Denzinger (latin) 402
403 203 Can. 1. Si quis dicit aut sentit, praeexsistere hominum animas, utpote quae antea mentes fuerint et sanctae virtutes, satietatemque cepisse divinae contemplationis, et in deterius conversas esse, atque idcirco refrixisse a Dei caritate, et inde psuchas graece, id est, animas esse nuncupatas, demissasque esse in corpora supplicii causa: anathema sit.
404 204 Can. 2. Si quis dicit aut sentit, Domini animam prius exstitisse, atque unitam fuisse Deo Verbo ante incarnationem et genrationem ex virgine, an. s.
405 205 Can.3. Si quis dicit aut sentit, primum formatum esse corpus Domini nostri Jesu Christi in utero beatae Virginis, ac postea unitum ei esse Deum Verbum, et animam, utpote quae ante fuisset, an. s.
406 206 Can. 4. Si quis dicit aut sentit, omnibus caelestibus ordinibus assimilatum esse Deum Verbum, cherubim que factum esse ipsis cherubim, et seraphim ipsis seraphim, ac omnibus plane supernis virtutibus similem esse factum, an. s.
407 207 Can. 5. Si quis dicit aut sentit, in resurrectione corpora hominum orbiculata suscitari, nec confitetur nos suscitari rectos, an. s.
408 208 Can. 6. Si quis dicit <aut sentit>, caelum, et solem, et lunam, et stellas et aquas, quae super caelos sunt, animatas et ratione praeditas (materiales) esse quasdam virtutes, an. s.
409 209 Can. 7. Si quis dicit aut sentit, Dominum Christum in futuro saeculo crucifixum iri pro daemonibus, sicuti et pro hominibus, an. s.
410 210 Can. 8. Si quis dicit aut sentit, vel finitam esse Dei potestatem, vel eum tanta fecisse, quanta comprehendere et cogitare (-!) potuit vel creaturas Deo coaerernas esse (-!), an. s.
411 211 Can. 9 Si quis dicit aut sentit, ad tempus esse daemonum et impiorum hominum supplicium, eiusque finem aliquando futurum, sive restitutionem et redintegrationem esse (fore) daemonum aut impiorum hominum, an. s.
412 Sciant igitur universi nos illam fidem praedicare, tenere ac defendere, quam ab Apostolis traditam et per successores eorum inviolabiliter custditam reverenda Nicaena synodus CCCXVIII patrum Sancto Spiritu sibi revelante suscipiens redegit in symbolum ac deinde tres aliae sanctae synodi, id est Constantinopolitana ... Ephesena ... Calchidonensis ( = Chalcedon. ) .. . ediderunt.
413 Hinc est quod Dominus noster contra errorum huiusmodi feritatem pastorale caelitus armavit officium, quod beatissimo Petro apostolo trina praeceptione commendans ait: 'Pasce oves meas' (Jo 2l,15). Et recte illi pascendarum est cura commissa, cuius fidei praeclara confessio Domini est laudata.... eundem ipsum (Christum) hominis esse filium Deique sub mirabili interrogationis responsionisque brevitate confessus est 'Tu es Christus filius Dei vivi' (Mt 16, 16), sacratissimae scilicet mysterium incarnationis eius aperiens, dum in unitate personae, servata geminae proprietate naturae, homo idemque Deus esset, quod ex matre semper virgine sumpsit in tempore, et quod natus ex patre est ante saecula, permaneret. Inconfuse autem et indivise atque inconvertibiliter et substantialiter uniens sibi carnem Deus Verbum Emmanuel noster, qui lege et profitia (prophetia) adnuntiantibus exspectabatur, advenit. 'Verbum ergo caro factum est et habitavit in nobis' (Jo 1,14), totus in suis, totus in nostris, adsumens ex vulva carnem cum anima rationali et intellectuali.... Humanitatis sumpsit initium, ut nos aeternitatis suae faceret coheredes; nostrae consors dignatus est esse naturae, ut nos suae immortalitatis faceret esse participes; pauper factus est, cum esset dives, ut eius inopia ditaremur; omnia quae nostra sunt, evacuato noxarum nostrarum chirographo condonavit (cf. Col 2, 13s)... id peragens ..., ut 'mediator Dei et hominum homo Christus Iesus' (I Tim 2, 5) maledicto quo primus homo terrenus mortis vinculis tenebatur, adstrictus, secundus homo caelestis (1 Cor l5, 47), dum mortem morte calcaret, absolveret.
