Denzinger (latin) 3043

Concile Vatican I (oecum. XX) 8 décembre 1869 - 20 octobre 1870

(sous Pie IX); Sessio IV, 18 juillet 1870: Constitutio

dogmatica 'Pastor aeternus' de Ecclesia Christi

3050 1821 Pastor aeternus et episcopus animarum nostrarum (1 Petr 2, 25), ut salutiferum redemptionis opus perenne redderet, sanctam aedificare Ecclesiam decrevit, in qua veluti in domo Dei viventis fideles omnes unius fidei et caritatis vinculo continerentur. Quapropter, priusquam clarificaretur, rogavit Patrem non pro Apostolis tantum, sed et pro eis, qui credituri erant per verbum eorum in ipsum, ut omnes unum essent, sicut ipse Filius et Pater unum sunt (cf. Io 17, 20 s). Quemadmodum igitur Apostolos, quos sibi de mundo elegerat, misit, sicut ipse missus erat a Patre (Jo 20, 21): ita in Ecclesia sua pastores et doctores usque ad consummationem saeculi (Mt 28, 20) esse voluit.

3051 1821 Ut vero episcopatus ipse unus et indivisus esset, et per cohaerentes sibi invicem sacerdotes credentium multitudo universa in fidei et communionis unitate conservaretur, beatum Petrum ceteris Apostolis praeponens in ipso instituit perpetuum utriusque unitatis principium ac visibile fundamentum, super cuius fortitudinem aeternum exstrueretur templum, et Ecclesiae caelo inferenda sublimitas in huius fidei firmitate consurgeret.

3052 1821 Et quoniam portae inferi ad evertendam, si fieri posset, Ecclesiam, contra eius fundamentum divinitus positum maiore in dies odio undique insurgunt, Nos ad catholici gregis custodiam, incolumitatem, augmentum, necessarium esse iudicamus, sacro approbante Concilio, doctrinam de institutione, perpetuitate ac natura sacri Apostolici primatus, in quo totius Ecclesiae vis ac soliditas consistit, cunctis fidelibus credendam et tenendam, secundum antiquam atque constantem universalis Ecclesiae fidem, proponere, atque contrarios, dominico gregi adeo perniciosos errores proscribere et condemnare.


Cap. 1. De apostolici primatus in beato Petro institutione

3053 1822 Docemus itaque et declaramus, iuxta Evangelii testimonia primatum iurisdictionis in universam Dei Ecclesiam immediate et directe beato Petro Apostolo promissum atque collatum a Christo Domino fuisse. Unum enim Simonem, cui iam pridem dixerat: 'Tu vocaberis Cephas' (Jo 1, 42), postquam ille suam edidit confessionem inquiens: 'Tu es Christus, Filius Dei vivi', solemnibus his verbis allocutus est Dominus: 'Beatus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam: et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis' (Mt 16, 16ss). Atque uni Simoni Petro contulit Iesus post suam resurrectionem summi pastoris et rectoris iurisdictionem in totum suum ovile dicens; 'Pasce agnos meos', 'Pasce oves meas' (Io 21, 15ss).

3054 1822 Huic tam manifestae sacrarum Scripturarum doctrinae, ut ab Ecclesia catholica semper intellecta est, aperte opponuntur pravae eorum sententiae, qui constitutam a Christo Domino in sua Ecclesia regiminis formam pervertentes negant, solum Petrum prae ceteris Apostolis sive seorsum singulis sive omnibus simul vero proprioque iurisdictionis primatu fuisse a Christo instructum; aut qui affirmant, eundem primatum non immediate directeque ipsi beato Petro, sed Ecclesiae et per hanc illi ut ipsius Ecclesiae ministro delatum fuisse.

3055 (Canon.) Si quis igitur dixerit, beatum Petrum Apostolum non esse a Christo Domino constitutum Apostolorum omnium principem et totius Ecclesiae militantis visibile caput; vel eundem honoris tantum, non autem verae propriaeque iurisdictionis primatum ab eodem Domino nostro Jesu Christo directe et immediate accepisse: anathema sit.


