Denzinger (latin) 354
355 168 (c. 4) Quamvis enim unus atque idem sit Dominus Iesus Christus, et totus Deus et totus homo Deus, et quicquid est humanitatis, Deus homo suum faciat, et quicquid est Dei, homo Deus habeat: tamen ut hoc permaneat sacramentum nec possit ex aliqua parte dissolvi, sic totus homo permanet esse quod Deus est, ut totus Deus permaneat esse quod homo est ...
356 169 (c.7) Secundum Ecclesiae catholicae consuetudinem sacratissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his, vel quos baptizavit Acacius vel quos sacerdotes sive levitas secundum canones ordinavit, ulla eos ex nomine Acacii porti laesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita sacramenti gratia minus firma videatur. Nam et baptismum ... sive ab adultero vel a fure fuerit datum, ad percipientem munus pervenit illibatum: quia vox illa, quae per columbam sonuit, omnem maculam humanae pollutionis excludit, qua declaratur ac dicitur: 'Hic est qui baptizat...' (Lc 3.16). Nam si visibilis solis istius radii, cum per loca foetidissima transeunt, nulla contactus inquinatione maculantur, multo magis illius, qui istum visibilem fecit, virtus nulla ministri indignitate constringitur. ... (c.9, al.8) Ideo ergo et hic ... male bona ministrando sibi tantum nocuit. Nam inviolabile sacramentum, quod per illum datum est, aliis perfectionem suae virtutis obtinuit.
357 Confitemur ergo, Dominum nostrum Iesum Christum Filium Dei unigenjtum ante omnia quidem saecula sine principio ex Patre natum secundum deitatem, in novissimis autem diebus de sancta virgine Maria eundem incarnatum et perfectum hominem ex anima rationali et corporis susceptione, homousion Patri secundum deitatem et homousion nobis secundum humanitatem. Duarum enim naturarum perfectarum unitas facta est ineffabiliter. Propter quod unum Christum eundem Filium Dei et hominis unigenitum a Patre et primogenitum ex mortuis confitemur, scientes quod quidem coaeternus suo Patri secundum divinitatem, secundum quam opifex est omnium, et dignatus est post consensionem sanctae Virginis, cum dixit ad angelum 'Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum' (Lc 1, 38), ineffabiliter sibi ex ipsa aedificari templum et istud sibi univit, quod non coaeternum de sua substantia e caelo detulit corpus, sed ex massa nostrae substantiae, hoc est ex Virgine. Hoc accipiens et sibi uniens non Deus Verbum in carne versus est neque ut phantasma apparens, sed inconvertibiliter et incommutabiliter suam conservavit essentiam, primitias naturae nostrae sibi univit. Nam principium Deus Verbum has nostrae naturae primitias per multam sibi bonitatem unire dignatus est: qui non permixtus, sed in utrisque substantiis unus et ipse visus secundum quod scriptum est: 'Solvite templum istud, et in tribus diebus resuscitabo illud' (Jo 2, 19). Solvitur enim Christus Iesus secundum meam substantiam, quam suscepit, et solutum suscitat proprium templum, hoc ipse secundum divinam substantiam, secundum quam et omnium artifex est.
358 Numquam autem post resurrectionem unitionis nostrae naturae discessit a proprio templo nec discedere potest propter ineffabilem suam benignitatem, sed est ipse Dominus Iesus Christus et passibilis et impassibilis, passibilis secundum humanitatem, impassibilis secundum divinitatem. Suscitavit igitur suum templum Deus Verbum et in se naturae nostrae resurrectionem et renovationem operatus est. Et hanc Dominus Christus, postquam resurrexit a mortuis, discipulis ostendebat dicens: 'Palpate me et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, quemadmodum me videtis habere' (Lc 24, 39). Non dixit 'quemadmodum me dicitis esse', sed 'habere', ut et qui habet et qui habetur considerans, non permixtionem, non conversionem, non mutationem, sed unitatem factam respicias. Propterea et fixuras clavorum et punctionem lanceae demonstravit et cum discipulis manducavit, ut per omnia resurrectionem nostrae naturae in se renovatam doceret, et, quia secundum beatam divinitatis substantiam inconvertibilis, incommutabilis, impassibilis, immortalis, nullius indigens, perficiens omnes passiones, et permisit proprio inferri templo quod virtute propria suscitavit, et per propriam perfectionem templi sui renovationem nostrae naturae operatus est.
