iurisdictione in religionem aut in singulos sodales non pollet, nec potest se interiori disciplinae et bonorum administrationi immiscere, sed eius est tantummodo bonum religionis consilio et patrocinio promovere.
500
Can. 500.
p.1 Subduntur quoque religiosi Ordinario loci, iis exceptis qui a Sede Apostolica exemptionis privilegium consecuti sunt, salva semper potestate quam ius etiam in eos locorum Ordinariis concedit.
p.2 Moniales quae sub iurisdictione Superiorum regularium ex praescripto constitutionum sunt, Ordinario loci subduntur tantum in casibus iure expressis.
p.3 Nulla virorum religio sine speciali apostolico indulto potest sibi subditas habere religiosas Congregationes mulierum aut earum religiosarum curam et directionem retinere sibi specialiter commendatam.
501
Can. 501.
p.1 Superiores et Capitula, ad normam constitutionum et iuris communis, potestatem habent dominativam in subditos; in religione autem clericali exempta, habent iurisdictionem ecclesiasticam tam pro foro interno, quam pro externo.
p.2 Superioribus quibuslibet districte prohibetur quominus in causis ad S. Officium spectantibus se intromittant.
p.3 Abbas Primas et Superior Congregationis monasticae non habent omnem potestatem et iurisdictionem quam ius commune tribuit Superioribus maioribus, sed eorum potestas et iurisdictio desumenda est ex propriis constitutionibus et ex peculiaribus Sanctae Sedis decretis, firmo praescripto can. 655, 1594, p4.
502
Can. 502. Supremus religionis Moderator potestatem obtinet in omnes provincias, domos, sodales religionis, exercendam secundum constitutiones; alii Superiores ea gaudent intra fines sui muneris.
503
Can. 503. Superiores maiores in religionibus clericalibus exemptis possunt notarios constituere, sed tantum pro negotiis ecclesiasticis suae religionis.
504
Can. 504. Firmis propriis cuiusvis religionis constitutionibus quae provectiorem aetatem aliaque potiora requisita exigant, ad munus Superioris maioris inhabiles sunt qui eandem religionem professi non sunt a decem saltem annis a prima professione computandis, non sunt ex legitimo matrimonio nati et annos quadraginta non expleverunt, si agatur de supremo religionis Moderatore aut de Antistita in monialium monasterio; annos triginta, si de aliis Superioribus maioribus.
505
Can. 505. Superiores maiores sint temporarii, nisi aliter ferant constitutiones; Superiores autem minores locales ne constituantur ad tempus ultra triennium; quo exacto, possunt ad idem munus iterum assumi, si constitutiones ita ferant, sed non tertio immediate in eadem religiosa domo.
506
Can. 506.
p.1 Antequam ad Superiorum maiorum electionem deveniatur in religionibus virorum, omnes et singuli e Capitulo iureiurando promittant se electuros quos secundum Deum eligendos esse existimaverint.
p.2 In monasteriis monialium, comitiis eligendae Antistitae praesit, quin tamen clausuram ingrediatur, Ordinarius loci aut eius delegatus cum duobus sacerdotibus scrutatoribus, si moniales eidem subiectae sint; secus, Superior regularis; sed etiam hoc in casu Ordinarius tempestive moneri debet de die et hora electionis, cui potest una cum Superiore regulari per se ipse vel per alium assistere et, si assistat, praeesse.
p.3 In scrutatores ne assumantur ipsarum monialium confessarii ordinarii.
p.4 In mulierum Congregationibus electioni Antistitae generalis praesideat per se vel per alium Ordinarius loci, in quo electio peragitur; cui, si agatur de Congregationibus iuris dioecesani, peractam electionem confirmare vel rescindere integrum est pro conscientiae officio.
507
Can. 507.
p.1 In electionibus quae a Capitulis fiunt, servetur ius commune de quo in can. 160-182, praeter cuiusque religionis constitutiones eidem non contrarias.
p.2 Caveant omnes a directa vel indirecta suffragiorum procuratione tam pro seipsis quam pro aliis.
p.3 Postulatio admitti potest solum in casu extraordinario et dummodo in constitutionibus non prohibeatur.
508
Can. 508. In sua quisque domo Superiores commorentur nec ab eadem discedant, nisi ad normam constitutionum.
509
Can. 509.
p.1 Omnis Superior debet notitiam et exsecutionem decretorum Sanctae Sedis, quae religiosos respiciunt, suos inter subditos promovere.
p.2 Curent Superiores locales:
n1) Ut saltem semel in anno, statis diebus, publice legantur propriae constitutiones, itemque decreta quae publice legenda Sancta Sedes praescribet;
n2) Ut saltem bis in mense, firmo praescripto can. 565, p2, christianae catechesis habeatur instructio pro conversis et familiaribus, audientium conditioni accommodata, et, praesertim in religionibus laicalibus, pia ad omnes de familia exhortatio.
510
Can. 510. Abbas Primas, Superior Congregationis monasticae et cuiusvis religionis iuris pontificii Moderator supremus debet quinto quoque anno vel saepius, si ita ferant constitutiones, relationem de statu religionis ad Sanctam Sedem per documentum mittere, subsignatum a se cum suo Consilio et, si agatur de Congregatione mulierum, etiam ab Ordinario loci in quo suprema Antistita cum suo Consilio residet.
511
Can. 511. Maiores religionum Superiores quos ad hoc munus constitutiones designant, temporibus in eisdem definitis, omnes domos sibi subiectas visitent per se, vel per alios, si fuerint legitime impediti.