2. De perpetuitate primatus beati Petri in Romanis

Pontificibus

3056 Quod autem in beato Apostolo Petro princeps pastorum et pastor magnus ovium Dominus Christus in perpetuam salutem ac perenne bonum Ecclesiae instituit, id eodem auctore in Ecclesia, quae fundata super petram ad finem saeculorum usque firma stabit, iugiter durare necesse est. 'Nulli' sane 'dubium, immo saeculis omnibus notum est, quod sanctus beatissimusque Petrus, Apostolorum princeps et caput fideique columna et Ecclesiae catholicae fundamentum, a Domino nostro Iesu Christo, Salvatore humani generis ac Redemptore, claves regni accepit: qui ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus', episcopis sanctae Romanae Sedis, ab ipso fundatae eiusque consecratae sanguine 'vivit' et praesidet et 'iudicium exercet'.

3057 Unde quicumque in hac cathedra Petro succedit, is secundum Christi ipsius institutionem primatum Petri in universam Ecclesiam obtinet. 'Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit.' Hac de causa ad Romanam Ecclesiam 'propter potentiorem principalitatem necesse' semper fuit 'omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos, qui sunt undique fideles', ut in ea sede, e qua 'venerandae communionis iura' in omnes dimanant, tamquam membra in capite consociata in unam corporis compagem coalescerent.

3058 (Canon.) Si quis ergo dixerit, non esse ex ipsius Christi Domini institutione seu iure divino, ut beatus Petrus in primatu super universam Ecclesiam habeat perpetuos successores: aut Romanum Pontificem non esse beati Petri in eodem primatu successorem: anathema sit.


3. De vi et ratione primatus Romani Pontificis

3059 1826 Quapropter apertis innixi sacrarum Litterarum testimoniis, et inhaerentes tum praedecessorum Nostrorum, Romanorum Pontificum, tum Conciliorum generalium disertis perspicuisque decretis, innovamus oecumenici Concilii Florentini definitionem, qua credendum ab omnibus Christi fidelibus est, 'sanctam Apostolicam Sedem, et Romanum Pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri, principis Apostolorum, et verum Christi vicarium totiusque Ecclesiae caput et omnium Christianorum patrem ac doctorem exsistere; et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse; quemadmodum etiam in gestis oecumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur' (DS 1307).

3060 1827 Docemus proinde et declaramus, Ecclesiam Romanam, disponente Domino, super omnes alias ordinariae potestatis obtinere principatum, et hanc Romani Pontificis jurisdictionis potestatem,quae vere episcopalis est, immediatam esse: erga quam cujuscumque ritus et dignitatis pastores atque fideles, tam seorsum singuli quam simul omnes, officio hierarchicae subordinationis veraeque oboedientiae obstringuntur, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; ita ut, custodita cum Romano Pontifice tam communionis quam ejusdem fidei professionis unitate, Ecclesia Christi sit unus grex sub uno summo pastore. Haec est catholicae veritatis doctrina, a qua deviare salva fide atque salute nemo potest.

3061 1828 Tantum autem abest, ut haec Summi Pontificis potestas officiat ordinariae ac immediatae illi episcopalis iurisdictionis potestati, qua episcopi, qui positi a Spiritu Sancto (cf. Act 20, 28) in Apostolorum locum successerunt, tamquam veri pastores assignatos sibi greges singuli singulos pascunt et regunt, ut eadem a supremo et universali pastore asseratur, roboretur ac vindicetur, secundum illud sancti Gregorii Magni: 'Meus honor est honor universalis Ecclesiae. Meus honor est fratrum meorum solidus vigor. Tum ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur'.

3062 1829 Porro ex suprema illa Romani Pontificis potestate gubernandi universam Ecclesiam ius eidem esse consequitur, in huius sui muneris exercitio libere communicandi cum pastoribus et gregibus totius Ecclesiae, ut iidem ab ipso in via salutis doceri ac regi possint. Quare damnamus ac reprobamus illorum sententias, qui hanc supremi capitis cum pastoribus et gregibus communicationem licite impediri posse dicunt aut eandem reddunt saeculari potestati obnoxiam, ita ut contendant, quae ab Apostolica Sede vel eius auctoritate ad regimen Ecclesiae constituuntur, vim ac valorem non habere, nisi potestatis saecularis placito confirmentur.