359 Qui autem dicunt subtilem hominem Christum aut passibilem Deum aut in carne versum aut non counitum habuisse corpus aut de caelo hoc detulisse aut phantasma esse aut mortalem dicentes Deum Verbum indiguisse, ut a Patre resuscitaretur, aut sine anima corpus aut sine sensu hominem suscepisse aut duas substantias Christi secundum permixtionem confusas unam factam fuisse substantiam et non confitentes Dominum nostrum Jesum Christum duas esse naturas inconfusas, unam autem personam, secundum quod unus Christus, unus idem Filius, istos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.
360 170 (c.1 2) (Asserunt quidam haeretici) quod humano generi parentes, ut ex materiali faece tradunt corpora, ita etiam vitalis animae spiritum tribuant.... ( 4) Quomodo ergo contra divinam sententiam carnali nimis intellectu animam ad Dei imaginem factam putant hominum permixtione diffundi atque insinuari, cum ab illo, qui ab initio hoc fecit, actio ipsa hodieque non desinat, sicut ipse dixit: 'Pater meus adhuc operatur, et ego operor' (Cf Jo 5,l7)? ... Cum et illud debeant intelligere quod scriptum est : 'Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul' (Eccli 18,1). Si igitur, antequam Scriptura per species singulas in singulis quibusque creaturis ordinem rationemque disponeret, 'potentialiter', quod negari non potest, 'et causaliter in opere pertinente ad temporum cursum usque nunc operatur' : sanae igitur doctrinae acquiescant, quod ille indat animas, qui 'vocat ea, quae non sunt, tanquam sint' (cf. Rom 4,17).
361 170 (c.4 7) Qua putant fortasse pie ac bene se dicere, ut animas merito dicant a parentibus tradi, cum sint peccatis implicitae, hac ab ipsis sapienti debent separatione discerni: quod ab illis nihil aliud potest tradi, quam quod ab ipsorum mala praesumptione commissum est, id est, culpa poenaque peccati, quam per traducem secuta progenies evidenter ostendit, ut pravi homines distortique nascantur. In quo solo utique Deus nullam communionem habere perspicue cernitur, qui ne in hanc necessitatem calamitatis inciderent, genito mortis terrore prohibuit atque praedixit. Itaque per traducem, quod a parentibus traditur, evidenter apparet, et quid ab initio usque ad finem vel operatus sit Deus vel operetur ostenditur.
362 (8) Conferamus autem honorem imperatoris cum honore pontificis: inter quos tantum distat, quantum ille rerum humanarum curam gerit, iste divinarum. Tu imperator a pontifice baptismum accipis, sacramenta sumis, orationem poscis, benedictionem speras, paenitentiam rogas. Postremo tu humana administras, ille tibi divina dispensat. Itaque ut non dicam superior, certe aequalis honor est.... Sit istud in mundo iudicium spectante Deo et angelis eius, spectaculum omni saeculo simus, quo aut sacerdotes bonae vitae aut imperator religiosae modestiae consequantur exemplum, quia his praecipue duobus officiis regitur humanum genus, et non debeat aliquis eorum exsistere, quo valeat offendi divinitas, maxime cum uterque honor videatur esse perpetuus atque ita humano generi ex alterutro consulatur. Precor, imperator, pace tua dixerim, memento te hominem, ut possis uti concessa tibi divinitus potestate, quia etiam si haec sub humano provenerint iudicio, sub divino necesse est ut discutiantur examine. Fortassis dicturus es, scriptum esse: omni potestati nos subditos esse debere (cf. Tit 3,1). Nos quidem potestates humanas suo loco suscipimus, donec contra Deum suas (Aliqui codices: non) erigant voluntates. Ceterum si omnis potestas a Deo est, magis ergo quae rebus est praestituta divinis. Defer Deo in nobis, et nos deferimus Deo in te.
363 171 (1) Prima salus est rectae fidei regulam custodire et a constitutis Patrum nullatenus deviare. Et quia non potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia dicentis: 'Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam' (Mt 16, 18), haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica immaculata est semper catholica servata religio.