512
Can. 512.
p.1 Ordinarius loci per se vel per alium quinto quoque anno visitare debet:
n1) Singula monialium monasteria quae sibi vel Sedi Apostolicae immediate subiecta sunt;
n2) Singulas domos sive virorum sive mulierum Congregationis iuris dioecesani.
p.2 Visitare quoque eodem tempore debet:
n1) Monasteria monialium, quae regularibus subduntur, circa ea quae clausurae legem spectant; imo etiam circa alia omnia, si Superior regularis ea a quinque annis non visitaverit;
n2) Singulas domos Congregationis clericalis iuris pontificii etiam exemptae, in iis quae pertinent ad ecclesiam, sacrarium, oratorium publicum, sedem ad sacramentum poenitentiae;
n3) Singulas domos Congregationis laicalis iuris pontificii non solum in iis, de quibus in superiore numero, sed etiam in aliis, quae internam disciplinam spectant, ad normam tamen can. 618, p2, n2.
p.3 Quod ad bonorum administrationem attinet, serventur praescripta can. 532-535.
513
Can. 513.
p.1 Visitator ius et officium habet interrogandi religiosos quos oportere iudicaverit et cognoscendi de iis quae ad visitationem spectant; omnes autem religiosi obligatione tenentur respondendi secundum veritatem, nec Superioribus fas est quoquo modo eos ab hac obligatione avertere aut visitationis scopum aliter impedire.
p.2 A decretis Visitatoris recursus datur in devolutivo tantum, nisi Visitator ordine iudiciario processerit.
514
Can. 514.
p.1 In omni religione clericali ius et officium Superioribus est per se vel per alium aegrotis professis, novitiis, aliisve in religiosa domo diu noctuque degentibus causa famulatus aut educationis aut hospitii aut infirmae valetudinis, Eucharisticum Viaticum et extremam unctionem ministrandi.
p.2 In monialium domo idem ius et officium habet ordinarius confessarius vel qui eius vices gerit.
p.3 In alia religione laicali hoc ius et officium spectat ad parochum loci vel ad cappellanum quem Ordinarius parocho suffecerit ad normam can. 464, p2.
p.4 In funeribus servetur praescriptum can. 1221. 1230, p5.
515
Can. 515. Prohibentur tituli dignitatum vel officiorum mere honorifici; soli, si id permittant constitutiones, tolerantur tituli officiorum maiorum, quibus religiosi in propria religione reapse functi sint.
516
Can. 516.
p.1 Supremus religionis aut monasticae Congregationis Moderator, Superior provincialis et localis saltem formatae domus habeant suos consiliarios, quorum consensum aut consilium exquirant ad normam constitutionum et sacrorum canonum.
p.2 Sint etiam pro administratione bonorum temporalium oeconomi: generalis qui religionis universae bona administret, provincialis qui provinciae, localis qui singularum domorum; qui omnes officio suo fungantur sub directione Superioris.
p.3 Oeconomi generalis et provincialis munus gerere Superior ipse non potest; munus vero oeconomi localis, quamvis melius a munere Superioris distinguatur, componi tamen cum eo potest, si necessitas id exigat.
p.4 Si de modo oeconomos eligendi constitutiones sileant, a Superiore maiore cum consensu sui Consilii eligantur.
517
Can. 517.
p.1 Quaevis virorum religio iuris pontificii procuratorem generalem habeat, qui, secundum constitutiones designatus, negotia propriae religionis apud Sanctam Sedem pertractet.
p.2 Antequam praescriptum in constitutionibus tempus exspiret, ne amoveatur, inconsulta Sede Apostolica.
CAPUT II : De confessariis et cappellanis.
518
Can. 518.
p.1 In singulis religionis clericalis domibus deputentur plures pro sodalium numero confessarii legitime approbati, cum potestate, si agatur de religione exempta, absolvendi etiam a casibus in religione reservatis.
p.2 Superiores religiosi, potestatem audiendi confessiones habentes, possunt, servatis de iure servandis, confessiones audire subditorum, qui ab illis sponte sua ac motu proprio id petant, at sine gravi causa id per modum habitus ne agant.
p.3 Caveant Superiores ne quem subditum aut ipsi per se aut per alium vi, metu, importunis suasionibus aliave ratione inducant ut peccata apud se confiteatur.
519
Can. 519. Firmis constitutionibus quae confessionem statis temporibus praecipiunt vel suadent apud determinatos confessarios peragendam, si religiosus, etiam exemptus, ad suae conscientiae quietem, confessarium adeat ab Ordinario loci approbatum, etsi inter designatos non recensitum, confessio, revocato quolibet contrario privilegio, valida et licita est et confessarius potest religiosum absolvere etiam a peccatis et censuris in religione reservatis.
520
Can. 520.
p.1 Singulis religiosarum domibus unus dumtaxat detur confessarius ordinarius, qui sacramentales confessiones universae communitatis excipiat, nisi propter magnum ipsarum numerum vel aliam iustam causam sit opus altero vel pluribus.
p.2 Si qua religiosa, ad animi sui quietem, et ad maiorem in via Dei progressum, aliquem specialem confessarium vel moderatorem spiritualem postulet, eum facile Ordinarius concedat; qui tamen invigilet ne ex hac concessione abusus irrepant; quod si irrepserint, eos caute et prudenter eliminet, salva conscientiae libertate.
