Tobie (NV) 11

Capitulum 11

11 1 Et abierunt viam suam et pervenerunt Charran, quae est contra Nineven. 2 Tunc dixit Raphael: " Scis quomodo dereliquerimus patrem tuum. 3 Praecedamus uxorem tuam et praeparemus domum, dum veniunt ". 4 Et processerunt ambo pariter. Et dixit illi: " Tolle tecum fel ". Et abiit cum illis canis ex eis, qui sequebantur eum et Thobiam.
5
Et Anna sedebat circumspiciens viam filii sui. 6 Et cognovit illum venientem et dixit patri eius: " Ecce filius tuus venit et homo, qui cum illo ierat ".
7
Et Raphael dixit Thobiae, antequam appropinquaret patri: " Scio quia oculi eius aperientur. 8 Asperge fel piscis in oculis eius; et detrahet medicamentum et decoriabit albugines de oculis eius. Et respiciet pater tuus et videbit lumen ".
9
Et occurrit ei Anna et irruit collo filii sui et dixit illi: " Fili, video te; amodo moriar! ". Et lacrimata est. 10 Et surrexit Thobi et offendebat pedibus et egressus est ad ostium atrii. Et occurrit illi Thobias, 11 et fel piscis in manu sua, et insufflavit in oculis illius et apprehendit illum et dixit: " Forti animo esto, pater! ". Et iniecit medicamentum super eum et imposuit. 12 Et decoriavit duabus manibus suis albugines ab angulis oculorum illius. 13 Et videns filium suum irruit collo eius 14 et lacrimatus est et dixit ei: " Video te, fili, lumen oculorum meorum! ". Et dixit: " Benedictus Deus, et benedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes sancti angeli eius in omnia saecula, 15 quoniam ipse flagellavit me, et ecce ego video Thobiam filium meum! ". Et introivit Thobi et Anna uxor eius in domum gaudentes et benedicentes Deum toto ore suo pro omnibus, quae sibi evenerant. Et indicavit patri suo Thobias, quoniam perfecta erat via illius bene a Domino Deo, et quia attulerat pecuniam et quemadmodum acceperat Saram filiam Raguel uxorem, et quia ecce venit et ipsa in proximo est portae Nineves. Et gavisi sunt Thobi et Anna
16
et exierunt in obviam nurui suae ad portam Nineves. Et videntes Thobin, qui erant in Nineve, venientem et ambulantem cum omni virtute sua et a nemine manu deductum mirabantur, 17 et confitebatur Thobi et benedicebat magna voce Deum coram illis, quoniam misertus est illius Deus et aperuit oculos eius. Et appropinquavit Thobi ad Saram uxorem Thobiae filii sui et benedixit illi et dixit ei: " Intres sana, filia! Et benedictus Deus tuus, qui adduxit te ad nos, filia! Et benedictus pater tuus et benedictus Thobias filius meus et benedicta tu, filia! Intra in domum tuam sana in benedictione et gaudio; intra, filia! ". In illo die factum est gaudium omnibus Iudaeis, qui erant in Nineve. 18 Et venerunt Achicarus et Nadab ex fratribus illius gaudentes ad Thobiam. Et consummatae sunt nuptiae cum gaudio septem diebus, et data sunt illi munera multa.