364 171 (2) De hac ergo (qua) spe et fide separari minime cupientes et Patrum sequentes in omnibus (-!) constituta, anathematizamus omnes haereses, praecipue Nestorium haereticum, qui quondam Constantinopolitanae fuit urbis episcopus, damnatum in Concilio Epheseno a Caelestino papa urbis Romae et a sancto (venerabili viro) Cyrillo Alexandrinae civitatis antistite; una cum isto (similiter) anathematizantes Eutychen et Dioscorum Alexandrinum in sancta Synodo, quam sequimur et amplectimur, Chalcedonensi damnatos (, quae secuta s. Concilium Nicaenum fidem apostolicam praedicavit).
(3) His Timotheum addiicientes parricidam (Detestamur et T. parr.), Aelurum cognomento, et discipulum quoque ipsius atque sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum; itemque (-!) condemnamus (etiam) et anathematizamus Acacium Constantinopolitanum quondam episcopum ab Apostolica Sede damnatum, eorum complicem atque sequacem, vel qui in eorum communionis societate permanserint: quia (Acacius) quorum se communioni miscuit, ipsorum similem meruit in damnatione sententiam. Petrum nihilominus Antiochenum damnantes (damnamus) cum sequacibus suis et omnium supra scriptorum.
365 172 (4) Quapropter (-! ) suscipimus (autem) et probamus epistolas beati Leonis papae universas, quas de christiana religione conscripsit. Unde (-! ), sicut praediximus, sequentes in omnibus Apostolicam Sedem et praedicantes eius omnia constituta, (. Et ideo) spero, ut in una communione vobiscum, quam Sedes Apostolica praedicat, esse merear in qua est integra et verax christianae religionis (et perfecta) soliditas : promittentes (promittens) etiam (in sequenti tempore) sequestratos a communione Ecclesiae catholicae, id est non consentientes Sedi Apostolicae, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. (Quodsi in aliquo a professione mea deviare tentavero, his, quos damnavi, complicem me mea sententia esse profiteor.)
(5) Hanc autem professionem meam (ego) manu propria (mea) subscripsi et tibi Hormisdae sancto et venerabili papae urbis Romae obtuli (direxi) ...
366 173a (c. 5) De arbitrio tamen libero et gratia Dei quid Romana, hoc est catholica, sequatur et servet Ecclesia, licet et variis libris beati Augustini, et maxime ad Hilarium et Prosperum, abunde possit agnosci, tamen et in scriniis ecclesiasticis expressa Capitula continentur, quae, si ibi desunt et necessaria creditis, destina(bi)mus, quamquam qui diligenter Apostoli dicta considerat, quid sequi debeat, evidenter agnoscat.
367 (c. 7) Nam si Trinitas Deus, hoc est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, Deus autem unus, specialiter Legislatore dicente: 'Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est' (Dt 6, 4): qui aliter habet, necesse est aut divinitatem in multa dividat aut specialiter passionem ipsi essentiae Trinitatis impingat et ... hoc est aut plures deos more profanae gentilitatis inducere aut sensibilem poenam ad eam naturam, quae aliena est ab omni passione, transferre. (8) Unum est sancta Trinitas, non multiplicatur numero, non crescit augmento nec potest aut intellegentia comprehendi aut hoc quod Deus est discretione seiungi. Quis ergo illi secreto aeternae impenetrabilisque substantiae, quod neque ulla vel invisibilium creaturarum potuit investigare natura, profanam divisionem temptet ingerere et divini arcana mysterii revocare ad calculum moris humani? Adoremus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, indistinctam distincte, inconprehensibilem et inenarrabilem substantiam Trinitatis, ubi etsi admittit numerum ratio personarum, unitas tamen non admittit essentiae (adde: numerum), ita tamen, ut servemus divinae propria naturae, servemus propria unicuique personae, ut nec personis divinitatis singularitas denegetur nec ad essentiam hoc, quod est proprium nominum, transferatur. (9) Magnum est sanctae et incomprehensibile mysterium Trinitatis: Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, Trinitas indivisa, et tamen notum est, quia proprium est Patris, ut generaret Filium; proprium Filii Dei, ut ex Patre Patri nasceretur aequalis, notum etiam, quid sit proprium Spiritus Sancti.