414 Passus est pro nobis Dei Filius, crucifixus carne est, mortuus carne est et die tertio resurrexit, ut divina inpassibili permanente natura et carnis nostrae veritate servata unius eiusdemque Domini Dei nostri Jesu Christi et passiones et miracula fateamur, ut glorificationem Capitis nostri totius Ecclesiae corpus aspiciens, quales primitias in Capite nostro, id est in Christo Deo ac Domino, intueretur ex mortuis, tales in his qui eius membra sunt, in futurae gloriae praestoletur adventum. Ipse igitur Redemptor noster sedet ad dexteram Patris, unus idemque sine confusione utriusque naturae, sine divisione personae et ex duabus atque in duabus creditus permanensque naturis, inde venturus iudicare vivos et mortuos.
415 Pater autem cum eodem unigenito Filio et Spiritu Sancto unus est in deitate et aequalis indiscretaeque naturae. Huius fidei plenitudinem Dominus noster post resurrectionem mandavit Apostolis dicens: 'Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti' (Mt 28, 19). 'In nomine', inquit (dixit), non in nominibus, ut in quibus una virtus, una potestas, una deitas, una aeternitas, una gloria, una omnipotentia, una beatitudo, una operatio est unaque natura, unius quoque nominis exsistat integritas. Nihil in deitate quippe discretum est, cum tantum personarum proprietas manifesta distinctione signetur. Totum ergo quod Trinitas est, permanet consubstantialis et indiscreta divinitas.
416 1. Si quis servata inconvertibilitate naturae divinae non confitetur Verbum carnem factum et ex ipsa conceptione de utero Virginis humanae naturae sibi secundum subsistentiam unisse principia, sed tamquam cum exsistenti iam homine fuerit Deus Verbum, ut per hoc non sancta Virgo vere Dei genitrix esse credatur, sed verbo tenus appelletur, anathema sit.
417 2. Si quis secundum subsistentiam unitatem naturarum in Christo factam denegat, sed seorsum existenti homini tamquam uni iustorum inhabitare Deum Verbum, et non ita confitetur naturarum secundum subsistentiam unitatem, ut Deus Verbum cum adsumpta carne una permanserit permaneatque subsistentia sine persona, an. s.
418 3. Si quis voces evangelicas et apostolicas in uno Christo ita dividit, ut etiam naturarum in ipso unitarum divisionem introducat, an. s.
419 4. Si quis unum Iesum Christum verum Dei et eundem verum hominis Filium futurorum ignorantiam aut diei ultimi iudicii habuisse dicit et tanta scire potuisse, quanta ei deitas quasi alteri cuidam inhabitans revelabat, an. s.
420 5. Si quis illud Apostoli, quod est in Ep. ad Hebraeos (5, 8 et 7) dictum, quod experimento cognovit oboedientiam et cum clamore forti et lacrimis preces supplicationesque obtulit ad eum, qui salvum illum posset a morte facere, tamquam nudo deitate Christo deputans, qui laboribus virtutis perfectus sit, ut ex hoc duos introducere Christos vel duos Filios videatur, et non unum eundemque credit Christum Dei et hominis Filium ex duabus et in duabus naturis inseparabilibus indivisisque confitendum atque adorandum, an. s.
421 213 ( Trinitas divina) Can. 1. Si quis non confitetur Patris, et Filii, et Spiritus Sancti unam naturam sive substantiam, et unam virtutem et potestatem, trinitatem consubstantialem, unam deitatem in tribus subsistentiis sive personis adorandam, talis anathema sit. Unus enim Deus et Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus Sanctus, in quo omnia.
422 214 Can. 2. Si quis non confitetur Dei Verbi duas esse nativitates, unam quidem ante saecula ex patre sine tempore incorporaliter alteram vero in ultimis diebus eiusdem ipsius, qui de caelis descendit, et incarnatus de sancta gloriosa Dei Genitrice et semper Virgine Maria, natus est ex ipsa, talis an. s.
