Denzinger (latin) 3185

Resp. S. Paenitentiariae (sous Léon XIII), 10 mars 1886

3185 Expos.: (Orator, diversum agendi modum confessariorum quoad interrogationes de usu matrimonii onanistico exponens, primum breviter recolit, quae hac in re praesertim in Responso S. Paenitentiariae 14 décembre 1876 ad parochum dioec. Andegav. (Angers) declarata sunt:) ... Constat, non esse licitum, favere paenitentium errori, qui a multis bona fides dicitur, nec talem bonam fidem creare. Constat etiam non satisfacere muneri suo eos confessarios, qui, quando paenitens solummodo accusat onanismum, altum silentium servant, et finita confessione peccatorum, illum verbis generalibus ad contritionem excitant illique asserenti, se detestari omne peccatum lethale, sanctam absolutionem impertiuntur. Constat praeterea, omni reprehensione carere eos confessarios, qui (intra limites (decentiae) ... quoad interrogationes... ) non omittunt quemcumque paenitentem, sive sponte sive ex interrogatione prudenter facta, confessum de onanismo, reprehendere, non secus ac de aliis gravibus peccatis, ... nec illum absolvunt, nisi sufficientibus signis monstret se dolere de praeterito et habere propositum non amplius onanistice agendi. - (Remanent vero dubia quae sequuntur: )

3186 Qu.: 1. Quando adest fundata suspicio, paenitentem, qui de onanismo omnino silet, huic crimini esse addictum, num confessario liceat a prudenti et discreta interrogatione abstinere, eo quod praevideat, plures a bona fide exturbandos, multosque sacramenta deserturos esse ? - Annon potius teneatur confessarius prudenter ac discrete interrogare ? Resp.: Ad 1. Regulariter negative ad primam partem; affirmative ad ad secundam.

3187 2. An confessarius, qui sive ex spontanea confessione sive ex prudenti interrogatione cognoscit paenitentem esse onanistam, teneatur illum de huius peccati gravitate, aeque ac de aliorum peccatorum mortalium, monere... eique absolutionem tunc solum impertiri, cum sufficientibus signis constet eumdem dolere de praeterito et habere propositum non amplius onanistice agendi ? Ad 2. Affirmative, iuxta doctrinam probatorum auctorum.


Decr. S. Officii (sous Léon XIII), 19 mai 1886

3188 1863 Qu.: 1. An licitum sit nomen dare societatibus, quibus propositum est, promovere usum comburendi hominum cadavera ? 2. An licitum sit, mandare, ut sua aliorumve cadavera comburantur? Resp. (cfirm. a S. P'ce): Ad I- Negative, et si agatur de societatibus Massonicae sectae filialibus, incurri poenas contra hanc latas. - Ad 2 Negative.


3190 1865 Expos.: A nonnullis Galliarum episcopis sequentia dubia S. R. et U. Inquisitioni proposita sunt: In epistola S. R. et U. Inquis. 25. Iuni 1885 ad omnes in Gallica dicione Ordinarios circa civilis divortii legem ita decernitur: 'Attentis gravissimis rerum, temporum ac locorum adiunctis tolerari posse, ut qui magistratus obtinent et advocati causas matrimoniales in Gallia agant, quin officio cedere teneantur', condiciones adiecit, quarum secunda haec est: 'Dummodo ita animo comparati sint tum circa valorem et nullitatem coniugii, tum circa separationem corporum, de quihus causis iudicare coguntur, ut numquam proferant sententiam, neque proferendam defendant vel ad eam provocent vel excitent divino aut ecclesiastico juri repugnantem.'

3191 1865 Qu.: 1. An recta sit interpretatio per Gallias diffusa ac etiam typis data, iuxta quam satisfacit condicioni praecitatae iudex, qui, licet matrimonium aliquod validum sit coram Ecclesia, ab illo matrimonio vero et constanti omnino abstrahit, et applicans legem civilem pronuntiat, locum esse divortio, modo solos effectus civiles solumque contractum civilem abrumpere mente intendat, eaque sola respiciant termini prolatae sententiae? Aliis terminis, an sententia sic lata dici possit divino aut ecclesiastico iuri non repugnans ? Resp. (cfirm. a S. P'ce): Negative ad 1.