368 (c. 10) Proprium autem Filii Dei, ut ... in novissimis temporibus Verbum caro fieret et habitaret in nobis, ita intra viscera sanctae Mariae virginis genitricis Dei unitis utrisque sine aliqua confusione naturis, ut qui ante tempora erat Filius Dei, fieret Filius hominis et nasceretur ex tempore hominis more, matris vulvam natus aperiens et virginitatem matris deitatis virtute non solvens. (11) Dignum plane Deo nascente mysterium. ut servaret partum sine corruptione, qui conceptum fecit esse sine semine, servans quod ex Patre erat, et repraesentans quod ex matre suscepit. ...
369 (12) Idem enim Deus et homo, non, ut ab infidelibus dicitur, sub quartae introductione personae, sed ipse Dei Filius Deus et homo, idem virtus et infirmitas, humilitas et maiestas, redimens et venditus, in cruce positus et caeli regna largitus, ita nostrae infirmitatis ut possit interimi, ita ingenitae potentiae ne posset morte consumi. (13) Sepultus est iuxta id, quod homo voluit nasci, et iuxta id, quod Patri erat similis, resurrexit : patiens vulnerum et salvator aegrorum, unus defunctorum et vivificator obeuntium, ad inferna descendens et a Patris gremio non recedens. Unde et animam, quam pro communi condicione posuit, pro singulari virtute et admirabili potentia mox resumpsit.
370 173b ... Pervenit ad nos, esse aliquos, qui de gratia et libero arbitrio per simplicitatem minus caute et non secundum fidei catholicae regulam sentire velint. Unde id nobis, secundum admonitionem et auctoritatem Sedis Apostolicae, iustum ac rationabile visum, ut pauca capitula ab Apostolica nobis Sede transmissa, quae ab antiquis Patribus de sanctarum Scripturarum voluminibus in hac praecipue causa collecta sunt, ad docendos eos, qui aliter quam oportet sentiunt, ab omnibus observanda et manibus nostris subscribere deberemus. ...
371 174 Can.1. Si quis per offensam praevaricationis Adae non totum, id est secundum corpus et animam, 'in deterius' dicit hominem 'commutatum', sed animae libertate illaesa durante, corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium, Pelagii errore deceptus adversatur Scripturae dicenti: 'Anima, quae peccaverit, ipsa morietur' (Ez 18,20); et: 'Nescitis, quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboediendum, servi estis eius, cui oboeditis?' (Rom 6,16); et: 'A quo quis superatur, eius et servus addicitur' (cf. 2 Petr 2,19).
372 175 Can. 2. Si quis soli Adae praevaricationem suam, non et eius propagini asserit nocuisse, aut certe mortem tantum corporis quae poena peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transiisse testatur, iniustitiam Deo dabit contradicens Apostolo dicenti : 'Per unum hominem peccatum intravit in mundum (mundo), et per peccatum mors, et ita in omnes homines (mors) pertransiit, in quo omnes peccaverunt' (cf. Rom 5,12).
373 176 Can. 3. Si quis invocatione humana gratiam Dei dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facere, ut invocetur a nobis, contradicit Isaiae prophetae vel Apostolo idem dicenti: 'Inventus sum a non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant' (Rom 10, 20; cf. Is 65, 1)
374 177 Can. 4. Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem, ut etiam purgari velimus, per Sancti Spiritus infusionem et operationem in nos fieri confitetur, resistit ipsi Spiritui Sancto per Salomonem dicenti: 'Praeparatur voluntas a Domino' (Prv 8, 35 sec. Septg.), et Apostolo salubriter praedicanti: 'Deus est, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate' (cf. Phil 2, 13).
375 178 Can. 5. Si quis, sicut augmentum, ita etiam initium fidei ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus, qui iustificat impium, et ad (re)generationem sacri baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, id est per inspirationem Spiritus Sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit, apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, beato Paulo dicente: 'Confidimus, quia qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Iesu Christi' (cf. Phil 1, 6); et illud: 'Vobis datum est pro Christo non solum, ut in eum credatis, verum etiam, ut pro illo patiamini' (cf. Phil 1, 29); et: 'Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est' (cf. Eph 2, 8). Qui enim fidem, qua in Deum credimus, dicunt esse naturalem, omnes eos, qui ab Ecclesia Christi alieni sunt, quodammodo fideles esse definiunt.
