1917 Codex Iuris Canonici 1607
CAPUT I : De offcio iudicum et tribunalis ministrorum.
1608
Can. 1608. Iudex competens parti legitime requirenti suum ministerium ne recuset, firmo praescripto can. 1625, p1.
1609
Can. 1609. p1. Iudex antequem ad suum trahat tribunal et iudicaturus sedeat, videat utrum ipse sit competens, necne.
p.2 Eodemque modo antequam aliquem ad agendum admittat, cognoscere tenetur num is in iudicio possit iure consistere.
p.3 Non est tamen necesse ut de his referatur in actis.
1610
Can. 1610.
p.1 Si exceptio proponatur contra iudicis competentiam, hac de re ipse iudex videre debet.
p.2 In casu exceptionis de incompetentia relativa, si iudex se competentem pronuntiet, eius decisio non admittit appellationem.
p.3 Quod si iudex se incompetentem declaret, pars quae se gravatam reputat, potest intra decem dierum spatium appellationem ad superius tribunal interponere.
1611
Can. 1611. Iudex quovis in stadio causae se absolute incompetentem agnoscens, suam incompetentiam declarare tenetur.
1612
Can. 1612.
p.1 Si inter duos pluresve iudices controversia oriatur quisnam eorum ad aliquod negotium competens sit, res definienda est a tribunali immediate superiore.
p.2 Quod si iudices, inter quos exsistit competentiae conflictus, subsint distinctis tribunalibus superioribus, controversine definitio reservatur tribunali superiori illius iudicis, coram quo actio primo promota est; si non habeant tribunal superius, conflictus dirimatur vel a Legato Sanctae Sedis, si adsit, vel ab Apostolica Signatura.
1613
Can. 1613.
p.1 Iudex cognoscendam ne suscipiat causam, in qua ratione consanguinitatis vel affinitatis in quolibet gradu lineae rectae et in primo et secundo gradu lineae collateralis, vel ratione tutelae et curatelae, intimae vitae consuetudinis, magnae simultatis, vel lucri faciendi aut damni vitandi, aliquid ipsius intersit, vel in qua antea advocatum aut procuratorem egerit.
p.2 In iisdem rerum adiunctis ab offtcio suo abstinere debent iustitiae promotor et defensor vinculi.
1614
Can. 1614.
p.1 Cum iudex, etsi competens, a parte recusatur ut suspectus, haec exceptio, si proponatur contra iudicem delegatum in causa unicum vel contra collegium vel maiorem delegatorum iudicum partem, definienda est a delegante; si contra unum vel alterum ex pluribus iudicibus delegatis, etsi Collegii praesidem, a ceteris iudicibus delegatis et non suspectis; si contra Auditorem Sacrae Rotae, a Signatura Apostolica ad normam can. 1603, p1, n.2; si contra officialem, ab Episcopo; si contra auditorem, a iudice principali.
p.2 Si ipsemet Ordinarius sit iudex et contra ipsum exceptio suspicionis opponatur, vel abstineat a iudicando vel quaestionem suspicionis definiendam committat iudici immediate superiori.
p.3 Si exceptio suspicionis opponatur contra promotorem iustitiae, defensorem vinculi aut alios tribunalis administros, de hac exceptione videt praeses in tribunali collegiali vel ipse iudex, si unicus sit.
1615
Can. 1615.
p.1 Si iudex unicus aut aliquis vel etiam omnes iudices qui tribunal collegiale constituunt suspecti declarentur, personae mutari debent, non vero iudicii gradus.
p.2 Ordinarii autem est in locum iudicum qui suspecti declarati sunt, alios a suspicione immunes subrogare.
p.3 Quod si ipsemet Ordinarius declaratus fuerit suspectus, idem peragat iuder immediate superior.
1616
Can. 1616. Exceptio suspicionis expeditissime definienda est, auditis partibus, promotore iustitiae vel vinculi defensore, si intersint, nec in ipsos suspicio cadat.
1617
Can. 1617 Quod ad tempus attinet quo exceptiones incompetentiae et suspicionis proponendae sint, servetur praescriptum can. 1628.
1618
Can. 1618. In negotio quod privatorum solummodo interest, iudex procedere potest dumtaxat ad instantiam partis; sed in delictis, et in iis quae publicum Ecclesiae bonum aut animarum salutem respiciunt, etiam ex officio.
1619
Can. 1619.
p.1 Si actor pro re sua probationes quas afferre posset, non afferat, vel reus exceptiones sibi competentes non opponat, iudex ne suppleat.
p.2 Si vero agatur vel de publico bono vel de animarum salute, eas supplere potest et debet.
1620
Can. 1620. Iudices et tribunalia curent ut quamprimum, salva iustitia, causae omnes terminentur, utque in tribunali primae instantiae ultra biennium non protrahantur, in tribunali vero secundae instantiae ultra annum.
