Sirac (NV) 12
12 1 Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.
2 Benefac iusto et invenies retributionem magnam et, si non ab ipso, certe a Domino.
3 Non est enim ei bene, qui assiduus est in malis et eleemosynas non dat, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus.
4 Da misericordi et ne suscipias peccatorem; et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in diem vindictae.
5 Da bono et non receperis peccatorem.
6 Benefac humili et non dederis impio; vasa belli ne dederis illi, ne in ipsis potentior te sit.
7 Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam.
8 Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus.
9 In bonis viri etiam inimici illius sunt amici, et in malis etiam amicus discedit.
10 Non credas inimico tuo in aeternum, sicut enim aeramentum aeruginat nequitia illius
11 et, si humiliatus vadat curvus, adice animum tuum et custodi te ab illo et fias ei sicut qui extergit speculum, et cognosces quoniam in finem aeruginavit.
12 Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam; et in novissimo agnoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris.
13 Quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus, qui appropiant bestiis? Et sic qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius: non evadet, donec incendat eum ignis.
14 Una hora tecum permanebit; si autem declinaveris, non supportabit.
15 In labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam.
16 In oculis suis lacrimatur inimicus et, si invenerit opportunitatem, non satiabitur sanguine.
17 Si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem,
18 et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas. 19 Caput suum movebit et plaudet manu et multa susurrans commutabit vultum suum.
13 1 Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et, qui communicaverit superbo, induet superbiam.
2 Pondus super te ne tollas et honestiori et ditiori te ne socius fueris.
3 Quid communicabit caccabus ad ollam? Quando enim se colliserint, confringetur.
4 Dives iniuste egit et fremet, pauper autem laesus, ipse supplicabit.
5 Si utilis fueris, assumet te et, si non habueris, derelinquet te.
6 Si habes, convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te.
7 Si necessarius illi fueris, ludet te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: " Quid opus est tibi? ".
8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter et in novissimo deridebit te; et postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te.
9 Humiliare Deo et exspecta manus eius.
10 Attende, ne seductus in stultitiam humilieris.
11 Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
12 Advocatus a potentiore discede, et eo magis te advocabit.
13 Ne accedas, ne impingaris; et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. 14 Ne retineas ex aequo loqui cum illo nec credas multis verbis illius; ex multa enim loquela tentabit te et subridens inquiret de absconditis tuis.
15 Immitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis.
16 Cave tibi et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas.
17 Audiens vero illa ex somno evigila.
18 Omni vita tua dilige Deum et invoca illum in salutem tuam.
19 Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi.
20 Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
21 Quid communicabit lupus agno? Sic peccator iusto.
22 Quae pax hyaenae ad canem? Aut quae pars diviti ad pauperem?
23 Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes.
24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio divitis pauper.
25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis, humilis autem, cum ceciderit, expelletur et a notis.
26 Diviti decepto multi recuperatores: locutus est nefaria, et iustificaverunt illum; 27 humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. 28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent; 29 pauper locutus est, et dicunt: " Quis est hic? " et, si offenderit, insuper subvertent illum. 30 Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. 31 Cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala. 32 Vestigium cordis boni facies hilaris: difficile invenies et cum labore.
14 1 Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti.
2 Felix, quem non condemnat anima sua, et non excidit a spe sua.
3 Viro tenaci sine ratione est substantia; et homini livido ad quid aurum?
4 Qui denegat animo suo iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.
5 Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Et non iucundabitur in bonis suis.
6 Qui sibi invidet, nihil est illo nequius; et haec redditio est malitiae illius.
7 Et, si bene fecerit, ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam.
8 Nequam est oculus lividi et avertens faciem suam et despiciens animas.
9 Insatiabilis oculus cupidi in parte non satiabitur, donec consumat arefaciens animam suam.
10 Oculus malus lividus irruit in panem et neglegens est mensae suae.
11 Fili, si habes, benefac tecum et Deo dignas oblationes offer.
12 Memor esto quoniam mors non tardat, et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi; decretum enim huius mundi: morte morietur.
13 Ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da ei.
