Isaïe (NV) 53
53 1 " Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? 2 Et ascendit sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti. Non erat species ei neque decor, ut aspiceremus eum, et non erat aspectus, ut desideraremus eum. 3 Despectus erat et novissimus virorum, vir dolorum et sciens infirmitatem, et quasi abscondebamus vultum coram eo; despectus, unde nec reputabamus eum. 4 Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi plagatum, percussum a Deo et humiliatum. 5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. 6 Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum ". 7 Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum. 8 Angustia et iudicio sublatus est. De generatione eius quis curabit? Quia abscissus est de terra viventium; propter scelus populi mei percussus est ad mortem. 9 Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis, cum divitibus tumulum eius, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius. 10 Et Dominus voluit conterere eum infirmitate. Si posuerit in piaculum animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu eius prosperabitur. 11 Propter laborem animae eius videbit lucem, saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit. 12 Ideo dispertiam ei multos, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogat.
54 1 Exsulta, sterilis, quae non peperisti, laetare, gaude, quae non parturisti, quoniam multi sunt filii desertae magis quam filii nuptae, dicit Dominus. 2 Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida. 3 Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum hereditabit gentes, quae civitates desertas inhabitabunt. 4 Noli timere, quia non confunderis, neque erubescas, quia non te pudebit; nam confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius. 5 Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur. 6 Quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus. 7 Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te. 8 In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus. 9 Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram; sic iuravi, ut non irascar tibi et non increpem te. 10 Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. 11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam super carbunculos lapides tuos et fundabo te in sapphiris; 12 et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides pretiosos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles. 13 Universi filii tui erunt discipuli Domini, et magna erit pax filiis tuis; 14 in iustitia fundaberis. Procul eris ab oppressione, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi. 15 Ecce, si impetus fiet, non erit ex me; qui impetum fecerit in te, cadet contra te. 16 Ecce, ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum; et ego creavi etiam vastatorem ad disperdendum. 17 Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit. Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis: haec est hereditas servorum Domini et iustitia eorum ex me, dicit Dominus.
55 1 Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas; et, qui non habetis argentum, properate, emite et comedite, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. 2 Quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, ut delectetur in crassitudine anima vestra. 3 Inclinate aurem vestram et venite ad me; audite, ut vivat anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. 4 Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. 5 Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te. 6 Quaerite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est. 7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas; et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. 8 Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus. 9 Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. 10 Et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, 11 sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud. 12 Quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. 13 Pro vepribus ascendet cupressus, et pro urtica crescet myrtus; et erit Domino in gloriam, in signum aeternum, quod non auferetur.
56 1 Haec dicit Dominus: " Custodite iudicium et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur ". 2 Beatus vir, qui facit hoc, et filius hominis, qui apprehendit istud, custodiens sabbatum, ne polluat illud, custodiens manum suam, ne faciat omne malum. 3 Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: " Separatione dividet me Dominus a populo suo ". Et non dicat eunuchus: " Ecce, ego lignum aridum ". 4 Quia haec dicit Dominus eunuchis: " Qui custodierint sabbata mea et elegerint, quae ego volui, et tenuerint foedus meum, 5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. 6 Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, ut diligant nomen Domini, ut sint ei in servos, omnes custodientes sabbatum, ne polluant illud, et tenentes foedus meum, 7 adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis ". 8 Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: " Adhuc congregabo ad eum praeter congregatos eius ". 9 Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. 10 Speculatores eius caeci, omnes nescierunt; universi sunt canes muti non valentes latrare, insanientes, cubantes, amantes soporem; 11 et canes voraces nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. 12 " Venite, sumam vinum, et impleamur ebrietate; et cras erit sicut hodie et multo amplius ".
57 1 Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiae colliguntur, tamen non est qui intellegat: a facie enim malitiae collectus est iustus. 2 In pacem ingreditur, requiescit in cubili suo, qui ambulat in directione sua. 3 Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae. 4 Super quem luditis? Super quem dilatatis os et eicitis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax, 5 qui exardescitis in terebinthis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in vallibus subter scissuras petrarum? 6 In partibus vallis pars tua, hae sunt sors tua; et ipsis effundisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his consolabor? 7 Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti, ut immolares hostias. 8 Et post ostium et postem posuisti memoriale tuum; nam longe a me discooperuisti et ascendisti, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus; dilexisti stratum eorum, manum respexisti. 9 Et ingressa es ad regem cum unguento et multiplicasti pigmenta tua; misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos. 10 In multitudine viae tuae laborasti; non dixisti: " Vanum est! ". Vitam manus tuae invenisti, propterea non aegrotasti. 11 Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo? Nonne, quia ego tacui et longo tempore, me non times? 12 Ego annuntiabo iustitiam tuam et opera tua, quae non proderunt tibi. 13 Cum clamaveris, liberent te lucra tua; et omnia illa auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet in me, hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum. 14 Et dicent: " Sternite, sternite, parate viam, auferte offendicula de via populi mei ". 15 Quia haec dicit Excelsus et Sublimis, habitans aeternitatem, et sanctum nomen eius: " Excelsus et sanctus habito et cum contrito et humili spiritu, ut vivificem spiritum humilium et vivificem cor contritorum. 16 Non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea deficeret, halitus, quem ego feci. 17 Propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum, abscondi faciem meam et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui. 18 Vias eius vidi et sanabo eum et reducam eum et reddam consolationes ipsi et lugentibus eius. 19 Creo fructum labiorum pacem; pacem ei, qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanabo eum ". 20 Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in limum et lutum. 21 Non est pax impiis, dicit Deus meus.