3192 1865 2. Postquam iudex pronuntiavit locum esse divortio, an possit syndicus (gallice: le maire) et ipse solos effectus civiles solumque civilem contractum intendens, ut supra exponitur, divortium pronuntiare quamvis matrimonium validum sit coram Ecclesia. Resp. (cfirm. a S. P'ce): Negative ad 2.

3193 1865 3. Pronuntiato divortio, an possit idem syndicus coniugem ad alias nuptias transire attentantem civiliter cum alio iungere, quamvis matrimonium prius validum sit coram Ecclesia vivatque altera pars ? Resp. (cfirm. a S. P'ce): Negative ad 3.


Decr. S. Officii (sous Léon XIII), 15 décembre 1886

3195 1864 Quoties agatur de iis, quorum corpora non propria ipsorum, sed aliena voluntate cremationi subiiciantur, Ecclesiae ritus et suffragia adhiberi posse tum domi tum in ecclesia, non autem usque ad cremationis locum, remoto scandalo. Scandalum vero removeri etiam poterit, si notum fiat, cremationem non propria defuncti voluntate electam fuisse.

3196 1864 - At ubi agatur de iis, qui propria voluntate cremationem elegerunt, et in hac voluntate certo et notorie usque ad mortem perseverarunt, attento Decreto feria IV 19 mai 1886 (DS 3188) agendum cum iis iuxta normas Ritualis Romani, tit. 'Quibus non licet dare ecclesiasticam sepulturam'. In casibus autem particularibus, in quibus dubium vel difficultas oriatur, consulendus erit Ordinarius. ...


Resp. S. Officii ad episc. Carcasson. (sous Léon XIII),

8 mai 1887

3198 1937 Qu.: (Utrum ad periculum corruptionis vini praecavendum remedia quae sequuntur sint licita et quodnam praeferendum:) 1. Vino naturali addatur parva quantitas 'd'eau-de-vie'; 2. Ebulliatur vinum ad 65 altitudinis gradus. Resp.: Praeferendum vinum prout secundo loco exponitur.


Decr. S. Officii 'Post obitum' (sous Léon XIII),

14 décembre 1887; Errores Antonii de Rosmini-Serbati

3201 1891 1. In ordine rerum creatarum immediate manifestatur humano intellectui aliquid divini in se ipso, huiusmodi nempe, quod ad divinam naturam pertineat.

3202 1892 2. Cum divinum dicimus in natura, vocabulum istud 'divinum' non usurpamus ad significandum effectum non divinum causae divinae neque mens nobis est loqui de 'divino' quodam, quod tale sit per participationem.

3203 1893 3. In natura igitur universi, id est in intelligentiis, quae in ipso sunt, aliquid est, cui convenit denominatio divini non sensu figurato, sed proprio. - Est actualitas non distincta a reliquo actualitatis divinae.

3204 1894 4. Esse indeterminatum, quod procul dubio notum est omnibus intelligentiis, est divinum illud, quod homini in natura manifestatur.

3205 1895 5. Esse, quod homo intuetur, necesse est, ut sit aliquid entis necessarii et aeterni, causae creantis, determinantis ac finientis omnium entium contingentium atque hoc est Deus.

3206 1896 6. In esse, quod praescindit a creaturis et a Deo, quod est esse indeterminatum, atque in Deo, esse non indeterminato, sed absoluto, eadem est essentia.

3207 1897 7. Esse indeterminatum intuitionis, esse initiale, est aliquid Verbi, quod mens Patris distinguit non realiter, sed secundum rationem a Verbo.

3208 1898 8. Entia finita, quibus componitur mundus, resultant ex duobus elementis, id est ex termino reali finito et ex esse initiali, quod eidem termino tribuit formam entis.

3209 1899 9. Esse, obiectum intuitionis, est actus initialis omnium entium. - Esse initiale est initium tam cognoscibilium quam subsistentium : est pariter initium Dei, prout a nobis concipitur, et creaturarum.

3210 1900 10. Esse virtuale et sine limitibus est prima ac simplicissima omnium entitatum, adeo ut quaelibet alia entitas sit composita, et inter ipsius componentia semper et necessario sit esse virtuale. - Est pars essentialis omnium omnino entitatum, utut cogitatione dividantur.