521
Can. 521.
p.1 Unicuique retigiosarum communitati detur confessarius extraordinarius qui quater saltem in anno ad domum religiosam accedat et cui omnes religiosae se sistere debent, saltem benedictionem recepturae.
p.2 Ordinarii locorum, in quibus religiosarum communitates exsistunt, aliquot sacerdotes pro singulis domibus designent, ad quos pro sacramento poenitentiae in casibus particularibus recurrere eae facile possint, quin necessarium sit ipsum Ordinarium toties quoties adire.
p.3 Si qua religiosa aliquem ex iis confessariis expetat, nulli Antistitae liceat nec per se nec per alios, neque directe neque indirecte, petitionis rationem inquirere, petitioni verbis aut factis refragari, aut quavis ratione ostendere se id aegre ferre.
522
Can. 522. Si, non obstante praescripto can. 520, 521, aliqua religiosa, ad suae conscientiae tranquillitatem, confessarium adeat ab Ordinario loci pro mulieribus approbatum, confessio in qualibet ecclesia vel oratorio etiam semi-publico peracta, valida et licita est, revocato quolibet contrario privilegio; neque Antistita id prohibere potest aut de ea re inquirere, ne indirecte quidem; et religiosae nihil Antistitae referre tenentur.
523
Can. 523. Religiosae omnes, cum graviter aegrotant, licet mortis periculum absit, quemlibet sacerdotem ad mulierum confessiones excipiendas approbatum, etsi non destinatum religiosis, arcessere possunt eique, perdurante gravi infirmitate, quoties voluerint, confiteri, nec Antistita potest eas sive directe sive indirecte prohibere.
524
Can. 524.
p.1 In munus confessarii religiosarum et ordinarii et extraordinarii deputentur sacerdotes, sive e clero saeculari, sive religiosi de Superiorum licentia, morum integritate ac prudentia praestantes; sint insuper annos nati quadraginta, nisi iusta causa, iudicio Ordinarii, aliud exigat, nullam potestatem in easdem religiosas in foro externo habentes.
p.2 Confessarius ordinarius non potest renuntiari extraordinarius nec, praeter casus in can. 526 recensitos, rursus deputari ordinarius in eadem communitate, nisi post annum ab expleto munere; extraordinarius vero immediate ut ordinarius renuntiari potest.
p.3 Confessarii religiosarum tum ordinarii tum extraordinarii interno vel externo communitatis regimini nullo modo sese immisceant.
525
Can. 525. Si religiosarum domus Sedi Apostolicae immediate subiecta sit vel Ordinario loci, hic eligit sacerdotes a confessionibus tum ordinarios tum extraordinarios; si Superiori regulari, hic confessarios Ordinario praesentat, cuius est eosdem pro audiendis illarum monialium confessionibus approbare et Superioris negligentiam, si opus sit, supplere.
526
Can. 526. Religiosarum confessarius ordinarius suum munus ne exerceat ultra triennium; Ordinarius tamen eum ad secundum, imo etiam ad tertium triennium confirmare potest, si vel ob sacerdotum ad hoc officium idoneorum penuriam aliter providere nequeat, vel maior religiosarum pars, earum quoque quae in aliis negotiis ius non habent ferendi suffragium, in eiusdem confessarii confirmationem, per secreta suffragia, convenerit; dissentientibus tamen, si velint, aliter providendum est.
527
Can. 527. Loci Ordinarius, ad normam can. 880, potest, gravem ob causam, religiosarum confessarium tam ordinarium quam extraordinarium amovere, etiamsi monasterium regularibus subdatur et ipse sacerdos a confessionibus sit regularis, nec tenetur causam amotionis cuiquam significare, excepta Apostolica Sede, si ab ea requiratur; de amotione autem debet Superiorem regularem monere, si moniales regularibus subdantur.
528
Can. 528. Etiam in laicalibus virorum religionibus deputetur, ad normam can. 874, p1, 875, p2, confessarius ordinarius et extraordinarius; et si religiosus aliquem specialem confessarium expostulet, illum Superior concedat, nullo modo petitionis rationem inquirens neque id aegre se ferre demonstrans.
529
Can. 529. Si agatur de religionibus laicalibus non exemptis, Ordinarii loci est sacerdotem a sacris designare et a concionibus probare; si de exemptis, Superior regularis eosdem sacerdotes designat eiusque negligentiam supplet Ordinarius.
530
Can. 530.
p.1 Omnes religiosi Superiores districte vetantur personas sibi subditas quoquo modo inducere ad conscientiae manifestationem sibi peragendam.
p.2 Non tamen prohibentur subditi quominus libere ac ultro aperire animum suum Superioribus valeant; imo expedit ut ipsi filiali cum fiducia Superiores adeant, eis, si sint sacerdotes, dubia quoque et anxietates suae conscientiae exponentes.
CAPUT III : De bonis temporalibus eorumque administratione.
531
Can. 531. Non modo religio, sed etiam provincia et domus sunt capaces acquirendi et possidendi bona temporalia cum reditibus stabilibus seu fundatis, nisi earum capacitas in regulis et constitutionibus excludatur aut coarctetur.
532
Can. 532.
p.1 Bona tum religionis, tum provinciae domusque, administrentur ad normam constitutionum.
p.2 Expensas et actus iuridicos ordinariae administrationis valide, praeter Superiores, faciunt, intra fines sui muneris, officiales quoque, qui in constitutionibus ad hoc designantur.
533
Can. 533.
p.1 Pro pecuniae quoque collocatione servetur praescriptum can. 532, p1; sed praevium consensum Ordinarii loci obtinere tenentur:
n1) Antistita monialium et religionis iuris dioecesani pro cuiusvis pecuniae collocatione; imo, si monialium monasterium sit Superiori regulari subiectum, ipsius quoque consensus est necessarius;
n2) Antistita in Congregatione religiosa iuris pontificii, si pecunia dotem professarum constituat, ad normam can. 549;
n3) Superior vel Antistita domus Congregationis religiosae, si qui fundi domui tributi legative sint ad Dei cultum beneficentiamve eo ipso loco impendendam;
n4) Religiosus quilibet, etsi Ordinis regularis alumnus, si pecunia data sit paroeciae vel missioni aut religiosis intuitu paroeciae vel missionis.
p.2 Haec item servanda sunt pro qualibet collocationis mutatione.
