Sagesse (NV) 14

Capitulum 14

14 1 Iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
2
Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit.
3
Tua autem, Pater, providentia gubernat, quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam,
4
ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte aliquis adeat mare.
5
Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt.
6
Sed et ab initio, cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, reliquit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata.
7
Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia;
8
per manus autem, quod fit, maledictum et ipsum et qui fecit illud, quia ille quidem operatus est, illud autem, cum esset corruptibile, deus cognominatus est.
9
Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius:
10
etenim, quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur.
11
Propter hoc et in idolis nationum erit visitatio, quoniam in creatura Dei in abominationem facta sunt et in tentationem animabus hominum et in muscipulam pedibus insipientium.
12
Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae est;
13
neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
14
Supervacuitate enim hominum haec advenerunt in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus.
15
Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem et illum, qui tunc homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit et tradidit subiectis sacra et sacrificia.
16
Deinde, interveniente tempore, convalescens iniqua consuetudo tamquam lex custodita est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta;
17
quos cum in palam homines honorare non possent, propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum efficta, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt, ut illum, qui aberat, tamquam praesentem colerent sua sollicitudine.
18
Ad incrementum autem huius culturae provexit et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia;
19
ille enim volens forsitan placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret.
20
Multitudo autem hominum abducta per speciem operis eum, qui paulo ante tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum aestimaverunt.
21
Et haec fuit vitae humanae deceptio, quoniam aut necessitati aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
22
Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
23
Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas peregrinorum rituum vigilias habentes,
24
neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per insidias occidit aut adulterans contristat.
25
Et omnia commixta sunt: sanguis et homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium,
26
tumultus bonorum, gratiarum immemoratio, animarum inquinatio, generis immutatio, nuptiarum inordinatio, moechia et impudicitia.
27
Infandorum enim idolorum cultura omnis mali initium et causa est et finis.
28
Aut enim, dum laetantur, insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut peierant cito.
29
Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant.
30
Utraque autem illis evenient digne, quoniam male censerunt de Deo attendentes idolis et iuraverunt iniuste in dolo contemnentes sanctitatem.
31
Non enim iuratorum virtus, sed peccantium poena perambulat semper iniustorum praevaricationem.


Capitulum 15

15 1 Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens et in misericordia disponens omnia.
2
Etenim, si peccaverimus, tui sumus, scientes potentiam tuam; non peccabimus autem, scientes quoniam apud te sumus computati.
3
Nosse enim te consummata iustitia est, et scire virtutem tuam radix est immortalitatis.
4
Nec enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec adumbrantium labor sine fructu, effigies maculata per varios colores,
5
cuius aspectus insensatis in concupiscentiam venit, et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima.
6
Malorum amatores digni sunt, qui spem habeant in talibus et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt.
7
Sed et figulus, mollem terram premens laboriose, fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit, quae mundis operibus in usum sunt, vasa, et quae his sunt contraria, omnia similiter; horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus, iudex est figulus.
8
Et cum malo labore deum vanum fingit de eodem luto ille, qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se, unde acceptus est, repetitus animae debitum.
9
Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis et aerarios imitatur et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit.
10
Cinis est cor eius, et terra despectior spes illius, et luto vilior vita eius,
11
quoniam ignoravit, qui se finxit et qui inspiravit illi animam, quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
12
Sed et aestimavit lusum esse vitam nostram et conversationem vitae compositam ad lucrum; oportere enim dicit undecumque etiam ex malo acquirere.
13
Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit.
14
Omnes enim insipientes et infelices supra modum animae infantis sunt inimici populi tui et per potentiam opprimentes illum.
15
Quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
16
Homo enim fecit illos, et, qui spiritum mutuatus est, is finxit illos; nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere:
17
cum autem sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
18
Sed et animalia miserrima colunt; in insipientia enim, aliis comparata, his sunt deteriora.
19
Nec pulchra in his inveniuntur, quantum desiderari possit, ut fit in animalium conspectu; effugerunt autem et Dei laudem et benedictionem eius.