14 Non defrauderis a bono diei, et particula desiderii boni non te praetereat.
15 Nonne aliis relinques res dolore partas et labores tuos in divisione sortis?
16 Da et accipe et oblecta animam tuam;
17 ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos quaerere voluptates.
18 Omnis caro sicut vestimentum veterascet et sicut folium fructificans in arbore viridi: alia generantur, et alia deiciuntur;
19 sic generatio carnis et sanguinis: alia finitur, et alia nascitur.
20 Omne opus corruptibile in fine deficiet, et, qui illud operatur, ibit cum illo;
21 et omne opus electum iustificabitur, et, qui operatur illud, honorabitur in illo.
22 Beatus vir, qui in sapientia morabitur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei;
23 qui excogitat vias illius in corde suo et in absconditis suis intellegens, vadens post illam quasi investigator et in viis illius consistens;
24 qui respicit per fenestras illius et in ianuis illius audiens;
25 qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius et requiescet in deversorio bonorum per aevum.
26 Statuet filios suos sub tegmine illius et sub ramis eius morabitur;
27 protegetur sub tegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet.
15 1 Qui timet Deum, faciet haec, et, qui continens est legis, apprehendet illam;
2 et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.
3 Cibabit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum, et firmabitur in illa et non flectetur
4 et confidet in illam et non confundetur; et exaltabit illum prae proximis suis
5 et in medio ecclesiae aperiet os eius et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stola gloriae vestiet illum;
6 iucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum.
7 Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi; homines peccatores non videbunt eam, longe enim abest a superbia et dolo.
8 Viri mendaces non erunt illius memores; et viri veraces invenientur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.
9 Non est speciosa laus in ore peccatoris,
10 quoniam non a Deo tributa est ei; sapientiae enim Dei astabit laus, et in ore sapientis dicetur laus, et dominator illius docebit eam.
11 Ne dixeris: " A Deo peccatum meum " quae enim odit, ipse non facit.
12 Non dicas: " Ille in me impegit "; non enim necessarii sunt ei homines impii.
13 Omne exsecramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.
14 Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui et dedit eum in manum concupiscentiae suae.
15 Adiecit mandata et praecepta sua et intellegentiam ad faciendum placitum eius.
16 Si volueris mandata servare, conservabunt te; si confidis in illo, etiam tu vives.
17 Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod volueris, porrige manum tuam.
18 Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi.
19 Quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia videns omnes sine intermissione.
20 Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. 21 Nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi. 22 Non concupiscas multitudinem filiorum infidelium et iniquorum.
16 1 Ne iucunderis in filiis impiis; si multiplicentur, non oblecteris super ipsos, si non est timor Dei cum illis.
2 Non credas vitae illorum et ne respexeris in labores eorum.
3 Melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii;
4 et potius est mori sine filiis quam relinquere filios impios.
5 Ab uno sensato inhabitabitur patria, tribus autem impiorum deseretur.
6 Multa talia vidit oculus meus, et fortiora horum audivit auris mea.
7 In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.
8 Non exoraverunt eum antiqui gigantes, qui rebelles fuerunt confidentes suae virtuti.
9 Et non pepercit accolis Lot et exsecratus est eos prae superbia verbi illorum;
10 non misertus est gentis anathematis, qui depulsi sunt in peccatis suis.
11 Et sicut sescenta milia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui; et, si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis:
12 misericordia enim et ira est cum illo, sustinens, exorabilis et effundens iram.
13 ecundum multam misericordiam suam, sic et correptio illius: hominem secundum opera sua iudicat.
14 Non effugiet in rapina peccator, et non irrita erit sustinentia iusti. 15 Omni misericordiae erit merces: unusquisque secundum meritum operum suorum inveniet coram se et secundum intellectum peregrinationis ipsius. Dominus induravit cor pharaonis, ne agnosceret illum, ut opera sua innotescerent sub caelo. Misericordia eius apparuit omnibus creaturis eius, lucem suam et tenebras dispertiit filiis hominum. 16 Non dicas: " A Deo abscondar! Et, ex summo quis mei memorabitur?