534
Can. 534.
p.1 Firmo praescripto can. 1531, si agatur de alienandis rebus pretiosis aliisve bonis quorum valor superet summam triginta millium francorum seu libellarum, vel de contrahendis debitis et obligationibus ultra indicatam summam, contractus vi caret, nisi beneptacitum apostolicum antecesserit; secus, requiritur et sufficit licentia, in scriptis data, Superioris ad normam constitutionum cum consensu sui Capituli seu Consilii per secreta suffragia manifestato; sed si agatur de monialibus aut sororibus iuris dioecesani, accedat necesse est consensus, in scriptis praestitus, Ordinarii loci, nec non Superioris regularis, si monialium monasterium eidem subiectum sit.
p.2 In precibus pro obtinendo consensu ad contrahenda debita vel obligationes, exprimi debent alia debita vel obligationes, quibus ipsa persona moralis, religio vel provincia vel domus, ad eum diem gravatur; secus obtenta venia invalida est.
535
Can. 535
p.1 In quolibet monialium monasterio etiam exempto :
n1) Administrationis ratio, gratis exigenda, reddatur semel in anno, aut etiam saepius si id in constitutionibus praescribatur, ab Antistita Ordinario loci, itemque Superiori regulari, si monasterium sit eidem subiectum ;
n2) Si ratio administrationis Ordinario non probetur, ipse potest opportuna remedia adhibere, etiam removendo, si res postulet, oeconomam aliosque administratores ; qod si monsaterium sit Superiori regulari sujectum, eum Ordinarius, uti prospiciat, moneat ; quod si ille neglexerit, ipse per se consulat.
p.2 In aliis mulierum religionibus, ratio administrationis bonorum quae dotes constituunt, Ordinario loci reddatur occasione viositationis et etiam saepius, si Ordinarius id necessarium duxerit.
p.3 Loci Ordinario ius insuper esto cognoscendi :
n1) De rationibus oeconomicis domus religiosae iuris dioecesani ;
n2) De administratione fundorum legatorumque de quibus in Can. 533 p.1 n3-4.
536
Can 536
p.1 Si persona moralis (sive religio, sive provincia, sive domus) debita et obligationes contraxerit etiam cum Superiorum licentia, ipsa tenetur de eisdem respondere.
p.2 Si contraxerit regularis cum licentia Superiorum, respondere debet persona moralis, cuius Superior licentiam dedit ; si religiosus votorum simplicium, ipse respondere debet, nisi de Superioribus licentia negotium religionis gesserit.
p.3 Si contraxerit religiosus sine ulla Superiorum licentia, ipsemet respondere debet, non autem religio vel provincia vel domus.
p.4 Firmum tamen semper esto, contra eum, in cujus rem aliquid ex inito contractu versum est, semper posse actionem institui.
p.5 Caveant Superiores religiosi ne debita contrahenda permittant, nisi certo constet ex consuetis reditibus posse debiti foenus solvi et intra tempus non nimis longum per legitimam amortizationem reddi summam capitalem.
537
Can. 537 Largitiones ex bonis domus, provinciae, religionis non permittuntur, nisi ratione eleemosynae vel alia iusta de causa, de venia Superioris et ad normam constitutionum.
538
Can. 538. In religionem admitti potest quilibet catholicus qui nullo legitimo detineatur impedimento rectaque intentione moveatur, et ad religionis onera ferenda sit idoneus.
CAPUT I : De postulatu.
539
Can. 539.
p.1 In religionibus a votis perpetuis mulieres omnes et, si agatur de religione virorum, conversi, antequam ad novitiatum admittantur, postulatum ad sex saltem integros menses peragant; in religionibus vero a votis temporariis, ad necessitatem et tempus postulatus quod attinet, standum constitutionibus.
p.2 Superior maior praescriptum postulatus tempus potest prorogare, non tamen ultra aliud semestre.
540
Can. 540.
p.1 Postulatus peragi debet vel in domo novitiatus vel in alia religionis domo in qua disciplina secundum constitutiones accurate servetur sub speciali cura probati religiosi.
p.2 Postulantes vestem induant modestam ac diversam a veste novitiorum.
p.3 In monasteriis monialium adspirantes, dum postulatum peragunt, lege clausurae tenentur.
541
Can. 541. Postulantes, antequam novitiatum incipiant, exercitiis spiritualibus vacent per octo saltem integros dies; et, iuxta prudens confessarii iudicium, praemittant generalem anteactae vitae confessionem.
CAPUT II : De novitiatu.
ART. I. De requisitis ut quis in novitiatum admittatur.