Capitulum 16

16 1 Propter haec per his similia castigati sunt digne et per multitudinem bestiarum tormenta passi sunt.
2
Pro qua castigatione bene disponens populum tuum ad concupiscentiam delectamenti sui, novum saporem, escam parasti eis ortygometram:
3
ut illi quidem concupiscentes escam propter foeditatem eorum animalium, quae missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur; hi autem in brevi inopes facti etiam novam gustarent escam.
4
Oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem, his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
5
Etenim, cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur; sed non in perpetuum ira tua permansit,
6
sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae.
7
Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem.
8
In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es, qui liberas ab omni malo.
9
Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animae illorum, quia digni erant ab huiusmodi exterminari;
10
filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
11
In memoriam enim sermonum tuorum pungebantur et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem non possent distrahi a tua beneficientia.
12
Etenim neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
13
Tu enim vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis et reducis.
14
Homo autem occidit quidem per malitiam suam et spiritum, qui exierit, restituere non potest, nec liberare animam, quae recepta est.
15
Sed tuam manum effugere impossibile est:
16
negantes enim te nosse impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt, novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem passi et per ignem consumpti.
17
Quod enim valde mirabile erat, in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat; vindex est enim orbis iustorum.
18
Quodam enim tempore mansuetabatur flamma, ne combureret, quae ad impios missa erant, animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem.
19
Quodam autem tempore et in medio aquarum supra virtutem ignis exardescit, ut iniquae terrae genimina exterminet.
20
Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et ad omnem gustum aptum.
21
Substantia enim tua dulcedinem tuam in filios ostendebat; et deserviens sumentis voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.
22
Nix autem et glacies sustinebant ignem et non tabescebant, ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et in pluviis coruscans;
23
hic autem iterum, ut nutrirentur iusti, etiam suae virtutis oblitus est.
24
Creatura enim tibi Factori deserviens invalescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt.
25
Propter hoc, et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant,
26
ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitates fructuum pascunt homines, sed sermo tuus credentes in te conservat.
27
Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat,
28
ut notum esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad ortum lucis te adorare.
29
Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet et disperiet tamquam aqua supervacua.


Capitulum 17

17 1 Magna sunt enim iudicia tua et inenarrabilia; propter hoc indisciplinatae animae erraverunt.
2
Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae, captivi tenebrarum et longae noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt.
3
Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et umbris perturbati.
4
Neque enim, quae continebat illos, spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendentes perturbabant illos, et phantasmata tristi vultu maerentia apparebant.
5
Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam.
6
Apparebat autem illis tantum subitaneus ignis timore plenus, et timore perculsi illius, quae non videbatur, visionis aestimabant deteriora esse, quae videbantur;
7
et magicae artis appositi erant derisus, et in sapientia gloriae correptio cum contumelia.
8
Illi enim, qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum ridiculo timore languebant.
9
Nam, etsi nihil turbulenti illos terrebat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aerem, quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.
10
Formidinis enim suae propriae nequitia dat testimonium, cum sit condemnata; semper autem praesumit saeva perturbata conscientia.
11
Nihil enim est timor nisi proditio auxiliorum, quae sunt a cogitatione;
12
et, dum ab intus minor est exspectatio, maiorem computat inscientiam eius causae, quae tormentum praestat.
13
Illi autem per impotentem vere noctem et ab impotentis inferni speluncis supervenientem, eundem somnum dormientes,
14
aliquando a monstris exagitabantur phantasmatum, aliquando animae deficiebant proditione: subitaneus enim illis et insperatus timor infundebatur.
15
Itaque, si quisquam illic decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.
16
Sive enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus, ineffugibilem sustinebat necessitatem, una enim catena tenebrarum omnes erant colligati.
17
Sive spiritus sibilans aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis aut numerus aquae decurrentis nimium aut sonus durus praecipitatarum petrarum
18
aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium ferissimarum bestiarum vox aut resonans de cavitate montium echo deficientes faciebant illos prae timore.
19
Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine et non impeditis operibus continebatur;
20
solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quae illos recepturae erant: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.