17 In populo magno non agnoscar; quae est enim anima mea in tam immensa creatura? ".
18 Ecce caelum et caeli caelorum, abyssus et universa terra et quae in eis sunt, in visitatione illius commovebuntur;
19 montes simul et colles et fundamenta terrae, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
20 Et in omnibus his non apponet cor, etenim omne cor intellegitur ab illo.
21 Et vias illius quis intellegit et procellam, quam nec oculus videbit hominis?
22 Nam plurima illius opera sunt in absconsis, et opera iustitiae eius quis enuntiabit, aut quis sustinebit? Longe enim est decretum, et interrogatio omnium in consummatione est.
23 Qui minoratur corde, cogitat ista, et vir imprudens et errans cogitat stulta.
24 Audi me, fili, et disce prudentiam sensus,
25 et dicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam; et in verbis meis attende in corde tuo. Edico in aequitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam eius.
26 Quando creavit Deus opera sua ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum,
27 ornavit in aeternum opera illorum et dominatum eorum in generationibus suis. Nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis.
28 Unusquisque proximum sibi non angustiavit,
29 et usque in aeternum non erunt incredibiles verbo illius.
30 Post haec Deus in terram respexit et complevit illam bonis suis; 31 anima omnis vitalis cooperuit faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.
17 1 Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum;
2 et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtute.
3 Numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram.
4 Posuit timorem illius super omnem carnem, ut dominaretur bestiarum et volatilium. 5 Creavit illis consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi et disciplina intellectus replevit illos.
6 Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis.
7 Posuit timorem suum super corda illorum ostendens illis magnalia operum suorum
8 et dedit illis gloriari in mirabilibus illius, ut nomen sanctificationis collaudent et magnalia enarrent operum eius. 9 Addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos.
10 Testamentum aeternum constituit cum illis et iustitiam et iudicia sua ostendit illis.
11 Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis eius audierunt aures illorum, et dixit illis: " Attendite ab omni iniquo ".
12 Et mandavit illis unicuique de proximo suo.
13 Viae illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsae ab oculis ipsius.
14 In unamquamque gentem praeposuit rectorem,
15 et pars Dei Israel factus est. 16 Et omnia opera illorum velut sol in conspectu eius; et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum.
17 Non sunt absconsae iniquitates illorum et omnia peccata eorum in conspectu Dei. 18 Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.
19 Et postea resurget et retribuet illis et retributionem unicuique in caput ipsorum convertet.
20 Paenitentibus autem dedit viam reditus et confirmavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis. 21 Convertere ad Dominum et relinque peccata tua;
22 precare ante faciem Domini et minue offendicula.
23 Revertere ad Altissimum et avertere ab iniustitia tua et nimis odito exsecrationem.
24 Et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei.
25 Altissimum quis laudabit in inferis pro vivis et dantibus confessionem Deo?
26 Non demoreris in errore impiorum; ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil sit, perit confessio.
27 Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius.
28 Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se!
29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis.
30 Quid lucidius sole? Et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? Et hoc arguetur.
31 Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit, et omnes homines terra et cinis.
18 1 Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum.
2 Quis sufficit enarrare opera illius? 3 Et quis investigabit magnalia eius?
4 Virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit? Aut quis adiciet enarrare misericordiam eius?
5 Non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei;
6 cum consummaverit homo, tunc incipiet et, cum quieverit, aporiabitur.
7 Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius?
8 Numerus dierum hominum ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris deputati sunt, et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi.
9 Propter hoc patiens est Deus in illis et effundit super eos misericordiam suam.
10 Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est; et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
11 Ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit eis viam aequitatis.
12 Miseratio hominis circa proximum suum, misericordia autem Dei super omnem carnem.
13 Qui reprehendit, docet et erudit quasi pastor dirigens gregem suum.
14 Miseretur excipientibus doctrinam miserationis et festinantibus in iudiciis eius.
15 Fili, in bonis non des querelam et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
16 Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum.
