Isaïe (NV) 29

Capitulum 29

29 1 Vae Ariel, Ariel, civitas, quam circumdedit David! Addite annum ad annum, sollemnitates evolvantur; 2 et circumvallabo Ariel, et erit maeror et maestitia, et erit mihi quasi Ariel. 3 Et circumdabo te quasi sphaeram et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam. 4 Humiliaberis, de terra loqueris, et de pulvere vix audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. 5 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum tuorum, et sicut palea volans multitudo fortium. Eritque repente confestim, 6 a Domino exercituum visitaberis in tonitruo et commotione terrae, magno fragore, turbine et tempestate et flamma ignis devorantis. 7 Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium, quae dimicant contra Ariel, et omnes, qui pugnant contra eam et contra munimenta eius et oppressores eius; 8 Et sicut somniat esuriens, et ecce comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius; et sicut somniat sitiens, et ecce bibit et, postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima eius vacua est, sic erit multitudo omnium gentium dimicantium contra montem Sion.
9
Obstupescite et admiramini, excaecamini et caeci estote, inebriamini et non a vino, vacillate et non ab ebrietate. 10 Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, clausit oculos vestros et capita vestra operuit. 11 Et erit vobis visio omnis sicut verba libri signati; quem cum dederint scienti litteras dicentes: " Lege istum ", respondebit: " Non possum, signatus est enim ". 12 Et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei: " Lege ", et respondebit: " Nescio litteras ".
13
Et dixit Dominus: " Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eorum erga me velut mandatum hominum perceptum, 14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit sapientia sapientium eius, et prudentia prudentium eius abscondetur ".
15
Vae, qui profunde a Domino consilium abscondunt, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: " Quis videt nos, et quis novit nos? ". 16 Perversa cogitatio vestra! Numquid quasi lutum reputabitur figulus, ut dicat opus factori suo: " Non fecisti me "; et figmentum dicat fictori suo: " Non intellegis "?
17
Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in hortum, et hortus in saltum reputabitur? 18 Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt. 19 Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperrimi hominum in Sancto Israel exsultabunt; 20 quoniam defecit, qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem, 21 qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta supplantabant et deiecerunt inanibus verbis iustum. 22 Propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob, qui redemit Abraham: " Non modo confundetur Iacob, nec modo vultus eius erubescet; 23 sed, cum viderit opera manuum mearum, in medio sui sanctificabunt nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israel pavebunt, 24 et scient errantes spiritu sapientiam, et mussitatores discent doctrinam ".


Capitulum 30

30 1 " Vae, filii desertores, dicit Dominus, eo quod facitis consilium et non ex me, et pactum statuitis et non per spiritum meum, ut addatis peccatum super peccatum! 2 Qui ambulatis, ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine pharaonis et habentes fiduciam in umbra Aegypti. 3 Et erit vobis fortitudo pharaonis in confusionem, et fiducia sub umbra Aegypti in ignominiam. 4 Cum fuerint enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerint, 5 omnes confundentur super populo, qui eis prodesse non potest; non erit in auxilium et in utilitatem sed in confusionem et opprobrium ". 6 Oraculum iumentorum Nageb. In terra tribulationis et angustiae, leaenae et leonis rugientis, viperae et draconis volantis portant super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum, qui eis prodesse non poterit. 7 Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur; ideo vocavi Rahab otiosam.
8
Nunc ingredere, scribe coram eis super buxum et in libro diligenter exara illud, et erit in posterum in testimonium usque in aeternum. 9 Populus enim rebellis est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Domini; 10 qui dicunt videntibus: " Nolite videre " et aspicientibus: " Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt; loquimini nobis placentia, aspicite nobis illusiones. 11 Recedite a via, declinate a semita, tollite a facie nostra Sanctum Israel ". 12 Propterea haec dicit Sanctus Israel: " Pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in perversitatem et in perfidiam et innixi estis super eis, 13 propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, locus tumens in muro excelso, cuius confractio subito, dum non speratur, venit improviso; 14 et comminuetur, sicut conteritur lagoena figuli, contritione absque misericordia, et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua capiatur igniculus de incendio, aut hauriatur aqua de fovea ". 15 Quia haec dixit Dominus Deus, Sanctus Israel: " In conversione et quiete salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra ". Et noluistis 16 et dixistis: " Nequaquam, sed super equis fugiemus ", ideo fugietis; et: " Super veloces ascendemus ", ideo veloces erunt, qui persequentur vos. 17 Mille pavebunt a facie terroris unius, et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus in vertice montis et quasi signum super collem.
18
Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus; beati omnes, qui exspectant eum. 19 Nam, popule Sion, qui habitas in Ierusalem, plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui; statim ut audierit, respondebit tibi. 20 Et dabit vobis Dominus panem angustiae et aquam afflictionis, sed non amplius avolabit a te doctor tuus; et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, 21 et aures tuae audient verbum post tergum monentis: " Haec via, ambulate in ea ", si declinaveritis ad dexteram vel ad sinistram. 22 Et contaminabis laminas sculptilium argentorum tuorum et vestimentum conflatilis aurei tui; disperges ea sicut immunditiam menstruatae. " Egredere " dices ei. 23 Et dabit pluviam semini tuo, quod seminaveris in terra, et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis; pascetur pecus tuum in die illo, agnus in pascuis spatiosis, 24 et boves tui et asini, qui operantur terram, commixtum migma comedent ventilatum in pala et ventilabro. 25 Et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres. 26 Et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die, qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae eius sanaverit.
27
Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius, et gravis eius fragor; labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans. 28 Spiritus eius velut torrens inundans, usque ad collum pertingens, ad cribrandas gentes in cribro funesto, et frenum dolosum in maxillis populorum. 29 Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis, et laetitia cordis sicut eius, qui ad sonum tibiae pergit in montem Domini, ad petram Israel. 30 Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis, in turbine et in imbre et in lapide grandinis. 31 A voce enim Domini pavebit Assyrius virga percussus. 32 Et erit omnis ictus baculi percutientis, quem requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis, et in bellis agitatis expugnabit eos. 33 Praeparata est enim ab heri Topheth, praeparata, profunda et dilatata, in pyra eius ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendit eam.