3063 1830 Et quoniam divino Apostolici primatus iure Romanus Pontifex universae Ecclesiae praeest, docemus etiam et declaramus, eum esse iudicem supremum fidelium, et in omnibus causis ad examen ecclesiasticum spectantibus ad ipsius posse iudicium recurri (DS 861); Sedis vero Apostolicae cuius auctoritate maior non est, iudicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de eius licere iudicare iudicio (cf. DS 638ss). Quare a recto veritatis tramite aberrant, qui affirmant, licere ab iudiciis Romanorum Pontificum ad oecumenicum concilium tamquam ad auctoritatem Romano Pontifice superiorem appellare.

3064 1831 (canon.) Si quis itaque dixerit, Romanum Pontificem habere tantummodo officium inspectionis vel directionis, non autem plenam et supremam potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; aut eum habere tantum potiores partes, non vero totam plenitudinem huius supremae potestatis; aut hanc eius potestatem non esse ordinariam et immediatam sive in omnes ac singulas ecclesias sive in omnes et singulos pastores et fideles: anathema sit.


4. De Romani Pontificis infallibili magisterio

3065 1832 Ipso autem Apostolico primatu, quem Romanus Pontifex tamquam Petri principis Apostolorum successor in universam Ecclesiam obtinet, supremam quoque magisterii potestatem comprehendi, haec Sancta Sedes semper tenuit, perpetuus Ecclesiae usus comprobat, ipsaque oecumenica Concilia, ea imprimis, in quibus Oriens cum Occidente in fidei caritatisque unionem conveniebat, declaraverunt.

3066 1833 Patres enim Concilii Constantinopolitani quarti, maiorum vestigiis inhaerentes, hanc solemnem ediderunt professionem: 'Prima salus est, rectae fidei regulam custodire (...) Et quia non potest Domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: 'Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam' (Mt 16, 18) haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica immaculata est semper catholica reservata religio, et sancta celebrata doctrina. Ab huius ergo fide et doctrina separari minime cupientes (...) speramus, ut in una communione, quam Sedes Apostolica praedicat, esse mereamur, in qua est integra et vera christianae religionis soliditas' (cf. DS 363s).

3067 1834 Approbante vero Lugdunensi Concilio secundo Graeci professi sunt: 'sanctam Romanam Ecclesiam summum et plenum primatum et principatum super universam Ecclesiam catholicam obtinere quem se ab ipso Domino in beato Petro Apostolorum principe sive vertice, cuius Romanus Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit; et sicut prae ceteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et, si quae de fide subortae fuerint quaestiones, suo debent iudicio definiri' (cf. DS 861).

3068 1835 Florentinum denique Concilium definivit: 'Pontificem Romanum verum Christi vicarium totiusque Ecclesiae caput et omnium Christianorum patrem et doctorem exsistere; et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse' (DS 1307).

3069 Huic pastorali muneri ut satisfacerent, praedecessores Nostri indefessam semper operam dederunt, ut salutaris Christi doctrina apud omnes terrae populos propagaretur, parique cura vigilarunt, ut, ubi recepta esset, sincera et pura conservaretur. Quocirca totius orbis antistites, nunc singuli, nunc in Synodis congregati, longam ecclesiarum consuetudinem et antiquae regulae formam sequentes, ea praesertim pericula, quae in negotiis fidei emergebant, ad hanc Sedem Apostolicam retulerunt, ut ibi potissimum resarcirentur damna fidei, ubi fides non potest sentire defectum. Romani autem Pontifices, prout temporum et rerum condicio suadebat, nunc convocatis oecumenicis Conciliis aut explorata Ecclesiae per orbem dispersae sententia, nunc per Synodos particulares, nunc aliis, quae divina suppeditabat providentia, adhibitis auxiliis, ea tenenda definiverunt, quae sacris Scripturis et apostolicis traditionibus consentanea, Deo adjutore, cognoverant.

