Denzinger (latin) 990
990 Ne super his (hiis), quae de animabus purgatis separatis a corporibus (an citra resumptionem corporum divinam essentiam illa visione, videlicet quam vocat facialem Apostolus, videant) tam per Nos quam per nonnullos alios in praesentia Nostra recitando sacram Scripturam ac originalia dicta Sanctorum vel alias ratiocinando saepius dicta sunt, aliter quam per Nos dicta et intellecta fuerint et intelligantur ac dicantur, auribus valeant fidelium inculcari, ecce quod Nostram intentionem, quam cum sancta Ecclesia catholica circa haec habemus et habuimus, serie praesentium ut sequitur declaramus.
991 Fatemur siquidem et credimus, quod animae purgatae separatae a corporibus sunt in caelo, caelorum regno et paradiso et cum Christo in consortio angelorum congregatae et vident Deum de communi lege ac divinam essentiam facie ad faciem clare, in quantum status et condicio compatitur animae separatae. Si vero alia vel aliter circa materiam huiusmodi per Nos dicta fuerint quoquomodo, illa in habitu fidei catholicae diximus ac recitando et conferendo dixisse asserimus et volumus esse dicta. Insuper si qua alia sermocinando, conferendo, dogmatizando, docendo seu alio quovis modo diximus circa ea quae fidem concernunt catholicam, sacram Scripturam aut bonos mores, ea in quantum sunt consona fidei catholicae, determinationi Ecclesiae, sacrae Scripturae ac bonis moribus, approbamus, alias autem illa haberi volumus pro non dictis, et ea minime approbamus, sed in quantum essent a praemissis fide catholica, determinatione Ecclesiae, sacra Scriptura vel bonis moribus aut aliquo ipsorum dissonantia, reprobamus et nihilominus omnia dicta et scripta Nostra de quacumque materia ubicumque et in quocumque loco ac in quocumque statu, quem habemus vel habuerimus hactenus, submittimus determinationi Ecclesiae ac successorum Nostrorum.
1000 530 (Visio Dei beatifica.)
Hac in perpetuum valitura Constitutione auctoritate Apostolica diffinimus: quod secundum communem Dei ordinationem animae sanctorum omnium (hominum), qui de hoc mundo ante D'ni N. Iesu Christi passionem decesserunt, nec non sanctorum Apostolorum, martyrum, confessorum, virginum et aliorum fidelium defunctorum post sacrum ab eis Christi baptisma susceptum, in quibus nihil purgabile fuit, quando decesserunt, nec erit, quando decedent etiam in futurum, vel si tunc fuerit aut erit aliquid purgabile in eisdem, cum post mortem suam fuerint purgatae, ac quod animae puerorum eodem Christi baptismate renatorum et baptizandorum cum fuerint baptizati, ante usum liberi arbitrii decedentium, mox post mortem suam et purgationem praefatam in illis, qui purgatione huius modi indigebant, etiam ante resumptionem suorum corporum et iudicium generale post ascensionem Salvatoris Domini nostri Iesu Christi in caelum, fuerunt, sunt et erunt in caelo, caelorum regno et paradiso caelesti cum Christo, sanctorum Angelorum consortio congregatae, ac post Domini Jesu Christi passionem et mortem viderunt et vident divinam essentiam visione intuitiva et etiam faciali, nulla mediante creatura in ratione obiecti visi se habente, sed divina essentia immediate se nude, clare et aperte eis ostendente, quodque sic videntes eadem divina essentia perfruuntur, necnon quod ex tali visione et fruitione eorum animae, qui iam decesserunt, sunt vere beatae et habent vitam et requiem aeternam, et etiam (animae) illorum, qui postea decedent, eandem divinam videbunt essentiam ipsaque perfruentur ante iudicium generale;
1001 530 ac quod visio huiusmodi divinae essentiae eiusque fruitio actus fidei et spei in eis evacuant, prout fides et spes propri(a)e theologicae sunt virtutes; quodque, postquam inchoata fuerit vel erit talis intuitiva ac facialis visio et fruitio in eisdem, eadem visio et fruitio sine aliqua intercisione (intermissione) seu evacuatione praedictae visionis et fruitionis continuata exstitit et continuabitur usque ad finale iudicium et ex tunc usque in sempiternum.