376 179 Can. 6. Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus, desiderantibus, conantibus, laborantibus, orantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus, quaerentibus, pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus, non autem, ut credamus, velimus, vel haec omnia, sicut oportet, agere valeamus, per infusionem et inspirationem Sancti Spiritus in nobis fieri confitetur, et aut humilitati, aut oboedientiae humanae subiungit gratiae adiutorium, nec, ut oboedientes et humiles simus, ipsius gratiae donum esse consentit, resistit Apostolo dicenti: 'Quid habes, quod non accepisti ?' (I Cor 4, 7); et: 'Gratia Dei sum id, quod sum' (l Cor 15, 10).
377 180 Can. 7. Si quis per naturae vigorem bonum aliquid, quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare, ut expedit, aut eligere, sive salutari, id est evangelicae praedicationi consentire posse confirmat absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati, haeretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis: 'Sine me nihil potestis facere' (Jo 15, 5); et illud Apostoli: 'Non quod idonei simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est' (2 Cor 3, 5).
378 181 Can. 8. Si quis alios misericordia, alios vero per liberum arbitrium, quod in omnibus, qui de praevaricatione primi hominis nati sunt, constat esse vitiatum, ad gratiam baptismi posse venire contendit, a recta fide probatur alienus. Is enim non omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatum, aut certe ita laesum putat, ut tamen quidam valeant sine revelatione Dei mysterium salutis aeternae per semetipsos posse conquirere. Quod quam sit contrarium, ipse Dominus probat, qui non aliquos, sed neminem ad se posse venire testatur nisi 'quem Pater attraxerit' (cf. Jo 6, 44), sicut et Petro dicit: 'Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est' (Mt 16, 17); et Apostolus: 'Nemo potest dicere Dominum Iesum nisi in Spiritu Sancto' (cf. 1 Cor 12, 3).
379 182 Can. 9. 'De adiutorio Dei. Divini est muneris, cum et recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate et iniustitia continemus; quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur'.
380 183 Can. 10. De adiutorio Dei. Adiutorium Dei etiam renatis ac sanatis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare.
381 184 Can. 11. 'De obligatione votorum. Nemo quidquam Domino recte voveret, nisi ab ipso acceperit quod voveret', sicut legitur: Et quae de manu tua accepimus, damus tibi (I Par 29, 14).
382 185 Can. 12. 'Quales nos diligat Deus. Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito'.
383 186 Can. 13. De reparatione liberi arbitrii. Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi non potest reparari; 'quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde Veritas ipsa dicit: 'Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis'' (Jo 8,36).
384 187 Can. 14. 'Nullus miser de quantacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur', sicut dicit Psalmista: 'Cito anticipet nos misericordia tua Domine' (Ps 78, 8); et illud: 'Deus meus, misericordia eius praeveniet me' (Ps 58, 11).
385 188 Can. 15. 'Ab eo, quod formavit Deus, mutatus est Adam, sed in peius per iniquitatem suam. Ab eo, quod operata est iniquitas, mutatur fidelis, sed in melius per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit praevaricatoris primi, haec secundum Psalmistam 'mutatio est dextrae Excelsi' (cf. Ps 76, 11)'.
386 189 Can. 16. 'Nemo ex eo, quod videtur habere, glorietur, tamquam non acceperit, aut ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus vel, ut legeretur, apparuit, vel, ut audiretur, sonuit. Nam sicut Apostolus dicit: 'Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est' (Gal 2,21); 'ascendens in altum captivavit captivitatem, dedit dona hominibus' (cf Eph 4,8; cf. Ps 67,19). Inde habet, quicumque habet; quisquis autem se inde habere negat, aut vere non habet, aut id, 'quod habet, auferetur ab eo (Mt 25, 29)'.
387 190 Can. 17. 'De fortitudine christiana. Fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei caritas facit, quae diffusa est in cordibus nostris', non per voluntatis arbitrium, quod est a nobis, sed 'per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis' (Rom 5, 5)'.
388 191 Can. 18. 'Nullis meritis gratiam praeveniri. Debetur merces bonis operibus, si fiant; sed gratia, quae non debetur, praecedit, ut fiant'.