1621
Can. 1621.
p.1 Excepto Episcopo qui per se potestatem iudiciariam exerceat, omnes qui tribunal constituunt aut eidem opem ferunt, iusiurandum de officio rite et fideliter implendo coram Ordinario vel coram iudice a quo electi sunt, vel coram viro ecclesiastico ab alterutro delegato, praestare debent: idque ab initio suscepti officii, si sint stabiles, aut antequam causa agatur, si pro peculiari aliqua causa sint constituti.
p.2 Etiam iudex a Sede Apostolica delegatus vel iudex ordinarius in religione clericali exempta idem iusiurandum praestare tenetur cum primum tribunal constituitur, adstante ipsius tribunalis notario, qui de praestito iureiurando actum redigat.
1622
Can. 1622.
p.1 Quotiescunque iusiurandum praestatur sive a iudicibus aut tribunalis administris, sive, a partibus, testibus, peritis, semper emitti debet praemissa divini Nominis invocatione et a sacerdotibus quidem tacto pectore, a ceteris fidelibus, tacto Evangeliorum libro.
p.2 Iudex partem, testem aut peritum ad iusiurandum recipiens, eum regulariter commonefaciat tum de sanctitate actus et de gravissimo delicto quod admittunt iurisiurandi violatores, tum etiam de poenis, quibus obnoxii fiunt qui falsum in iudicio iurati affirmant.
p.3 Iusiurandum secundum formulam a iudice probatam praestari debet coram eodem iudice aut eius delegato, adstante utraque aut alterutra parte, quae interesse iurisiurandi praestationi velit.
1623
Can. 1623.
p.1 In iudicio criminali semper, in contentioso autem si ex revelatione alicuius actus processualis praeiudicium partibus obvenire possit, iudices et tribunalis adiutores tenentur ad secretum officii.
p.2 Tenentur etiam semper ad inviolabile secretum servandum de discussione quae in tribunali collegiali ante ferendam sententiam habetur, tum etiam de variis suffragiis et opinionibus ibidem prolatis.
p.3 Imo quoties causae vel probationum natura talis sit ut ex actorum vel probationum evulgatione aliorum fama periclitetur, vel praebeatur ansa dissidiis, aut scandalum aliudve id genus incommodum oriatur, iudex poterit testes, peritos, partes earumque advocatos vel procuratores iureiurando adstringere ad secretum servandum.
1624
Can. 1624. Iudex et omnes tribunalis administri, occasione agendi iudicii, munera quaevis acceptare prohibentur.
1625
Can. 1625.
p.1 Iudices qui cum certe et evidenter competentes sunt, ius reddere recusant, vel qui temere se competentes declarant, vel qui ex culpabili negligentia aut dolo actum nullum cum aliorum detrimento vel iniustum ponunt aut aliud litigantibus damnum inferunt, tenentur de damnis et ab Ordinario loci vel, si de Episcopo agatur, a Sede Apostolica, ad instantiam partis aut etiam ex officio, congruis poenis pro gravitate culpae puniri possunt, non exclusa officii privatione.
p.2 Iudices qui secreti legem violare vel acta secreta cum aliis quoquo modo communicare praesumpserint, puniantur muleta pecuniaria aliisque poenis, privatione officii non exclusa, pro diversa reatus gravitate, salvis peculiaribus statutis, quibus graviores poenae praescribantur.
p.3 Eisdem sanctionibus subsunt tribunalis officiales et adiutores, si officio suo, ut supra, defuerint, quos omnes etiam iudex punire potest.
1626
Can. 1626. Cum iudex praevidet actorem probabiliter spreturum esse sententiam ecclesiasticam si forte haec ipsi sit contraria, et idcirco conventi iuribus non satis consultum iri, potest, ad eiusdem conventi instantiam vel etiam ex officio, actorem adigere ad congruam cautionem praestandam pro ecclesiasticae sententiae observantia.
CAPUT II : De ordine cognitionum.
1627
Can. 1627. Iudices et tribunalia tenentur causas ad se delatas eo ordine cognoscere quo fuerunt propositae, nisi aliqua earum celerem prae ceteris expeditionem exigat, quod quidem peculiari decreto a iudice seu a tribunali statuendum est.
1628
Can. 1628.
p.1 Exceptiones dilatoriae, eae praesertim quae respiciunt personas et modum iudicii, proponendae et cognoscendae sunt ante contestationem litis, nisi contestata iam lite primum emerserint aut pars iureiurando affirmet eas tunc tantum sibi innotuisse.
p.2 Exceptio tamen de incompetentia iudicis absoluta a partibus opponi potest in quovis statu et gradu causae.
p.3 Pariter exceptio excommunicationis opponi potest in quolibet iudicii statu et gradu, dummodo ante sententiam definitivam; imo si agatur de excommunicatis vitandis, aut toleratis contra quos sententia condemnatoria vel declaratoria lata fuerit, ii ex officio semper excludi debent.