Capitulum 31

31 1 Vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidi nimis, et non intendunt in Sanctum Israel et Dominum non requirunt! 2 Tamen et ipse sapiens adducit malum et verba sua non retractat; et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem. 3 Aegyptius homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet, cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur.
4
Quia haec dicit Dominus ad me: " Quomodo si rugit leo et catulus leonis super praedam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit, sic descendet Dominus exercituum, ut proelietur super montem Sion et super collem eius. 5 Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Ierusalem, protegens et liberans, parcens et salvans ". 6 Convertimini ad eum, a quo penitus recesseratis, filii Israel. 7 In die enim illa abiciet vir idola argentea sua et idola aurea sua, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum; 8 et cadet Assyria in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et fugiet a facie gladii, et iuvenes eius vectigales erunt. 9 Et fortitudo eius prae terrore transibit, et pavebunt signum principes eius, dixit Dominus, cuius ignis est in Sion, et caminus eius in Ierusalem.


Capitulum 32

32 1 Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praee runt. 2 Et erit vir sicut latibulum a vento et refugium a tempestate, sicut rivi aquarum in sitiente terra et umbra petrae magnae in terra arida. 3 Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt, 4 et cor stultorum intelleget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. 5 Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque fraudulentus appellabitur maior;
6
stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat. 7 Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat. 8 Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad nobilia assurget.
9
Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. 10 Post dies enim et annum vos pavebitis confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. 11 Obstupescite, vanae; pavete, confidentes, exuite vos et nudate vos, accingite lumbos vestros. 12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. 13 Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super civitatem exsultantem. 14 Domus enim dimissa est; multitudo urbis relicta est, Ophel et Bahan erunt speluncae usque in aeternum, gaudium onagrorum, pascua gregum,
15
donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum in hortum, et hortus in saltum reputabitur, 16 et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in horto sedebit; 17 et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. 18 Et sedebit populus meus in habitatione pacis et in tabernaculis fiduciae et in locis securis. 19 Et penitus cadet saltus, et profunde deprimetur civitas. 20 Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.


