Denzinger (latin) 251
112 Nulli dubium, immo saeculis omnibus notum est, quod sanctus beatissimusque Petrus Apostolorum princeps et caput, fideique columna, et Ecclesiae catholicae fundamentum, a Domino nostro Jesu Christo, salvatore humani generis ac redemptore, claves regni accepit, solvendique ac ligandi peccata potestas ipsi data est: qui ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus vivit, et judicium exercet.
252 113 Si quis non confitetur, Deum esse veraciter Emmanuel, et propterea Dei gentricem sanctam virginem (peperit enim secundum carnem carnem factum Dei verbum), A.S.
253 114 2. Si quis non confitetur carni secundum subsistentiam adunatum ex Deo Patre Verbum, unum esse etiam Christum cum sua carne, eundem ipsum videlicet Deum simul et hominem, an. s.
254 115 3. Si quis in uno Christo dividit subsistentias post adunitionem, soli iungens eas contiguitati quae est secundum dignitatem vel auctoritatem aut potentiam, et non magis concursu qui est secundum adunitionem naturalem, an. s.
255 116 4. Si quis personis duabus vel etiam subsistentiis quae sunt in evangelicis vel apostolicis scripturis, impertit voces aut in Christo a Sanctis dictas aut ab Ipso de se et quasdam velut homini praeter ex Deo Verbum specialiter intellecto applicat, quasdam vero velut Deo condecentes soli ex Deo Patre Verbo, an. s.
256 117 5. Si quis audet dicere deiferum hominem Christum et non magis Deum esse secundum veritatem sicut Filium unum et natura secundum quod factus est caro Verbum et communicavit similiter nobis in sanguine et carne, an. s.
257 118 6. Si quis dicit Deum aut Dominum esse Christi ex Deo Patre Verbum et non magis eundem confitetur simul Deum et hominem, utpote facto carne Verbo secundum Scripturas, an. s.
258 119 7. Si quis ait ut hominem operationem suscepisse ex Deo Verbo Jesum et Unigeniti gloriam appositam esse tamquam alteri praeter eum exsistenti, an. s.
259 120 8. Si quis audet dicere adsumptum hominem coadorari oportere Deo Verbo et conglorificari et coappellari Deum ut alter alteri ("co-" enim semper adjectum hoc intelligi cogit) et non magis una adoratione honorificat Emmanuel et unam ei glorificationem refert secundum quod factum est caro Varbum, an.s.
260 121 9. Si quis ait unum Dominum Iesum Christum glorificatum a Spiritu quasi aliena virtute, quae per eum est, utens, et ab ipso accepisse operari posse contra spiritus immundos et adimplere in homines deitatis miracula et non magis proprium eius esse Spiritum dicit, per quem et operatus est deitatis signa, an. s.
261 122 10. Pontificem et Apostolum confessionis nostrae (Heb 3.1) factum Christum divina dicit Scriptura; obtulit etiam semet ipsum in odorem suavitatis Deo (Eph 5.2) et Patri. si quis ergo Pontificem et Apostolum nostrum fieri dicit non ipsum ex Deo Verbum, quando factum est caro et secundum nos homo, sed ut si alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere, aut si quis dicit et pro se obtulisse semet ipsum sacrificium, et non magis pro nobis tantum (nec enim indiguit sacrificio qui nescit peccatum), an. s.
262 123 11. Si quis non confitetur Domini carnem vivificatoriam esse et propriam ipsius ex deo Patre Verbi, sed velut alterius praeter ipsum, copulati quidem ei secundum dignitatem aut quasi solummodo divinam inhabitationem habentem et non magis vivificatoriam sicut diximus, quia facta est propria Verbi omnia vivificare valentis, an.s.