1002 531 (Infernum. - Iudicium generale.)
Diffinimus insuper, quod secundum Dei ordinationem communem animae decedentium in actuali peccato mortali mox post mortem suam ad inferna descendunt, ubi poenis infernalibus cruciantur, et quod nihilominus in die iudicii omnes homines 'ante tribunal Christi' cum suis corporibus comparebunt, reddituri de factis propriis rationem, 'ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum' (2 Cor 5, 10).
1006 532 4. Item quod Armeni dicunt et tenent, quod peccatum primorum parentum personale ipsorum tam grave fuit, quod omnes eorum filii semine eorum propagati usque ad Christi passionem merito dicti peccati personalis ipsorum damnati fuerunt et in inferno post mortem detrusi, non propter hoc, quod ipsi ex Adam aliquod peccatum originale contraxerint, cum dicant pueros nullum omnino habere originale peccatum, nec ante Christi passionem nec post; sed dicta damnatio ante Christi passionem eos sequebatur ratione gravitatis peccati personalis, quod commiserunt Adam et Eva, transgrediendo divinum praeceptum is datum: sed post Domini passionem, in qua peccatum primorum arentum deletum fuit, pueri, qui nascuntur ex filiis Adam, non sunt uamnationi addicti, nec in inferno ratione dicti peccati sunt detrudendi, quia Christus totaliter peccatum primorum parentum delevit in sua passione.
1007 533 5. Item quod quidam magister Armenorum vocatus Mechit(a)riz, qui interpretatur paraclitus, de novo introduxit et docuit, quod anima humana filii propagatur ab anima patris sui, sicut corpus a corpore, et angelus etiam unus ab alio, quia cum anima humana rationalis exsistens, et angelus exsistens intellectualis naturae, sint quaedam lumina spiritualia, ex se ipsis propagant alia lumina spiritualia...
1008 534 6. Item dicunt Armeni, quod animae puerorum, qui nascuntur ex christianis parentibus post Christi passionem, si moriantur antequam baptizentur, vadunt ad paradisum terrestrem, in quo fuit Adam ante peccatum; animae vero puerorum, qui nascuntur ex parentibus non christianis post Christi passionem et moriuntur sine baptismo, vadunt ad loca, ubi sunt animae parentum ipsorum...
1009 8. Item Armeni dicunt quod animae puerorum baptizatorum et animae multum perfectorum hominum post generale (!) iudicium intrabunt in regnum caelorum, ubi carebunt omni malo poenali huius vitae. ... Non tamen videbunt Dei essentiam, quia nulla creatura eam videre potest; sed videbunt claritatem Dei, quae ab eius essentia emanat, sicut lux solis emanat a sole et tamen non est sol.
1010 535 17. Item quod Armeni communiter tenent, quod in alio saeculo non est purgatorium animarum, quia, ut dicunt, si christianus confiteatur peccata sua, omnia peccata eius et poenae peccatorum ei dimittuntur. Nec etiam ipsi orant pro defunctis, ut eis in alio saeculo peccata dimittantur, sed generaliter orant pro omnibus mortuis, sicut pro beata Maria, Apostolis. ...
1011 536 18. Item quod Armeni credunt et tenent, quod Christus descendit de caelo et incarnatus fuit propter hominum salutem non pro eo, quod filii propagati ex Adam et Eva post peccatum eorum ex eis contrahant originale peccatum, a quo per Christi incarnationem et mortem salventur, cum nullum tale peccatum dicant esse in filiis Adae: sed dicunt quod Christus propter salutem hominum est incarnatus et passus, quia per suam passionem filii Adam, qui dictam passionem praecesserunt, fuerunt liberati ab inferno, in quo erant non ratione originalis peccati quod in eis esset, sed ratione gravitatis peccati personalis primorum parentum. Credunt etiam, quod Christus propter salutem puerorum qui nati fuerunt post eius passionem, incarnatus fuit et passus, quia per suam passionem destruxit totaliter infernum. ...
1012 537 19. ... in tantum dicunt (Armeni), quod (dicta) concupiscentia carnis est peccatum et malum, quod parentes etiam christiani, quando matrimonialiter concumbunt, committunt peccatum..., quia actum matrimonialem dicunt esse peccatum et etiam matrimonium. ...
