Sirac (NV) 47
47 1 Post hunc surrexit Nathan propheta in diebus David.
2 Et quasi adeps separatus a sacrificio salutari, sic David a filiis Israel.
3 Cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit, sicut in agnis ovium.
4 In iuventute sua numquid non occidit gigantem et abstulit opprobrium de gente?
5 In agitando manu fundam deiecit exsultationem Goliath.
6 Nam invocavit Dominum altissimum, et dedit in dextera eius virtutem tollere hominem fortem in bello et exaltare cornu gentis suae.
7 Sic de decem milibus glorificaverunt eum et laudaverunt eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriae.
8 Contrivit enim inimicos undique et humiliavit Philisthim contrarios, usque in hodiernum diem contrivit cornu ipsorum.
9 In omni opere suo dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae;
10 de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum, qui fecit illum.
11 Et stare fecit cantores contra altare et in sono eorum dulces fecit modos.
12 Dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem anni, dum laudarent nomen sanctum Domini, et ante mane resonaret sanctuarium.
13 Dominus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornu eius et dedit illi testamentum regni et sedem gloriae in Israel.
14 Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum habitavit in securitate.
15 Salomon imperavit in diebus pacis; cui Deus requiem dedit in circuitu, ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctuarium in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in iuventute tua
16 et impletus es quasi flumen sapientia! Terram retexit anima tua,
17 et replesti eam in comparationibus aenigmatum. Ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua.
18 In cantilenis et proverbiis et comparationibus et interpretationibus te miratae sunt terrae.
19 In nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israel,
20 collegisti quasi orichalcum aurum et ut plumbum cumulasti argentum.
21 Sed reclinasti femora tua mulieribus, subiugatus es in corpore tuo.
22 Dedisti maculam in gloria tua et profanasti semen tuum, inducens iracundiam ad liberos tuos et ingemiscere faciens super stultitia tua,
23 ut fieret imperium bipartitum, et ex Ephraim inciperet imperium infidele.
24 Deus autem non derelinquet misericordiam suam et non corrumpet nec delebit verba sua neque perdet a stirpe nepotes electi sui et semen eius, qui diligit Dominum, non corrumpet.
25 Dedit autem reliquum Iacob et David de ipso stirpem. 26 Et finem habuit Salomon cum patribus suis 27 et dereliquit post se de semine suo gentis stultitiam 28 et imminutum prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo. 29 Et Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel et dedit viam peccandi Ephraim; et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde, 30 ita ut expelleret illos a terra sua. 31 Et exquisierunt omnes nequitias, usque dum perveniret super illos vindicta.
48 1 Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.
2 Qui induxit in illos famem et zelo suo paucos fecit eos.
3 Verbo Domini continuit caelum et deiecit de caelo ignem ter.
4 Quam amplificatus es, Elias, in mirabilibus tuis! Et quis potest similiter gloriari tibi?
5 Qui suscitasti mortuum de sorte mortis ab inferis in verbo Domini.
6 Qui deiecisti reges ad perniciem et gloriosos de lecto suo et confregisti facile potentiam ipsorum;
7 qui audis in Sinai indicium et in Horeb iudicia vindictae.
8 Qui ungis reges ad retributionem et prophetas facis successores post te;
9 qui receptus es in turbine ignis et in curru equorum igneorum;
10 qui scriptus es paratus in tempora lenire iracundiam Domini ante furorem, convertere cor patris ad filium et restituere tribus Iacob.
11 Beati sunt, qui te viderunt et in amicitia tua dormierunt!
12 Nam et nos vita quidem vivemus, post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
13 Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus eius. In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum;
14 nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus eius.
15 In vita sua fecit monstra et in morte mirabilia operatus est.
16 In omnibus istis non paenituit populum, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum eiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram;
17 et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David.
18 Quidam ipsorum fecerunt, quod placeret Deo; alii autem multiplicaverunt peccata.
19 Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum.
20 In diebus ipsius ascendit Sennacherib et misit Rabsacen et discessit, et sustulit manum suam in Sion et superbus factus est in exaltatione sua.
21 Tunc mota sunt corda et manus ipsorum, et doluerunt quasi parturientes mulieres
22 et invocaverunt Dominum misericordem et expandentes manus suas extulerunt ad eum, et Sanctus audivit cito vocem ipsorum.
23 Non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis, sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae;
24 percussit castra Assyriorum et contrivit illos angelus eius.
25 Nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta, magnus et fidelis in visione sua. 26 In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam. 27 Spiritu magno vidit ultima et consolatus est lugentes in Sion; usque in sempiternum ostendit futura 28 et abscondita, antequam evenirent.
49 1 Memoria Iosiae in compositionem odoris facta opere pigmentarii;
2 in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini.
3 Ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis;
4 et gubernavit ad Dominum cor suum et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.
5 Praeter David et Ezechiam et Iosiam, omnes peccatum commiserunt;
6 nam reliquerunt legem Altissimi reges Iudae et contempserunt timorem Dei;
7 dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti;
8 incenderunt electam sanctuarii civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremiae.
9 Nam male tractaverunt illum, ipse autem a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et plantare et renovare.
10 Ezechiel, qui vidit visionem gloriae, quam ostendit illi in curru cherubim.
11 Nam et commemoratus est inimicorum in imbre et benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias.
12 Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo; nam corroboraverunt Iacob et redemerunt eos in fide virtutis.