1629
Can. 1629.
p.1 Exceptiones peremptoriae, quae dicuntur litis finitae, veluti exceptio rei iudicatae, transactionis, etc., proponi et cognosci debent ante contestationem litis; qui serius eas opposuerit, non est reiiciendus, sed condemnetur in expensis, nisi probet se oppositionem malitiose non distulisse.
p.2 Aliae exceptiones peremptoriae proponi debent post contestatam litem, et suo tempore tractandae sunt secundum regutas circa quaestiones incidentes.
1630
Can. 1630.
p.1 Actiones reconventionales satius statim post litis contestationem, utiliter quovis iudicii momento, ante sententiam tamen, proponi possunt.
p.2 Cognoscantur autem simul cum conventionali actione, hoc est pari gradu cum ea, nisi eas separatim cognoscere necessarium sit aut iudex opportunius existimaverit.
1631
Can. 1631. Quaestiones de cautione pro expensis iudicialibus praestanda aut de concessione gratuiti patrocinii, quod statim ab initio postulatum fuerit, et aliae huiusmodi videndae regulariter sunt ante litis contestationem.
1632
Can. 1632. Quoties, proposita principali controversia, quaestio praeiudicialis suboriatur, id est eiusmodi ex cuius solutione pendeat solutio quaestionis principalis, illa ante omnia a iudice cognoscenda est.
1633
Can. 1633.
p.1 Si ex principali controversia quaestiones incidentes nascantur, cognoscantur prius eae quarum solutio viam sternat ad aliarum solutionem.
p.2 Quod si nullo nexu logico inter se cohaereant, quae prius ab alterutra parte propositae sunt, illae antea definiantur.
p.3 Si de spolio incidat quaestio, haec ante omnia est dirimenda.
CAPUT III : De dilationum terminis et fatalibus.
1634
Can.1634.
p.1 Fatalia legis quae dicuntur, id est termini perimendis iuribus a lege constituti, prorogari non possunt.
p.2 Termini autem iudiciales et conventionales, ante eorum lapsum, poterunt, iusta intercedente causa, a iudice, auditis vel petentibus partibus, prorogari.
p.3 Caveat tamen iudex ne nimis diuturna lis fiat ex prorogatione.
1635
Can. 1635. Si dies, pro actu iudiciali indicta, sit feriata nec in decreto iudicis dicatur expresse tribunal vacaturum nihilominus causis cognoscendis, terminus intelligitur prorogatus ad primam sequentem diem non feriatam.
CAPUT IV : De loco et tempore iudicii.
1636
Can. 1636. Quamvis Episcopus in quolibet suae dioecesis loco, qui non sit exemptus, ius habeat erigendi tribunal, nihilominus penes suam sedem aulam statuat, quae sit ordinarius iudiciorum locus: ibique Crucifixi imago emineat, et adsit Evangeliorum liber.
1637
Can. 1637. Iudex e territorio suo vi expulsus vel a iurisdictione ibi exercenda impeditus, potest extra territorium iurisdictionem suam exercere et sententiam ferre, certiore tamen hac de re facto loci Ordinario.
1638
Can.1638.
p.1 In unaquaque dioecesi Ordinarius publico decreto dies et horas definiri curet, pro loci ac temporum adiunctis opportunas, quibus tribunal adiri regulariter possit, et ab eo iustitiae administratio exigi.
p.2 Iusta tamen de causa, et quoties periculum sit in mora, fas est fidelibus quovis tempore iudicis ministerium in sui iuris vel boni publici tutelam invocare.
1639
Can. 1639.
p.1 Dies festi de praecepto, et ultimi tres dies hebdomadae sanctae feriati habeantur; et in iis citationes intimare audientias habere, partes et testes excutere, probationes assumere, decreta et sententias ferre, denuntiare et exsequi vetitum est, nisi necessitas, christiana caritas, aut bonum publicum aliud postulent.
p.2 Iudicis autem est in singulis casibus statuere et denuntiare, an et quae acta supra dictis diebus expleri debeant.
CAPUT V : De personis ad disceptationem iudicialem admittendis et de modo confectionis et conservationis actorum.
1640
Can. 1640.
p.1 Dum causae coram tribunali aguntur,extranei ab aula arceantur et ii tantummodo adsint, quos ad processum expediendum iudex necessarios esse iudicaverit.
p.2 Omnes assistentes, qui reverentiae et obedientiae tribunali debitae graviter defuerint, iudex, etiam illico et in continenti si coram tribunali sedente in id quis peccaverit, potest censuris quoque aliisve congruis poenis ad officium reducere, advocatos praeterea et procuratores etiam iure alias causas apud tribunalia ecclesiastica pertractandi privare.
1641
Can. 1641. Si alicui actui processuali interveniat persona linguae loci ignara et iudices ac partes linguam huius personae propriam non intelligant, interpres adhibeatur iuratus, et a iudice designatus, contra quem alterutra pars legitimam exceptionem non proposuerit.
1642
Can. 1642.
p.1 Acta iudicialia, tum quae meritum guaestionis respiciunt, seu acta causae, ex. gr., sententiae et cuiusque generis probationes, tum quae ad formam procedendi pertinent, seu acta processus, ex. gr., citationes, intimationes, etc., scripto redacta esse debent.
p.2 Nisi iusta causa aliud suadeat, quoad eius fieri potest, lingua latina redigantur; sed interrogationes et responsiones testium, aliaque similia, lingua vernacula confici debent.