1013 538 40. Alii vero dicunt, quod episcopi et presbyteri Armenorum nihil faciunt ad peccatorum remissionem nec principaliter nec ministerialiter sed solus Deus peccata remittit: nec episcopi vel presbyteri adhibentur ad faciendam dictam peccatorum remissionem, nisi quia ipsi acceperunt potestatem loquendi a Deo et ideo, cum absolvunt, dicunt: 'Deus dimittat tibi peccata tua'; vel: 'Ego dimitto tibi peccata tua in terra et Deus dimittat tibi in caelis'.
1014 539 42. Item Armeni dicunt et tenent, quod sola Christi passio sine omni alio Dei dono, etiam gratificante, sufficit ad peccatorum remissionem: nec dicunt, quod ad peccatorum remissionem faciendam requiratur gratia Dei gratificans, vel iustificans, nec quod in sacramentis novae legis detur gratia gratificans.
540 48. Item Armeni dicunt et tenent, quod, si Armeni committant semel quodcunque crimen, quibusdam exceptis, ecclesia eorum potest absolvere eos, quantum ad culpam et poenam de dictis criminibus: sed si aliquis postea committeret iterum dicta crimina, absolvi non posset per eorum ecclesiam.
1015 541 49. Item dicunt, quod si aliquis... accipiat tertiam (uxorem), vel quartam et deinceps, non potest absolvi per eorum ecclesiam, quia dicunt, quod tale matrimonium fornicatio est. ...
1016 542 58. Item quod Armeni dicunt et tenent, quod ad hoc, quod sit baptismus verus, ista tria requiruntur, scilicet aqua, chrisma... et Eucharistia; ita quod, si aliquis baptizaret in aqua aliquem dicendo: 'Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen', et postea non inungeretur (dicto) chrismate, non esset baptismus. Si etiam non daretur ei Eucharistiae sacramentum, baptizatus non esset. ...
543 64. Item Catholicon minoris Armeniae dicit, quod sacramentum confirmationis nihil valet, et si valet aliquid, ipse dedit licentiam presbyteris suis, ut idem sacramentum conferant.
1017 66. Item omnes Armeni communiter dicunt et tenent, quod per verba posita in canone Missae, quando dicitur per sacerdotem 'Accepit panem et gratias agens fregit et dedit suis sanctis electis et recumbentibus discipulis dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes, hoc est Corpus meum ...; similiter et calicem accipiens ... dicens: Accipite et bibite ex hoc omnes, hic est Sanguis meus ... in remissionem peccatorum' non conficitur nec ipsi conficere intendunt Corpus et Sanguinem Christi, sed solum dicunt verba recitative, recitando scilicet quod Dominus fecit, quando sacramentum instituit. Et post dicta verba dicit sacerdos multas orationes positas in eorum canone, et post dictas orationes venit ad locum, ubi sic in eorum canone dicitur: 'Adoramus, supplicamus et petimus a te, benigne Deus, mitte in nobis et in hoc propositum donum, coessentialem tibi Spiritum Sanctum, per quem panem benedictum Corpus veraciter efficies Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi' - et dicta verba dicit sacerdos ter, deinde dicit sacerdos super calicem et vinum benedictum: 'Sanguinem veraciter efficies D'ni N. et Salvatoris Jesu Christi', et per haec verba (sic dictae 'Epiclesis') credunt, quod conficiantur Corpus Christi et Sanguis.
1018 544 67. Item quod Armeni non dicunt, quod post dicta verba consecrationis panis et vini sit facta transsubstantiatio panis et vini in verum corpus Christi et sanguinem, quod natum fuit de Virgine Maria et passum et resurrexit; sed tenent, quod illud sacramentum sit exemplar vel similitudo aut figura veri corporis et sanguinis Domini: ... propter quod ipsi sacramentum Altaris non vocant corpus et sanguinem Domini, sed hostiam vel sacrificium vel communionem. ...
1019 545 68. Item Armeni dicunt et tenent, quod si presbyter vel episcopus ordinatus committat fornicationem, etiam in secreto, perdit potestatem conficiendi et ministrandi omnia sacramenta. ...
1020 546 70. Item Armeni non dicunt nec tenent, quod sacramentum Eucharistiae digne susceptum operetur in suscipiente peccatorum remissionem, vel poenarum debitarum peccato relaxationem, vel quod per ipsum detur gratia Dei vel eius augmentum: sed ... corpus Christi intrat in eius corpus et in ipsum convertitur, sicut alia alimenta convertuntur in alimentato. ...