423 215 Can.3. Si quis dicit, alium esse Deum Verbum qui miracula fecit, et alium christum qui passus est, vel Deum Verbum cum Christo nascente de muliere, vel in ipso esse ut alterum in altero, et non unum eundemque Dominum nostrum Jesum Christum, Dei Verbum incarnatum et hominem factum, et ejusdem ipsius miracula et passiones quas voluntarie carne sustinuit, talis an. s.
424 216 Can. 4. Si quis dicit, secundum gratiam, vel secundum operationem, vel secundum dignitatem, vel secundum aequalitatem honoris, vel secundum auctoritatem, aut relationem, aut affectum, aut virtutem, unitionem Dei Verbi ad hominem factam esse, vel secundum bonam voluntatem, quasi quod placuit Deo Verbo homo, eo quod bene visum est ei de ipso, sicut Theodorus insipiens dicit: vel secundum homonymiam, per quam Nestoriani Deum Verbum Filium et Christum vocantes, et hominem separatim Christum et Filium nominantes, et duas personas evidenter dicentes, per solam nominationem, et honorem, et dignitatem, et adorationem, unam personam, unum Filium, et unum Christum confingunt dicere: sed non confitetur unitatem Dei Verbi ad carnem animatam anima rationabili et intellectuali, secundum compositionem sive secundum subsistentiam factam esse, sicut sancti Patres docuerunt, et ideo unam eius subsistentiam compositam, qui est Dominus (noster) Jesus Christus, unus de Sancta Trinitate, talis an. s.
425 216 Cum enim multis modis unitas intelligitur, qui impietatem Apollinarii et Eutychetis sequuntur, interemptionem eorum quae convenerunt colentes, unitionem secundum confusionem dicunt. Theodori autem et Nestorii sequaces, divisione gaudentes, affectualem unitatem introducunt. Sancta Dei Ecclesia utriusque perfidiae impietatem reiciens, unitionem Dei Verbi ad carnem secundum compositionem confitetur, quod est secundum subsistentiam. Unitio enim per compositionem in mysterio Christi non solum inconfuse ea, quae convenerunt, conservat, sed nec divisionem suscipit.
426 217 Can. 5. Si quis unam subsistentiam Domini nostri Jesu Christi sic intelligit, tamquam suscipientem plurimarum subsistentiarum significationem, et per hoc introducere conatur in mysterio Christi duas subsistentias, seu duas personas, et duarum personarum, quas introducit, unam personam dicit secundum dignitatem, et honorem, et adorationem, sicut Theodorus et Nestorius insanientes conscripserunt; et calumniatur sanctam Chalcedonensem Synodum tamquam secundum istum impium intellectum unius subsistentiae utentem vocabulo, sed non confitetur Dei Verbum carni secundum subsistentiam unitum esse, et propter hoc unam eius subsistentiam, seu unam personam, et sic et sanctum Chalcedonense Concilium unam subsistentiam Domini nostri Jesu Christi confessum esse, talis an. s. Nec enim adiectionem personae vel subsistentiae suscepit sancta Trinitas ex incarnato uno de sancta Trinitate Deo Verbo.
427 218 Can. 6. Si quis abusive et non vere Dei genitricem dicit sanctam gloriosam semper Virginem Mariam, vel secundum relationem, quasi homine puro nato, sed non Deo Verbo incarnato et nato ex ipsa, referenda autem, sicut illi dicunt, hominis nativitate ad Deum Verbum, eo quod cum homine erat nascente, et calumniatur sanctam Chalcedonensem Synodum, tamquam secundum istum impium intellectum, quem Theodorus exsecrandus adinvenit, Dei genitricem Virginem dicentem, vel qui hominis genitricem vocat, aut Christotocon, id est, Christi genitricem, tamquam si Christus Deus non esset, et non proprie et vere Dei genitricem ipsam confitetur, eo quod ipse qui ante saecula ex Patre natus est Deus Verbum, in ultimis diebus ex ipsa incarnatus et natus est, et sic pie et sanctam Chalcedonensem Synodum eam esse confessam, talis an. s.
428 219 Can. 7. Si quis in duabus naturis dicens, non ut in deitate et humanitate, unum Dominum nostrum Iesum Christum cognosci confitetur, ut per hoc significet differentiam naturarum, in quibus inconfuse ineffabilis unitio facta est, neque Deo Verbo in carnis naturam transmutato, neque carne in Verbi naturam transducta (manet enim utrumque hoc quod est natura, etiam facta unitate secundum subsistentiam), sed pro divisione per partem, talem excipit vocem in mysterio Christi, vel numerum naturarum confitendo in eodem Domino nostro Jesu Christo Deo Verbo incarnato, non intellectu tantummodo differentiam excipit earum, ex quibus et compositus est, non interemptam propter unitatem (unus enim ex utroque, et per unum utraque), sed in hoc numero utitur ut separatim unaquaque natura suam habente subsistentiam, talis an. s.