263 124 12. Si quis non confitetur Dei Verbum passum carne et crucifixum carne et mortem gustasse carne, factum etiam primogenitum ex mortuis secundum quod vita est et vivificans ut Deus, an. s. (DS 264) Super alia neque obaudire volente honorabili Nestorio nostram vocationem neque quidem a nobis destinatos sanctissimos et rev'mos episcopos suscipiente, necessario accessimus ad discussionem impie ab eo dictorum et conprehendentes eum et ex epistolis eius et ex scriptis, quae lecta sunt, et de nuper ab eo dictis in hac metropoli et per testium depositionem impie sapientem et praedicantem, necessario coacti sumus tam ex canonibus quam ex epistola sanctissimi patris nostri et comministri Caelestini episcopi Romanorum Ecclesiae, lacrimantes saepius, ad hanc maestam contra eum venire sententiam: Qui blasphematus igitur ab eo est Dominus Iesus Christus, definiit per praesentem sanctissimam Synodum: alienum esse eundem Nestorium ab episcopali dignitate et omni conventu sacerdotali.
124 12. Si quis non confitetur Dei Verbum passum carne et crucifixum carne et mortem gustasse carne, factum etiam primogenitum ex mortuis secundum quod vita est et vivificans ut Deus, an. s.
264 124 Super alia neque obaudire volente honorabili Nestorio nostram vocationem neque quidem a nobis destinatos sanctissimos et rev'mos episcopos suscipiente, necessario accessimus ad discussionem impie ab eo dictorum et conprehendentes eum et ex epistolis eius et ex scriptis, quae lecta sunt, et de nuper ab eo dictis in hac metropoli et per testium depositionem impie sapientem et praedicantem, necessario coacti sumus tam ex canonibus quam ex epistola sanctissimi patris nostri et comministri Caelestini episcopi Romanorum Ecclesiae, lacrimantes saepius, ad hanc maestam contra eum venire sententiam: Qui blasphematus igitur ab eo est Dominus Iesus Christus, definiit per praesentem sanctissimam Synodum: alienum esse eundem Nestorium ab episcopali dignitate et omni conventu sacerdotali.
265 125 25 ... Statuit sancta Synodus, alteram fidem nemini licere proferre aut conscribere aut componere, praeter definitam a sanctis Patribus, qui in Nicaea cum Spiritu Sancto congregati fuerunt. ... Si qui inventi fuerint vel episcopi, vel clerici, vel laici, sive sentire, sive docere ea quae continentur in oblata expositione a Charisio presbytero de unigeniti Filii Dei incarnatione; sive scelerata et perversa Nestorii dogmata ...: subiaceant sententiae sanctae huius et universalis Synodi. ...
267 126 Can. 1. Si quispiam metropolita provinciae, derelicta sancta et oecumenica Synodo..., cum Caelestio sensit aut sentiet, ipse nihil amplius poterit agere adversus provinciae episcopos: ut qui iam inde a Synodo totius ecclesiasticae communionis expers sit factus et prorsus inutilis. ...
268 127 Can. 4. Si qui autem clericorum defecerint, et ausi fuerint vel privatim vel publice, quae sunt Nestorii aut Caelestii sapere, sancitum est a sancta Synodo istos quoque depositos esse.
271 5002 De Dei autem Genetrice Virgine quemadmodum et sapimus et dicimus et de modo humanationis unigeniti Filii Dei necessariae, non additamenti causa, sed ad satisfactionem proprie desuper tam de divinis scripturis quam de traditione sanctorum patrum adsumentes habuimus, breviter dicimus, nihil omnino addentes fidei sanctorum patrum, quae in Nicaea exposita est. Sicut enim iam diximus, ad omnem sufficit et pietatis cognitionem et omnem haereticae perfidiae abdicationem. Dicimus autem non praesumentes illicita, sed confessione propriae infirmitatis excludentes eos, qui exsurgere volunt contra ea, quae ultra hominem disceptamus.
272 5003 Confitemur igitur Dominum nostrum Jesum Christum filium Dei unigenitum, Deum perfectum et hominem perfectum ex anima rationali et corpore, ante saecula ex Patre genitum secundum deitatem, in ultimis autem diebus eundem propter nos et propter nostram salutem ex Maria Virgine secundum humanitatem, consubstantialem Patri eundem secundum deitatem et consubstantialem nobis secundum humanitatem. Duarum enim naturarum unitas facta est; unde unum Christum, unum filium, unum dominum confitemur. Secundum hanc inconfundibilem unitatem confitemur sanctam Virginem Dei genetricem, quia Deus Verbum incarnatus est et humanatus est et ex ipso conceptu adunivit sibi ex ipsa assumptum templum.