547 92. Item quod apud Armenos non sunt nisi tres ordines, scl. acolythatus, diaconatus et presbyteratus : quos ordines conferunt episcopi promissa vel accepta pecunia. Et eodem modo dicti ordines presbyteratus et diaconatus confirmantur, scl. per manus impositionem, dicendo quaedam verba hoc solummodo mutato, quod in ordinatione diaconi exprimitur ordo diaconatus, et in ordinatione presbyteri ordo presbyteratus. Nullus autem episcopus apud eos potest ordinare alium episcopum nisi solus Catholicon.
548 95. Item quod Catholicon minoris Armeniae dedit potestatem cuidam presbytero, ut posset ordinare in diaconos, quos vellet de subiectis. ...
549 109. Item quod apud Armenos nullus punitur de quocunque errore, quem teneat ...
1025 550 Unigenitus Dei Filius... 'factus nobis a Deo sapientia, iustitia, sanctificatio et redemptio' (cf. I Cor 1, 30), 'non per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa' (Hebr 9, 12). 'Non enim corruptibilibus auro et argento, sed sui ipsius agni incontaminati et immaculati pretioso sanguine nos redemit' (cf. I Petr 1, 18 s), quem in ara crucis innocens immolatus non guttam sanguinis modicam, quae tamen propter unionem ad Verbum pro redemptione totius humani generis suffecisset, sed copiose velut quoddam profluvium noscitur effudisse ita, ut 'a planta pedis usque ad verticem capitis nulla sanitas' (cf. Is 1, 6) inveniretur in ipso. Quantum ergo exinde, ut nec supervacua inanis aut superflua tantae effusionis miseratio redderetur, thesaurum militanti Ecclesiae acquisivit, volens suis thesaurizare filiis pius Pater, ut sic sit 'infinitus thesaurus hominibus, quo qui usi sunt, Dei amicitiae participes sunt effecti' (cf. Sap 7, 14).
1026 551 Quem quidem thesaurum... per beatum Petrum caeli clavigerum, eiusque successores, suos in terris vicarios, commisit fidelibus salubriter dispensandum, et pro piis ac rationabilibus causis, nunc pro totali, nunc pro partiali remissione poenae temporalis pro peccatis debitae, tam generaliter, quam specialiter (prout cum Deo expedire cognoscerent), vere paenitentibus et confessis misericorditer applicandum.
1027 552 Ad cujus quidem thesauri cumulum Beatae Dei Genitricis omniumque electorum a primo justo usque ad ultimum merita adminiculum praestare noscuntur; de cujus consumptione seu minutione non est aliquatenus formidandum, tam propter infinita Christi (ut praedictum est) merita, quam pro eo, quod quanto plures ex ejus applicatione trahuntur ad justitiam, tanto magis acrrescit ipsorum cumulus meritorum;
1028 553 1. ... Quod de rebus per apparentia naturalia quasi nulla certitudo potest haberi; illa tamen modica potest in brevi haberi tempore, si homines convertant intellectum suum ad res, et non ad intellectum Aristotelis et commentatoris.
1029 554 2. ... Quod non potest evidenter evidentia praedicta ex una re inferri vel concludi alia res, vel ex non-esse unius non-esse alterius.
1030 555 3. ... Quod propositiones: 'Deus est', 'Deus non est', penitus idem significant, licet alio modo.
1031 556 9. ... Quod certitudo evidentiae non habet gradus.
1032 557 10. ... Quod de substantia materiali alia ab anima nostra non habemus certitudinem evidentiae.
1033 558 11. ... Quod excepta certitudine fidei non erat alia certitudo nisi certitudo primi principii vel quae in primum principium potest resolvi.
1034 559 14. ... Quod nescimus evidenter, quod alia a Deo possint esse causa alicuius effectus - quod aliqua causa causet efficienter, quae non sit Deus - quod aliqua causa efficiens naturalis sit vel esse possit.
1035 560 15. ... Quod nescimus evidenter, utrum aliquis effectus sit vel esse possit naturaliter productus.
1036 561 17. ....Quod nescimus evidenter, quod in aliqua productione concurrat subiectum.