Capitulum 33

33 1 Vae, qui praedaris, cum nemo te praedatus sit; qui devastas, cum nemo te devastaverit! Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis; cum perfeceris devastationem, te devastabunt. 2 Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis. 3 A voce fragoris fugerunt populi, ab exaltatione tua dispersae sunt gentes. 4 Et congregabuntur spolia, sicut colligitur bruchus; sicut discurrunt locustae, ad ea discurritur. 5 Sublimis est Dominus, quoniam habitat in excelso; implet Sion iudicio et iustitia. 6 Et erit firmitas in temporibus tuis; divitiae salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse est thesaurus eius.
7
Ecce praecones clamabunt foris, angeli pacis amare flebunt. 8 Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam; irritum fecit pactum, reiecit testes, non reputavit homines. 9 Luget et elanguescit terra, confusus est Libanus et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum, et exaruerunt Basan et Carmelus. 10 " Nunc consurgam, dicit Dominus, nunc exaltabor, nunc sublevabor. 11 Concipietis fenum, parietis stipulam; spiritus meus ut ignis vorabit vos. 12 Et erunt populi fornaces calcis: spinae congregatae igne comburentur. 13 Audite, qui longe estis, quae fecerim, et cognoscite, vicini, fortitudinem meam ". 14 Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor impios. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? 15 Qui ambulat in iustitiis et loquitur aequitates, qui reicit lucra ex rapinis et excutit manus suas, ne munera accipiat, qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos, ne videat malum: 16 iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum refugium eius; panis ei datus est, aquae eius fideles sunt.
17
Regem in decore suo videbunt oculi tui, cernent terram longinquam. 18 Cor tuum cum timore inquiret: " Ubi est scriba? Ubi ponderator? Ubi computator turrium? ". 19 Populum impudentem non videbis, populum profundi sermonis, ininterpretabilis, linguae barbarae absque intellegentia. 20 Respice Sion civitatem sollemnitatum nostrarum! Oculi tui videbunt Ierusalem, habitationem securam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur. 21 Quia ibi potens Dominus pro nobis loco fluviorum, rivorum late patentium; non transibit ibi navis remigum, neque navis magna transgredietur eum. 22 Dominus enim iudex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster: ipse salvabit nos. 23 Laxati sunt funiculi tui nec sustinent malum suum, ut dilatare velum non queant. Tunc divident caeci praedam multam; claudi diripient rapinam. 24 Nec dicet incola: " Elangui ". Populus, qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.


Capitulum 34

34 1 Accedite, gentes, ad audien dum; et populi, attendite. Audiat terra et plenitudo eius, orbis et omne germen eius. 2 Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: ad interitum devovit eos et dedit eos in occisionem. 3 Interfecti eorum proicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor; dissolventur montes sanguine eorum. 4 Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli, et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et arida frons de ficu. 5 Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus: ecce super Edom descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium. 6 Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum; victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. 7 Cadunt bubali cum eis, iuvenci cum tauris; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium, 8 quia dies ultionis Domini, annus retributionum ad vindicandam Sion. 9 Et convertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur, et erit terra eius in picem ardentem. 10 Nocte et die non exstinguetur, in sempiternum ascendet fumus eius, a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam. 11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius, noctua et corvus habitabunt in ea; et extendet super eam mensuram solitudinis et perpendiculum desolationis. 12 Nobiles eius non erunt, nec regnum proclamabunt; et omnes principes eius erunt in nihilum. 13 Et orientur in domibus eius spinae, urticae et paliurus in munitionibus eius; et erit cubile draconum et pascua struthionum. 14 Et occurrent hyaenae thoibus, et pilosus clamat ad amicum suum; ibi cubat lamia et invenit sibi requiem. 15 Ibi nidificat serpens ovaque deponit et circumfodit et fovet in umbra eius; illuc congregantur milvi alter ad alterum. 16 Requirite in libro Domini et legite: unum ex eis non deest, alter alterum exspectare non debet; quia os Domini praecepit, et spiritus eius ipse congregavit ea. 17 Et ipse misit eis sortem, et manus eius divisit terram illis in mensura; usque in aeternum possidebunt eam, in generatione et generatione habitabunt in ea.


Capitulum 35

35 1 Laetentur deserta et invia, et exsultet solitudo et floreat quasi lilium. 2 Germinet et exsultet laetabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, maiestatem Dei nostri. 3 Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate. 4 Dicite pusillanimis: " Confortamini, nolite timere! Ecce Deus vester, ultio veniet, retributio Dei; ipse veniet et salvabit vos ". 5 Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. 6 Tunc saliet sicut cervus claudus, et exsultabit lingua mutorum, quia erumpent in deserto aquae, et torrentes in solitudine. 7 Et terra arida erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum; in cubilibus, in quibus dracones habitabant, erit locus calami et iunci. 8 Et erit ibi semita et via; et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus; et erit eis directa via, ita ut stulti non errent per eam. 9 Non erit ibi leo, et rapax bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi; et ambulabunt, qui liberati fuerint, 10 et redempti a Domino revertentur. Et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet maeror et gemitus.