Capitulum 12

12 1 Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium suum Thobiam et dixit illi: " Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et adiciamus ad mercedem suam ". 2 Et dixit illi: " Pater, quantam illi dabo mercedem? Non laedor, si dedero illi ex his, quae mecum contulit, dimidiam partem. 3 Duxit me sanum et uxorem meam curavit et pecuniam mecum attulit et te curavit! Quantam illi dabo mercedem adhuc? ". 4 Et dixit illi Thobi: " Iustum est illum, fili, dimidium omnium horum, quae tecum attulit, accipere ". 5 Et vocavit illum et dixit: " Accipe dimidium omnium horum, quae tecum attulisti, in mercedem tuam et vade sanus ".
6
Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis: " Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi. 7 Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Bonum facite, et malum non inveniet vos.
8
Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna cum iustitia. Melius est modicum cum iustitia quam plurimum cum iniquitate. Bonum est facere eleemosynam magis quam thesauros auri condere. 9 Eleemosyna a morte liberat et ipsa purgat omne peccatum. Qui faciunt eleemosynam, saturabuntur vita; 10 qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae.
11
Omnem veritatem vobis manifestabo et non abscondam a vobis ullum sermonem. Iam demonstravi vobis et dixi: Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare honorificum est. 12 Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter. 13 Et quia non es cunctatus exsurgere et relinquere prandium tuum et abisti et sepelisti mortuum, tunc missus sum ad te tentare te. 14 Et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam. 15 Ego sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis, qui assistimus et ingredimur ante claritatem Domini ".
16
Et conturbati sunt ambo et ceciderunt in faciem suam et timuerunt. 17 Et dixit illis: " Nolite timere; pax vobis. Deum benedicite in omne aevum. 18 Cum essem vobiscum, non mea gratia eram vobiscum sed voluntate Dei. Ipsi benedicite omnibus diebus, decantate ei. 19 Et videbatis me quia nihil manducabam, sed visus vobis videbatur. 20 Et nunc benedicite Dominum super terra et confitemini Deo. Ecce ego ascendo ad eum, qui me misit. Scribite omnia haec, quae contigerunt vobis ". Et ascendit. 21 Et surrexerunt et iam non poterant illum videre. 22 Et benedicebant et decantabant Deo et confitebantur illi in omnibus his magnis operibus illius, quia apparuerat illis angelus Dei.


Capitulum 13

13 1 Et scripsit orationem Thobi in laetitiam et dixit: 2 " Benedictus Deus vivens in aevum, et regnum illius, quia ipse flagellat et miseretur, deducit usque ad inferos deorsum et reducit a perditione maiestate sua, et non est qui effugiat manum eius. 3 Confitemini illi, filii Israel, coram nationibus, quia ipse dispersit vos in illis 4 et ibi ostendit maiestatem suam. Et exaltate illum coram omni vivente, quoniam Dominus noster, et ipse est pater noster, et ipse est Deus noster in omnia saecula. 5 Flagellabit vos ob iniquitates vestras et omnium miserebitur vestrum et colliget vos ab omnibus nationibus, ubicumque dispersi fueritis. 6 Cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra, ut faciatis coram illo veritatem, tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius. Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum, et confitemini illi in toto ore vestro. Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam? 7 Ego et anima mea regi caeli laetationes dicimus, et anima mea laetabitur omnibus diebus vitae suae. 8 Benedicite Dominum, omnes electi; et omnes, laudate maiestatem illius. Agite dies laetitiae et confitemini illi. 9 Ierusalem, civitas sancta, flagellabit te in operibus manuum tuarum. 10 Confitere Domino in bono opere et benedic regem saeculorum, ut iterum tabernaculum tuum aedificetur in te cum gaudio, et laetos faciat in te omnes captivos et diligat in te omnes miseros in omnia saecula saeculorum. 11 Lux splendida fulgebit in omnibus finibus terrae; nationes multae venient tibi ex longinquo et a novissimis partibus terrae ad nomen sanctum tuum et munera sua in manibus suis habentes regi caeli. Generationes generationum dabunt in te laetitiam, et nomen electae erit in saecula saeculorum. 12 Maledicti omnes, qui dixerint verbum durum. Maledicti erunt omnes, qui deponunt te et destruunt muros tuos, et omnes, qui subvertunt turres tuas et qui incendunt habitationes tuas. Et benedicti erunt omnes, qui timent te in aevum. 13 Tunc gaude et laetare in filiis iustorum, quoniam omnes colligentur et benedicent Domino aeterno. 14 Felices, qui diligunt te, et felices, qui gaudebunt in pace tua. Et beati omnes homines, qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis, quoniam in te gaudebunt et videbunt omne gaudium tuum in aeternum. 15 Anima mea, benedic Domino, regi magno, 16 quia in Ierusalem civitate aedificabitur domus illius in omnia saecula. Felix ero, si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem tuam et confitendum regi caeli. Ostia Ierusalem sapphiro et smaragdo aedificabuntur, et lapide pretioso omnes muri tui; et turres Ierusalem auro aedificabuntur, et propugnacula eius auro mundo. 17 Plateae Ierusalem carbunculo sternentur et lapide Ophir; 18 et ostia Ierusalem cantica laetitiae dicent, et omnes vici eius loquentur: "Alleluia. Benedictus Deus Israel, et benedicti, qui benedicent nomen sanctum, in aeternum et adhuc!" ".