1037 562 21. ...Quod quacumque re demonstrata nullus scit evidenter, quin excedat nobilitate omnes alias.
1038 563 22. ...Quod quacumque re demonstrata nullus scit evidenter, quin ipsa sit Deus, si per Deum intelligamus ens nobilissimum.
1039 564 25. ...Quod aliquis nescit evidenter, quin ista possit rationabiliter concedi: 'Si aliqua res est producta, Deus est productus'.
1040 565 26. ... Quod non potest evidenter ostendi, quin quaelibet res sit aeterna.
1041 566 30. ... Quod istae consequentiae non sunt evidentes: 'Actus intelligendi est: ergo intellectus est. Actus volendi est: igitur voluntas est'.
1042 567 31. ... Quod non potest evidenter ostendi, quin omnia, quae apparent, sint vera.
1043 568 32. ... Quod Deus et creatura non sunt aliquid.
1044 39. ... Quod universum est perfectissimum secundum se et secundum omnes partes suas, et quod nulla imperfectio potest esse in toto nec in partibus, et propter hoc oportet tam totum quam partes esse aeterna nec transire de non-esse in esse, nec e converso, quia ad istud sequitur necessario in universo vel in partibus eius imperfectio.
1045 569 40. ... Quod quidquid est in universo, est melius ipsum quam non ipsum.
1046 42. ... Quod praemiatio bonorum et punitio malorum per hoc fit, quia quando corpora atomalia segregantur, remanet quidam spiritus, qui dicitur intellectus, et alius, qui dicitur sensus, et isti spiritus, sicut in bono se habebant in optima dispositione, sic se habebunt infinities secundum quod illa individua infinities congregabuntur, et sic in hoc bonus praemiabitur, malus autem punietur, quia infinities, quando iterabitur congregatio suorum atomalium, habebit semper suam malam dispositionem. Vel potest, dicit (Nicolaus de U.), aliter poni, quia illi duo spiritus bonorum, quando dicitur corrumpi suppositum eorum, fiunt praesentes alteri supposito constituto ex atomis perfectioribus. Et tunc, cum tale suppositum sit maioris flexionis et perfectionis, idcirco intelligibilia magis quam prius veniunt ad eos.
1047 43. ... Quod esse corruptibile includit repugnantiam et contradictionem.
1048 570 53. ... Quod hoc est primum principium et non aliud: 'Si aliquid est, aliquid est'.
1049 58. ... Quod Deus potest praecipere rationali creaturae quod habeat ipsum odio, et ipsa oboediens plus meretur quam si ipsum diligeret ex praecepto, quoniam hoc faceret cum maiori conatu et magis contra propriam inclinationem.
1050 570a ... Quaerimus:
1., si creditis tu et ecclesia Armenorum, quae tibi obedit, omnes illos, qui in baptismo eandem fidem catholicam receperunt, et postmodum a communione fidei eiusdem Ecclesiae Romanae, quae una sola catholica est, recesserunt vel recedent in futurum esse schismaticos et haereticos, si pertinaciter divisi a fide ipsius Romanae Ecclesiae perseverent.
1051 570b 2., petimus, si creditis tu et Armeni tibi obedientes, quod nullus homo viatorum extra fidem ipsius Ecclesiae et obedientiam Pontificum Romanorum poterit finaliter salvus esse.
1052 570c In secundo vero capitulo ... quaerimus:
1., si credidisti, credis vel credere es paratus cum ecclesia Armenorum, quae tibi obedit, quod beatus Petrus plenissimam potestatem iurisdictionis acceperit super omnes fideles Christianos a Domino Iesu Christo: et quod omnis potestas iurisdicticnis, quam in certis terris et provinciis et diversis partibus orbis specialiter et particulariter habuerunt Judas Thaddaeus et ceteri Apostoli, subiecta fuerit plenissime auctoritati et potestati, quam super quoscumque in Christum credentes in omnibus partibus orbis beatus Petrus ab ipso Domino Iesu Christo accepit: et quod nullus Apostolus vel quicumque alius super omnes Christianos nisi solus Petrus plenissimam potestatem accepit.