17 Nonne ecce verbum super datum bonum? Sed utraque cum homine gratioso.
18 Stultus acriter improperabit, et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
19 Ante iudicium para advocatum tibi et, antequam loquaris, disce.
20 Ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga teipsum et in hora visitationis invenies propitiationem.
21 Ante languorem humilia te et in tempore peccati ostende conversionem tuam.
22 Non sinas te impediri reddere votum tempore opportuno et ne tardes usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum.
23 Ante votum praepara animam tuam et noli esse quasi homo, qui tentat Dominum.
24 Memento irae in die consummationis et, suo tempore, retributionis in conversione faciei.
25 Memento famis in tempore abundantiae et necessitatum paupertatis in die divitiarum.
26 A mane usque ad vesperam mutatur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei.
27 Homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum cavebit a malitia.
28 Omnis astutus agnoscit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem.
29 Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et effuderunt tamquam pluviam proverbia et iudicia.
30 De continentia animae. Post concupiscentias tuas non eas et a voluptatibus tuis te contine;
31 si praestes animae tuae beneplacitum concupiscentiae, faciet te in gaudium inimicis tuis.
32 Ne oblecteris in multa epulatione; duplex enim portio est paupertas illius.
33 Ne fueris ganeo et potator, cum nihil tibi est in sacculo: eris enim invidus vitae tuae.
19 1 Operarius ebriosus non locupletabitur; et, qui spernit modica, paulatim decidet.
2 Vinum et mulieres apostatare faciunt sensatos; et, qui se iungit fornicariis, peribit: putredo et vermes hereditabunt illum.
3 Anima audax perdet dominum suum; et tolletur de numero anima eius, et extolletur in exemplum maius.
4 Qui credit cito, levis corde est et minorabitur; et, qui delinquit in animam suam, quis innoxium faciet?
5 Qui gaudet iniquitate, denotabitur, et, qui odit correptionem, minuetur vita, et, qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam. (6) 7 Ne umquam iteres verbum nequam et durum et prorsus non minoraberis. 8 De amico et inimico noli narrare et, si notum est tibi delictum, noli denudare: 9 audiet enim te et cavebit te et quasi defendens peccatum odiet te. 10 Audisti verbum adversus proximum tuum? Commoriatur in te fidens quoniam non te dirumpet. 11 A facie verbi parturiet fatuus tamquam parturiens a facie infantis; 12 sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. 13 Corripe amicum, ne forte fecerit malum et ipse dicat: " Non feci "; aut, si fecerit, ne iterum addat facere. 14 Corripe proximum, ne forte dixerit et, si dixerit, ne forte iteret. 15 Corripe amicum, saepe enim fit criminatio, 16 et non omni verbo credas. Est qui labitur lingua sed non ex animo; 17 quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum, antequam commineris, 18 et da locum legi Altissimi. Quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. 19 Et non est sapientia nequitiae scientia, et non est consilium peccatorum prudentia. 20 Est astutia et ipsa exsecratio, et est insipiens, qui minuitur sapientia. 21 Melior est homo, qui minuitur sapientia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi. 22 Est solertia certa et ipsa iniqua. 23 Et est qui pervertit gratiam, ut proferat iudicium; est qui videtur oppressus et fractus animo, et interiora eius plena sunt dolo. 24 Et est qui se nimium submittit a multa humilitate; et est qui inclinat faciem suam et fingit se non audire: ubi ignoratus est, praeveniet te. 25 Et, si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. 26 Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus: 27 amictus corporis et risus dentium et gressus hominis enuntiant de illo. 28 Est correptio inopportuna, et est indicium, quod non probatur esse bonum; et est tacens, et ipse est prudens.
20 1 Quam bonum est arguere quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!
2 Concupiscentia spadonis devirginans iuvenculam:
3 sic qui facit per vim iudicium iniquum.
4 Quam bonum est correptum manifestare paenitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum.
5 Est tacens, qui invenitur sapiens, et est odibilis, quia procax est ad loquendum.
6 Est tacens non habens responsum, et est tacens sciens tempus aptum.
7 Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
8 Qui multis utitur verbis, exsecrabitur; et, qui potestatem sibi assumit iniuste, odietur.
9 Est processus in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
10 Est datum, quod non est utile, et est datum, cuius retributio duplex.
11 Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levat caput.