542
Can. 542. Firmo praescripto can. 539-541, aliisque in propriis cuiusque religionis constitutionibus.
n1) Invalide ad novitiatum admittuntur:
- Qui sectae acatholicae adhaeserunt;
- Qui aetatem ad novitiatum requisitam non habent;
- Qui religionem ingrediuntur vi, metu gravi aut dolo inducti, vel quos Superior eodem modo inductus recipit;
- Coniux, durante matrimonio;
- Qui obstringuntur vel obstricti fuerunt vinculo professionis religiosae;
- Hi quibus imminet poena ob grave delictum commissum de quo accusati sunt vel accusari possunt;
- Episcopus sive residentialis sive titularis, licet a Romano Pontifice sit tantum designatus;
- Clerici qui ex instituto Sanctae Sedis iureiurando tenentur operam suam navare in bonum suae dioecesis vel missionum, pro eo tempore quo iurisiurandi obligatio perdurat.
n2) Illicite, sed valide admittuntur:
- Clerici in sacris constituti, inconsulto loci Ordinario aut eodem contradicente ex eo quod eorum discessus in grave animarum detrimentum cedat, quod aliter vitari minime possit;
- Aere alieno gravati qui solvendo pares non sint; Reddendae rationi obnoxii aut aliis saecularibus negotiis implicati, ex quibus lites et molestias religio timere possit;
- Filii qui parentibus, idest patri vel matri, avo vel aviae, in gravi necessitate constitutis, opitulari debent, et parentes quorum opera sit ad liberos alendos vel educandos necessaria;
- Ad sacerdotium in religione destinati, a quo tamen removeantur irregularitate aliove canonico impedimento;
- Orientales in latinis religionibus sine venia scripto data Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali.
543
Can. 543. Ius admittendi ad novitiatum et subsequentem professionem religiosam tam temporariam quam perpetuam pertinet ad Superiores maiores cum suffragio Consilii seu Capituli, secundum peculiares cuiusque religionis constitutiones.
544
Can. 544.
p.1 In quavis religione omnes adspirantes, antequam admittantur, exhibere debent testimonium recepti baptismatis et confirmationis.
p.2 Adspirantes viri debent praeterea testimoniales litteras exhibere Ordinarii originis ac cuiusque loci in quo, post expletum decimum quartum aetatis annum, morati sint ultra annum moraliter continuum, sublato quolibet contrario privilegio.
p.3 Si agatur de admittendis illis qui in Seminario, collegio vel alius religionis postulatu aut novitiatu fuerunt, requiruntur praeterea litterae testimoniales, datae pro diversis casibus a rectore Seminarii vel collegii, audito Ordinario loci, aut a maiore religionis Superiore.
p.4 Pro clericis admittendis, praeter testimonium ordinationis, sufficiunt litterae testimoniales Ordinariorum in quorum dioecesibus post ordinationem ultra annum moraliter continuum sint commorati, salvo praescripto p3.
p.5 Religioso professo, ad aliam religionem ex apostolico indulto transeunti, satis est testimonium Superioris maioris prioris religionis.
p.6 Praeter haec testimonia a iure requisita, possunt Superiores, quibus ius est adspirantes in religionem cooptandi, alia quoque exigere, quae ipsis ad hunc finem necessaria aut opportuna videantur.
p.7 Mulieres denique ne recipiantur, nisi praemissis accuratis investigationibus circa earum indolem et mores, firmo praescripto p3.
545
Can. 545.
p.1 Qui litteras testimoniales ex praescripto iuris dare debent, eas non ipsis adspirantibus,sed Superioribus religiosis dent gratuito intra trimestre spatium ab earum requisitione, sigillo clausas et, si agatur de illis qui in Seminario, collegio vel alius religionis postulatu aut novitiatu fuerint, a Superiore iuramento firmatas.
p.2 Si ob graves rationes iudicaverint se eis respondere non posse, causas Apostolicae Sedi intra idem tempus exponant.
p.3 Si reposuerint adspirantem satis non esse sibi cognitum, per aliam accuratam investigationem ac fide dignam relationem Superior religiosus suppleat; si vero nil reposuerint, Superior requirens de non recepta responsione Sanctam Sedem certiorem reddat.
p.4 In suis litteris testimonialibus, postquam diligentem investigationem, etiam per secretas notitias, instituerint, referre debent, graviter eorum conscientia onerata super veritate expositorum, de adspirantis natalibus, moribus, ingenio, vita, fama, conditione, scientia; sitne inquisitus, aliqua censura, irregularitate aut alio canonico impedimento irretitus, num propria familia eius auxilio indigeat, et tandem, si agatur de illis qui in Seminario, collegio, aut alius religionis postulatu aut novitiatu fuerint, quanam de causa dimissi sint vel sponte discesserint.
546
Can. 546. Omnes qui praedictas informationes receperint, stricta obligatione tenentur secreti servandi circa notitias habitas et personas quae illas tradiderunt.
547
Can. 547.
p.1 In monasteriis monialium postulans afferat dotem in constitutionibus statutam aut legitima consuetudine determinatam.
p.2 Haec dos ante susceptionem habitus monasterio tradatur aut saltem eius traditio tuta reddatur forma iure civili valida.
p.3 In religionibus votorum simplicium, quod ad religiosarum dotem pertinet, standum constitutionibus.
p.4 Dos praescripta condonari ex toto vel ex parte nequit sine indulto Sanctae Sedis, si agatur de religione iuris pontificii; sine venia Ordinarii loci, si de religione iuris dioecesani.
548
Can. 548. Dos monasterio seu religioni irrevocabiliter acquiritur per obitum religiosae, licet haec nonnisi vota temporaria nuncupaverit.
549
Can. 549. Post primam religiosae professionem dos in tutis, licitis ac fructiferis nominibus collocetur ab Antistita cum suo Consilio, de consensu Ordinarii loci et Superioris regularis, si domus ab hoc dependeat; omnino autem prohibetur eam quoquo modo ante religiosae obitum impendi, ne ad aedificandam quidem domum aut ad aes alienum exstinguendum.
550
Can. 550.
p.1 Dotes caute et integre administrentur apud monasterium vel domum habitualis residentiae supremae Moderatricis aut Antistitae provincialis.
p.2 Ordinarii locorum conservandis religiosarum dotibus sedulo invigilent; et praesertim in sacra visitatione de eisdem rationem exigant.