3070 Neque enim Petri successoribus Spiritus Sanctus promissus est, ut eo revelante novam doctrinam patefacerent, sed ut, eo assistente, traditam per Apostolos revelationem seu fidei depositum sancte custodirent et fideliter exponerent. Quorum quidem apostolicam doctrinam omnes venerabiles Patres amplexi et sancti Doctores orthodoxi venerati atque secuti sunt; plenissime scientes, hanc sancti Petri Sedem ab omni semper errore illibatam permanere, secundum Domini Salvatoris nostri divinam pollicitationem discipulorum suorum principi factam: "Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos" (Lc 22.32).

3071 1837 Hoc igitur veritatis et fidei numquam deficientis charisma Petro eiusque in hac cathedra successoribus divinitus collatum est, ut excelso suo munere in omnium salutem fungerentur, ut universus Christi grex per eos ab erroris venenosa esca aversus, caelestis doctrinae pabulo nutriretur, ut, sublata schismatis occasione, Ecclesia tota una conservaretur, atque suo fundamento innixa, firma adversus inferi portas consisteret.

3072 1838 At vero cum hac ipsa aetate, qua salutifera Apostolici muneris efficacia vel maxime requiritur, non pauci inveniantur, qui illius auctoritati obtrectant, necessarium omnino esse censemus, praerogativam, quam unigenitus Dei Filius cum summo pastorali officio coniungere dignatus est, solemniter asserere.

3073 1839 Itaque Nos traditioni a fidei christianae exordio perceptae fideliter inhaerendo, ad Dei Salvatoris nostri gloriam, religionis catholicae exaltationem et christianorum populorum salutem, sacro approbante Concilio, docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus:

3074 1839 Romanum Pontificem, cum ex cathedra loquitur, id est, cum omnium Christianorum pastoris et doctoris munere fungens pro suprema sua Apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque eiusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae, irreformabiles esse.

3075 1840 (Canon.) Si quis autem huic Nostrae definitioni contradicere, quod Deus avertat, praesumpserit : anathema sit.


Resp. S. Officii ad Vic. Ap. Oceaniae Centralis (sous Pie IX),

18 décembre 1872; De fide et intentione ministri sacramentorum

3100 Qu.: 1. Utrum baptismus ab illis haereticis (Methodistis) administratus sit dubius propter defectum intentionis faciendi quod voluit Christus, si expresse declaratum fuerit a ministro, antequam baptizet baptismum nullum habere effectum in animam?

3101 2. Utrum dubius sit baptismus sic collatus, si praedicta declaratio non expresse facta fuerit immediate, antequam baptismus conferretur sed illa saepe pronuntiata fuerit a ministro, et illa doctrina aperte praedicetur in illa secta?

3102 Resp.: Porro haec dubia iampridem agitata fuisse, ac pro validitate baptismi fuisse responsum, videre potes apud Benedictum XIV De synodis dioeces. lb.VII cap.VI n.9, ubi haec habentur: 'Caveat episcopus, ne incertam et dubiam pronuntiet baptismi validitatem hoc tantum nomine, quod haereticus minister, a quo fuit collatus, cum non credat per regenerationis lavacrum deleri peccata, illud non contulerit in remissionem peccatorum, atque ideo non habuerit intentionem illud conficiendi, prout a Christo Domino fuerit constitutum ...' Cuius rei ratio perspicue traditur a Card. Bellarmino De sacramentis in genere lb.1 cap.27 n.13, ubi (contra asserentes, Conc. Tridentinum in sess.VII can.11 (DS 1611) definivisse, non esse ratum sacramentum, nisi minister intendat non solum actum, sed etiam finem sacramenti, i.e. illud propter quod sacramentum est institutum,) haec subdit:' ... Concilium enim in toto canone 11 non nominat finem sacramenti, neque dicit oportere ministrum intendere quod Ecclesia intendit, sed quod Ecclesia facit. Porro, quod Ecclesia facit, non finem, sed actionem significat. ... Ex quo est, quod Innocentius IV, in cap. 2 De baptismo n.9 ait, validum esse baptisma collatum a saraceno, de quo notum est non credere per immersionem aliquid fieri nisi madefactionem, dummodo intenderit facere, quod ceteri baptizantes faciunt.