3211 1901 11. Quidditas (id quod res est) entis finiti non constituitur eo, quod habet positivi, sed suis limitibus. Quidditas entis infiniti constituitur entitate, et est positiva; quidditas vero entis finiti constituitur limitibus entitatis, et est negativa.

3212 1902 12. Finita realitas non est, sed Deus facit eam esse addendo infinitae realitati limitationem. - Esse initiale fit essentia omnis entis realis. - Esse, quod actuat naturas finitas, ipsis coniunctum, est recisum a Deo.

3213 1903 13. Discrimen inter esse absolutum et esse relativum non illud est, quod intercedit substantiam inter et substantiam, sed aliud multo maius; unum enim est absolute ens, alterum est absolute non-ens. At hoc alterum est relative ens, Cum autem ponitur ens relativum, non multiplicatur absolute ens; hinc absolutum et relativum absolute non sunt unica substantia, sed unicum esse; atque hoc sensu nulla est diversitas esse, immo habetur unitas esse.

3214 1904 14. Divina abstractione producitur esse initiale primum finitorum entium elementum; divina vero imaginatione producitur reale finitum seu realitates omnes, quibus mundus constat.

3215 1905 15. Tertia operatio esse absoluti mundum creantis est divina synthesis, id est unio duorum elementorum: quae sunt esse initiale, commune omnium finitorum entium initium, atque reale finitum, seu potius diversa realia finita, termini diversi eiusdem esse initialis. Qua unione creantur entia finita.

3216 1906 16. Esse initiale per divinam synthesim ab intelligentia relatum, non ut intelligibile, sed mere ut essentia, ad terminos finitos reales, efficit, ut exsistant entia finita subiective et realiter.

3217 1907 17. Id unum efficit Deus creando, quod totum actum esse creaturarum integre ponit: hic igitur actus proprie non est factus, sed positus.

3218 1908 18. Amor, quo Deus se diligit etiam in creaturis et qui est ratio, qua se determinat ad creandum, moralem necessitatem constituit, quae in ente perfectissimo semper inducit effectum: huiusmodi enim necessitas tantummodo in pluribus entibus imperfectis integram relinquit libertatem bilateralem.

3219 1909 19. Verbum est materia illa invisa, ex qua, ut dicitur Sap 11, 18, creatae fuerunt res omnes universi.

3220 1910 20. Non repugnat, ut anima humana generatione multiplicetur, ita ut concipiatur, eam ab imperfecto, nempe a gradu sensitivo, ad perfectum, nempe ad gradum intellectivum, procedere.

3221 1911 21. Cum sensitivo principio intuibile fit esse, hoc solo tactu, hac sui unione, principium illud antea solum sentiens, nunc simul intelligens, ad nobiliorem statum evehitur, naturam mutat, ac fit intelligens, subsistens atque immortale.

3222 1912 22. Non est cogitatu impossibile, divina potentia fieri posse, ut a corpore animato dividatur anima intellectiva, et ipsum adhuc maneat animale; maneret nempe in ipso, tamquam basis puri animalis, principium animale, quod antea in eo erat veluti appendix.

3223 1913 23. In statu naturali anima defuncti exsistit perinde ac non exsisteret; cum non possit ullam super se ipsam reflexionem exercere, aut ullam habere sui conscientiam, ipsius condicio similis dici potest statui tenebrarum perpetuarum et somni sempiterni.

3224 1914 24. Forma substantialis corporis est potius effectus animae atque interior terminus operationis ipsius: propterea forma substantialis corporis non est ipsa anima. - Unio animae et corporis proprie consistit in immanenti perceptione, qua subiectum intuens ideam, affirmat sensibile, postquam in hac eius essentiam intuitum fuerit.

3225 1915 25. Revelato mysterio SS. Trinitatis, potest ipsius exsistentia demonstrari argumentis mere speculativis, negativis quidem et indirectis, huiusmodi tamen, ut per ipsa veritas illa ad philosophicas disciplinas revocetur, atque fiat propositio scientifica sicut ceterae: si enim ipsa, negaretur, doctrina theosophica purae rationis non modo in completa maneret, sed etiam omni ex parte absurditatibus scatens annihilaretur.

3226 1916 26. Tres supremae formae esse, nempe subiectivitas, obiectivitas, sanctitas, seu realitas, idealitas, moralitas, si transferanlur ad esse absolutum, non possunt aliter concipi nisi ut personae subsistentes et viventes. Verbum, quatenus obiectum amatum, et non quatenus Verbum id est obiectum in se subsistens per se cognitum, est persona Spiritus Sancti.