429 220 Can. 8. Si quis ex duabus naturis deitatis et humanitatis confitens unitatem factam esse, vel unam naturam Dei Verbi incarnatam dicens, non sic ea excipit sicut Patres docuerunt, quod ex divina natura et humana, unitione secundum subsistentiam facta, unus Christus effectus est, sed ex talibus vocibus unam naturam sive substantiam deitatis et carnis Christi introducere conatur, talis an. s.
430 220 Secundum subsistentiam enim dicentes unigenitum Deum Verbum carni unitum esse non confusionem aliquam naturarum in se invicem factam esse dicimus, sed magis permanente utraque hoc quod est, unitum esse carni Deum Verbum intelligimus. Propter quod et unus est Christus, Deus et homo, idem ipse consubstantialis Patri secundum deitatem, et consubstantialis nobis idem ipse secundum humanitatem. Aequaliter enim et eos qui per partem dividunt vel incidunt, et eos qui confundunt divinae dispensationis mysterium Christi, reicit et anathematizat Dei Ecclesia.
431 221 Can.9. Siquis in duabus naturis adorari dicit Chritum, ex quo duas adorationes introducunt, separatim Deo Verbo, et separatim homini: vel si quis ad interemptionem carnis vel confusionem deitatiset humanitatis, unam naturaml sive substantiam eorum quae convenerunt introducens, sic Christum adorat, sed non una adoratione Deum Verbum incarnatum cum propria ipsius carne adorat, sicut ab initio Dei Ecclesiae traditum est, talis an. s.
432 222 Can. 10. Si quis non confitetur, Dominum nostrum Iesum Christum qui crucifixus est carne, Deum esse verum, et Dominum gloriae, et unum de Sancta Trinitate, talis an. s.
433 223 Can. 11. Si quis non anathematizat Arium, Eunomium, Macedonium, Apollinarium, Nestorium, Eutychen, Origenem cum impiis eorum conscriptis, et alios omnes haereticos, qui condemnati et anathematizati sunt a sancta catholica et apostolica Ecclesia et a praedictis sanctis quattuor Conciliis, et eos, qui similia praedictis haereticis sapuerunt vel sapiunt et usque ad mortem in sua impietate permanserunt vel permanent, talis an. s.
434 224 Can.12. Si quis defendit impium Theodorum Mopsuestenum, qui dixit alium esse Deum Verbum, et alium Christum a passionibus animae et desideriis carnis molestias patientem, et a deterioribus paulatim recedentem, et sic ex profectu operum melioratum, et a conversatione immaculatum factum, et tamquam purum hominem baptizatum esse in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et par baptisma Sancti Spiritus gratiam accepisse, et filiationem meruisse, et ad similitudinem imperialis imaginis in persona Dei Verbi adorari, et post resurrectionem immutabilem cogitationibus et impeccabilem omnino factum fuisse. Et iterum dixit idem impius Theodorus, talem factam esse unitionemDei Verbi ad Christum, qualem dixit Apostolus de viro et muliere: "erunt duo in carne una" (Eph 5.31). Et super alias innumerabiles blasphemias ausus est dicere, quod post resurrectiuonem, cum insufflasset Dominus discipulis et dixisset: "Accipite Spiritum Sanctum" (Jo 20.22), non dedit eis Spiritum Sanctum, sed figuratim tantummodo insufflavit. Iste enim et confessionem, quam fecit Thomas, cum palpasset manus et latus Domini post resurrectionem dicens: "Dominus meus et Deus meus" (Jo 20.28), inquit non esse dictam a Thomas de Christo (nec enim dicit Theodorus Deum esse Christum), sed ad miraculum resurrectionis stupefactum Thomam glorificasse Deum, qui Christum resuscitavit.