58 1 Clama fortiter, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum. 2 Me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt, quasi gens, quae iustitiam fecerit et iudicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me iudicia iustitiae, appropinquare Deum volunt. 3 " Quare ieiunavimus, et non aspexisti, humiliavimus animam nostram, et nescisti? ". Ecce, in die ieiunii vestri agitis negotia et omnes operarios vestros opprimitis. 4 Ecce, ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut hodie, ut audiatur in excelso clamor vester. 5 Numquid tale est ieiunium, quod elegi, dies, quo homo affligit animam suam? Numquid contorquere quasi iuncum caput suum et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino? 6 Nonne hoc est ieiunium, quod elegi: dissolvere vincula iniqua, solvere funes iugi, dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne iugum dirumpere? 7 Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris. 8 Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum, et sanatio tua citius orietur; et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te. 9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: " Ecce adsum ". Si abstuleris de medio tui iugum et desieris extendere digitum et loqui iniquitatem; 10 si effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam satiaveris, orietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meridies. 11 Et te ducet Dominus semper, et satiabit in locis aridis animam tuam et ossa tua firmabit; et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae. 12 Et reaedificabit gens tua ruinas antiquas; fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocaberis restitutor ruinarum, instaurator viarum, ut habitentur. 13 Si averteris a sabbato pedem tuum, facere negotia tua in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicias et diem Domino sacrum gloriosum; et glorificaveris eum relinquens vias tuas et negotia tua et sermones tuos, 14 tunc delectaberis super Domino; et vehi te faciam super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui. Os enim Domini locutum est.
59 1 Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius, ut non exaudiat; 2 sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret. 3 Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. 4 Non est qui invocet iustitiam, neque est qui iudicet vere; confidunt in nihilo et loquuntur vanitates: conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem. 5 Ova aspidum rumpunt et telas araneae texunt; qui comederit de ovis eorum, morietur, et, quod fractum est, erumpet in regulum. 6 Telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis; opera eorum opera iniquitatis, et facinora violentiae in manibus eorum. 7 Pedes eorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes iniquitatis, vastitas et contritio in viis eorum. 8 Viam pacis nescierunt, et non est iudicium in gressibus eorum; semitae eorum incurvatae sunt eis: omnis, qui calcat in eis, ignorat pacem. 9 Propter hoc elongatum est iudicium a nobis, et non apprehendit nos iustitia; exspectamus lucem, et ecce tenebrae, splendorem, et in caligine ambulamus. 10 Palpamus sicut caeci parietem et quasi absque oculis attrectamus; impegimus meridie quasi in crepusculo, inter sanos quasi mortui. 11 Rugimus quasi ursi omnes et quasi columbae gementes gemimus; exspectamus iudicium, et non est, salutem, et elongata est a nobis. 12 Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra respondent nobis; quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus: 13 peccare et mentiri contra Dominum et recedere a Deo nostro, loqui violentiam et transgressionem, concipere et murmurare de corde verba mendacii. 14 Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stat, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. 15 Et facta est veritas in oblivionem, et, qui recedit a malo, spoliatur. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium. 16 Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et iustitia eius ipsa confirmavit eum. 17 Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius; indutus est vestimentis ultionis et operuit se zelo quasi pallio. 18 Secundum opera sic retribuet: iram hostibus suis, retributionem inimicis suis, insulis vicem reddet. 19 Et timebunt, qui ab occidente, nomen Domini, et, qui ab ortu solis, gloriam eius, cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit. 20 Et veniet pro Sion redemptor et eis, qui redeunt ab iniquitate in Iacob, dixit Dominus. 21 Hoc foedus meum cum eis, dixit Dominus: " Spiritus meus, qui est super te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui, dixit Dominus, amodo et usque in sempiternum ".