551
Can. 551.
p.1 Dos religiosae professae sive votorum sollemnium sive votorum simplicium quavis de causa discedenti integra restituenda est sine fructibus iam maturis.
p.2 Si vero religiosa professa ad aliam religionem ex apostolico indulto transeat, durante novitiatu, fructus, salvo praescripto can. 570, p1, emissa vero nova professione, dos ipsa huic religioni debentur; si ad aliud eiusdem Ordinis monasterium, huic debetur ipsa dos a die transitus.
552
Can. 552.
p.1 Religiosarum etiam exemptarum Antistita debet Ordinarium loci, duobus saltem mensibus ante, certiorem facere de proxima admissione ad novitiatum et ad professionem tum temporariam tum perpetuam sive sollemnem sive simplicem.
p.2 Ordinarius loci vel, eo absente aut impedito, sacerdos ab eodem deputatus, adspirantis voluntatem, saltem triginta diebus ante novitiatum et ante professionem, ut supra, diligenter et gratuito exploret, non tamen clausuram ingrediens, num ea coacta seductave sit, an sciat quid agat; et, si de pia eius ac libera voluntate plane constiterit, tunc adspirans poterit ad novitiatum vel novitia ad professionem admitti.
ART. II : De novitiorum institutione.
553
Can. 553. Novitiatus incipit susceptione habitus, vel alio modo in constitutionibus praescripto.
554
Can. 554.
p.1 Erigatur domus novitiatus ad normam constitutionum; si vero agatur de religione iuris pontificii, ad eam erigendam necessaria est licentia Sedis Apostolicae.
p.2 Plures in eadem provincia novitiatus domus, si religio in provincias divisa sit, designari nequeunt, nisi gravi de causa et cum speciali apostolico indulto.
p.3 Superiores in novitiatus ac studiorum domo ne collocent, nisi religiosos qui sint ad exemplum regularis observantiae studio.
555
Can. 555.
p.1 Praeter alia quae in can. 543 ad novitiatus validitatem enumerantur, novitiatus ut valeat, peragi debet:
n1) Post completum decimum quintum saltem aetatis annum;
n2) Per annum integrum et continuum;
n3) In domo novitiatus.
p.2 Si longius tempus in constitutionibus pro novitiatu praescribatur, illud ad validitatem professionis non requiritur, nisi in eisdem constitutionibus aliud expresse dicatur.
556
Can. 556.
P.1 Novitiatus interrumpitur, ita ut denuo incipiendus ac perficiendus sit, si novitius, a Superiore dimissus, e domo exierit, aut domum sine illius licentia non reversurus deseruerit, aut extra domum, etsi reversurus, ultra triginta dies sive continuos sive non continuos permanserit quacunque ex causa, etiam de Superiorum licentia.
p.2 Si novitius ultra quindecim, sed non ultra triginta dies etiam non continuos, de Superiorum licentia vel vi coactus extra domus septa permanserit sub Superioris obedientia, ad validitatem novitiatus necesse et satis est dies hoc modo transactos supplere; si non ultra quindecim dies, supplementum potest a Superioribus praescribi, sed non est ad validitatem necessarium.
p.3 Superiores licentiam manendi extra septa novitiatus, nisi iusta et gravi de causa, ne impertiant.
p.4 Si novitius a Superioribus in aliam novitiatus domum eiusdem religionis transferatur, novitiatus non interrumpitur.
557
Can. 557. Integer novitiatus peragatur in habitu quem constitutiones pro novitiis praescribunt, nisi speciales locorum circumstantiae aliud exigant.
558
Can. 558. In religionibus in quibus duae sunt sodatium classes, novitiatus pro altera classe peractus, pro altera non valet.
559
Can. 559.
p.1 Novitiorum institutioni praeficiendus est Magister, qui sit annos natus quinque saltem ac triginta, decem saltem ab annis a prima professione professus, prudentia, caritate, pietate, religionis observantia conspicuus et, si de clericali religione agatur, in sacerdotio constitutus.
p.2 Si ob novitiorum numerum vel aliam iustam causam expedire visum fuerit, Magistro novitiorum adiungatur socius, eidem immediate subiectus in iis quae ad novitiatus regimen spectant, annos natus saltem triginta, quinque saltem ab annis a prima professione professus, cum ceteris dotibus necessariis et opportunis.
p.3 Uterque ab omnibus officiis oneribusque vacare debet, quae novitiorum curam et regimen impedire valeant.
560
Can. 560. Magister novitiorum eiusque socius eligantur ad normam constitutionum, et si quod in his tempus ad durationem muneris praescriptum sit, eo durante, ne removeantur sine iusta gravique causa; sed iidem rursus eligi possunt.
561
Can. 561.
p.1. Uni Magistro ius est et officium consulendi novitiorum institutioni, ad ipsumque unum novitiatus regimen spectat, ita ut nemini liceat hisce se, quovis colore, immiscere, exceptis Superioribus quibus id a constitutionibus permittitur ac Visitatoribus; ad disciplinam vero universae domus quod attinet, Magister, perinde ac novitii, Superiori est obnoxius.
p.2 Novitius potestati Magistri ac Superiorum religionis subest eisque obedire tenetur.
562
Can. 562. Gravi obligatione tenetur Magister novitiorum omnem adhibendi diligentiam ut sui alumni in religiosa disciplina, secundum constitutiones, sedulo exerceantur, ad normam can. 565.
563
Can. 563. Intra annum novitiatus Magister, ad normam constitutionum, de agendi ratione singulorum alumnorum relationem Capitulo vel Superiori maiori exhibeat.