435 225 Et, quod peius est, etiam in interpretatione, quam in Actus Apostolorum scripsit Theodorus, similem fecit Christum Platoni, et Manichaeo, et Epicuro, et Marcioni, dicens: Quod sicut illorum unusquisque ex dogmate, quod invenit, suos discipulos fecit vocari Platonicos et Manichaeos et Epicureos et Marcionistas: simili modo et cum Christus dogma invenisset, ex ipso Christianos vocari. Si quis igitur defendit praedictum impium Theodorun et impia eius conscripta, in quibus tam praedictas quam alias innumerabiles blasphemias effudit contra magnum Deum et Salvatorem Jesum Christum et non anathematizat eum, et impia eius conscripta, et omnes qui suscipiunt vel defendunt eum, et dicunt orthodoxe eum exposuisse, et qui scripserunt pro eo, et eadem illi sapuerunt, vel scribunt pro eo, vel impiis eius conscriptis et eos qui similia illi sapiunt, vel aliquando sapuerunt, et usque ad morte permanserunt vel permanent in tali impietate, talis an. s.
436 226 Can. 13. Si quis defendit impia T h e o d o r i t i conscripta, quae Contra rectam fidem et contra primam Ephesinam sanctam Synodum, et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula (cf. *252-263) exposuit, et omnia qua conscripsit pro Theodoro et Nestorio impiis, et pro aliis qui eadem praedictis Theodoro et Nestorio sapuerunt, defendens eos et eorum impietate " et propter hoc impios vocans doctores Ecclesiae, qui unitatem secundum subsistentiam Dei Verbi ad carnem confitentur, et non anathematizat ea, et eos qui similia eis sapuerunt, vel sapiunt insuper autem et omnes, qui scripserunt contra rectam fidem, et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula et usque ad mortem in tali impietate permanserunt, talis an. s.
437 227 Can. 14. Si quis defendit epistolam, quam dicitur Ibas ad Marin Persam haereticum scripsisse, quae abnegat quidem Deum Verbum de sancta Dei genitrice semper virgine Maria incarnatum, hominem factum esse, dicit autem purum hominem ex ipsa natum esse, quem templum vocat, ut alius sit Deus Verbum, et alius homo, et sanctum Cyrillum, qui rectam fidem Christianorum praedicavit, tamquam haereticum et similiter Apollinario impio scripsisse criminatur, et inculpat primam Ephesinam sanctam Synodum tamquam sine examinatione et quaestione Nestorium condemnantem, et duodecim capitula sancti Cyrilli (DS 252-263) impia et contraria rectae fidei vocat eadem impia epistola, et defendit Theodorum et Nestorium, et impia eorum dogmata et conscripta. Si quis igitur memoratam impiam epistolam defendit, et non anathematizat eam, et defensores eius, et eos, qui dicunt eam rectam esse, vel partem eius, et eos, qui scripserunt vel scribunt pro ea, vel pro impietate quae in ea continetur, et praesumunt eam defendere vel insertam ei impietatem nomine sanctorum Patrum vel sancti Chalcedonensis Concilii, et in his usque ad mortem permanent, talis an. s.
438 228 Cum igitur haec ita recte confessi sumus, quae tradita nobis sunt tam a divinis Scripturis, quam a sanctorum Patrum doctrina, et ab his quae definita sunt de una eademque fide a praedictis sanctis quattuor Conciliis, facta autem a nobis et condemnatione contra haereticos et eorum impietatem, nec non etiam contra eos, qui defenderunt vel defendunt praedicta impia tria capitula, et permanserunt in suo errore, vel qui permanent; si quis conatus fuerit contra haec, quae pie disposuimus, vel tradere vel docere vel scribere, si quidem episcopus vel clericus sit, iste tamquam aliena a sacerdotibus et statu ecclesiastico faciens, denudabitur episcopatu vel clericatu: si autem monachus vel laicus sit, anathematizabitur.