3227 1917 27. In humanitate Christi humana voluntas fuit ita rapta a Spiritu Sancto ad adhaerendum Esse obiectivo, id est Verbo, ut illa Ipsi integre tradiderit regimen hominis, et Verbum illud personaliter assumpserit, ita sibi uniens naturam humanam. Hinc voluntas humana desiit esse personalis in homine, et cum sit persona in aliis hominibus, in Christo remansit natura.

3228 1918 28. In christiana doctrina Verbum, character et facies Dei, imprimitur in animo eorum, qui cum fide suscipiunt baptismum Christi.-Verbum, id est character, in anima impressum, in doctrina christiana, est Esse reale (infinitum) per se manifestum, quod deinde novimus esse secundam personam SS. Trinitatis.

3229 1919 29. A catholica doctrina, quae sola est veritas, minime alienam putamus hanc coniecturam: In eucharistico Sacramento substantia panis et vini fit vera caro et verus sanguis Christi, quando Christus eam facit terminum sui principii sentientis, ipsamque sua vita vivificat: eo ferme modo, quo panis et vinum vere transsubstantiantur in nostram carnem et sanguinem, quia fiunt terminus nostri principii sentientis.

3230 1920 30. Peracta transsubstantiatione, intelligi potest corpori Christi glorioso partem aliquam adiungi in ipso incorporatam, indivisam pariterque gloriosam.

3231 1921 31. In sacramento Eucharistiae vi verborum corpus et sanguis Christi est tantum ea mensura, quae respondet quantitati ('a quel tanto') substantiae panis et vini, quae transsubstantiatur: reliquum corporis Christi ibi est per concomitantiam.

3232 1922 32. Quoniam qui 'non manducat carnem Filii hominis et bibit eius sanguinem, non habet vitam in se' (Jo 6, 54), et nihilominus qui moriuntur cum baptismate aquae, sanguinis aut desiderii, certo consequuntur vitam aeternam, dicendum est, his qui in hac vita non comederunt corpus et sanguinem Christi, subministrari hunc caelestem cibum in futura vita, ipso mortis instanti. - Hinc etiam Sanctis Veteris Testamenti potuit Christus descendens ad inferos se ipsum communicare sub speciebus panis et vini, ut aptos eos redderet ad visionem Dei.

3233 1923 33. Cum daemones fructum possederint, putarunt se ingressuros in hominem, si de illo ederet ; converso enim cibo in corpus hominis animatum, ipsi poterant libere ingredi animalitatem, i. e. in vitam subiectivam huius entis, atque ita de eo disponere sicut proposuerant.

3234 1924 34. Ad praeservandam B. V. Mariam a labe originis, satis erat, ut incorruptum maneret minimum semen in homine, neglectum forte ab ipso daemone, e quo incorrupto semine de generatione in generationem transfuso, suo tempore oriretur Virgo Maria.

3235 1925 35. Quo magis attenditur ordo iustificationis in homine, eo aptior apparet modus dicendi scripturalis, quod Deus peccata quaedam tegit aut non imputat. - Iuxta Psalmistam (Ps 31, 1) discrimen est inter iniquitates, quae remittuntur, et peccata, quae teguntur : illae, ut videtur sunt culpae actuales et liberae, haec vero sunt peccata non eorum, qui pertinent ad populum Dei, quibus propterea nullum afferunt nocumentum.

3236 1926 36. Ordo supernaturalis constituitur manifestatione esse in plenitudine suae formae realis; cujus communicationis seu manifestationis effectus est sensus ('sentimento') deiformis, qui inchoatus in hac vita constituit lumen fidei et gratiae, completus in altera vita constituit lumen gloriae.

3237 1927 37. Primum lumen reddens animam intelligentem est esse ideale ; alterum primum lumen est etiam esse, non tamen mere ideale, sed subsistens ac vivens: illud abscondens suam personalitatem ostendit solum suam obiectivitatem : at qui videt alterum (quod est Verbum), etiamsi per speculum et in aenigmate, videt Deum.

3238 1928 38. Deus est obiectum visionis beatificae, in quantum est auctor operum ad extra.