Conclusio Responsi: Ad 1. Negative: quia non obstante errore quoad effectus baptismi non excluditur intentio faciendi quod facit Ecclesia. Ad 2. Provisum in primo.


Instructio S. Cgr. de Propaganda Fide, a. 1873 (sous Pie IX

3105 Conclusio (ex omnibus resolutionibus in Instructione allatis): 1. Generatim loquendo de lucro ex mutuo, nihil omnino percipi inde posse vi mutui, seu immediate et praecise ratione ipsius.

3106 2. Aliquid ultra sortem percipere licitum esse, si forte titulus aliquis extrinsecus, non mutui naturae universim coniunctus et innatus, mutuo accedat.

3107 3. Deficientibus licet aliis quibuslibet titulis, cuiusmodi sunt lucrum cessans, damnun emergens, atque periculum amittendae sortis, vel assumendi insolitos labores pro sortis recuperatione, unum quoque legis civilis titulum ceu sufficientem in praxi haberi posse, tum a fidelibus, tum ab eorum confessariis, quibus proinde suos paenitentes hac super re inquietare non licet, donec quaestio haec sub iudice pendeat nec S. Sedes ipsam explicite definierit.

3108 4. Praxis huius tolerantiam minime extendi posse sive ad cohonestandam usuram quamvis modicam erga pauperes sive usuram immodicam ac naturalis aequitatis limites excedentem.

3109 5. Denique, quaenam usurae quantitas dicenda sit immodica et excessiva, quaenam iusta ac moderata, universim determinari non posse cum hoc dimetiri oporteat in singulis casibus, respectu habito ad omnes et singulas circumstantias locorum, personarum ac temporum.


Pie IX, Encycl. 'Etsi multa luctuosa', 21 novembre 1873

1841 Fides (tamen) docet et humana ratio demonstrat, duplicem exsistere rerum ordinem simulque binas distinguendas esse potestates in terris, alteram naturalem, quae humanae societatis tranquillitati et saecularibus negotiis prospiciat, alteram vero, cuius origo supra naturam est, quae praeest civitati Dei, nimirum Ecclesiae Christi, ad pacem animarum et salutem aeternam divinitus instituta. Haec autem duplicis potestatis officia sapientissime ordinata sunt, ut reddantur, quae sunt Dei, Deo, et propter Deum, quae sunt Caesaris Caesari (Mt 22, 21); qui 'ideo magnus est, quia coelo minor est; illius enim est ipse, cuius (et) coelum est et omnis creatura'. A quo certe divino mandato nunquam deflexit Ecclesia, quae semper et ubique fidelium suorum animis ingerere contendit obsequium, quod inviolabiliter servare debent erga supremos principes eorumque iura quoad saecularia; docuitque cum Apostolo, esse principes non timori boni operis sed mali, iubens fideles subditos esse non solum propter iram, quia princeps gladium portat vindex in iram ei qui malum agit, sed etiam propter conscientiam, quia in officio suo Dei minister est (Rom 13, 8sqq). Hunc autem principum metum ipsa cohibuit ad opera mala, eundem plane excludens a divinae legis observantia, memor eius quod fideles docuit beatus PETRUS : 'Nemo vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor ; si autem ut Christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine (1 Petr 4, 15sq).