1053 570d 2., si credidisti, tenuisti vel credere ac tenere paratus es cum Armenis tibi subiectis, quod omnes Romani Pontifices, qui beato Petro succedentes canonice intraverunt et canonice intrabunt, ipsi beato Petro Romano Pontifici successerint et succedent in eadem plenitudine, iurisdictione potestatis, quam ipse beatus Petrus accepit a Domino Jesu Christo super totum et universum corpus Ecclesiae militantis.
1054 570e 3., si credidistis et creditis tu et Armeni tibi subiecti, Romanos Pontifices qui fuerunt, et Nos qui sumus Pontifex Romanus, ac illos qui in posterum successive erunt, tamquam legitimos et potestate plenissimos Christi vicarios, omnem potestativam iurisdictionem, quam Christus ut caput conforme in humana vita habuit, immediate ab ipso Christo super totum ac universum corpus militantis Ecclesiae accepisse.
1055 570f 4., si credidisti et credis, quod omnes Romani Pontifices qui fuerunt, Nos qui sumus, et alii qui erunt in posterum, ex plenitudine potestatis et auctoritatis praemissae potuerunt, possumus et poterunt immediate per Nos et eos de omnibus tamquam de iurisdictione Nostra ac eorum subditis iudicare et ad iudicandum quoscumque voluerimus ecclesiasticos iudices constituere et delegare.
1056 570g 5., Si credidisti et credis, quod in tantum fuerit, sit et erit suprema et praeeminens auctoritas et iuridica potestas Romanorum Pontificum qui fuerunt, Nostri qui sumus, et illorum qui in posterum erunt, ut a nemine iudicari potuerint, potuerimus neque in posterum poterunt; sed soli Deo iudicandi servati fuerint, servemur et servabuntur: et quod a sententiis et iudiciis Nostris non potuerit neque possit nec poterit ad aliquem iudicem alium appellari.
1057 570h 6., si credidisti et adhuc credis, plenitudinem potestatis Romani Pontificis se extendere in tantum, quod patriarchas, catholicon, archiepiscopos, episcopos, abbates et quoscumque praelatos alios de dignitatibus, in quibus fuerint constituti, possit ad alias dignitates maioris vel minoris iurisdictionis transferre, vel exigentibus eorum criminibus ipsos degradare et deponere, excommunicare et Satanae tradere (cf. 1 Cor 5, 5).
1058 570i 7., si credidisti et adhuc credis, pontificalem auctoritatem non posse nec debere subici cuicumque imperiali et regali aut alteri saeculari potestati quantum ad institutionem iudicialem, correctionem vel destitutionem.
1059 570k 8., si credidisti et credis, Romanum Pontificem solum posse sacros generales canones condere, plenissimam indulgentiam dare visitantibus limina Apostolorum Petri et Pauli vel ad Terram Sanctam accedentibus, aut quibuscumque fidelibus vere et plene paenitentibus et confessis.
1060 570l 9, si credidisti et credis, omnes, qui se contra fidem Romanae Ecclesiae erexerunt et in finali impaenitentia mortui fuerunt, damnatos fuisse et ad perpetua infernorum supplicia descendisse.
1061 570 10., si credidisti et adhuc credis, Romanum Pontificem circa administrationem sacramentorum Ecclesiae, salvis semper illis, quae sunt de integritate et necessitate sacramentorum, posse diversos ritus ecclesiarum Christi tolerare, et etiam concedere, ut serventur.
1062 570 11., si credidisti et credis, Armenos, qui Romano Pontifici in diversis partibus orbis obediunt et formas et ritus Romanae Ecclesiae in administratione sacramentorum et in ecclesiasticis officiis, ieiuniis et aliis caerimoniis studiose et cum devotione observant, bene agere et illa agendo vitam aeternam mereri.
1063 570 12., si credidisti et credis, neminem de dignitate episcopali ad archiepiscopalem, patriarchalem vel catholicon posse transferri auctoritate propria, nec etiam auctoritate cuiuscumque principis saecularis, sive rex fuerit sive imperator, vel quicumque alius fultus qualicumque potestate et dignitate terrena.
1064 570 13., si credidisti et adhuc credis, solum Romanum Pontificem, dubiis emergentibus circa fidem catholicam, posse per determinationem authenticam, cui sit inviolabiliter adhaerendum finem imponere, et esse verum et catholicum quidquid ipse auctoritate clavium sibi traditarum a Christo determinat esse verum, et quod determinat esse falsum et haereticum, sit (sic) censendum.