3239 1929 39. Vestigia sapientiae ac bonitatis, quae in creaturis relucent, sunt comprehensoribus necessaria; ipsa enim in aeterno exemplari collecta sunt ea Ipsius pars, quae ab illis videri possit ('che e loro accessibile'), ipsaque argumentum praebent laudibus, quas in aeternum Deo Beati concinunt.

3240 1930 40. Cum Deus non possit, nec per lumen gloriae, totaliter se communicare entibus finitis, non potuit essentiam suam comprehensoribus revelare et communicare, nisi eo modo, qui finitis intelligentiis sit accommodatus: scilicet Deus se illis manifestat, quatenus cum ipsis relationem habet, ut eorum creator, provisor, redemptor, sanctificator.

3241 1930a (Censura, cfirm. a S. P'ce: Has propositiones S. Officium) in proprio auctoris sensu reprobandas ac proscribendas esse iudicavit, prout hoc generali decreto reprobat, damnat, proscribit...


Léon XIII, Litt. encycl. 'Libertas praestantissimum',

20 juin 1888

3245 Libertas, praestantissimum naturae bonum, idemque intelligentia aut ratione utentium naturarum unice proprium, hanc tribuit homini dignitatem, ut sit in manu consilii sui obtineatque actionum suarum potestatem. Verumtamen eiusmodi dignitas plurimum interest, qua ratione geratur. ... Sane integrum est homini parere rationi, morale bonum sequi, ad summum finem suum recta contendere. Sed idem potest ad omnia alia deflectere, fallacesque bonorum imagines persecutus, ordinem debitum perturbare et in interitum ruere voluntarium. ...

3246 Libertatem nemo altius praedicat nec constantius asserit Ecclesia catholica, quae (id) ... tuetur ut dogma. Neque id solum: sed contradicentibus haereticis... (nominantur Manichaei, adversarii Concilii Tridentini, Jansenistae, Fatalistae) patrocinium libertatis Ecclesia suscepit hominisque tam grande bonum ab interitu vindicavit.

3247 Cur homini lex necessaria sit, in ipso eius arbitrio, scilicet in hoc, nostrae ut voluntates a recta ratione ne discrepent, prima est causa, tamquam in radice, quaerenda. ... Talis (lex) est princeps omnium lex naturalis, quae scripta est et insculpta in hominum animis singulorum, quia ipsa est humana ratio recte facere iubens et peccare vetans. Ista vero humanae rationis praescriptio vim habere legis non potest, nisi quia altioris est vox atque interpres rationis, cui mentem libertatemque nostram subiectam esse oporteat. Vis enim legis cum ea sit, officia imponere et iura tribuere, tota in auctoritate nititur, hoc est: in vera potestate statuendi officia describendique iura, item poenis praemiisque imperata sanciendi: quae quidem omnia in homine liquet esse non posse, si normam actionibus ipse suis summus sibi legislator daret. Ergo consequitur, ut naturae lex sit ipsa lex aeterna, insita in iis qui ratione utuntur, eosque inclinans ad debitum actum et finem, eaque est ipsa aeterna ratio Creatoris universumque mundum gubernantis Dei.

3248 Quod ratio lexque naturalis in hominibus singulis, idem efficit in consociatis lex humana ad bonum commune civium promulgata. Ex hominum legibus aliae in eo versantur quod est bonum malumve natura. ... Sed istiusmodi decreta nequaquam ducunt ab hominum societate principium, ... sed potius ipsi hominum societati antecedunt, omninoque sunt a lege naturali ac propterea a lege aeterna repetenda. ... Alia vero civilis potestatis praescripta non ex naturali iure statim et proxime, sed longius et oblique consequuntur, resque varias definiunt, de quibus non est nisi generatim atque universe natura cautum. ... Iamvero peculiaribus hisce vivendi regulis prudenti ratione inventis legitimaque potestate propositis lex humana proprii nominis continetur. ... Ex eo intelligitur, omnino in aeterna Dei lege normam et regulam positam esse libertatis, nec singulorum dumtaxat hominum sed etiam communitatis et coniunctionis humanae.

3249 Igitur in hominum societate libertas veri nominis non est in eo posita, ut agas quod lubet. ... sed in hoc, ut per leges civiles expeditius possis secundum legis aeternae praescripta vivere. Eorum vero qui praesunt, non in eo sita libertas est, ut imperare temere et ad libidinem queant. ... sed humanarum vis legum haec debet esse, ut ab aeterna lege manare intelligantur nec quidquam sancire, quod non in ea, velut in principio universi iuris, contineatur.