Pie IX, Encycl. 'Quod nunquam' ad episcopos Borussiae,

6 février 1876

1842 ... Partes Nostri muneris implendas intendimus per hasce litteras aperta testatione denuntianTes omnibus, ad quos ea res pertinet, et universo catholico orbi, leges illas irritas esse, utpote quae divinae Ecclesiae constitutioni prorsus adversantur. Non enim potentes huius saeculi praefecit Dominus sacrorum antistitibus in iis quae ad sanctum ministerium attinent ; sed beatum PETRUM, cui non modo agnos, sed et oves suas pascendas commendavit (cf. Io 21, 16 17); proindeque a nulla quantumvis sublimi saeculi potestate episcopali officio privari possunt ii 'quos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei' (Act 20, 28). ... Illud autem sciant qui vobis infesti sunt, quod renuentes vos praestare Caesari, quae Dei sunt, nullam regiae auctoritati iniuriam allaturi estis, et nihil ex ea detracturi ; scriptum est enim 'Oboedire opportet Deo magis quam hominibus' (Act 5, 29); ac simul noverint, unumquemque vestrum tributum et obsequium Caesari dari paratum esse, non propter iram, sed propter conscientiam (Rom 13, 5 sq) in iis, quae civili subsunt imperio et potestati. ...


Responsa ad Ep. circularem cancellarii Bismarck Decretum Conc.

Vaticani de Rom. Pontifice interpretantem, Jan.-Mart. 1875.

De iurisdictione Romani Pontificis et episcoporum;

a) Declaratio collectiva episcoporum Germaniae, Jan-Fev 1875

3112 (Versio latina) Epistola circularis asserit quoad decreta Concilii Vaticani : 'Hisce decretis papa facultate donatus est, vindicandi sibi in singulis quibusque dioecesibus iura episcopalia et substituendi potestatem papalem potestati territoriali episcopali.' 'Jurisdictio episcopalis absorpta est iurisdictione papali.' 'Papa non iam, sicut hucusque, determinata quaedam iura sibi reservata exercet sed omnis plenitudo iurium episcopalium est in eius manibus.' 'Per se in locum cuiusque episcopi subrogatus est, et ab eo solo dependet, num etiam in praxi quolibet momento eius locum occupare velit respectu guberniorum civilium.' 'Episcopi iam non sunt nisi eius instrumenta, sunt officiales propria sua responsabilitate destituti;' 'Respectu guberniorum civilium facti sunt officiales principis independentis extranei, et quidem talis principis, qui vi infallibilitatis absolutissimus est, plus quam quilibet alius monarchus absolutus mundi.' Omnes illae theses fundamento carent et contradicunt tam verbis quam sensui vero Decretorum Conc. Vaticani a papa, episcopatu, repraesentantibus scientiarum catholicarum saepius declarato.

3113 Est quidem secundum haec decreta potestas iurisdictionis ecclesiastica papae potestas suprema, ordinaria et immediata, suprema potestas gubernandi papae a Jesu Christo Filio Dei in Petro communicata, quae extenditur directe in totam Ecclesiam, proinde etiam in singulas quasque dioeceses et omnes fideles, ut conservetur unitas fidei, disciplinae et regiminis Ecclesiae, neque est facultas ex solis aliquibus iuribus reservatis consistens. Haec vero non est nova doctrina, sed veritas fidei catholicae semper agnita ..., quae Conc. Vaticanum contra errores Gallicanorum, Jansenistarum, Febronianorum ... renovavit et confirmavit. Secundum hanc catholicae Ecclesiae doctrinam papa est episcopus Romanus, non episcopus cuiuslibet alterius urbis aut dioecesis, non est episcopus Coloniensis aut Vratislaviensis, etc. Sed qua Episcopus Romanus simul est papa, id est pastor et caput totius Ecclesiae, caput omnium episcoporum omniumque fidelium, eiusque potestas papalis non solum viget in casibus quibusdam exceptionalibus, sed omni tempore locoque valet et obligat. In tali munere constitutus papa invigilare debet, ut quisque episcopus obligationes muneris sui integre impleat, et ubi episcopus impeditur aut alia necessitas id exposcit, S. P'ci ius et officium competit, non quidem qua episcopus dioecesis de qua agitur, sed qua papa omnia ea in eadem (dioecesi) disponere, quae eius admistrationem attinet. ...