273 5003 Evangelicas autem et apostolicas de Domino voces scimus deiloquos viros aliquotiens has consociantes tamquam de una persona dictas, aliquotiens autem dividentes tamquam de duabus naturis et has quidem Deo condecentes secundum deitatem Christi, humiles autem secundum humanitatem tradentes.
280 (c. 3) Nec hoc quoque praetereundum duximus, quosdam lucri turpis cupiditate captatos usurariam exercere pecuniam, et faenore velle ditescere, quod Nos non dicam in eos, qui sunt in clericali officio constituti, sed et in laicos cadere, qui christianos se dici cupiunt, condolemus. Quod vindicari acrius in eos qui fuerint confutati decernimus, ut omnis peccandi opportunitas adimatur.
281 (c. 4) Illud etiam duximus praemonendum, ut sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercere faenus adtemptet: indecens enim est, crimen suum commodis alienis impendere. Faenus autem hoc solum aspicere et exercere debemus, ut quod hic misericorditer tribuimus, ab eo Domino, qui multipliciter et in perpetuum mansura tribuet, recipere valeamus.
282 (c. 11) ... Connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit; et haec connexio totius quidem corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum. Quibus cum dignitas sit communis, non est tamen ordo generalis: quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis; et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est, ut ceteris praeemineret. De qua forma episcoporum quoque orta est distinctio, et magna ordinatione provisum est, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia; et rursus quidam in maioribus urbibus constituti sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret et nihil usquam a suo capite dissideret.
283 (Impietas Priscillianistarum) tenebris se etiam paganitatis immersit, ut per magicarum artium profana secreta et mathematicorum, vana mendacia religionis fidem morumque rationem in potestate daemonum et in effectu siderum collocarent. Quod si et credi liceat et doceri, nec virtutibus praemium nec vitiis poena debebitur omnisque non solum humanarum legum, sed etiam divinarum constitutionum decreta solventur: quia neque de bonis neque de malis actibus ullum poterit esse iudicium, si in utramque partem fatalis necessitas motum mentis impellit, et quidquid ab hominibus agitur, non est hominum, sed astrorum. ... Merito Patres nostri ... instanter egere, ut impius furor ab universa Ecclesia pelleretur: quando etiam mundi principes ita hanc sacrilegam amentiam detestati sunt, ut auctorem eius (scl. Priscillianum) cum plerisque discipulis legum publicarum ense prosternerent. Videbant enim omnem coniugiorum copulam solvi simulque divinum ius humanumque subverti, si huiusmodi hominibus usquam vivere cum tali professione licuisset. Profuit diu ista districtio ecclesiasticae lenitati, quae etsi sacerdotali contenta iudicio, cruentas refugit ultiones, severis tamen christianorum principum constitutionibus adiuvatur, dum ad spiritale nonnumquam recurrunt remedium, qui timent corporale supplicium. ...
284 (c. 1) Primo itaque capitulo demonstratur, quam impie sentiant de Trinitate divina, qui et Patris et Filii et Spiritus Sancti unam atque eandem asserunt esse personas, tamquam idem Deus nunc Pater, nunc Filius, nunc Spiritus Sanctus nominetur; nec alius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius qui de utroque processit, sed singularis unitas in tribus quidem vocabulis, sed non in tribus sit accipienda personis. Quod blasphemiae genus de Sabellii opinione sumpserunt, cuius discipuli etiam Patripassiani merito nuncupantur; quia si ipse est Filius qui et Pater, crux Filii Patris est passio; et quidquid in forma servi Filius Patri oboediendo sustinuit, totum in se Pater ipse suscepit. Quod catholicae fidei sine ambiguitate contrarium est, quae Trinitatem deitatis sic homousion confitetur, ut Patrem et Filium et Spiritum Sanctum sine confusione indivisos, sine tempore sempiternos, sine differentia credat aequales: quia unitatem in trinitate non eadem persona, sed eadem implet essentia. ...