3250 Illa (libertas) magnopere praedicatur, quam conscientiae libertatem nominant : quae si ita accipiatur, ut suo cuique arbitratu aeque liceat Deum colere, (aut) non colere, argumentis quae supra allata sunt, satis convicitur. - Sed potest etiam in hanc sententiam accipi, ut homini ex conscientia officii, Dei voluntatem sequi et iussa facere, nulla re impediente, in civitate liceat. Haec quidem vera, haec digna filiis Dei libertas, quae humanae dignitatem personae honestissime tuetur, est omni vi iniuriaque maior: eademque Ecclesiae semper optata ac praecipue cara. Huius generis libertatem sibi constanter vindicavere Apostoli ...

3251 (Ecclesia) nihil quidem impertiens iuris nisi iis quae vera quaeque honesta sint, non recusat quominus quidpiam a veritate iustitiaque alienum ferat tamen publica potestas, scilicet maius aliquod vel vitandi causa malum, vel adipiscendi aut conservandi bonum. Ipse providentissimus Deus cum infinitae sit bonitatis, idemque omnia possit, sinit tamen esse in mundo mala, partim ne ampliora impediantur bona, partim ne maiora mala consequantur. In regendis civitatibus Rectorem mundi par est imitari : quin etiam cum singula mala prohibere auctoritas hominum non possit, debet 'multa concedere atque impunita relinquere, quae per divinam tamen providentiam vindicantur, et recte' Verumtamen in eiusmodi rerum adiunctis, si communis boni causa, et hac tantum causa, potest vel etiam debet lex hominum ferre toleranter malum, tamen nec potest nec debet id probare aut velle per se: quia malum per se cum sit boni privatio, repugnat bono communi, quod legislator, quoad optime potest, velle ac tueri debet. Et hac quoque in re ad imitandum sibi lex humana proponat Deum necesse est, qui in eo quod mala esse in mundo sinit, 'neque vult mala fieri, neque vult mala non fieri, sed vult permittere mala fieri, et hoc est bonum'. Quae Doctoris Angelici sententia brevissime continet de malorum tolerantia doctrinam.


Léon XIII, Encycl. 'Libertas, praeseantissimum', 20 juin 1888

1931 ... Multi (denique) rei sacrae a re civili distractionem non probant ; sed tamen faciendum censent, ut Ecclesia obsequatur tempori et flectat se atque accommodet ad ea, quae in administrandis imperiis hodierna prudentia desiderat. Quorum est honesta sententia, si de quadam intelligatur aequa ratione, quae consistere cum veritate iustitiaque possit : nimirum ut, explorata spe magni alicuius boni, indulgentem Ecclesia sese impertiat idque temporibus largiatur, quod salva officii sanctitate potest. -Verum secus est de rebus ac doctrinis, quas demutatio morum ac fallax iudicium contra fas invexerint. ...

3252 1932 Itaque ex dictis consequitur, nequaquam licere petere, defendere largiri cogitandi, scribendi, docendi, itemque promiscuam religionum libertatem, veluti iura totidem, quae homini natura dederit. Nam si vere natura dedisset, imperium Dei detrectari ius esset, nec ulla temperari lege libertas humana posset. - Similiter consequitur, ista genera libertatis posse quidem, si iustae causae sint, tolerari, definita tamen moderatione, ne in libidinem atque insolentiam degenerent. ...

3253 1933 Ubi dominatus premat aut impendeat eiusmodi, qui oppressam iniusta vi teneat civitatem, vel carere Ecclesiam cogat libertate debita, fas est aliam quaerere temperationem reipublicae, in qua agere cum libertate concessum sit : tunc enim non illa expeditur immodica et vitiosa libertas, sed sublevatio aliqua salutis omnium causa quaeritur, et hoc unice agitur, ut, ubi rerum malarum licentia tribuitur, ibi potestas honeste faciendi ne impediatur.