13 Quomodo amplificemus Zorobabel? Nam et ipse quasi signum in dextera manu;
14 sic et Iesua filius Iosedec. Qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloriam sempiternam.
15 Et Nehemias: in memoria multi temporis, qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras; qui erexit domos nostras.
16 Nemo creatus est in terra qualis Henoch; nam et ipse assumptus est a terra. 17 Neque ut Ioseph natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis; 18 et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt. 19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam.
50 1 Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit templum.
2 Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, substructura elata parietis templi.
3 In diebus ipsius excisa est piscina aquarum, lacus, quasi maris superficies eius.
4 Qui curavit gentem suam a latrone et firmavit eam ab obsidione.
5 Quam gloriosus apparuit, cum prospiceret e tabernaculo in egressu domus velamenti!
6 Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus festi
7 et quasi sol refulgens super templum Dei.
8 Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae, et quasi flos Libani in diebus aestatis;
9 quasi ignis effulgens et tus ardens in igne,
10 quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso,
11 quasi oliva pullulans fructibus et cupressus in nubes se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum in consummationem magnificentiae.
12 In ascensu altaris sancti, cum gloriam daret peribolo sanctuarii
13 et acciperet partes de manu sacerdotum, et ipse stans iuxta aram, et circa illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in monte Libano,
14 sic circa illum steterunt quasi rami palmae omnes filii Aaron in gloria sua.
15 Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israel, et consummatione fungens in ara, ordinans oblationem Omnipotentis.
16 Porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae;
17 effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi.
18 Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo altissimo.
19 Tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum Deum suum et dare preces omnipotenti Deo excelso.
20 Et laudaverunt psallentes in vocibus suis, et magnus resonabat cantus suavitatis plenus.
21 Et rogavit populus Dominum excelsum in prece coram Misericorde, usque dum perfectus est honor Domini; et munus suum perfecerunt.
22 Tunc descendens manus suas extulit in omnem congregationem filiorum Israel dare benedictionem Domini in labiis suis et in nomine ipsius gloriari;
23 et iteraverunt adorationem suam, ut acciperent benedictionem Altissimi.
24 Et nunc benedicite Deum omnium, qui magna facit in omni terra, exaltans dies nostros a ventre matris nostrae et faciens nobiscum secundum suam misericordiam.
25 Det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos;
26 credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus nostris.
27 Duas gentes odit anima mea, tertia autem non est quidem gens:
28 qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus, qui habitat in Sichimis.
29 Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsit in codice isto Iesus filius Sirach, Ierosolymita, qui effudit sapientiam de corde suo. 30 Beatus, qui in istis versatur sermonibus; qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. 31 Si enim haec fecerit, ad omnia valebit, quia timor Domini vestigium eius est.
51 1 Oratio Iesu filii Sirach. " Confitebor tibi, Domine rex; et collaudabo te Deum salvatorem meum.
2 Confitebor nomini tuo, quoniam adiutor et protector factus es mihi
3 et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium, et in conspectu insurgentium factus es mihi adiutor.
4 Et liberasti me, secundum magnitudinem misericordiae et nominis tui, a laqueis praeparatis ad escam,
5 de manibus quaerentium animam meam et de multis tribulationibus, quae circumdederunt me,
6 a pressura flammae, quae circumdedit me, et de medio ignis, ubi non sum aestuatus;
7 de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et a verbo mendacii, a iaculo linguae iniustae.
8 Appropinquavit usque ad mortem anima mea,
9 et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum.
10 Circumdederunt me undique, et non erat qui adiuvaret; respiciens eram ad adiutorium hominum, et non erat.
11 Memoratus autem sum misericordiae tuae, Domine, et operationis tuae, quae a saeculo est,
12 quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus iniquorum.
13 Exaltavi de terra supplicationem meam et pro morte defluente deprecatus sum.
14 Invocavi Dominum: "Pater meus es tu, ne derelinquas me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio.
15 Laudabo nomen tuum assidue et collaudabo illud in confessione". Et exaudita est oratio mea.
16 Et liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore iniquo.
17 Propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomini Domini.
18 Cum adhuc iunior essem, priusquam oberrarem, quaesivi sapientiam palam in oratione mea;
19 ante templum postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam, et effloruit tamquam praecox uva.
20 Laetatum est cor meum in ea, ambulavit pes meus iter rectum; a iuventute mea investigabam eam.
21 Inclinavi modice aurem meam et excepi illam
22 et multam inveni mihimetipsi sapientiam et multum profeci in ea:
23 danti mihi sapientiam dabo gloriam.
24 Consiliatus sum enim, ut facerem illam; et quaesivi bonum et non confundar.
25 Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo legem diligens fui.
26 Manus meas extendi in altum et incognoscibilia eius intellexi.
27 Animam meam direxi ad illam et in purificatione inveni eam.
28 Possedi cum ipsa cor ab initio; propter hoc non derelinquar.
29 Venter meus conturbatus est quaerendo illam; propterea bonam possedi possessionem.
30 Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum.
31 Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domo disciplinae.
32 Quid adhuc retardatis in his, dum animae vestrae sitiunt vehementer?
33 Aperui os meum et locutus sum: "Comparate vobis sine argento
34 et collum vestrum subicite iugo, et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam.
35 Videte oculis vestris quia modicum laboravi et inveni mihi multam requiem.
36 Assumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea.
37 Laetetur anima vestra in misericordia eius, et non confundemini in laude ipsius.
38 Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo"
Sirac (NV) 47