285 (c. 5) Quinto capitulo refertur, quod animam hominis divinae asserant esse substantiae, nec a natura Creatoris sui condicionis nostrae distare naturam. Quam impietatem... catholica fides damnat: sciens nullam tam sublimem tamque praecipuam esse facturam, cui Deus ipsa natura sit. Quod enim de ipso est, id est quod ipse, neque id aliud est quam Filius et Spiritus Sanctus. Praeter hanc autem summae Trinitatis unam consubstantialem et sempiternam atque incommutabilem deitatem nihil omnino creaturarum est, quod non in exordio sui ex nihilo creatum sit.... Nemo hominum veritas, nemo sapientia, nemo iustitia est; sed multi participes sunt veritatis et sapientiae atque iustitiae. Solus autem Deus nullius participatione indigus est: de quo quidquid digne utcumque sentitur, non qualitas est, sed essentia. Incommutabili enim nihil accedit, nihil deperit: quia esse illi quod est sempiternum, semper est proprium. Unde in se manens innovat omnia, et nihil accepit, quod ipse non ded(er)it.
286 (c. 6) Sexta annotatio indicat eos dicere, quod diabolus numquam fuerit bonus, nec natura eius opificium Dei sit, sed eum ex chao et tenebris emersisse: quia scilicet nullum sui habeat auctorem, sed omnis mali ipse sit principium atque substantia: cum fides vera ... omnium creaturarum sive spiritualium sive corporalium bonam confiteatur substantiam, et mali nullam esse naturam: quia Deus, qui universitatis est conditor, nihil non bonum fecit. Unde et diabolus bonus esset, si in eo quod factus est permaneret. Sed quia naturali excellentia male usus est 'et in veritate non stetit' (Jo 8, 44), non in contrariam transiit substantiam, sed a summo bono, cui debuit adhaerere, descivit, sicut ipsi qui talia asserunt, a veris in falsa proruunt et naturam in eo arguunt, in quo sponte delinquunt ac pro sua voluntaria perversitate damnantur. Quod utique in ipsis malum erit, et ipsum malum non erit substantia, sed poena substantiae.
290 (c. 2) Nesciens igitur (Eutyches), quid deberet de Verbi Dei incarnatione sentire..., illam saltem communem et indiscretam confessionem sollicito recepisset auditu, qua fidelium universitas profitetur credere se 'in Deum Patrem omnipotentem et in Christum Iesum Filium eius unicum Dominum nostrum, qui natus est de Spiritu Sancto et Maria virgine' (Symb. Apostol.: DS 12).... Cum enim Deus et omnipotens (et) Pater creditur, consempiternus eidem Filius demonstratur; in nullo a Patre differens, quia de Deo Deus; de Omnipotente omnipotens; De Aeterno natus est coaeternus; non posterior tempore, non inferior potestate, non dissimilis gloria, non divisus essentia.
291 Idem vero sempiterni Genitoris unigenitus sempiternus 'natus est de Spiritu Sancto et Maria virgine'. Quae nativitas temporalis illi nativitati divinae et sempiternae nihil minuit, nihil contulit, sed totum se reparando homini qui erat deceptus inpendit, ut et mortem vinceret et diabolum qui mortis habebat imperium sua virtute destrueret. Non enim possemus superare peccati et mortis auctorem, nisi naturam nostram ille susciperet et suam faceret, quem nec peccatum contaminare nec mors potuit detinere. Conceptus quippe est de Spiritu Sancto intra uterum virginis matris, quae illum ita salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit. ...