1065 570 14., si credidisti et credis, Novum et Vetus Testamentum in omnibus libris, quos Romanae Ecclesiae nobis tradidit auctoritas, veritatem indubiam per omnia continere...
1066 570 ... Quaerimus, si credidisti et credis, purgatorium esse, ad quod descendunt animae decedentium in gratia, quae nondum per completam paenitentiam de suis satisfecerunt peccatis.
1067 570 Item si credidisti et credis, quod igne crucientur ad tempus, et quod mox purgatae, etiam citra diem iudicii, ad veram et aeternam beatitudinem perveniant, quae in faciali Dei visione et dilectione consistit.
1068 571 Responsiones dedisti, quae nos inducunt, ut a te sequentia requiramus:
1. de consecratione chrismatis, si credis, quod per nullum sacerdotem, qui non est episcopus, chrisma potest rite et debite consecrari.
1069 572 2., si credis, quod sacramentum confirmationis per alium quam per episcopum non potest ex officio ordinarie ministrari.
1070 573 3., si credis, quod solum per Romanum Pontificem, plenitudinem potestatis habentem, possit dispensatio sacramenti confirmationis presbyteris, qui non sunt episcopi, committi.
1071 574 4., si credis, quod chrismati per quoscumque sacerdotes, qui non sunt episcopi neque a Romano Pontifice super hoc commissionem seu concessionem aliquam receperunt, iterum per episcopum vel episcopos sint chrismandi.
1072 574a Post praedicta omnia, mirari cogimur vehementer, quod in quadam Epistola quae incipit 'Honorabilibus in Christo Patribus' subtrahis de LIII primis capitulis capitula XIV:
1. Quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio.
1073 574a 3. Quod parvuli ex primis parentibus contrahunt originale peccatum.
1074 574a 6. Quod animae ex toto purgatae separatae a suis orporibus manifeste Deum vident.
1075 574a 9. Quod animae decedentium in mortali peccato in infernum descendant.
1076 574a 12. Quod baptismus deleat originale et actuale peccatum.
1077 574a 13. Quod Christus non destruxit descendendo ad inferos inferiorem infernum.
1078 574a 15. Quod angeli a Deo fuerunt creati boni.
1079 574a 30. Quod effusio sanguinis animalium nullam operatur remissionem peccatorum.
1080 574a 32. Quod non iudicent comestores piscium et olei in diebus ieiuniorum.
1081 574a 39. Quod in Ecclesia catholica baptizati, si efficiantur infideles et post modum convertantur, non sunt iterum baptizandi.
1082 574a 40. Quod parvuli ante octavum diem possunt baptizari, et quod baptismus non potest esse in liquore alio quam in vera aqua.
1083 574a 42 Quod corpus Christi post verba consecrationis sit idem numero quod corpus natum de Virgine et immolatum in cruce.
1084 574a 45 Quod nullus, etiam sanctus, corpus Christi potest conficere nisi sit sacerdos.
1085 574a 46 Quod est de necessitate salutis, confiteri proprio sacerdoti vel de licentia eius, omnia peccata mortalia perfecte et distincte.
1087 575 (Art. 4, conclusio 3) Quod haec benedicta, immo superbenedicta lex et dulcissima, videlicet lex amoris ... omnem aufert proprietatem et dominium ...: - revoco tamquam falsam, erroneam et haereticam, quia Christus et Apostoli illam legem perfectissime tenuerunt, et multi alii statuum diversorum legem hanc ... tenuerunt ..., qui proprietatem et dominium habuerunt ...
1088 (Correlarium 1) Quod haec lex (amoris) desponsat duo pronomina possessiva, videlicet 'meum' et 'tuum' ... - (Corr. 2) Quod non minus facit omnia communia perfecta caritas quam extrema necessitas ... - Dico nunc, quod ista duo correlaria, ut sequuntur ex praedicta conclusione, sunt falsa.
1089 (Corr. 4) Quod hanc legem dedit Christus discipulis suis principaliter ad actualiter exsequendum, non solum habitualiter... - Istud correlarium intelligendo hanc legem amoris ut auferentem omnem proprietatem et dominium, sicut conclusio dicit, sic intellectum reputo falsum, erroneum et haereticum et contra determinationem Ecclesiae ...