1643
Can. 1643.
p.1 Singula folia processus numerentur; et actuarii subscriptio cum sigillo tribunalis apponatur in unoquoque folio.
p.2 Singulis actis completis vel interruptis seu ad aliam sessionem remissis, apponatur subscriptio actuarii et iudicis vel tribunalis praesidis.
p.3 Quoties in actis iudicialibus partium aut testium subscriptio requiritur, si pars aut testis hanc facere nequeat vel nolit, id in ipsis actis adnotetur, simulque iudex et actuarius fidem faciant actum ipsum de verbo ad verbum parti aut testi perlectum fuisse, et partem aut testem vel non potuisse vel noluisse subscribere.
1644
Can. 1644.
p.1 In casu appellationis, actorum exemplaria ad normam can. 1642, 1643 conscripta et in fasciculum religata, cum indice omnium actorum et documentorum et cum testificatione actuarii seu cancellarii de eorum fideli transcriptione et integritate, mittantur ad superius tribunal; si exemplaria sine gravi incommodo exscribi nequeant, mittantur cum opportunis cautelis acta ipsa originalia.
p.2 Si eo mittenda sint ubi vernacula lingua non sit cognita, acta ipsa in linguam latinam vertantur, adhibitis cautelis ut de fideli translatione constet.
p.3 Si acta debita forma et charactere confecta non fuerint, a iudice superiore repelli possunt quo in casu illi, quibus culpa imputanda est, acta suis impensis denuo conficere et mittere tenentur.
1645
Can. 1645.
p.1 Iudicio expleto, documenta partibus restitui debent, nisi in criminalibus, bono publico ita exigente, iudex aliquod retinendum censuerit.
p.2 Documenta omnia, quae apud tribunal manent, in archivo Curiae deponantur sive publico sive secreto, prout eorum natura exigit.
p.3 Notarii, actuarii et cancellarius sine iudicis mandato tradere prohibentur exemplar actorum iudicialium et documentorum quae sunt processui acquisita.
p.4 Anonymae epistolae quae nihil ad causae meritum conferunt, et etiam subscriptae quae sint certu calumniosae, destruantur.
CAPUT I : De actore et de reo convento.
1646
Can. 1646. Quilibet potest in iudicio agere, nisi a sacris canonibus prohibeatur; reus autem legitime conventus respondere; debet.
1647
Can. 1647. Licet actor vel reus conventus procuratorem vel advocatum constituerit, semper tamen tenetur in iudicio ipsemet adesse ad praescriptum iuris vel iudicis.
1648
Can. 1648.
p.1 Pro minoribus et iis qui rationis usu destituti sunt, agere et respondere tenentur eorum parentes aut tutores vel curatores.
p.2 Si iudex existimet ipsorum iura esse in conflictu cum iuribus parentum vel tutorum vel curatorum, aut ipsos tam longe distare a parentibus aut tutoribus vel curatoribus, ut hisce uti aut minime aut difficulter liceat, tunc stent in iudicio per curatorem a iudice datum.
p.3 Sed in causis spiritualibus et cum spiritualibus connexis, si minores usum rationis assecuti sint, agere et respondere queunt sine patris vel tutoris consensu; et quidem, si aetatem quatuordecim annorum expleverint, etiam per seipsos; secus per tutorem ab Ordinario datum, vel etiam per procuratorem a se, Ordinarii auctoritate, constitutum.
1649
Can. 1649. Nomine eorum de quibus in can. 100, p3, stat in iudicio rector vel administrator, firmo praescripto can. 1653; in conflictu vero eorum iurium cum iuribus rectoris vel administratoris, procurator ab Ordinario designatus.
1650
Can. 1650. Bonis interdicti, et ii qui minus firmae mentis sunt, stare in iudicio per se ipsi possunt tantummodo ut de propriis delictis respondeant, aut ad praescriptum iudicis: in ceteris agere et respondere debent per suos curatores.
1651
Can. 1651.
p.1 Ut curator ab auctoritate civili alicui datus a iudice ecclesiastico admittatur, debet accedere consensus Ordinarii proprii illius cui datus est.
p.2 Ordinarius potest quoque alium curatorem constituere pro foro ecclesiastico, si, omnibus mature perpensis, id statuendum esse prudenter censuerit.
1652
Can. 1652. Religiosi sine Superiorum consensu non habent personam standi in iudicio, nisi in casibus qui sequuntur:
n1) Si de vindicandis adversus religionem iuribus sibi ex professione quaesitis agatur;
n2) Si ipsi extra claustra legitime morentur et iurium suorum tuitio urgeat;
n3) Si contra ipsum Superiorem denuntiationem instituere velint.