564
Can. 564.
p.1 Novitiatus ab ea parte domus, in qua degunt professi, sit, quantum fieri potest, segregatus ita ut, sine speciali causa ac Superioris vel Magistri licentia, novitii nullam habeant communicationem cum professis, neque hi cum novitiis.
p.2 Conversis autem novitiis locus separatus assignetur.
565
Can. 565.
p.1 Annus novitiatus debet sub disciplina Magistri hoc habere propositum, ut informetur alumni animus studio regulae et constitutionum, piis meditationibus assiduaque prece, iis perdiscendis quae ad vota et ad virtutes pertinent, exercitationibus opportunis ad vitiorum semina radicitus exstirpanda, ad compescendos animi motus, ad virtutes acquirendas.
p.2 Conversi praeterea diligenter in christiana doctrina instituantur, speciali collatione ad eos habita semel saltem in hebdomada.
p.3 Anno novitiatus ne destinentur novitii concionibus habendis aut audiendis confessionibus aut exterioribus religionis muniis, neve dedita opera studiis vacent litterarum, scientiarum aut artium; conversi autem in ipsa religiosa domo eatenus tantum fungi possunt officiis fratrum conversorum (non tamen uti primarii officiales), quatenus ab exercitiis novitiatus pro ipsis constitutis non praepediantur.
566
Can. 566.
p.1 Circa sacerdotem a confessionibus in mulierum novitiatibus serventur praescripta can. 520 -527.
p.2 In religionibus virorum, salvo praescripto can. 519 :
n1) Pro novitiorum numero unus vel plures habeantur ordinarii confessarii, salvo praescripto can. 891;
n2) Confessarii ordinarii, si agatur de religione clericali, in ipsa novitiatus domo commorentur; si de laicali, saltem frequenter ad domum novitiatus accedant, novitiorum confessiones audituri;
n3) Praeter confessarios ordinarios, designentur aliqui confessarii, quos novitii in casibus particularibus adire libere possint, nec Magister aegre id se ferre demonstret;
n4) Quater saltem in anno detur novitiis confessarius extraordinarius, ad quem omnes accedant saltem benedictionem recepturi.
567
Can. 567.
p.1 Novitii privilegiis omnibus ac spiritualibus gratiis religioni concessis gaudent; et si morte praeveniantur, ad eadem suffragia ius habent, quae pro professis praescripta sunt.
p.2 Ad ordines, durante novitiatu, ne promoveantur.
568
Can. 568. In novitiatus decursu, si suis beneficiis vel bonis quovis modo novitius renuntiaverit eademve obligaverit, renuntiatio vel obligatio non solum illicita, sed ipso iure irrita est.
569
Can. 569.
p.1 Ante professionem votorum simplicium sive temporariorum sive perpetuorum novitius debet, ad totum tempus quo simplicibus votis adstringetur, bonorum suorum administrationem cedere cui maluerit et, nisi constitutiones aliud ferant, de eorundem usu, et usufructu libere disponere.
p.2 Ea cessio ac dispositio, si praetermissa fuerit ob defectum bonorum et haec postea supervenerint, aut si facta fuerit et postea alia bona quovis titulo obvenerint, fiat aut iteretur secundum normas p1 statutas, non obstante simplici professione emissa.
p.3 Novitius in Congregatione religiosa ante professionem votorum temporariorum testamentum de bonis praesentibus vel forte obventuris libere condat.
570
Can. 570.
p.1 Nisi pro alimentis et habitu religioso in constitutionibus vel expressa conventione aliquid in postulatu vel novitiatu ineundo solvendum caveatur, nihil pro impensis postulatus vel novitiatus exigi potest.
p.2 Quae adspirans attulerit et usu consumpta non fuerint, si e religione, non emissa professione, egrediatur, ei restituantur.
571
Can. 571.
p.1 Novitius potest religionem libere deserere, aut a Superioribus vel a Capitulo, secundum constitutiones, quavis iusta de causa dimitti, quin Superior vel Capitulum teneantur dimissionis causam dimisso patefacere.
p.2 Exacto novitiatu, si iudicetur idoneus, novitius ad professionem admittatur, secus dimittatur; si dubium supersit sitne idoneus, potest a Superioribus maioribus probationis tempus, non tamen ultra sex menses, prorogari.
p.3 Votis nuncupandis spiritualia exercitia novitius praemittat per octo saltem solidos dies.
CAPUT III : De professione religiosa.
572
Can. 572.
p.1 Ad validitatem cuiusvis religiosae professionis requiritur ut:
n1) Qui eam emissurus est, legitimam aetatem habeat ad normam can. 573;
n2) Eum ad professionem admittat legitimus Superior secundum constitutiones;
n3) Novitiatus validus ad normam can. 555 praecesserit;
n4) Professio sine vi aut metu gravi aut dolo emittatur;
n5) Sit expressa;
n6) A legitimo Superiore secundum constitutiones per se vel per alium recipiatur.
p.2 Ad validitatem vero professionis perpetuae sive sollemnis sive simplicis, requiritur insuper ut praecesserit professio simplex temporaria ad normam can. 574.
573
Can. 573. Quilibet professionem religiosam emissurus oportet ut decimum sextum aetatis annum expleverit, si de temporaria professione agatur; vicesimum primum, si de perpetua sive sollemni, sive simplici.
574
Can. 574.
p.1 In quolibet Ordine tam virorum quam mulierum et in qualibet Congregatione quae vota perpetua habeat, novitius post expletum novitiatum, in ipsa novitiatus domo debet votis perpetuis, sive sollemnibus sive simplicibus, praemittere, salvo praescripto can. 634, votorum simplicium professionem ad triennium valituram, vel ad longius tempus, si aetas ad perpetuam professionem requisita longius distet, nisi constitutiones exigant annuales professiones.
p.2 Hoc tempus legitimus Superior potest, renovata a religioso temporaria professione, prorogare, non tamen ultra aliud triennium.