12 Est qui multa redimat modico pretio et restituens ea in septuplum.
13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit, gratiae autem fatuorum effundentur.
14 Datum insipientis non erit utile tibi, oculi enim illius septemplices sunt:
15 exigua dabit et multa improperabit, et apertio oris illius quasi clamantis.
16 Hodie feneratur quis et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi.
17 Fatuus dicit: " Non est mihi amicus, et non est gratia bonis meis ".
18 Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum!
19 Neque enim, quod habendum erat, directo sensu distribuit, similiter et, quod non erat habendum, est indifferens ei.
20 Melius lapsus in pavimento quam lapsus linguae: sic casus malorum festinanter veniet.
21 Homo acharis quasi fabula importuna; in ore indisciplinatorum assidua erit.
22 Ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo.
23 Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua non stimulabitur.
24 Est qui perdit animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam; personae autem acceptione perdet se.
25 Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
26 Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit.
27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis; perditionem autem ambo hereditabunt.
28 Mos hominis mendacis est sine honore, et confusio illius cum ipso sine intermissione.
29 Verbum parabolarum. Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.
30 Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem.
31 Xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi camus in ore avertunt correptiones eorum. 32 Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? 33 Melior est, qui celat insipientiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam.
21 1 Fili, peccasti? Non adicias iterum, sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur.
2 Quasi a facie colubri fuge peccata: et, si accesseris ad illa, mordebunt te.
3 Dentes leonis dentes eorum interficientes animas hominum.
4 Quasi romphaea bis acuta omnis iniquitas: plagae illius non est sanitas.
5 Terror et iniuriae annullabunt substantiam, et domus, quae nimis locuples est, annullabitur superbia; sic substantia superbi eradicabitur.
6 Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures Dei perveniet, et iudicium festinato adveniet illi.
7 Qui odit correptionem, in vestigio est peccatoris; et, qui timet Deum, convertet illam ad cor suum.
8 Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus novit illum labi.
9 Qui aedificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hiemem.
10 Stuppa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis.
11 Via peccantium complanata lapidibus, et in fine illius fovea inferi.
12 Qui custodit legem, continebit sensum suum;
13 consummatio timoris Dei sapientia et sensus.
14 Non erudietur, qui non est prudens;
15 est autem astutia, quae abundat in malo, et non est sensus, ubi est amaritudo.
16 Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet.
17 Cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit.
18 Verbum sapiens, quodcumque audierit scius, laudabit et ad illud adiciet; audivit luxuriosus, et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum.
19 Narratio fatui quasi sarcina in via, sed in labiis sensati invenietur gratia.
20 Os prudentis quaeretur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis.
21 Tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia; et scientia insensati inenarrabilia verba.
22 Compedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum super manum dexteram.
23 Fatuus in risu exaltat vocem suam; vir autem sapiens vix tacite ridebit.
24 Tamquam ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro.
25 Pes fatui facilis in domum proximi, sed homo peritus verebitur personam.
26 Stultus a fenestra respiciet in domum, vir autem eruditus foris stabit.
27 Ineruditio hominis auscultare per ostium, et prudenti gravis contumelia.
28 Labia imprudentium stulta narrabunt, verba autem prudentium statera ponderabuntur. 29 In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. 30 Dum maledicit impius adversarium, maledicit ipse animam suam. 31 Susurro coinquinabit animam suam et in omnibus odietur; et, qui cum eo manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.
22 1 Lapidi luteo comparatus est piger, et omnes sibilabunt super aspernationem illius;
2 fimo boum comparatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus.
3 Confusio patris est de filio indisciplinato, filia autem in deminorationem generatur.
4 Filia prudens hereditas viro suo, nam, quae confundit, in contumeliam fit genitoris.
5 Patrem et virum confundit filia audax, ab utrisque autem inhonorabitur.
6 Musica in luctu importuna narratio; disciplina et doctrina in omni tempore sapientia. 7 Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam; 8 qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
9 Cum dormiente loquitur, qui enarrat stulto sapientiam, et in fine narrationis dicit: " Quis est hic? ".
10 Supra mortuum plora, defecit enim lux, et supra fatuum plora, defecit enim sensus.
11 Modicum plora supra mortuum, quoniam requievit;
12 nequissima enim vita fatui super mortem.