389 192 Can. 19. 'Neminem nisi Deo miserante salvari. Natura humana, etiamsi in illa integritate, in qua est condita, permaneret, nullo modo se ipsam, creatore suo non adiuvante, servaret; unde cum sine Dei gratia salutem non possit custodire, quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare, quod perdidit?'.
390 193 Can. 20. 'Nihil boni hominem posse sine Deo. Multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo; nulla vero facit homo bona, quae non Deus praestat, ut faciat homo'.
391 194 Can. 21. 'De natura et gratia. Sicut iis, qui volentes in lege iustificari et a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus: 'Si ex lege iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est (Gal 2,21), sic iis, qui gratiam, quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur: Si per naturam iustitia est 'ergo Christus gratis mortuus est'. Iam hic enim erat lex, et non iustificabat: iam hic erat et natura, et non iustificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit: 'Non veni legem solvere, sed adimplere' (Mt 5, 17), et natura per Adam perdita per illum repararetur, qui dixit, venisse se 'quaerere et salvare, quod perierat' (Lc 19, 10)'.
392 195 Can. 22. 'De his, quae hominum propria sunt. Nemo habet de suo nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque iustitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati non deficiamus in via'.
393 196 Can. 23. 'De voluntate Dei et hominis. Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt, quod Deo displicet; quando autem id faciunt, quod volunt, ut divinae serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo et praeparatur et iubetur, quod volunt'.
394 197 Can.24 "De palmitibus vitis. Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant: sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret iis, non sumat ab iis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest de viva radice alius pullulare; qui autem praecisus est, sine radice non potest vivere (cf Jo 15.5ss)
395 198 Can. 25. 'De dilectione, qua diligimus Deum. Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus diligit. Displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffundit enim caritatem in cordibus nostris Spiritus (Rom 5, 5) Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio'.
396 199 Ac sic secundum supra scriptas sanctarum Scripturarum sententias vel antiquorum Patrum definitiones hoc Deo propitiante et praedicare debemus et credere, quod per peccatum primi hominis ita inclinatum et attenuatum fuerit liberum arbitrium, ut nullus postea aut diligere Deum sicut oportuit, aut credere in Deum aut operari propter Deum quod bonum est, possit, nisi eum gratia misericordiae divinae praevenerit. Unde et Abel iusto et Noe et Abraham et Isaac et Iacob, et omni antiquorum Sanctorum multitudini illam praeclaram fidem, quam in ipsorum laude praedicat Apostolus Paulus (Hebr 11), non per bonum naturae, quod prius in Adam datum fuerat, sed per gratiam Dei credimus fuisse collatam. Quam gratiam etiam post adventum Domini omnibus, qui baptizari desiderant, non in libero arbitrio haberi, sed Christi novimus simul et credimus largitate conferri, secundum illud, quod iam saepe dictum est et praedicat Paulus Apostolus: 'Vobis donatum est pro Christo, non solum, ut in eum credatis, sed etiam, ut pro eo patiamini (Phil 1,29); et illud: Deus, qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri' (Phil 1, 6); et illud: 'Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est' (Eph 2,8); et quod de se ipso ait Apostolus: 'Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem' (l Cor 7, 25;1 Tim 1, 13); non dixit: 'quia eram', sed: ut essem. Et illud: 'Quid habes, quod non accepisti ?' (1 Cor 4, 7). Et illud: 'Omne datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum' (Jac 1,17). Et illud: 'Nemo habet quidquam, nisi illi datum fuerit desuper' (Jo 3,27). Innumerabilia sunt sanctarum Scripturarum testimonia, quae possint ad probandam gratiam proferri, sed brevitatis studio praetermissa sunt, quia et revera, cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt.
397 200 Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod post acceptam per baptismum gratiam omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem animae pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere. Aliquos vero ad malum divina potestate praedestinatos esse, non solum non credimus, sed etiam, si sunt qui tantum mali credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus. Hoc etiam salubriter profitemur et credimus, quod in omni opere bono non nos incipimus, et postea per Dei misericordiam adiuvamur, sed ipse nobis nullis praecedentibus bonis meritis et fidem et amorem sui prius inspirat, ut et baptismi sacramenta fideliter requiramus, et post baptismum cum ipsius adiutorio ea, quae sibi sunt placita implere possimus. Unde manifestissime credendum est, quod et illius latronis quem Dominus ad paradisi patriam revocavit (Lc 23, 43), et Cornelii centurionis, ad quem angelus Domini missus est (Act 10, 3) et Zachaei, qui ipsum Dominum suscipere meruit (Lc 19, 6), illa tam admirabilis fides non fuit de natura, sed divinae gratiae largitate donata (divinae largitatis donum).