60 1 Surge, illuminare, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. 2 Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur. 3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. 4 Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe veniunt, et filiae tuae in ulnis gestantur. 5 Tunc videbis et illuminaberis, et palpitabit et dilatabitur cor tuum, quia confluet ad te multitudo maris, fortitudo gentium veniet tibi; 6 inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et tus deferentes et laudem Domini annuntiantes. 7 Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi; offerentur super placabili altari meo, et domum gloriae meae glorificabo. 8 Quae sunt istae, quae ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? 9 Me enim insulae exspectabunt, et in principio naves Tharsis, ut adducant filios tuos de longe, argentum eorum et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui et Sancto Israel, quia glorificavit te. 10 Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, sed in beneplacito meo misertus sum tui. 11 Et aperientur portae tuae iugiter, die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur. 12 Gens enim et regnum, quae non servierint tibi, peribunt, et gentes vastitate vastabuntur. 13 Gloria Libani ad te veniet, cupressus, ulmus et abies simul, ad ornandum locum sanctuarii mei; et locum pedum meorum glorificabo. 14 Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te Civitatem Domini, Sion Sancti Israel. 15 Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret, ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem et generationem; 16 et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob. 17 Pro aere afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum; et ponam custodes tuos pacem et praepositos tuos iustitiam. 18 Non audietur ultra violentia in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis; et vocabis Salutem muros tuos et portas tuas Laudem. 19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. 20 Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. 21 Populus autem tuus omnes iusti; in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. 22 Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortem. Ego Dominus in tempore eius subito faciam istud.
61 1 Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem; 2 ut praedicarem annum placabilem Domino et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes, 3 ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu maeroris. Et vocabuntur Terebinthi iustitiae, plantatio Domini ad glorificandum. 4 Et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generatione et generatione. 5 Et stabunt alieni et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt; 6 vos autem Sacerdotes Domini vocabimini, Ministri Dei nostri dicetur vobis; fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis. 7 Pro confusione eorum duplici et ignominia laudabunt partem suam; propterea in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis. 8 Quia ego Dominus diligens iudicium, odio habens rapinam et iniquitatem; et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis. 9 Et scietur in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus. 10 Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis. 11 Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus.
62 1 Propter Sion non tacebo et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustitia eius, et salus eius ut lampas accendatur. 2 Et videbunt gentes iustitiam tuam, et cuncti reges gloriam tuam; et vocaberis nomine novo, quod os Domini nominabit. 3 Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. 4 Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis Beneplacitum meum in ea, et terra tua Nupta, quia complacuit Domino in te, et terra tua erit nupta. 5 Nam ut iuvenis uxorem ducit virginem, ita ducent te filii tui; ut gaudet sponsus super sponsam, ita gaudebit super te Deus tuus. 6 Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte, in perpetuo non tacebunt. Qui commonetis Dominum, ne taceatis 7 et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Ierusalem laudem in terra. 8 Iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae: " Non dabo triticum tuum ultra cibum inimicis tuis, neque bibent filii alieni vinum tuum, in quo laborasti. 9 Quia, qui collegerint illud, comedent et laudabunt Dominum; et, qui vindemiam fecerint, illud bibent in atriis sanctuarii mei. 10 Transite, transite per portas, parate viam populo. Sternite, sternite semitam, eligite lapides, elevate signum ad populos ". 11 Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: " Dicite filiae Sion: Ecce salus tua venit, ecce merces eius cum eo, et praemium eius coram illo. 12 Et vocabunt eos Populus sanctus, Redempti a Domino; tu autem vocaberis Quaesita, Civitas non derelicta ".
63 1 " Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae ". " Sum ego, qui loquor iustitiam, potens ad salvandum ". 2 " Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantis in torculari? ". 3 " Torcular calcavi solus, et de gentibus non erat vir mecum; calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. 4 Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. 5 Circumspexi, et non erat auxiliator, miratus sum, et non fuit qui adiuvaret; et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. 6 Et conculcavi populos in furore meo et contrivi eos in indignatione mea et effudi in terram sanguinem eorum ".