292 An forte ideo (Eutyches) putavit Dominum nostrum Jesum Christum non nostrae esse naturae, quia missus ad beatam Mariam angelus ait: 'Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque quod nascitur ex te sanctum vocabitur Filius Dei' (Lc 1, 35). Ut quia conceptus virginis divini fuit operis, non de natura concipientis fuerit caro concepti. Sed non ita intelligenda est illa generatio singulariter mirabilis et mirabiliter singularis, ut per novitatem creationis proprietas remota sit generis: fecunditatem virgini Sanctus Spiritus dedit, veritas autem corporis sumpta de corpore est, et 'aedificante sibi Sapientia domum' (Prov 9, 1) 'Verbum caro factum est, et habitavit in nobis' (Io 1, 14), hoc est, in ea carne, quam sumpsit ex homine, et quam spiritus vitae rationalis animavit.
293 143 (c.3) Salva igitur proprietate utriusque naturae et in unam coeunte personam, suscepta est a majustate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas, et ad resolvendum condicionis nostrae debitum natura inviolabilis naturae est unita passibili: ut, quod nostris remediis congruebat, unus atque idem "mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus" (Tim1 2.5) et mori posset ex uno, et mori non ex altero. In integra ergo veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris - nostar autem dicimus quae in nobis ab initio Creator condidit at quae reparanda suscepit; nam illa, quae deceptor intulit et homo deceptus admisit, nullum habuerunt in salvatore vestigium... Adsumpsit formam servi sine sorde peccati, humana augens, divina non minuens, quia exinanitio illa, qu se invisibilis visibilem praebuit..., inclinatio fuit miserationis, non defectio potestatis.
294 144 (c. 4) Ingreditur ergo haec mundi infima Filius Dei, de caelesti sede descendens et a paterna gloria non recedens, novo ordine, nova nativitate generatus. novo ordine: quia invisibilis in suis, visibilis est factus in nostris, incomprehensibilis voluit comprehendi; ante tempora manens esse coepit ex tempore; universitatis Dominus servilem formam obumbrata majestatis suae immensitate suscepit; impassibilis Deus non ddedignatus est hom esse passibilis et immortalis mortis legibus subjacere. Nova autem nativitate generatus: quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit, carnis materiam ministravit. assumpta est de matre Domini natura, non culpa; nec in Domino Jesu Christo, ex utero virginis genito, quia nativitas est mirabilis, ideo nostri est natura dissimilis. Qui enim verus est Deus, idem verus est homo, et nullum est in hac unitate mendacium, dum invicem sunt et humilitas hominis et altitudo divinitatis. Sicut enim Deus non mutatur miseratione, ita homo non consumitur dignitate. Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est: Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est. Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis. Et sicut Verbum ab aequalitate paternae gloriae non recedit, ita caro naturam nostri generis non reliquit.
295 ...Non eiusdem naturae est dicere: 'Ego et Pater unum sumus' (Jo 10, 30) et dicere: 'Pater maior me est' (Jo 14, 28). Quamvis enim in Domino Iesu Christo Dei et hominis una persona sit, aliud tamen est, unde in utroque communis est contumelia, aliud, unde communis est gloria. De nostro enim illi est minor Patre humanitas, de Patre illi aequalis cum Patre divinitas.
296 (c. 1) ... Sancti Spiritus in nobis atque in vobis una est eruditio eademque doctrina, quam quisque non recipit, non est membrum corporis Christi, nec potest eo capite gloriari, in quo naturam suam asserit non haberi. ...