398 200a (c. 1) ... Petitioni tuae, quam laudabili fidei (al.: fieri) sollicitudine concepisti, catholicum non distulimus dare responsum. Indicas enim quod aliqui episcopi Galliarum, cum cetera iam bona ex Dei acquieverint gratia provenire, fidem tantum, qua in Christo credimus, naturae esse velint, non gratiae; et hominibus ex Adam, quod dici nefas est in libero arbitrio remansisse, non etiam nunc in singulis misericordiae divinae largitate conferri; postulans ut pro ambiguitate tollenda, confessionem vestram, qua vos e diverso fidem rectam in Christo, totiusque bonae voluntatis initium, iuxta catholicam veritatem per praevenientem Dei gratiam singulorum definitis sensibus inspirari, auctoritate Sedis Apostolicae firmaremus.
399 200b (c. 2) Atque ideo, cum de hac re multi Patres, et prae ceteris beatae recordationis Augustinus episcopus, sed et maiores nostri Apostolicae Sedis antistites ita ratione probentur disseruisse latissima, ut nulli ulterius deberet esse ambiguum, fidem quoque nobis ipsam venire de gratia: supersedendum duximus responsione multiplici; maxime cum secundum eas, quas ex Apostolo direxisti sententias, quibus dicit: 'Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem' (I Cor 7, 25), et alibi: Vobis datum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, verum etiam ut pro eo patiamini (Phil 1, 29), evidenter appareat, fidem, qua in Christo credimus, sicut et omnia bona singulis hominibus ex dono supernae venire gratiae, non ex humanae potestate naturae. Quod etiam Fraternitatem tuam, habita collatione cum quibusdam sacerdotibus Galliarum, iuxta fidem gaudemus sensisse catholicam: in his scilicet, in quibus uno, sicut indicasti, consensu definierunt fidem, qua in Christo credimus, gratia divinitatis praeveniente conferri; adiicientes etiam, nihil esse prorsus secundum Deum boni, quod sine Dei quis gratia aut velle, aut incipere, aut operari, aut perficere possit, dicente ipso Salvatore nostro: 'Sine me nihil potestis facere' (Jo 15, 5). Certum est enim atque catholicum, quia in omnibus bonis, quorum caput est fides, nolentes nos adhuc misericordia divina praeveniat, ut velimus, insit in nobis cum volumus, sequatur etiam ut in fide duremus, sicut David propheta dicit: 'Deus meus, misericordia eius praeveniet me' (Ps 58, 11); et iterum: 'Misericordia mea cum ipso est' (Ps 88, 25): et alibi: 'Misericordia eius subsequitur me' (Ps 22, 6). Similiter et beatus Paulus dicit: 'Aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia' (Rom 11, 35 s).
400 200b Unde nimis eos, qui contra sentiunt, admiramur, usque eo vetusti erroris adhuc reliquiis praegravari, ut ad Christum non credant Dei beneficio, sed naturae veniri; et ipsius naturae bonum, quod Adae peccato noscitur depravatum, auctorem nostrae fidei dicant magis esse quam Christum; nec intelligant se dominicae reclamare sententiae dicenti: 'Nemo venit ad me, nisi datum fuerit illi a Patre meo' (Jo 6, 44); sed et beato Paulo simul obsistere clamanti ad Hebraeos: 'Curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum Christum' (Hebr 12, 1s). Quae cum ita sint, invenire non possumus, quid ad credendum in Christo, sine Dei gratia humanae deputent voluntati; cum Christus auctor consummatorque sit fidei. - (c.3) Quapropter ... supra scriptam confessionem vestram consentaneam catholicis Patrum regulis approbamus.
401 201-202 (Justinianus imperator) de his tribus quaestionibus orta certamina fuisse significavit:
(I) Utrum 'unus ex Trinitate' Christus et Deus noster dici possit, hoc est una de tribus personis sanctae Trinitatis sancta persona.