1653
Can. 1653.
p.1 Ordinarii locorum possunt nomine ecclesiae cathedralis aut mensae episcopalis stare in iudicio; sed, ut licite agant, debent audire Capitulum cathedrale vel Consilium administrationis eorumve consensum vel consilium habere, quando periculo vertitur pecuniae summa pro qua alienanda ad normam can. 1532, p2-3 eorundem consensus vel consilium requiritur.
p.2 Beneficiarii omnes nomine beneficii possunt in iudicio agere aut respondere; quod tamen ut licite faciant, servare debent praescriptum can. 1526.
p.3 Praelati ac Superiores Capitulorum, sodalitatum et quorumlibet collegiorum stare in iudicio nequeunt, nomine suae cuiusque communitatis, sine eiusdem consensu ad normam statutorum.
p.4 Adversus eos de quibus in p1-3, si sine praescripto consensu aut consilio in iudicio egerint, piae causae aut communitati ius est ad refectionem damnorum.
p.5 In casu vero defectus vel negligentiae illius qui administratoris munere fungitur, potest ipse loci Ordinarius per se vel per alium stare in iudicio nomine personarum moralium quae sub eius iurisdictione sunt.
p.6 Superiores religiosi nequeunt nomine suae communitatis stare in iudicio, nisi ad normam constitutionum.
1654
Can. 1654.
p.1 Excommunicatis vitandis aut toleratis post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam permittitur ut per se ipsi agant tantummodo ad impugnandam iustitiam aut legitimitatem ipsius excommunicationis; per procuratorem, ad aliud quodvis animae suae praeiudicium avertendum; in reliquis ab agendo repelluntur.
p.2 Alii excommunicati generatim stare in iudicio queunt.
CAPUT II : De procuratoribus ad lites et advocatis.
1655
Can. 1655.
p.1 In iudicio criminali reus aut a se electum aut a iudice datum semper habere debet advocatum.
p.2 Etiam in iudicio contentioso, si agatur de minoribus aut de iudicio in quo bonum publicum vertitur, iudex parti carenti defensorem ex officio attribuat, aut, si casus ferat, parti etiam habenti alium adiungat.
p.3 Praeter hos casus pars libere potest advocatum et procuratorem constituere, sed potest quoque in iudicio per se ipsa agere et respondere, nisi iudex procuratoris vel advocati ministerium necessarium existimaverit.
p.4 At Episcopus, si quando in causa est, aliquem constituat, qui eius personam, procuratorio nomine, gerat.
1656
Can. 1656.
p.1 Unicum quisque potest eligere procuratorem, qui nequit alium sibimet substituere, nisi expressa facultas eidem facta fuerit.
p;2 Quod si, iusta causa suadente, plures ab eodem deputentur, hi ita constituantur, ut detur inter ipsos locus praeventioni.
p.3 Advocati autem plures simul constitui queunt. p4. Utrumque munus, procuratoris et advocati, etiam in eadem causa et pro eodem cliente eadem persona exercere potest.
1657
Can. 1657.
p.1 Procurator et advocatus esse debent catholici, aetate maiores, bonae famae; acatholicus non admittitur, nisi per exceptionem et ex necessitate.
p.2 Advocatus debet praeterea esse doctor vel alioqui vere peritus, saltem in iure canonico.
p.3 Religiosus admitti potest, nisi aliud in constitutionibus caveatur, in causis tantum in quibus vertitur utilitas suae religionis, de licentia tamen Superioris.
1658
Can. 1658.
p.1 Quilibet pro lubitu a parte potest eligi et deputari procurator, dummodo secundum praecedentem canonem idoneus sit, quin opus sit ut Ordinarii approbatio antecesserit.
p.2 Advocatus autem, ut ad patrocinium admittatur, indiget approbatione Ordinarii, quae aut generalis sit omnes causas aut specialis pro certa causa.
p.3 In iudicio coram Sanctae Sedis delegato; ipsius delegati est approbare et admittere advocatum, quo pars uti se velle ostenderit.
p.4 Procurator et advocatus, in causis quae ad normam can. 1579, p1-2 aguntur in religionis tribunali, eligendi sunt ex eadem religione et ante patrocinii susceptionem approbandi ab eo, qui partes iudicis in causa agit; in causis vero quae ad normam eiusdem canonis p3 apud tribunal Ordinarii loci pertractantur, admitti potest etiam religioni extraneus.
1659
Can. 1659.
p.1 Procurator ne prius a iudice admittatur quam speciale mandatum ad lites scriptum, etiam in calce ipsius citationis, mandantis subscriptione munitum, et locum, diem, mensem et annum referens, apud tribunal deposuerit.
p.2 Quod si mandans scribere nesciat, hoc ipsum ex scriptura constet necesse est, et parochus vel notarius Curiae vel duo testes, loco mandantis, mandatum subsignent.
1660
Can. 1660. Mandatum procurationis asservari debet in actis causae.
1661
Can. 1661. Advocatus, ut causae patrocinium suscipiat, habeat necesse est a parte vel a iudice commissionem ad instar mandati procuratorii, de qua in actis constare debet.