13 Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies vitae illorum.
14 Cum stulto ne multum loquaris et cum insensato ne abieris.
15 Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis impactione illius.
16 Deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitia illius.
17 Super plumbum quid gravius? Et quod illi aliud nomen quam fatuus?
18 Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem et fatuum et impium.
19 Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur; sic et cor confirmatum in cogitatione consilii, nullus timor illud commovebit.
20 Cor firmatum in cogitatu intellegentiae sicut ornatus in pariete polito.
21 Sicut pali in excelsis et caementa sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt,
22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. (23) 24 Pungens oculum deducit lacrimas, et, qui pungit cor, pellit amicitiam. 25 Mittens lapidem in volatilia fugat illa; sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. 26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus; ad amicum 27 si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio, excepto convicio et improperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa; in his omnis effugiet amicus. 28 Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices; 29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis. 30 Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae. 31 Amicum tegere non confundar, a facie illius non me abscondam; et, si mala mihi evenerint per illum, sustinebo: 32 omnis, qui audiet, cavebit se ab eo. 33 Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum aptum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
23 1 Domine, pater et dominator vitae meae, ne derelinquas me in consilio eorum nec sinas me cadere in illis.
2 Quis superponet in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae, ut ignorationibus meis non parcant mihi, et non appareant delicta mea,
3 et ne adincrescant ignorantiae meae, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus?
4 Domine, pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum.
5 Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me.
6 Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me, et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me.
7 De doctrina oris. Doctrinam oris audite, filii; et, qui custodierit illam, non capietur labiis nec scandalizabitur in operibus nequissimis.
8 In labiis suis apprehendetur peccator, et maledicus et superbus scandalizabitur in illis.
9 Iurationi non assuescas os tuum: multi enim casus in illa.
10 Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non eris immunis ab eis.
11 Sicut enim servus exquisitus assidue livore carere non poterit, sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.
12 Vir multum iurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga.
13 Et, si frustraverit, delictum illius super ipsum erit; et, si dissimulaverit, delinquet dupliciter.
14 Et, si in vacuum iuraverit, non iustificabitur: replebitur enim malis domus illius.
15 Est et alia loquela morti comparanda: non inveniatur in hereditate Iacob.
16 Etenim a timoratis omnia haec sunt remota, et in delictis non volutabuntur.
17 Indisciplinatae turpitudini non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati.
18 Memento patris et matris tuae, in medio enim magnatorum consistis;
19 ne forte obliviscaris tui in conspectu illorum et assiduitate tua infatuatus improperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas.
20 Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur.
21 Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem:
22 anima calida quasi ignis ardens non exstinguetur, donec consumatur;
23 et homo fornicarius in corpore carnis suae non desinet, donec incendat ignem.
24 Homini fornicario omnis panis dulcis: non cessabit nisi in morte.
25 Omnis homo, qui transgreditur super lectum suum contemnens in anima sua et dicens: " Quis me videt?
26 Tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me; quem vereor? Delictorum meorum non memorabitur Altissimus "
27 et non intellegit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor. Et oculi hominum sunt timor illius, 28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas partes. 29 Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita; sic et, postquam perfecta sunt, respicit omnia. 30 Hic in plateis civitatis vindicabitur et quasi pullus equinus fugabitur et, ubi non speravit, apprehendetur; 31 et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini. 32 Sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio. 33 Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit, secundo in virum suum deliquit, tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi. 34 Haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur; 35 non tradent filii eius radices, et rami eius non dabunt fructum: 36 derelinquet in maledictum memoriam suam, et dedecus illius non delebitur. 37 Et agnoscent, qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam attendere mandatis Domini. 38 Gloria magna est sequi Dominum; longitudo enim dierum assumetur ab eo.
Sirac (NV) 12