297 (c. 2) ... Quod deitatis est, caro non minuit; quod carnis est, deitas non peremit (al.: perimit). Idem enim et sempiternus ex Patre et temporalis ex matre, in sua virtute inviolabilis, in nostra infirmitate passibilis, in deitate Trinitatis cum Patre et Spiritu Sancto unius eiusdemque naturae, in susceptione autem hominis non unius substantiae, sed unius eiusdemque personae, ut idem esset dives in paupertate, omnipotens in abiectione, impassibilis in supplicio, immortalis in morte. Nec enim Verbum aut in carnem aut in animam aliqua sui parte conversum est cum simplex et incommutabilis natura deitatis tota in sua sit semper essentia, nec damnum sui recipiens nec augmentum et sic adsumptam naturam beatificans, ut glorificata in glorificante permaneat. Cur autem inconveniens aut impossibile videatur, ut Verbum et caro atque anima unus Iesus Christus et unus Dei hominisque sit Filius, si caro et anima, quae dissimilium naturarum sunt, unam faciunt etiam sine Verbi incarnatione personam? ... Nec Verbum igitur in carnem nec in Verbo caro mutata est, sed utrumque in uno manet et unus in utroque est, non diversitate divisus, non permixtione confusus, nec alter ex Patre, alter ex matre, sed idem alter ex Patre ante omne principium, alter de matre in fine saeculorum, ut esset 'mediator Dei et hominum homo Jesus Christus', (I Tim 2, 5), in quo habitaret 'plenitudo divinitatis corporaliter' (Col 2, 9), quia adsumpti, non adsumentis provectio est, quod 'Deus illum exaltavit...' (Phil 2, 9-11).
298 (c. 3) ... Arbitror (Eutychen) talia loquentem (scl. ante incarnationem d u a s in Christo fuisse naturas, post incarnationem autem u n a m) hoc habere persuasum, quod anima quam Salvator adsumpsit, prius in caelis sit commorata quam de Maria virgine nasceretur, eamque sibi Verbum in utero copularit. Sed hoc catholicae mentes auresque non tolerant, quia nihil secum Dominus de caelo veniens nostrae condicionis exhibuit. Nec animam enim quae anterior exstitisset, nec carnem quae non materni corporis esset, accepit. Natura quippe nostra non sic adsumpta est, ut prius creata post adsumeretur, sed ut ipsa adsumptione crearetur. Unde quod in Origene merito damnatum est (cf. DS 209), qui animarum, antequam corporibus insererentur, non solum vitas, sed et diversas fuisse asseruit actiones, necesse est ut etiam in isto, nisi maluerit sententiam abdicare, plectatur.
299 Nativitas enim Domini secundum carnem, quamvis habeat quaedam propria, quibus humanae condicionis initia transcendat, sive quod solus (ex Sancto Spiritu) ab inviolata virgine sine concupiscentia est conceptus et natus, sive quod ita visceribus matris est editus, ut et fecunditas pareret et virginitas permaneret, non alterius tamen naturae erat eius caro quam nostrae, nec alio illi quam ceteris hominibus anima est inspirata principio, quae excelleret non diversitate generis, sed sublimitate virtutis. Nihil enim carnis suae habebat adversum, nec discordia desideriorum gignebat compugnantiam voluntatum, sensus corporei vigebant sine lege peccati, et veritas affectionum sub moderamine deitatis et mentis nec temptabatur illecebris nec cedebat iniuriis. Verus homo vero unitus est Deo, nec secundum exsistentem prius animam deductus e caelo nec secundum carnem creatus ex nihilo, eandem gerens in Verbi deitate personam et tenens communem nobiscum in corpore animaque naturam. Non enim esset Dei hominumque mediator, nisi idem Deus idemque homo in utroque et unus esset et verus.
308 146 (c. 2) Multiplex misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per paenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternae, ut qui regenerationis dona violassent, proprio se iudicio condemnantes ad remissionem criminum pervenirent : sic divinae bonitatis praesidiis ordinatis, ut indulgentia Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeat obtineri. 'Mediator enim Dei et hominum homo Christus Iesus' (1 Tim 2, 5) hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut et confitentibus actionem paenitentiae darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. ...
309 (c. 4) His autem, qui in tempore necessitatis et in periculi urgentis instantia praesidium paenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda: quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire, apud quem nullas patitur veniae moras vera conversio...