Capitulum 18

18 1 Sanctis autem tuis maxima erat lux; et horum quidem vocem illi audiebant, sed figuram non videbant et, quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant;
2
quoniam autem, qui ante laesi erant, non laedebant, gratias agebant et, quod eos ante distulissent, donum petebant.
3
Propter quod ignis ardentem columnam, ducem ignotae viae, et solem sine laesura gloriosae peregrinationis praestitisti.
4
Digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodierant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari.
5
Cum cogitarent iustorum occidere infantes C et uno exposito filio et liberato - in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aqua valida.
6
Illa nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes, quibus iuramentis crediderunt, animaequiores essent.
7
Suscepta est a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio;
8
sicut enim punivisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti.
9
Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et divinitatis legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et pericula recepturos sanctos patrum iam ante decantantes laudes.
10
Resonabat autem inconveniens inimicorum clamor, et flebilis perferebatur vox ploratorum infantium.
11
Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus;
12
similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento, quae erat praeclarior generatio illorum, exterminata erat.
13
De omnibus enim non credentes propter veneficia, in exterminio primogenitorum confessi sunt populum filium Dei esse.
14
Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
15
omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus bellator in mediam exterminii terram prosilivit, gladium acutum insimulatum imperium tuum portans;
16
et stans replevit omnia morte et usque ad caelum attingebat stans in terra.
17
Tunc continuo visus somniorum terribilium turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati,
18
et alius alibi proiectus semivivus, propter quam moriebatur causam, demonstrabat.
19
Visiones enim, quae illos turbaverunt, haec praemonebant, ne inscii quare mala patiebantur, perirent.
20
Tetigit autem et iustos tentatio mortis, et interitus in eremo factus est multitudinis, sed non diu permansit ira tua.
21
Properans enim homo sine querela propugnavit, proferens servitutis suae scutum: orationem et per incensum deprecationem; restitit irae et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.
22
Vicit autem iram non in virtute corporis, nec armaturae potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum et testamentum commemorans.
23
Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit et amputavit impetum et divisit illam, quae ad vivos ducebat, viam.
24
In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, et parentum magnalia in quattuor ordinum lapidum sculptura, et magnificentia tua in diademate capitis illius.
25
His cessit, qui exterminabat, et haec extimuit; erat enim sola tentatio irae sufficiens.


Capitulum 19

19 1 Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit; praesciebat enim et futura illorum,
2
quoniam, cum ipsi permisissent, ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent illos, consequebantur illos paenitentia acti.
3
Adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae et, quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur.
4
Trahebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum, quae acciderant, oblivionem immisit, ut eam, quae deerat tormentis, suppleret punitionem,
5
et populus quidem tuus mirabile iter tentaret, illi autem novam mortem invenirent.
6
Omnis enim creatura in suo genere iterum ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi.
7
Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit: e mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de fluctu violento,
8
per quem cum tota natione transierunt, qui tegebantur tua manu, videntes tua mirabilia monstra.
9
Tamquam enim equi depaverunt escam et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.
10
Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
11
Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis:
12
in consolationem enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra.
13
Et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias; etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt.
14
Alii quidem ignotos non recipiebant advenas, isti autem beneficos hospites in servitutem redigebant.
15
Et non solum haec, sed et alius quidam respectus erit illorum, quoniam inviti recipiebant extraneos;
16
isti autem, qui cum laetitia receperunt hos, qui eisdem usi erant iustitiis, saevissimis afflixerunt doloribus.
17
Percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti, cum, vastis cooperti tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat.
18
Inter se enim elementa convertuntur, sicut in psalterio voces numeri nomen immutant, semper tamen suum sonum custodiunt; quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt, certo aestimari potest.
19
Agrestia enim in aquatica convertebantur, et, quaecumque erant natantia, in terram transibant.
20
Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur.
21
Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes inambulantium, nec dissolvebant illud, quod facile dissolvebatur, glaciei simile genus immortalis escae.
22
In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.


Sagesse (NV) 14