443 228a (De consummatione mundi.) Quem credo et confiteor...sicut ascendit in caelos, ita venturum iudicare vivos et mortuos. Omnes enim homines ab Adam usque ad consummationem saeculi natos et mortuos cum ipso Adam eiusque uxore, qui non ex aliis parentibus nati sunt, sed alter de terra, alter (altera) autem de costa viri (cf Gn 2, 7 22) creati sunt, tunc resurrecturos esse confiteor et adstare " ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bona sive mala " (Rom 14, 10; 2 Cor 5 10) et iustos quidem per largissimam gratiam Dei, utpote vasa misericordiae in gloriam praeparata " (cf Rom 9.23) aeternae vitae praemiis donaturum, in societate videlicet angelorum absque ullo iam lapsus sui metu sine fine victuros; iniquos autem arbitrio voluntatis propriae " vasa irae apta in interitum " (Rom 9. 22) permanentes, qui viam Domini aut non agnoverunt aut cognitam diversis capti praevaricationibus reliquerunt, in poenis aeterni atque inexstinguibilis ignis, ut sine fine ardeant, iustissimo iudicio traditurum. Haec est igitur fides mea et spes, quae in me dono misericordiae Dei est, pro qua maxime paratos esse debere beatus Petrus Apostolus praecipit (praecepit) ad respondcndum omni poscenti nos rationem (cf Pet1 3, 15).
441 (De Trinitate divina. )
Credo igitur in unum Deum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum: Patrem scilicet omnipotentem, sempiternum, ingenitum; Filium vero, ex eiusdem Patris substantia vel natura genitum, ante omne omnino vel temporis vel aevi cuiusquam initium, id est (al.: de omnipotente) omnipotentem, aequalem, consempiternum et consubstantialem Genitori; Spiritum quoque Sanctum, omnipotentem, utrique, Patri scilicet ac Filio, aequalem, consempiternum atque consubstantialem; qui ex Patre intemporaliter procedens, Patris est Filiique Spiritus: Hoc est, tres personas sive tres subsistentias unius essentiae sive naturae, unius virtutis, unius operationis, unius beatitudinis atque unius potestatis; ut trina sit unitas, et una sit Trinitas, iuxta vocis dominicae veritatem, dicentis: 'Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Pilii et Spiritus Sancti' (Mt 28, 19 s). 'In nomine', inquit, non 'in (-! ) nominibus', ut et unum Deum per indistinctum divinae essentiae nomen ostenderet et personarum discretionem suis demonstratam proprietatibus edoceret (cf. DS 415); quia dum tribus unum deitatis nomen est, aequalitas ostenditur personarum, et rursus aequalitas personarum nihil extraneum, nihil accedens in eis permittit intelligi: ita ut et unusquisque eorum verus perfectusque sit Deus, et omnes tres simul unus verus perfectusque sit Deus (al.: -! ) videlicet ex plenitudine divinitatis nihil minus in singulis, nihil amplius intellegatur in tribus.
442 (De Filio Dei incarnato.)
Ex hac autem sancta et beatissima atque consubstantiali Trinitate credo atque confiteor unam personam, id est Filium Dei, pro salute humani generis novissimis temporibus descendisse de caelo, nec patriam sedem nec mundi gubernacula relinquentem, et superveniente in beata virgine Maria Sancto Spiritu atque obumbrante ei virtute Altissimi, eundem Verbum ac Filium Dei in utero eiusdem sanctae virginis Mariae clementer ingressum et de carne eius sibi unisse carnem anima rationali et intellectuali animatam: nec ante creatam esse carnem, et postea supervenisse Filium Dei, sed, sicut scriptum est, 'sapientia aedificante sibi domum' (Prov 9,1) mox carnem in utero Virginis, mox Verbi Dei carnem factam exindeque sine ulla permutatione aut conversione Verbi carnisque naturae, Verbum ac Filium Dei factum hominem, unum in utraque natura, divina scilicet et humana, Christum Iesum Deum verum eundemque verum hominem processisse, id est natum esse, servata integritate maternae virginitatis: quia sic eum Virgo permanens genuit, quemadmodum Virgo concepit. Propter quod eandem beatam virginem Mariam Dei genitricem verissime confitemur: peperit enim incarnatum Dei Verbum. Est ergo unus atque idem Iesus Christus verus Filius Dei et idem ipse verus filius hominis, perfectus in deitate, et idem ipse perfectus in humanitate, utpote totus in suis et idem ipse totus in nostris (cf. DS 293); sic per secundam nativitatem sumens ex homine matre quod non erat, ut non desisteret esse quod per primam, qua ex Patre natus est, erat. Propter quod eum ex duabus et in duabus, manentibus indivisis inconfusisque credimus esse naturis: indivisis quidem, quia et post adsumptionem naturae nostrae unus Christus Filius Dei permansit et permanet: inconfusis autem, quia sic in unam personam atque subsistentiam adunatas credimus esse naturas, ut utriusque proprietate servata, neutra converteretur in alteram. Ac propterea, sicut saepe diximus, unum eundemque Christum esse verum Filium Dei, et eundem ipsum verum filium hominis confitemur, consubstantialem Patri secundum deitatem, et consubstantialem nobis eundem secundum humanitatem, per omnia nobis similem absque peccato; passibilem carne, eundem ipsum inpassibilem deitate. Quem sub Pontio Pilato sponte pro salute nostra passum esse carne confitemur, crucifixum carne, mortuum carne, resurrexisse tertia die, glorificata et incorruptibili eadem carne, et ... ascendisse in caelos, sedere etiam ad dexteram Patris.