3254 1934 Atque etiam malle reipublicae statum populari temperatum genere non est per se contra officium, salva tamen doctrina catholica de ortu atque administratione publicae potestatis. Ex variis reipublicae generibus, modo sint ad consulendum utilitati civium per se idonea, nullum quidem Ecclesia respuit: singula tamen vult, quod plane idem natura iubet, sine iniuria cuiusquam, maximeque integris Ecclesiae iuribus, esse constituta. ...

1935 Ad res publicas gerendas accedere, nisi alicubi ob singularem rerum temporumque conditionem aliter caveatur, honestum est : immo vero probat Ecclesia, singulos operam suam in communem afferre fructum, et quantum quisque industria potest, tueri, conservare, augere rempublicam.

3255 1936 Neque illud Ecclesia damnat, velle gentem suam nemini servire nec externo, nec domino, si modo fieri incolumi iustitia queat. Denique nec eos reprehendit, qui efficere volunt, ut civitates suis legibus vivant civesque quam maxima augendorum commodorum facultate donentur. Civicarum sine intemperantia libertatum semper esse Ecclesia fautrix fidelissima consuevit : quod testantur potissimum civitates Italicae, scilicet prosperitatem, opes, gloriam nominis municipali iure adeptae, quo tempore salutaris Ecclesiae virtus in omnes reipublicae partes nemine repugnante pervaserat.



Resp. S. Officii ad archiep. Cameracensem (sous Léon XIII),

14 (19) août 1889; D 1889-1890

3258 In scholis catholicis tuto doceri non posse, licitam esse operationem chirurgicam, quam 'craniotomiam' appellant, sicut declaratum fuit die 28. Maii 1884, et quamcumque chirurgicam operationem directe occisivam fetus vel matris gestantis.


Léon XIII, Encycl. 'Sapientiae chnstianae', 10 janvier 1890

1936a Esse in usu vitae plura ac maiora catholicorum officia, quam eorum, qui sint fidei catholicae aut perperam compotes aut omnino expertes, dubitari non potest. ... Christianam fidem homo, ut debet, complexus, hoc ipso Ecclesiae ut ex ea natus subicitur eiusque fit societatis maximae sanctissimaeque particeps, quam summa cum potestate regere, sub invisibili capite Christo Iesu, Romani Pontificis proprium est munus. - Nunc vero si civitatem, in qua editi susceptique in hanc lucem sumus, praecipue diligere tuerique iubemur lege naturae usque eo, ut civis bonus vel mortem pro patria oppetere non dubitet, officium est Christianorum longe maius, simili modo esse in Ecclesiam semper affectos. Est enim Ecclesia civitas sancta Dei viventis, Deo ipso nata, eodemque auctore constituta : quae peregrinatur quidem in terris, sed vocans homines et erudiens atque deducens ad sempiternam in coelis felicitatem. Adamanda igitur patria est, unde vitae mortalis usuram accipimus: sed necesse est, caritate Ecclesiam praestare, cui vitam animae debemus perpetuo mansuram : quia bona animi corporis bonis rectum est anteponere, multoque, quam erga homines, sunt erga Deum officia sanctiora.

1936b Ceterum, vere si iudicare volumus, supernaturalis amor Ecclesiae patriaeque caritas naturalis, geminae sunt ab eodem sempiterno principio profectae caritates, cum ipse sit utriusque auctor et causa Deus : ex quo consequitur, non posse alterum officium pugnare cum altero. ... Nihilominus horum officiorum ordo, vel calamitate temporum vel iniquiore hominum voluntate, aliquando pervertitur. Nimirum incidunt causae, cum aliud videtur a civibus respublica, aliud a christianis religio postulare; idque non alia sane de causa, quam quod rectores reipublicae sacram Ecclesiae potestatem aut nihil pensi habent aut sibi volunt esse subiectam. ... Si reipublicae leges aperte discrepent cum iure divino, si quam Ecclesiae imponant iniuriam, aut iis, quae sunt de religione, officiis contradicant, vel auctoritatem Iesu Christi in Pontifice Maximo violent, tum vero resistere officium est, parere scelus: idque cum ipsius reipublicae iniuria coniunctum, quia peccatur in rempublicam, quidquid in religione delinquitur.