1662
Can. 1662. Nisi speciale mandatum habuerit, procurator non potest renuntiare actioni, instantiae vel actis iudicialibus, nec transigere, pacisci, compromittere in arbitros, deferre aut referre iusiurandum, et generatim ea agere pro quibus ius requirit mandatum speciale.
1663
Can. 1663. Tum procurator tum advocatus possunt a iudice, dato decreto, repelli sive ex officio sive ad instantiam partis, iusta tamen de causa.
1664
Can. 1664.
p.1 Advocati et procuratores possunt ab eo a quo constituti sunt, removeri, salva obligatione solvendi honoraria ipsis debita; verum ut remotio effectum sortiatur, necesse est ut ipsis intimetur, et, si lis iam contestata fuerit, iudex et adversa pars certiores facti sint de remotione.
p.2 Lata definitiva sententia, ius et officium appellandi, si mandans non renuat, procuratori manet.
1665
Can. 1665.
p.1 Vetatur uterque emere litem, aut sibi de immodico emolumento vel rei litigiosae parte vindicata pacisci.
p.2 Quae si fecerint, nulla est pactio, et a iudice vel ab Ordinario poterunt poena pecuniaria mulctari; advocatus praeterea tum ab officio suspendi, tum etiam, si recidivus sit, destitui et titulo privari.
1666
Can 1666. Advocati ac procuratores qui ob dona aut pollicitationes aut quamlibet aliam rationem suum officium prodiderint, ab officio repellantur, et, praeter damnorum refectionem, mulcta pecuniaria aliisve congruis poenis plectantur.
1667
Can. 1667. Quodlibet ius non solum actione munitur, nisi aliud expresse cautum sit, sed etiam exceptione, quae semper competit et est suapte natura perpetua.
1668
Can. 1668.
p.1 Qui ad rem sibi vindicandam, seu ad ius suum in iudicio persequendum titulo agit iuris auctoritate subnixo, actione dimicat quae petitoria dicitur.
p.2 Si vero rei possessionem vel iuris quasi-possessionem postulat, eius actio possessoria vocatur.
1669
Can. 1669.
p.1 Actor pluribus simul actionibus, quae tamen secum ipsae non confligant, sive de eadem re, sive de diversis, reum convenire potest, si aditi tribunalis competentiam non egrediantur.
p.2 Reus non prohibetur pluribus exceptionibus etiam contrariis uti.
1670
Can. 1670.
p.1 Actor potest una instantia cumulare actiones possessorias et petitorias, nisi spolii exceptio ex adverso opponatur.
p.2 Pariter fas est reo convento in petitorio, actorem reconvenire in possessorio; et viceversa, nisi res sit de spolio.
1671
Can. 1671.
p.1 Item fas est actori, antequam conclusum fuerit in causa, ab instituto iudicio petitorio regredi ad possessorium adipiscendae vel recuperandae.
p.2 Imo ex iusta causa iudex etiam post conclusionem in causa, sed ante sententiam definitivam, hunc regressum permittere potest.
p.3 Iudicis est, attentis partium allegationibus, aut utramque quaestionem unica sententia definire, aut prius uni, postea alteri satisfacere, prouti magis expedire ipsi videatur ad celeriorem et pleniorem iurium tuitionem.
CAPUT I : De rei sequestratione et inhibitione exercitii iuris.
1672
Can. 1672.
p.1 Qui ostenderit super aliqua re ab alio detenta ius se habere sibique damnum imminere nisi res ipsa custodienda tradatur, ius habet obtinendi a iudice eiusdem rei sequestrationem.
p.2 In similibus rerum adiunctis obtinere potest ut iuris exercitium alicui inhibeatur.
p.3 Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris a iudice decerni potest ex officio, instante praesertim promotore iustitiae aut defensore vinculi, quoties bonum publicum id postulare videatur.
1673
Can. 1673.
p.1 Ad crediti quoque securitatem sequestratio rei admittitur, dummodo de creditoris iure liquido constet et servata norma de qua in can. 1923, p1.
p.2 Sequestratio extenditur etiam ad res debitoris quae depositi causa aut quolibet alio titulo apud alias personas reperiantur.
1674
Can. 1674. Sequestratio rei et suspensio exercitii iuris decerni nullatenus possunt, si damnum quod timetur, possit aliter reparari et idonea cautio de eo reparando offeratur.
1675
Can. 1675.
p.1 Ad custodiam rei sequestrationi subiectae idonea persona, proponentibus partibus, a iudice designetur, quae sequester dicitur; si partes inter se dissentiant, iudex ex officio sequestrem deligat.
p.2 Sequester in re custodienda, curanda et servanda non minorem diligentiam adhibere debet quam suis adhibet rebus, eamque postea, cui iudex decreverit, reddere tenetur cum omni causa.
p.3 Iudex congruam decernat mercedem sequestri, si eam petat.
CAPUT II : De actionibus ex novi operia nuntiatione et damno infecto.