444 De sanctis vero quattuor conciliis, id est Nicaeno trecentorum decem et octo (Patrum), Constantinopolitano centum quinquaginta, Epheseno primo ducentorum, sed et (de) Calchedonensi (Chalcedonensi) sexcentorum triginta, ita me protegente divina misericordia sensisse et usque ad terminum vitae meae sentire toto animo et tota virtute profiteor, ut eas in sanctae fidei defensione et damnationibus haeresum atque haereticorum, utpote Sancto firmatas Spiritu, omnimoda devotione custodiam; quarum firmitatem, quia universalis Ecclesiae firmitas est, ita me tueri ac defendere profiteor, sicut eas decessores meos defendisse non dubium est. In quibus illum maxime et sequi et imitari desidero, quem Calchedonensis synodi auctorem novimus exstitisse (Leo I pp.), qui suo congruens nomini eius se membrum, qui de tribu Iuda leo exstitit (cf. Apoc 5, 5), vivacissima fidei sollicitudine evidenter ostendit. Similem igitur suprascriptis synodis reverentiam me semper exhibiturum esse confido, et quicumque ab eisdem quattuor conciliis absoluti sunt, me esse orthodoxos habiturum, nec umquam in vita mea ... aliquid de sanctae et verae praedicationis eorum auctoritate minuere. Sed et canones, quos Sedes Apostolica suscipit, sequor et veneror ... Epistolas etiam beatae recordationis papae Caelestini, ... et Agapiti pro defensione fidei catholicae et pro firmitate suprascriptarum quattuor synodorum et contra haereticos .. me custodire profiteor, et omnes, quos ipsi damnaverunt, habere damnatos, et quos ipsi receperunt, praecipue venerabiles episcopos Theodoretum et Ibam, me inter orthodoxos venerari .
445 229 De haereticis (ad catholicam fidem reversuris, de quibus) ... Nos consulendos esse duxisti, ... utrum baptizandi sint an tantummodo reconciliandi, haec tuam volumus observantiam custodire...: ... quia in nomine solummodo Christi una etiam mersione se asserunt baptizari, evangelicum vero praeceptum ... nos admonet, in nomine Trinitatis, trina etiam mersione sanctum baptisma unicuique tribuere, dicente Domino nostro discipulis suis: 'Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti' (Mt 28, 19), si re vera hi de praefatis haereticis ... solummodo se in nomine Domini baptizatos fuisse forsitan confitentur, sine cuiusquam dubitationis ambiguo eos ad catholicam fidem venientes sanctae Trinitatis nomine baptizabis. Sin vero ... manifesta confessione claruerit, quod in Trinitatis fuerint nomine baptizati, sola reconciliationis inpensae gratia (al.: gratia impensa) catholicae sociare fidei maturabis ...
446 230 Adeone te in summo sacerdotii gradu positum catholicae fefellit veritas matris, ut non statim schismaticum te conspiceres, cum a Sedibus Apostolicis recessisses? Adeone populis ad praedicandum positus non legeras super Apostolorum principem a Christo Deo nostro Ecclesiam esse fundatam, et ita fundamentum ut portae adversus ipsam inferi praevalere non possunt (al.: possent) (cf. Mt 16, 18)? Quod si legeras, ubinam praeter ipsum esse credebas Ecclesiam, in quo uno omnes scilicet Apostolicae Sedes sunt, quibus pariter, sicut illi, qui claves acceperat, ligandi solvendique potestas indulta est? Sed idcirco uni primum, quod daturus erat, etiam (in) omnibus dedit, ut, secundum beati Cypriani martyris id ipsum exponentis sententiam, una esse monstretur Ecclesia. Quo ergo tu, carissime iam in Christo, ab ista divisus errabas, vel quam salutis tuae tenebas spem?