3114 Decreta Concilii Vaticani ne umbram quidem fundamenti praebent assertioni, papam eisdem factum esse principem absolutum, et quidem vi infallibilitatis absolutissimum, 'plus quam ullum in mundo monarchum absolutum'. Primo, dominium potestatis ecclesiasticae Pontificis essentialiter diversum est ab illo principatu civili monarchi; neque ullo modo plena ac summa potestas domini alicuius territorii quoad res civiles a catholicis negatur. Sed praeterea neque quoad res ecclesiasticas papa monarchus absolutus nuncupari potest, quippe cum subordinatus sit iuri divino et obstrictus sit iis, quae Christus pro Ecclesia sua disposuit. Non potest mutare constitutionem Ecclesiae a fundatore divino datam ad modum legislatoris civilis qui potest mutare constitutionem rei publicae. Constitutio Ecclesiae in omnibus essentialibus fundatur in ordinatione divina ideoque immunis est ab omni arbitraria dispositione humana.

3115 Vi eiusdem institutionis divinae, in quo fundatur munus Summi Pontificis, exsistit etiam episcopatus, competunt eidem iura et officia vi dispositionis ab ipso Deo promanantis, ad quae mutanda Summo Pontifici neque ius neque potestas prostat. Decreta Vaticana ergo plane erronee intelliguntur, coniiciendo, iisdem 'iurisdictionem episcopalem a papali absorptam esse', papam 'per se in locum cuiusque episcopi subrogatum esse', episcopos remanere solummodo 'instrumenta papae, Officiales eius sine propria responsabilitate'. ... Quod in specie hanc assertionem (modo dictam) attinet ... necesse est, ut eam acerrime reiiciamus, profecto non Ecclesia catholica ea (societas) est, in qua illud axioma immorale et despoticum susceptum sit, quo enuntiatur, mandato superioris in quovis casu tolli propriam responsabilitatem.

3116 Denique opinio, papam 'vi suae infallibilitatis esse principem absolutissimum', supponit conceptum omnino erroneum dogmatis infallibilitatis papalis. Sicut Concilium Vaticanum nitidis et expressis verbis enuntiavit et ex rerum natura per se patet, haec restringitur ad proprietatem summi magisterii papalis: id vero coincidit cum ambitu magisterii infallibilis ipsius Ecclesiae et est ligatum ad doctrinam in s. Scriptura et in traditione contentam necnon ad definitiones a magisterio ecclesiastico iam latas. Hac (infallibilitate) proinde quoad negotia gubernii papae nihil omnino mutatum est.


b) Litt. Ap. 'Mirabilis illa constantia' ad Germaniae episc.

3117 ... Gloriam Ecclesiae vos continuastis, Ven. Fr., dum germanum Vaticani Concilii definitionum sensum a vulgata quadam circulari epistola captiosa commentatione detortum restituendum suscepistis, ne fideles deciperet et, in invidiam conversus, ansam praebere videretur machinationibus obiiciendis libertati electionis novi Pontificis. Equidem ea est perspicuitas et soliditas declarationis vestrae, ut, cum nihil desiderandum relinquat, amplissimis tantum gratulationibus Nostris occasionem suppeditare deberet; nisi gravius etiam testimonium exposceret a Nobis versuta quarundam ephemeridum vox, quae, ad restituendam refutatae a vobis epistolae vim, conata est lucubrationi vestrae fidem derogare, suadendo, emollitam et minime propterea respondentem huiusce Sedis Apostolicae menti probatam a vobis fuisse conciliarium definitionum doctrinam. Nos itaque vafram hanc et calumniosam insinuationem ac suggestionem reiicimus; cum declaratio vestra nativam referat catholicam ac propterea sacri Concilii et huius Sanctae Sedis sententiam luculentis et ineluctabilibus rationum momentis scitissime munitam et nitide sic explicatam, ut honesto cuilibet ostendere valeat, nihil prorsus esse in impetitis definitionibus, quod novum sit aut quidquam immutet in veteribus relationibus quodque obtentum aliquem praebere possit urgendae vexationi Ecclesiae ...


Decr. S. Officii, 7 juillet 1875 (sous Pie IX);

De explicatione transsubstantiationis

3121 1843 Qu.: Utrum tolerari possit explicatio transsubstantiationis in ss. Eucharistiae sacramento, quae sequentibus propositionibus comprehenditur: 1. Sicut formalis ratio hypostaseos est per se esse seu per se subsistere, ita formalis ratio substantiae est in se esse et actualiter non sustentari in alio tamquam primo subiecto; probe enim ista duo discernenda sunt : esse per se (quae est formalis ratio hypostaseos), et esse in se (quae est formalis ratio substantiae).