1676
Can. 1676.
p.1 Qui ex aliquo novo opere damnum timet suae rei obventurum, potest illud iudici nuntiare ut opus interrumpatur, donec utriusque partis iura, iudicis sententia, definiantur.
p.2 Is cui intimata fuerit prohibitio, continuo ab
opere cessare debet, sed, dummodo idonee caveat se in pristinum omnia restituturum si absoluto iudicio victus discesserit, poterit a iudice continuationem eiusdem impetrare.
p.3 Nuntianti novum opus ad ius suum demonstrandum duo menses praefiniuntur; qui ex iusta et necessaria causa a iudice, audita altera parte, prorogari vel reduci poterunt.
1677
Can. 1677. Si vetus opus magna ex parte immutetur, idem ius esto quod de novo opere can. 1676 constitutum est.
1678
Can. 1678. Qui grave damnum rei suae imminere pertimescit ex alieno aedificio quod ruinam minatur, ex arbore aut ex alia re quacunque, actionem habet de damno infecto ad obtinendam periculi remotionem, aut cautionem de damno vel avertendo, vel compensando, si forte evenerit.
CAPUT III : De actionibus ob nullitatem actorum.
1679
Can. 1679. Si actus aut contractus sit ipso iure nullus, datur ei, cuius interest, actio ad obtinendam a iudice declarationem nullitatis.
1680
Can.1680.
p.1 Nullitas actus tunc tantum habetur, cum in eo deficiunt quae actum ipsum essentialiter constituunt, aut sollemnia seu conditiones desiderantur a sacris canonibus requisitae sub poena nullitatis.
p.2 Nullitas alicuius actus non importat nullitatem actorum qui praecedunt aut subsequuntur et ab actu non dependent.
1681
Can. 1681. Qui actum posuit nullitatis vitio infectum, tenetur de damnis et expensis erga partem laesam.
1682
Can. 1682. Nullitas actus a iudice declarari non potest ex officio, nisi aut publice id intersit, aut agatur de pauperibus vel de minoribus aliisve qui minorum iure censentur.
1683
Can. 1683. Iudex inferior de confirmatione, a Romano Pontifice actui vel instrumento adiecta, videre non potest, nisi Apostolicae Sedis praecesserit mandatum.
CAPUT IV : De actionibus rescissoriis et de restitutione in integrum.
1684
Can. 1684.
p.1 Si quis motus metu gravi iniuste incusso, vel dolo circumventus actum posuerit vel contractum inierit qui ipso iure non sit nullus, poterit, metu vel dolo probato, obtinere actus vel contractus rescissionem actione quae vocatur rescissoria.
p.2 Eadem actione intra biennium uti potest, qui gravem ex contractu laesionem ultra dimidium ex errore passus est.
1685
Can. 1685. Institui haec actio potest:
n1) Contra eum qui metum intulit aut dolum patravit, quamvis ipse non in suum, sed in alterius commodum talia peregerit;
n2) Contra quemlibet malae fidei et etiam bonae fidei possessorem, qui res metu vel dolo extortas possidet, salvo iure regressus contra quemlibet usque ad ipsum metus vel doli auctorem.
1686
Can. 1686. Si is qui metum intulit aut dolum patravit, urgeat actus vel contractus exsecutionem, parti laesae seu deceptae competit exceptio metus vel doli.
1687
Can. 1687.
p.1 Minoribus vel minorum iure fruentibus graviter laesis eorumque heredibus et successoribus, ad laesionem reparandam ex negotio seu actu valido rescindibili, praeter alia ordinaria remedia, suppetit remedium extraordinarium restitutionis in integrum.
p.2 Hoc beneficium maioribus quoque conceditur quos deficit rescissoria actio aut aliud ordinarium remedium, dummodo iustam subesse causam et laesionem sibi imputandam non esse probaverint.
1688
Can. 1688.
p.1 Restitutio in integrum peti debet ab ordinario iudice, qui competens est respectu illius, contra quem petitur, intra quadriennium ab adepta maioritate computandum, si agatur de minoribus, a die laesionis factae et cessati impedimenti, si de maioribus aut personis moralibus.
p.2 Minoribus vel minorum iure fruentibus restitutio concedi potest a iudice etiam ex officio, audito vel instante promotore iustitiae.
1689
Can. 1689. Restitutio in integrum id efficit ut omnia revocentur in pristinum, idest restituantur in statum quo erant ante laesionem, salvis iuribus quae alii, bona fide, ante petitam restitutionem quaesiverint.
CAPUT V : De mutuis petitionibus seu de actionibus reconventionalibus.
1690
Can. 1690.
p.1 Actio quam reus coram eodem iudice in eodem iudicio instituit contra actorem ad submovendam vel minuendam eius petitionem, dicitur reconventio.
p.2 Reconventio reconventionis non admittitur.
1691
Can. 1691. Actio reconventionalis locum habere potest in omnibus causis contentiosis, exceptis causis spolii; in criminalibus vero non admittitur, nisi ad normam can. 2218, p3.
1692
Can. 1692. Proponenda est iudici coram quo actio principalis instituta est, licet ad unam causam dumtaxat delegato vel alioquin incompetenti, nisi sit absolute incompetens.