1936c Neque est, quod opponat quisquam, Ecclesiae conservatorem et vindicem Iesum Christum nequaquam opera hominum indigere. Non enim inopia virium, sed magnitudine bonitatis vult ille, ut aliquid a nobis conferatur operae ad salutis, quam ipse peperit, obtinendos adipiscendosque fructus. Huiusce partes officii primae sunt, catholicam doctrinam profiteri aperte et constanter, eamque, quoad quisque potest, propagare. ... Profecto praedicandi, hoc est docendi, munus iure divino penes magistros est, quos 'Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei' (Act 20,28), maximeque penes Pontificem Romanum, Iesu Christi vicarium, Ecclesiae universae summa cum potestate praepositum, credendorum, agendorum magistrum. Nihilominus nemo putet, industriam nonnullam eadem in re ponere privatos prohiberi, eos nominatim, quibus ingenii facultatem Deus cum studio bene merendi dedit: qui, quoties res exigat, commode possunt non sane doctoris sibi partes assumere, sed ea, quae ipsi acceperint, impertire ceteris, magistrorum voci resonantes tamquam imago. Quin immo privatorum opera visa est Patribus Concilii VATICANI usque adeo opportuna ac frugifera, ut prorsus deposcendam iudicarint : 'Omnes Christi fideles ... operam conferant.' (cf. D 1819). -Ceterum serere fidem catholicam auctoritate exempli, professionisque constantia praecdicare, quisgue se posse ac debere meminerit. - In officiis igitur, quae nos iungunt Deo atque Ecclesiae, hoc est numerandum maxime, ut in veritate christiana propaganda propulsandisque erroribus elaboret singulorum, quoad potest, industria.


Léon XIII, Ep. encycl. 'Quamquam pluries', 15 août 1889

3260 Cur beatus Josephus nominatim habeatur Ecclesiae patronus vicissimque plurimum sibi Ecclesia de eius tutela patrocinioque polliceatur, causae illae sunt rationesque singulares, quod is vir fuit Mariae, et pater, ut putabatur, Jesu Christi. Hinc omnis eius dignitas, gratia, sanctitas, gloria profectae. Certe Matris Dei tam in excelso dignitas est ut nihil fieri maius queat. Sed tamen, quia intercessit Josepho cum Virgine beatissima maritale vinculum, ad illam praestantissimam dignitatem, qua naturis creatis omnibus longissime Deipara antecellit, non est dubium, quin accesserit ipse ut nemo magis. Est enim coniugium societas necessitudoque omnium maxima, quae natura sua adiunctam habet bonorum unius cum altero communicationem. Quocirca si sponsum Virgini Deus Iosephum dedit, dedit profecto non modo vitae socium, virginitatis testem, tutorem honestatis, sed etiam excelsae dignitatis eius ipso coniugali foedere participem. - Similiter augustissima dignitate unus eminet inter omnes, quod divino consilio custos Filii Dei fuit, habitus hominum opinione pater. Qua ex re consequens erat, ut Verbum Dei Josepho modeste subesset, dictoque esset audiens omnemque adhiberet honorem, quem liberi adhibeant parenti suo necesse est.

3261 Iamvero ex hac duplici dignitate officia sponte sequebantur, quae patribusfamilias natura praescripsit, ita quidem, ut domus divinae, cui Josephus praeerat, custos idem et curator et defensor esset legitimus ac naturalis. Cuiusmodi officia ac munia ille quidem, quoad suppeditavit vita mortalis, revera exercuit. ...

3262 Atqui domus divina, quam Josephus velut potestate patria gubernavit initia exorientis Ecclesiae continebat. Virgo sanctissima quemadmodum Jesu Christi genitrix, ita omnium est christianorum mater, quippe quos ad Calvariae montem inter supremos Redemptoris cruciatus generavit; itemque Jesus Christus tamquam primogenitus est christianorum, qui ei sunt adoptione ac redemptione fratres.

3263 Quibus rebus causa nascitur, cur beatissimus Patriarcha commendatam sibi peculiari quadam ratione sentiat multitudinem christianorum, ex quibus constat Ecclesia, scilicet innumerabilis isthaec perque omnes terras fusa familia, in quam, quia vir Mariae et pater est Jesu Christi, paterna propemodum auctoritate pollet. Est igitur consentaneum et beato Iosepho apprime dignum, ut sicut ille olim Nazarethanam familiam, quibuscumque rebus usuvenit, sanctissime tueri consuevit, ita nunc patrocinio caelesti Ecclesiam Christi tegat ac defendat.




Denzinger (latin) 3185