3122 1844 2. Quare sicut natura humana in Christo non est hypostasis, quia non per se subsistit, sed est assumpta ab hypostasi superiore divina, ita substantia finita, ex. gr. substantia panis, desinit esse substantia eo solum et absque alia sui mutatione, quod in alio supernaturaliter sustentatur, ita ut iam non in se sit, sed in alio ut in primo subiecto.

3123 1845 3. Hinc transsubstantiatio seu conversio totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri explicari potest hac ratione, quod corpus Christi, dum fit substantialiter praesens in Eucharistia, sustentat naturam panis, quae hoc ipso et absque alia sui mutatione desinit esse substantia, quia iam non est in se, sed in alio sustentante; adeoque manet quidem natura panis, sed in ea cessat formalis ratio substantiae; et ideo non duae sunt substantiae, sed una sola nempe corporis Christi.

3124 1846 4. Igitur in Eucharistia manent materia et forma elementorum panis; verum iam in alio supernaturaliter exsistentes rationem substantiae non habent, sed habent rationem supernaturalis accidentis, non quasi ad modum naturalium accidentium afficerent corpus Christi, sed eo dumtaxat, quod a corpore Christi modo, quo dictum est, sustentantur. Resp.: Prout hic exponitur, tolerari non posse.


Instr. S. Officii ad episc. Nesqualliensem (sous Pie IX),

24 janvier 1877; De fide et intentione ministri sacramentorum

3126 ... Novit Amplitudo Tua, dogma fidei esse baptismum a quocumque sive schismatico sive haeretico sive etiam infideli administratum validum esse habendum, dummodo in eiusdem administratione singula concurrerint, quibus sacramentum perficitur, scl. debita materia, praescripta forma, et persona ministri cum intentione faciendi quod facit Ecclesia. Hinc consequitur errores peculiares, quos ministrantes sive privatim sive etiam publice profitentur, nihil officere posse validitati baptismi vel cuiuscumque sacramenti. ... Immo ... peculiares errores ministrantium per se et propria ratione neque excludunt illam intentionem, quam minister sacramentorum debet habere, faciendi nempe quod facit Ecclesia (Recolitur Resp. S. Off. 18 décembre 1872, cf. DS 3100ss.). Videt igitur Ampl. Tua, errores (haereticorum) ... non esse incompossibiles cum illa intentione, quam sacramentorum ministri de necessitate eorumdem sacramentorum tenentur habere, faciendi nempe quod facit Ecclesia vel faciendi quod Christus voluit ut fieret; et eosdem errores per se non posse inducere generalem praesumptionem contra validitatem sacramentorum in genere et baptismi in specie, ita ut ea ipsa sola statui possit practicum principium omnibus casibus applicandum, vi cuius quasi a priori, ut aiunt, baptismus sit iterum conferendus.


Pie IX, Alloc. 'Luctuosis exagitati', 12 mars 1877

1847 ... Nos novissime declarare coacti fuimus, tolerari posse, ut acta canonicae institutionis eorundem episcoporum laicae potestati exhibeantur, ad occurrendum, quantum in Nobis est, funestissimis rerum adiunctis, in quibus non amplius agebatur de temporalium bonorum possessione, sed ipsae fidelium conscientiae, earum pax, animarum procuratio et salus, quae suprema Nobis lex est, in apertum discrimen vocabantur. Verum in hoc quod egimus ad gravissima pericula removenda, palam ac iterum agnosci volumus, Nos iniustam eam legem, quae regium placitum vocatur, omnino improbare ac detestari, aperte declarantes, per ipsam laedi divinam Ecclesiae auctoritatem eiusque libertatem violari ... (cf. D 1829).


Decr. S. Officii, (sous Léon XIII), 20 novembre 1878


Denzinger (latin) 3043