Capitulum 36

36 1 Et factum est in quarto deci mo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iudae munitas et cepit eas.
2
Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri fullonis. 3 Et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis. 4 Et dixit ad eos Rabsaces: " Dicite Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua confidis? 5 Dixisti: " Verbum labiorum est consilium et fortitudo ad bellum". Nunc super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? 6 Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius et perforabit eam: sic pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo. 7 Quod si responderis mihi: "In Domino Deo nostro confidimus"; nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Ierusalem: "Coram altari isto adorabitis"? 8 Et nunc sponde domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo milia equorum, si poteris ex te praebere ascensores eorum. 9 Et quomodo averteris faciem unius ex servis domini mei minoribus? Et tamen confidis in Aegypto, in quadriga et in equitibus; 10 et nunc, numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: "Ascende super terram istam et disperde eam" ". 11 Et dixit Eliachim et Sobna et Ioah ad Rabsacen: "Loquere ad servos tuos Aramaice; intellegimus enim. Ne loquaris ad nos Iudaice in auribus populi, qui est super murum ". 12 Et dixit Rabsaces: " Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista? Et non potius ad viros, qui sedent in muro, ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum? ". 13 Et stetit Rabsaces et clamavit voce magna Iudaice et dixit: " Audite verba regis magni, regis Assyriorum: 14 Haec dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos. 15 Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens: "Eruens liberabit nos Dominus; non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum". 16 Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me; et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam de cisterna sua, 17 donec veniam et tollam vos ad terram, quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panis et vinearum. 18 Ne illudat vos Ezechias dicens: "Dominus liberabit nos". Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum? 19 Ubi sunt dii Emath et Arphad? Ubi sunt dii Sepharvaim? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea? 20 Quinam ex omnibus diis terrarum istarum eruerunt terram suam de manu mea? Numquid eruet Dominus Ierusalem de manu mea? ". 21 Et siluerunt et non responderunt ei verbum; mandaverat enim rex dicens: " Ne respondeatis ei ". 22 Et ingressus est Eliachim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus; et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.


Capitulum 37

37 1 Et factum est cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini; 2 et misit Eliachim, qui erat super domum, et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam, 3 et dixerunt ad eum: " Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et correptionis et contumeliae dies haec, quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. 4 Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem, et puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt ". 5 Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam; 6 et dixit ad eos Isaias: "Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum, quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. 7 Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua ". 8 Reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobnam; audierat enim quia profectus esset de Lachis. 9 Et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: " Egressus est, ut pugnet contra te ". Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam dicens: 10 " Haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: "Non dabitur Ierusalem in manu regis Assyriorum". 11 Ecce tu audisti omnia, quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas ad interitum devoverunt, et tu poteris liberari? 12 Numquid eruerunt eos dii gentium, quos subverterunt patres mei, Gozan et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar? 13 Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex urbis Sepharvaim, Ana et Ava? ". 14 Et tulit Ezechias epistulam de manu nuntiorum et legit eam. Et ascendit in domum Domini et expandit eam Ezechias coram Domino. 15 Et oravit Ezechias ad Dominum dicens: 16 " Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram. 17 Inclina, Domine, aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem. 18 Vere enim, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et regiones earum 19 et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis; et comminuerunt eos. 20 Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu eius; et cognoscant omnia regna terrae quia tu, Domine, es solus Deus ".
21
Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum, 22 hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia Ierusalem. 23 Cui exprobrasti et quem blasphemasti? Et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum? Contra Sanctum Israel! 24 In manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: "In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani; et succidi excelsa cedrorum eius et electas abietes illius et introivi altitudinem summitatis eius, silvam condensam. 25 Ego fodi et bibi aquam alienam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos Aegypti". 26 Numquid non audisti? A saeculo feci illud; a diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi, ut fiat in eradicationem, in lapides eversos civitates munitae. 27 Habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt; facti sunt sicut fenum agri et gramen viride et herba tectorum, quae exaruit a facie austri. 28 Sessionem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me. 29 Cum fureris adversum me, et superbia tua ascenderit in aures meas, ponam circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam, per quam venisti. 30 Tibi autem hoc erit signum: Comedantur hoc anno, quae colligi poterunt, et in anno secundo, quae sponte nascuntur; in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum. 31 Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Iudae, quod reliquum est, radicem deorsum et faciet fructum sursum. 32 Quia de Ierusalem exibit residuum, et, quod salvum fuerit, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet istud. 33 Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non opponet ei clipeum et non mittet contra eam aggerem. 34 In via, qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. 35 Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me et propter David servum meum ".
36
Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnes illi cadavera mortuorum. 37 Et egressus est et abiit; et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve. 38 Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.