575
Can. 575.
p.1 Exacto professionis temporariae tempore, religiosus, ad normam can. 637, vel emittat perpetuam professionem, sollemnem vel simplicem secundum constitutiones, vel ad saeculum redeat; sed etiam, durante tempore professionis temporariae; potest, si dignus non habeatur qui vota perpetua nuncepunt, dimitti a legitimo Superiore ad normam can. 647.
p.2 Suffragium Concilii seu Capitulli pro prima professione temporari est deliberativum; pro subsequente professione perpetua, sollemni vel simplici, est consultivum tantum.
576
Can. 576.
p.1 In emittenda professione religiosa servetur praescriptus in constitutionibus ritus.
p.2 Documentum emissae professionis, ab ipso professo et saltem ab eo coram quo professio emissa est, subscriptum, servetur in tabulario religionis; et insuper, si agatur de professione sollemni, Superior eam excipiens debet profitentis parochum baptismi de eadem certiorem reddere, ad normam can. 470, p.2
577
Can. 577. p.1 Elapso tempore ad quod vota sunt nuncupata, renovationi votorum nulla est interponenda mora.
p.2 Superioribus tamen facultas est ex iusta causa permittendi ut renovatop votorum temporariorum per aliquod tempus, non tamen ultra mensem, anticipetur.
578
Can. 578. Professi a votis temporariis, de quibus in can. 574:
n1) Fruuntur iisdem indulgentiis, privilegiis et spiritualibus gratiis, quibus gaudent professi a votis sollemnibus aut professi a votis simplicibus perpetuis; et si morte praeveniantur, ad eadem suffragia ius habent;
n2) Eadem obligatione tenetur observandi regulas et constitutiones, sed, ubi viget chiri obligatio, divini officii privatim recitandi lege non obstriguntur, nisi sint in sacris constituti aut aliud constitutiones expresse praescribant;
n3) Voce activa et passiva carent, nisi aliud in constitutionibus expresse caveatur; tempus autem praescriptum ad fruendum voce activa et passiva, silentibus constitutionibus, computetur a prima professione.
579
Can. 579. Simplex professio, temporaria sit vel perpetua, actus votis contrarios reddit illicitos, sed non invalidos, nisi aliud expresse cautum fuerit; prfessio autem sollemnis, si sint irritabiles, etiam invalidos.
580
Can. 580.
p.1 Quilibet professus a votis simplicibus, sive perpetuis sive temmporariis, nisi aliud in constitutionibus cautum sit, conservat proprietatem bonorum suorum et capacitatem alia bona acquirendi, salvis quae in can. 569 praescripta sunt.
p.2 Quidquid autem industria sua vel intuitu religionis acquirit, religioni acquirit.
p.3 Cessionem vel dispositionem de qua in can. 569, p.2, professus mutare potest non quidem proprio arbitrio, nisi constitutiones id sinant, sed de supremi Moderatoris licentia, aut, si de monialibus agatur, de licentia Ordinarii loci et, si monasterium regularibus obnoxium sit, Superioris regularis, dummodo mutatio, saltem de notabili bonorum parte, non fiat in favorem religionis; per discessum autem a religione eiusmodi cessio ac dispositio habere desinit.
581
Can. 581.
p.1 Professus a votis simplicibus antea nequit valide, sed intra sexaginta dies ante professionem sollemnem, salvis pecularibus indultis a Sancta Sede concessis, debet omnibus bonis quae actu habet, cui maluerit, sub conditione secuturae professionis, renuntiare.
p.2 Secuta professione, ea omnia statim fiant, quae necessaria sunt ut renuntiatio etiam iure civili effectum consequatur.
582
Can. 582. Post sollemnem professionem, salvis pariter peculiaribus Apostolicae Sedis indultis, omnia bona quae quovis modo obveniunt regulari :
n1) In Ordine capaci possidendi, cedunt Ordini vel proviniae vel domui secundum constitutiones ;
n2) In Ordine incapaci, acquiruntur Sanctae Sedi in proprietatem.
583
Can. 583. Professis a votis simplicibus in Congregationibus religiosis non licet:
n1) Per actum inter vivos dominium bonorum suorum titulo gratioso abdicare;
n2) Testamentum conditum ad normam can. 569, p.3, mutare sine licentia Sanctae Sedis, vel, si res urgeat nec tempus suppetat ad eam recurrendi, sine licentia Superioris maioris aut, si nec ille adiri possit, localis.
584
Can. 584. Post annum ab emissa qualibet professione religiosa, vacant beneficia paroecialia; post triennium cetera.
585
Can. 585. Professus a votis perpetuis sive sollemnibus sive simplicibus amittit ipso iure propriam quam in saeculo habebat dioecesim.
586
Can. 586. p.1 Professio religiosa irrita ob impedimentum externum non convalescit per subsequentes actus, sed opus est ut a Sede Apostolica sanetur, vel denuo, cognita nullitate et impedimento sublato, legitime emittatur.
p.2 Si autem irrita fuerit ob consensus defectum mere internum, hoc praestito, convalescit, dummodo ex parte religionis consensus non fuerit revocatus.
p.3 Si contra validitatem professionis religiosae gravia sint argumenta et religiosus renuat ad cautelam sive professionem renovare sive eiusdem sanationem petere, res ad Sedem Apostolicam deferatur.
1917 Codex Iuris Canonici 487