300 (Prooemium definitionis) Sufficeret quidem ad plenam cognitionem pietatis et confirmationem sapiens hoc et salutare divinae gratiae symbolum; de Patre enim et Filio et Spiritu Sancto perfectionem docet et Domini inhumanationem fideliter accipientibus repraesentat. Sed quoniam hi qui veritatis reprobare praedicationem conantur, per proprias haereses novas voces genuerunt ... et vocem denegantes, qua theotocos de Virgine praedicatur, alii autem confusionem et temperamentum introducentes et unam naturam esse carnis et divinitatis stulte confingentes et passibilem Unigeniti divinam naturam per confusionem prodigiose dicentes, propter hoc illis omnem machinationem contra veritatem volens claudere praesens nunc sancta et magna et universalis synodus praedicationem hanc ab initio inmobilem docens decrevit ante omnia fidem inrecusabilem permanere CCCXVIII sanctorum Patrum (Conc. Nieaeni) et doctrinam confirmat, quae de substantia Spiritus Sancti a Patribus CL postea congregatis in regia civitate (C'politana) tradita est propter illos qui Spiritui Sancto repugnabant, quam illi omnibus notam fecerunt, non quasi quod aliquid deesset antecedentibus, inferentes, sed de Sancto Spiritu intellectum eorum contra illos qui dominationem eius respuere temptaverunt Scripturarum testimoniis declarantes. Propter illos autem, qui dispensationis corrumpere conantur mysterium, et purum hominem esse illum Genitum ex sancta virgine Maria impudenter delirant, epistulas synodicas beati Cyrilli quondam Alexandrinae Ecclesiae praesulis ad Nestorium et ad Orientales congrue habentes suscepit ad convincendas Nestorii vesanias... Quibus etiam epistulam maximae et senioris urbis Romae praesulis beatissimi et sanctissimi archiepiscopi Leonis quae scripta est ad s. mem. archiepiscopum Flavianum ad perimendam Eutychis malam intelligentiam (DS 290ss) consequentissime coaptavit utpote et magni illius Petri confessioni congruentem et communem quandam columnam nobis adversum prava dogmata exsistentem, ad confirmationem rectorum dogmatum. His namque, qui in duos filios dispensationis divinae mysterium discerpere nituntur, obsistit, et illos, qui passibilem deitatem Unigeniti ausi sunt dicere, a sacro coetu expellit, et his, qui in duabus naturis Christi temperamentum aut confusionem exquirunt, resistit et eos, qui caelestem aut alterius alicuius esse substantiae dicunt quam ex nobis assumpsit servi formam, ut dementes abigit, et qui duas quidem ante unitionem naturas Domini fabulantur, unam vero post unitionem confingunt anathematizat.
149 ...Quid enim fide ad laetitiam superius? ... Quam ipse desuper nobis Salvator ad salutem tradidit dicens: ambulantes 'docete omnes gentes ...' (Mt 28,19s), quam ipse tamquam auream catenulam praecepto imponentis deductam in nos conservasti, vocis beati Petri omnibus interpres exsistens et illius fidei omnibus beatitudinem attrahens. Unde et nos tamquam principi tibi huius boni ad utilitatem usi veritatis filii Ecclesiae sortem ostendimus, ... uno consensu et concordia fidei confessionem cognoscentes. Et fuimus in communi exsultatione spiritalibus tamquam imperialibus cenis epulationibus in cibis quas per tuas litteras Christus epulantibus apparavit (quasi in imperialibus cenis deliciis spiritalibus epulantes, quas per tuas litteras Christus praeparaverat invitatis), et supercaelestem Sponsum inter nos cernere videbamur epulantem. (D 149) Si enim ubi sunt duo aut tres congregati in nomine ipsius, ibi ait se esse in medio eorum (cf. Mt 18, 20), quantam circa quingentos viginti sacerdotes familiaritatem monstrabat, qui et patriae et labori circa eum scientiam confessionis praeposuerunt? Quibus tu tamquam caput membris praepositus eras per eos, qui tuam continent vicem, rectum consilium demonstrans...