447 Nec licuit aliquando nec licebit, particularem synodum ad diiudicandum generalem synodum congregari. Sed quotiens aliqua de universali synodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo quod non intellegunt rationem aut sponte ii qui salutem animae suae desiderant, ad Apostolicas Sedes pro percipienda ratione conveniunt, aut, si forte ... ita obstinati et contumaces exstiterint ut doceri non velint, eos ab eisdem Apostolicis Sedibus aut attrahi ad salutem quoquomodo necesse est, aut, ne aliorum perditio esse possint, secundum canones per saeculares opprimi potestates.
451 231 1. Si quis Patrem et Filium et Spiritum Sanctum non confitetur tres personas unius esse substantiae et virtutis ac potestatis, sicut catholica (et apostolica) Ecclesia docet, sed unam tantum dicit et solitariam esse personam, ita ut ipse sit Pater qui Filius, ipse etiam sit Paraclitus Spiritus, sicut Sabellius et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
452 232 2. Si quis extra sanctam Trinitatem alia nescio quae divinitatis nomina introducit, dicens quod in ipsa divinitate sit trinitas trinitatis, sicut Gnostici et Priscillianus (-i) dixerunt, an. s.
453 233 3. Si quis dicit, Filium Dei Dominum nostrum, antequam ex Virgine nasceretur, non fuisse, sicut Paulu Samosatenus et Photinus et Priscillianus dixerunt, an. s.
454 234 4. Si quis natalem Christi secundum carnem non vere honorat, sed honorare se simulat, ieiunans in eodem die et in Dominico, quia Christum in vera hominis natura natum esse non credidit (credit), sicut Cerdon, Marcion, Manichaeus et Priscillianus dixerunt (-! ), an. s.
455 235 5. Si quis animas humanas vel angelos ex Dei credit substantia exstitisse, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an. s.
456 236 6. Si quis animas humanas dicit prius in caelesti habitatione peccasse et pro hoc in corpora humana in terra deiectas, sicut Priscillianus dixit, an. s.
457 237 7. Si quis dicit, diabolum non fuisse prius (bonum) angelum a Deo factum, nec Dei opificium fuisse naturam eius, sed dicit eum ex chao et (-!) tenebris emersisse nec aliquem sui habere auctorem, sed ipsum esse principium atque substantiam mali, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an. s.
458 238 8. Si quis credit, quia aliquantas in mundo creaturas diabolus fecerit et tonitrua et fulgura et tempestates et siccitates ipse diabolus sua auctoritate faciat, sicut Priscillianus dixit, an. s.
459 239 9. Si quis animas et corpora humana fatalibus stellis (animas humanas fatali signo) credit adstringi, sicut pagani et Priscillianus dixerunt, an. s.
460 240 10. Si quis duodecim signa vel sidera (de sideribus), quae mathematici observare solent, per singula animi (animae) vel corporis membra disposita (dissipata) credunt et nominibus Patriarcharum adscripta dicunt, sicut Priscillianus dixit, an. s.
461 241 11. Si quis coniugia humana damnat et procreationem nascentium perhorrescit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an. s.
462 242 12. Si quis plasmationem humani corporis diaboli dicit esse figmentum, et conceptiones in uteris matrum operibus dicit daemonum figurari, propter quod et resurrectionem carnis non credit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an, s.
463 243 13. Si quis dicit, creationem universae carnis non opificium Dei sed malignorum esse angelorum, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an. s.
464 244 14. Si quis immundos putat cibos carnium, quos Deus in usus hominum dedit, et, non propter afflictionem corporis sui, sed quasi immunditiam putans, ita ab eis abstineat, ut ne olera cocta cum carnibus praegustet, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an. s.
245 17. Si quis Scripturas, quas Priscillianus secundum suum depravavit errorem, vel tractatus Dictinii, quos ipse Dictinius, antequam converteretur, scripsit, vel quaecunque haereticorum scripta sub nomine Patriarcharum, Prophetarum vel Apostolorum suo errori consona confinxerunt legit et impia eorum figmata sequitur aut defendit, A. S.
Denzinger (latin) 402