CAPUT VI : De actionibus seu remediis possessoriis.
1693
Can. 1693. Qui ad possessionem alicuius rei adipiscendam, vel ad alicuius iuris exercitium obtinendum munitur titulo legitimo, petere potest, ut in rei possessionem vel iuris exercitium immittatur.
1694
Can. 1694. Non solum possessio, sed etiam simplex detentio praestat, ad normam canonum qui sequuntur, actionem vel exceptionem possessoriam.
1695
Can.1695.
p.1 Qui annum integrum in possessione rei vel in quasi-possessione iuris manserit, si molestiam patiatur quominus suam possessionem vel quasi-possessionem retineat, habet actionem retinendae possessionis.
p.2 Haec actio non admittitur nisi intra annum ab illata molestia adversus molestiae auctorem ut a molestiis desistat.
1696
Can. 1696.
p.1 Etiam qui vi, clam vel precario possidet, actione retinendae possessionis uti potest adversus quemlibet deturbatorem: non autem contra personam a qua ipse rem vi vel clam surripuit aut precario accepit.
p.2 In causis quae ad bonum publicum spectant, iustitiae promotori ius est opponendi vitium possessionis adversus eum qui vi, clam vel precario possidet.
1697
Can. 1697.
p.1 Si inter duos controversia oriatur uter eorum possideat, ille in possessione praeferendus est qui intra annum frequentiores et potiores possessionis actus exercuit.
p.2 In dubio iudex possessionem pro indiviso utrique parti attribuat.
p.3 Si rei vel iuris indoles aut contentionum et rixarum periculum non patiatur ut litigantibus pro indiviso possessio interim attribuatur, iudex rem apud sequestrem deponi, aut iuris quasi-possessionem suspendi iubeat usque ad iudicii petitorii exitum.
1698
Can. 1698.
p.1 Qui vi aut clam quoquo modo a possessione rei vel quasi-possessione iuris deiectus est, adversus quemlibet spolii auctorem vel rei detentorem habet actionem recuperandae possessionis vel de spolio et spolii exceptionem.
p.2 Haec actio non admittitur praeterlapso anno postquam spolium passus rei notitiam habuit; exceptio, contra, perpetua est.
1699
Can. 1699.
p.1 Spoliatus adversus spoliantem excipiens et probans spolium, non tenetur respondere, nisi prius fuerit in suam possessionem restitutus.
p.2 Spoliatus ut in possessionem restituatur, nil aliud probare debet, nisi spoliationem ipsam.
p.3 Sed si in restitutione rei vel exercitii iuris aliquod occurrat periculum (ex. gr., saevitiarum, cum vir contra uxorem postulat restitutionem coniugalis consortii), iudex, ad instantiam partis vel promotoris iustitiae, pro diversis personarum causarumve adiunctis decernat aut restitutionem suspendi, aut rem vel personam apud sequestrem custodiri, donec causa petitorio iudicio definiatur.
1700
Can. 1700. Iudicia possessoria absolvenda sunt, citata dumtaxat adversa parte in iudiciis retinendae vel recuperandae; citatis vero omnibus iis quorum interest, in iudiciis adipiscendae.
CAPUT VII : De exstinctione actionum.
1701
Can. 1701. In contentiosis actiones tum reales tum personales exstinguuntur praescriptione ad normam can. 1508 -1512; actiones autem de statu personarum nunquam exstinguuntur.
1702
Can. 1702. Omnis criminalis actio perimitur morte rei, condonatione legitimae potestatis, et lapsu temporis utilis ad actionem criminalem proponendam.
1703
Can. 1703. Firmo praescripto can. 1555, p1 de delictis Sacrae Congregationi S. Officii reservatis, tempus utile ad actionem criminalem proponendam est triennium, nisi agatur:
n1) De actione iniuriarum, quae uno anno perimitur;
n2) De actione ob delicta qualificata contra VI et VII divinum praeceptum, quae quinquennio perimitur;
n3) De actionibus ob simoniam vel homicidium contra quae actio criminalis decennio perdurat.
1704
Can. 1704. Sublata per praescriptionem actione criminali:
n1) Non est hoc ipso sublata actio contentiosa, forte ex delicto orta, ad damna sarcienda;
n2) Ordinarius remediis can. 2222, p2 statutis uti adhuc potest.
1705
Can. 1705.
p.1 Praescriptio in contentiosis currit ex quo actio primum potuit iure proponi; in criminalibus, a die patrati delicti.
p.2 Si delictum habeat tractum, ut vocant, successivum, non currit praescriptio, nisi a die qua delicti tractus cessaverit.
p.3 In delicto habituali vel continuato praescriptio non decurrit nisi post ultimum actum; et conventus ob aliquem criminosum actum non praescriptum, tenetur de antiquioribus, qui cum eodem actu connectuntur, etiamsi singulatim sumpti ob praescriptionem excluderentur.
1917 Codex Iuris Canonici 1607