(II) An Deus Christus carne pertulerit impassibilis deitate.
(III) An proprie et veraciter <Dei genitrix materque Dei Verbi ex ea incarnati> Mater Domini Dei nostri Iesu Christi Maria semper virgo debeat appellari ...
(De adagio 'Unus de Trinitate passus est'.)
Unum enim ex sancta Trinitate Christum esse, hoc est unam de tribus sanctae Trinitatis personis sanctam esse personam sive subsistentiam, quam Graeci hypostasim dicunt, in his exemplis evidenter ostendimus (allegantur inter alia Gn 3, 22; 1 Cor 8,6; Symb. Nicaenum).
(De Christo 'Deo carne passo'.)
Deum vero carne passum his nihilominus roboremus exemplis (Dt 28, 66; Io 14, 6; Mal 3, 8; Act 3, 15; 20, 28; 1 Cor 2, 8; Cyrill. Al., Anathem. 12; Leo I, Tom. ad Flav. etc.).
(De titulo 'Mater Dei'.) Gloriosam vero sanctam semper virginem Mariam et proprie et veraciter Dei genitricem matremque Dei Verbi ex ea incarnati ab hominibus catholicis confiteri recte docemus. Proprie namque et veraciter idem ipse ultimis temporibus incarnatus, ex sancta et gloriosa Virgine matre nasci dignatus est. Propterea ergo, quia proprie et veraciter Dei Filius ex ea incarnatus et natus est, ideo proprie et veraciter matrem Dei ex ea incarnati et nati esse confitemur, et <proprie quidem>, ne Dominus Iesus per honorificentiam vel gratiam nomen Dei accepisse credatur, sicut Nestorius sentit insulsus: veraciter autem ideo, ne in phantasmate aut aliquo modo non veram sumpsisse carnem credatur ex virgine, sicut asseruit impius Eutyches.
(De titulo 'Mater Dei'.) Gloriosam vero sanctam semper virginem Mariam et proprie et veraciter Dei genitricem matremque Dei Verbi ex ea incarnati ab hominibus catholicis confiteri recte docemus. Proprie namque et veraciter idem ipse ultimis temporibus incarnatus, ex sancta et gloriosa Virgine matre nasci dignatus est. Propterea ergo, quia proprie et veraciter Dei Filius ex ea incarnatus et natus est, ideo proprie et veraciter matrem Dei ex ea incarnati et nati esse confitemur, et <proprie quidem>, ne Dominus Iesus per honorificentiam vel gratiam nomen Dei accepisse credatur, sicut Nestorius sentit insulsus: veraciter autem ideo, ne in phantasmate aut aliquo modo non veram sumpsisse carnem credatur ex virgine, sicut asseruit impius Eutyches.
402 (Summarium christologiae.) His igitur evidenter ostensum est, ... quid speraverit imperator, quid Romana sequatur et colat Ecclesia, scl. Christum Dominum nostrum unum esse, ut saepe diximus, sanctae Trinitatis, ex duabus naturis cognoscendum, hoc est in deitate et humanitate perfectum, non antea exsistente carne et postea unita Verbo, sed in ipso Deo Verbo initium, ut esset, accipiente. Ideo enim quia Verbi ex materno corpore caro sumpsit initium, salva proprietate et veritate utriusque naturae (cf. DS 293) hoc est divinitatis atque humanitatis, Dei Filium Dominum nostrum Iesum Christum catholice confitemur, omni posthac commutatione vel confusione submota. Neque enim naturas in eo aliter agnoscimus, nisi differentias intellegentes et confitentes divinitatis atque humanitatis. Sed nec duas personas in Christo intellegimus per id quod dicimus duas naturas, ut adunationis divisionem facere videamur et sit, quod absit, quaternitas, non trinitas, sicut Nestorius sentit insanus, nec confundimus easdem unitas naturas, cum unam personam Christi confitemur, ut Eutyches impius credit. Tomum vero papae Leonis omnesque epistolas nec non et quattuor synodos, Nicaenam, Constantinopolitanam et Ephesenam primam et Calchidonensem (= Chalcedon.), sicut Romana hactenus suscepit et veneratur Ecclesia, sequimur, amplectimur atque servamus.
Denzinger (latin) 354