Capitulum 14

14 1 Et consummati sunt sermones confessionis Thobis. Et mortuus est in pace annorum centum duodecim et sepultus est praeclare in Nineve. 2 Sexaginta autem et duorum annorum erat, cum invalidus oculis factus est; et, postquam lucem recepit, vixit in bonis et fecit eleemosynas et proposuit benedicere Deum et confiteri magnitudini Dei. 3 Et, cum moreretur, vocavit Thobiam filium suum et praecepit illi dicens: " Fili, duc filios tuos 4 et recurre in Mediam, quoniam credo ego verbo Dei, quod locutus est Nahum in Nineven, quia omnia erunt et venient super Assyriam et Nineven, quae locuti sunt prophetae Israel, quos misit Deus; omnia evenient, nihilque minuetur ex omnibus verbis, sed omnia contingent temporibus suis. Et in Media erit salus magis quam in Assyriis et quam in Babylone, quia scio ego et credo quoniam omnia, quae dixit Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet verbum de sermonibus. Et fratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes dispergentur et captivi ducentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel deserta, et Samaria et Ierusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit et incendetur et erit deserta usque in tempus. 5 Et iterum misericordiam faciet illorum Deus et convertetur ad illos Deus in terram Israel, et iterum aedificabunt domum, sed non sicut prius, quoadusque repleatur tempus maledictionum. Et postea revertentur a captivitate sua omnes et aedificabunt Ierusalem honorifice, et domus Dei aedificabitur in ea, sicut locuti sunt de illa omnes prophetae Israel. 6 Et omnes nationes in tota terra convertentur et timebunt Deum vere et relinquent omnes idola sua, quae seducunt false seductione eorum. 7 Et benedicent Deo aeterno in iustitia. Omnes filii Israel, qui liberabuntur in diebus illis, memores Dei in veritate, colligentur et venient in Ierusalem et habitabunt in aeternum in terra Abraham cum tutela, et tradetur eis. Et gaudebunt, qui diligunt Deum in veritate; qui autem faciunt iniquitatem et peccatum, deficient de terris omnibus.
8
Et nunc, filii, mando vobis: Servite Deo in veritate et facite coram illo, quod ipsi placet. Et filiis vestris mandabitur, ut faciant iustitias et eleemosynam et ut sint memores Dei et benedicant nomini ipsius in omni tempore in veritate et in tota virtute sua.
9
Nunc vero, fili, exi a Nineve et noli manere hic, 10 sed, quocumque die sepelieris matrem tuam circa me, eodem die noli manere in finibus eius. Video enim quia multa iniquitas est in illa, et fictio multa perficitur in illa, et non confunduntur. Vide, fili, quae fecit Nadab Achicaro, qui eum nutrivit. Nonne vivus deductus est in terram? Sed tradidit Deus infamiam ante faciem ipsius, et Achicarus exiit ad lucem, Nadab autem intravit in tenebras aeternas, quia quaesivit occidere Achicarum. Cum faciebat eleemosynam, exiit de laqueo mortis, quem fixerat ei Nadab, et Nadab cecidit in laqueum mortis, et perdidit illum. 11 Et nunc, filii, videte quid faciat eleemosyna, et quid faciat iniquitas, quoniam occidit. Et ecce anima mea deficit! ". Et posuerunt eum super lectum, et mortuus est et sepultus est praeclare.
12
Et, cum mortua est mater eius, Thobias sepelivit eam iuxta patrem suum et abiit ipse et uxor eius in Mediam et habitavit in Ecbatanis cum Raguel socero suo.
13
Et curam habuit senectutis eorum honorifice et sepelivit illos in Ecbatanis Mediae et hereditatem percepit domus Raguel et Thobis patris sui.
14
Et mortuus est annorum centum decem et septem cum claritate.
15
Et, antequam moreretur, vidit et audivit perditionem Nineves et vidit captivitatem illius in Mediam adductam, quam adduxit Asuerus rex Mediae, et benedixit Deum in omnibus, quae fecit filiis Nineves et Assyriae. Et gavisus est, antequam moreretur, in Nineve, et benedixit Dominum Deum in omnia saecula saeculorum.


Tobie (NV) 11