301 (Definitio) Sequentes igitur sanctos Patres, unum eundemque confiteri Filium Dominum nostrum Iesum Christum consonanter omnes docemus, eundem perfectum in deitate, eundem perfectum in humanitate, Deum vere et hominem vere, eundem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum deitatem et consubstantialem nobis eundem secundum humanitatem, 'per omnia nobis similem absque peccato' (cf. Hebr 4, 15); ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus eundem propter nos et propter nostram salutem ex Maria virgine Dei genetrice secundum humanitatem:
302 Unum eundemque Christum Filium Dominum unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem magisque salva proprietate utriusque naturae, et in unam personam atque subsistentiam concurrente, non in duas personas partitum sive divisum, sed unum et eundem Filium unigenitum Deum Verbum Dominum Jesum Christum: sicut ante Prophetae de eo et ipse nos Jesus Christus erudivit, et Patrum nobis symbolum tradidit (DS 125, 150).
303 (S a n c t i o) His igitur cum omni undique scrupulositate et diligentia nobis dispositis, definivit sancta et universalis Synodus, alteram fidem nulli licere proferre vel conscribere aut componere aut sentire aut docere aliter ...
Canones
304 Can. 2. Si quis episcopus per pecunias fecerit ordinationem (Cheirotonian) et sub pretio redegerit gratiam quae non potest vendi, ordinaveritque per pecunias episcopum aut chorepiscopum aut presbyterum aut diaconum vel quemlibet ex his qui connumerantur in clero, aut promoverit (probaloito) dispensatorem aut defensorem vel mansionarium (oikonomon e ekdikon e paramonarion) vel quemquam omnino qui subiectus est regulae (tina tou kanonos) pro suo turpis lucri commodo, is cui hoc adtemptandum probatum fuerit, proprii gradus periculo subiacebit, et qui ordinatus est, nihil ex hac ordinatione vel promotione, quae est per negotiationem facta, proficiat (ÙpheleisthÙ), sed sit alienus ea dignitate (allotrios tes axias) vel sollicitudine (tou phrontismatos), quam pecuniis acquisivit. Si quis vero mediator tam turpibus et nefandis datis vel acceptis exstiterit, et ipse, si quidem clericus fuerit, proprio gradu decidat, si vero laicus vel monachus, anathematizetur.
305 Can. 14. Quoniam in quibusdam provinciis concessum est lectoribus et psaltis uxores ducere (gamein), statuit sancta synodus non licere cuiquam ex his accipere sectae alterius uxorem (eterodoxon gunaika). Qui vero ex huiusmodi coniugio iam filios susceperunt, si quidem praeventi, ut ex se genitos apud haereticos baptizarent, offerre eos Ecclesiae catholicae communioni conveniet; non baptizatos autem non posse ulterius apud haereticos baptizari, sed neque copulari debet nuptura haeretico aut Judaeo vel pagano, nisi forte promittat ad orthodoxam fidem se persona orthodoxae copulanda transferre. Si quis autem hanc definitionem (ton oron) sanctae synodi transgressus fuerit, correptioni canonicae subiacebit.
306 Si enim ubi sunt duo aut tres congregati in nomine ipsius, ibi ait se esse in medio eorum (cf. Mt 18, 20), quantam circa quingentos viginti sacerdotes familiaritatem monstrabat, qui et patriae et labori circa eum scientiam confessionis praeposuerunt? Quibus tu tamquam caput membris praepositus eras per eos, qui tuam continent vicem, rectum consilium demonstrans...
310 147 (c. 5) Unde oportet unumquemque christianum conscientiae suae habere iudicium, ne converti ad Deum de die in diem differat nec satisfactionis sibi tempus in fine vitae suae constituat, ... et cum posset pleniore satisfactione indulgentiam promereri, illius temporis angustias eligat, quo vix inveniat spatium vel confessio paenitentis vel reconciliatio sacerdotis. Verum, ut dixi, etiam talium necessitati ita auxiliandum est, ut et actio illis paenitentiae et communionis gratia, si eam etiam amisso vocis officio per indicia integri sensus postulant, non negetur. At si aliqua vi aegritudinis ita fuerint aggravati, ut, quod paulo ante poscebant, sub praesentia sacerdotis significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, ut simul et paenitentiae et reconciliationis beneficium consequantur ...
Denzinger (latin) 251