1090 576 (Concl. 4) Quod actualis abdicatio cordialis voluntatis et temporalis potestatis, dominii seu auctoritatis, statum perfectissimum ostendit et efficit ... - Istam universaliter intellectam reputo falsam, erroneam et haereticam...
1091 577 1091 (Corr.1) Quod Christus non abdicasse huiusmodi possessionem et ius in temporalibus, non habetur ex nova lege, immo potius oppositum (cf. Mt 8, 20). - (Corr. 2) Quod hanc legem pro regula perfectionis Christus docuit et exemplo firmavit... - Ista duo correlaria revoco tamquam falsa, erronea et haeretica, et contra determinationem Decretalis domini Ioannis papae XXII, quae incipit 'Quia quorumdam'.
1092 (Corr. 4) Quod abdicatio rerum temporalium secundum animi praeparationem nullam aut valde imperfectam et fragilem ostendit et efficit perfectionem ...: - revoco tamquam falsum et scandalosum.
1093 Respondendo (cuidam baccalario dicenti)... quod Christus talia non abdicavit, illud negavi, et dixi, quod Christus nihil sibi retinuit. - Ista duo dicta revoco tamquam falsa et haeretica, quia Christus loculos habuit propter infirmos, a fidelibus oblata conservans...
1094 (Correl. ultimum) Quod non plus curavit Christus de temporalibus quam faciunt divites de pauperibus... - Nunc dico quod Christus de temporalibus curavit, quia non omnia abdicavit...
1095 Quod Christus in morte sua omnia simpliciter abdicavit. - Istam reputo tamquam falsam, erroneam et haereticam.
1096 Quod quando corpus (Christi) in sepulcro mansit, ibi caritas abstulit ab eo omnem proprietatem et dominium. - Istam revocavi tamquam falsam, erroneam et haereticam.
1097 Quod tunc vacavit sedes generalis Domini usque ad diem istam: ... - revoco tamquam falsam et erroneam.
1101 578 1. Quod si hostia consecrata cadat seu proiciatur in cloacam, lutum seu aliquem turpem locum, quod, speciebus remanentibus, sub eis esse desinit corpus Christi et redit substantia panis.
1102 579 2. Quod si hostia consecrata a mure corrodatur seu a bruto sumatur, quod, remanentibus dictis speciebus, sub eis desinit esse corpus Christi et redit substantia panis.
1103 580 3. Quod si hostia consecrata a iusto vel a peccatore sumatur, quod, dum species dentibus teritur, Christus ad caelum rapitur et in ventrem hominis non traicitur.
1110 ... Universis Christi fidelibus per Apostolica scripta mandamus, quod ipsis scriptis seu legibus reprobatis de cetero non utantur... : (Art. l) Quidquid homo fecerit extra iudicium, quantumcumque hoc sit notorium, se liberare poterit per suum iuramentum, nec contra talem valet aliquod testimonium.
1111 (6) Quod si quis fuerit interfectus (in) spolio vel furto, pro quo consanguineus interfecti se praebeat ad duellum, talis per duellum repellit omne testimonium, nec talis mortuus tunc sine duello poterit convinci.
1112 (7) Quod si duo dictant in iudicio simul contrarias sententias, tunc quicumque talium habuerit maiorem sequelam, talis sententiam obtinebit.
1113 (8) Quod quicumque fuerit appellatus ad duellum secundum istius libri formam, talis non potest negare duellum, nisi sic appellans minus bene natus fuerit quam appellatus.
1114 (9) Quod quicumque per(di)dit ius suum ratione furti vel spolii,
talis incusatus secundo de furto vel spolio non potest se liberare iuramento, sed electionem habet ad ferrum ignitum aut aquam bullientem vel ad duellum. Huius quidem articuli pars ultima, quae ad ferrum ignitum etc. electionem concedit, est erronea.
1115 (12) Quod heres non tenetur de furto vel spolio perpetrato per illum, cui succedit in hereditate, respondere: quod erroneum est saltem in foro conscientiae.
1116 (Censura: Scripta damnantur tamquam) falsa, temeraria, iniqua et iniusta et in quibusdam haeretica (haec verba desunt in Ep. ad Carolum IV imp. de eadem re) et schismatica et contra bonos mores exsistentia periculosaque animabus.
Denzinger (latin) 990