Capitulum 38

38 1 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: " Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives". 2 Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum 3 et dixit: " Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim ". Et flevit Ezechias fletu magno. 4 Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens: 5 " Vade et dic Ezechiae: "Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos 6 et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam hanc civitatem". 7 Hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est: 8 Ecce ego reverti faciam umbram graduum, per quos descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem gradibus ". Et reversus est sol decem gradibus per gradus, quos descenderat.
9
Scriptura Ezechiae regis Iudae, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua: 10 " Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi; quaesivi residuum annorum meorum. 11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium, non aspiciam hominem ultra inter habitatores orbis. 12 Habitaculum meum ablatum est et abductum longe a me quasi tabernaculum pastorum; convolvit sicut textor vitam meam; de stamine succidit me. De mane usque ad vesperam confecisti me. 13 Prostratus sum usque ad mane, quasi leo sic conterit omnia ossa mea; de mane usque ad vesperam confecisti me. 14 Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo, meditabor ut columba; attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, sponde pro me. 15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi? Ipse fecit! Incedam per omnes annos meos in amaritudine animae meae. 16 Domine, in te sperat cor meum; vivat spiritus meus, sana me et vivifica me; 17 ecce in pacem versa est amaritudo mea. Tu autem eruisti animam meam a fovea consumptionis, proiecisti enim post tergum tuum omnia peccata mea. 18 Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te; non exspectabunt, qui descendunt in lacum, veritatem tuam. 19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam. 20 Domine, salvum me fac, et ad sonum citharae cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini ". 21 Et iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. 22 Et dixit Ezechias: " Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?".


Capitulum 39

39 1 In tempore illo misit Merodachbaladan filius Baladan rex Babylonis litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset et convaluisset. 2 Laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam thesauri sui et argentum et aurum et aromata et oleum optimum et omnes apothecas supellectilis suae et universa, quae inventa sunt in thesauris eius. Nihil fuit, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua. 3 Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem et dixit ei: " Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te? ". Et dixit Ezechias: " De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone ". 4 Et dixit: "Quid viderunt in domo tua?". Et dixit Ezechias: " Omnia, quae in domo mea sunt, viderunt; non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis ". 5 Et dixit Isaias ad Ezechiam: " Audi verbum Domini exercituum: 6 Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. 7 Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis ". 8 Et dixit Ezechias ad Isaiam: " Bonum verbum Domini, quod locutus est ". Et dixit: " Dummodo fiat pax et securitas in diebus meis ".


Capitulum 40

40 1 Consolamini, consolamini populum meum, dicit Deus vester. 2 Loquimini ad cor Ierusalem et clamate ad eam, quoniam completa est militia eius, expiata est iniquitas illius; suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
3
Vox clamantis: " In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. 4 Omnis vallis exaltetur, et omnis mons et collis humilietur; et fiant prava in directa, et aspera in plana: 5 et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est ".
6
Vox dicentis: " Clama! ". Et dixi: " Quid clamabo? ". Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri; 7 exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus. 8 Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in aeternum.
9
Super montem excelsum ascende, tu, quae evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, quae evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere; dic civitatibus Iudae: " Ecce Deus vester, 10 ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo. 11 Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat ".
12
Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo disposuit, modio continuit pulverem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera? 13 Quis direxit spiritum Domini? Aut quis consilium suum ostendit illi? 14 Cum quo iniit consilium, et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi? 15 Ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum pulveris in statera reputantur; ecce insulae quasi pulvis exiguus. 16 Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum. 17 Omnes gentes, quasi non sint, coram eo; quasi nihilum et inane reputantur ab eo.
18
Cui ergo similem facitis Deum? Aut quam imaginem ponitis ei? 19 Sculptile conflat faber, et aurifex auro figurat illud, et laminis argenteis argentarius. 20 Nimis pauper, ut offerat lignum imputribile: exquirit sibi sapientem artificem, ut statuat simulacrum, quod non moveatur.
21
Numquid non scitis? Numquid non audistis? Numquid non annuntiatum est vobis ab initio? Numquid non intellexistis fundamenta terrae? 22 Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; 23 qui redigit in nihilum principes, iudices terrae velut inane facit. 24 Et quidem neque plantatus neque satus neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam aufert eos. 25 " Et cui assimilabitis me, quasi aequalis ei sim ego? ", dicit Sanctus. 26 Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit haec? Qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum deest.
27
Quare dicis, Iacob, et loqueris, Israel: " Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transit? ". 28 Numquid nescis? Aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae; non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius. 29 Qui dat lasso virtutem et invalido robur multiplicat. 30 Deficient pueri et laborabunt, et iuvenes lapsu labentur; 31 qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.



Isaïe (NV) 29