7 Miserationum Domini recordabor, laudum Domini super omnibus, quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum misericordias suas et secundum multitudinem miserationum suarum. 8 Et dixit: " Verumtamen populus meus est, filii, qui non deludent "; et factus est eis salvator. 9 In omni tribulatione eorum non legatus neque angelus, sed ipse salvavit eos. In dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et sustulit eos et portavit eos cunctis diebus saeculi. 10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et afflixerunt spiritum sanctitatis eius; et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos. 11 Et recordatus est dierum antiquorum, Moysi et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastore gregis sui? Ubi est qui posuit in medio eius spiritum sanctitatis suae? 12 Qui adduxit ad dexteram Moysi brachium maiestatis suae, qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum, 13 qui deduxit eos per abyssos quasi equum per desertum, et non impingebant? 14 Sicut armentum, quod descendit per vallem, spiritus Domini fecit eos quiescere; sic conduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. 15 Attende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae; ubi est zelus tuus et fortitudo tua? Commotio viscerum tuorum et misericordiae tuae super me continuerunt se. 16 Tu enim pater noster. Abraham enim nescit nos, et Israel ignorat nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster: a saeculo nomen tuum. 17 Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis, indurasti cor nostrum, ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hereditatis tuae. 18 Brevi tempore hereditaverunt populum sanctum tuum, hostes nostri conculcaverunt sanctuarium tuum. 19 Facti sumus a saeculo, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. Utinam dirumperes caelos et descenderes! A facie tua montes defluerent.
64 1 Sicut ignis succendit sarmenta, aquam ebullire facit ignis, ut notum facias nomen tuum inimicis tuis, a facie tua gentes turbentur, 2 cum feceris mirabilia, quae non sperabamus. Descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. 3 A saeculo non audierunt, neque aures perceperunt; oculus non vidit Deum, absque te, qui operaretur pro sperantibus in eum. 4 Occurris laetanti, facienti iustitiam et his, qui in viis tuis recordantur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis a saeculo nos salvabimur. 5 Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus inquinatus universae iustitiae nostrae; et marcuimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. 6 Non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et adhaereat tibi, quia abscondisti faciem tuam a nobis et dissolvisti nos in manu iniquitatis nostrae. 7 Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. 8 Ne irascaris, Domine, nimis et ne ultra memineris iniquitatis; ecce, respice: populus tuus omnes nos. 9 Urbes sanctitatis tuae factae sunt in desertum, Sion deserta facta est, Ierusalem desolata est. 10 Domus sanctitatis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. 11 Numquid super his continebis te, Domine, tacebis et affliges nos vehementer?
65 1 " Quaesitus sum ab his, qui non consulebant me, inventus sum ab his, qui non quaerebant me. Dixi: "Ecce ego, ecce ego!" ad gentem, quae non invocabat nomen meum. 2 Expandi manus meas tota die ad populum rebellem, qui graditur in via non bona post cogitationes suas; 3 populus, qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper, qui immolant in hortis et sacrificant super lateres, 4 qui morantur in sepulcris et in locis occultis pernoctant, qui comedunt carnem suillam et ius abominabile in vasis eorum, 5 qui dicunt: "Recede! Non appropinques mihi, quia sanctificarem te". Isti fumus sunt in naribus meis, ignis ardens tota die. 6 Ecce scriptum est coram me; non tacebo, sed retribuam, et retribuam in sinum eorum 7 iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primo in sinu eorum ".
8 Haec dicit Dominus: " Quomodo si inveniatur mustum in botro et dicatur: "Ne dissipes illud, quoniam benedictio est in eo", sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. 9 Et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos; et hereditabunt terram electi mei, et servi mei habitabunt ibi. 10 Et erit Saron in pascua gregum, et vallis Achor in cubile armentorum populo meo, qui quaesierunt me. 11 Vos autem, qui derelinquitis Dominum, qui obliviscimini montem sanctum meum, qui ponitis Gad mensam et amphoram impletis Meni, 12 numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis; pro eo quod vocavi, et non respondistis, locutus sum, et non audistis, sed fecistis malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegistis ". 13 Propter hoc haec dicit Dominus Deus: " Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini; 14 ecce servi mei laudabunt in exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis. 15 Et relinquetis nomen vestrum in iuramentum electis meis: "Interficiat te Dominus Deus"; et servos suos vocabit nomine alio. 16 Quicumque benedicit sibi in terra, benedicet sibi in Deo Amen; et, quicumque iurat in terra, iurabit in Deo Amen; quia oblivioni tradentur angustiae priores, et quia abscondentur ab oculis meis.
17 Ecce enim ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor. 18 Sed gaudebunt et exsultabunt usque in sempiternum in his, quae ego creo, quia ecce ego creo Ierusalem exsultationem et populum eius gaudium. 19 Et exsultabo in Ierusalem et gaudebo in populo meo, et non audietur in ea ultra vox fletus et vox clamoris. 20 Non erit ibi amplius infans dierum et senex, qui non impleat dies suos. Quoniam puer erit, qui centenarius moriatur; et, qui non attingat centum annos, maledictus erit. 21 Et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructus earum. 22 Non aedificabunt, ut alius habitet, non plantabunt, ut alius comedat: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et operibus manuum suarum diu fruentur electi mei. 23 Non laborabunt frustra neque generabunt in interitum repentinum, quia semen benedictorum erunt Domini, et nepotes eorum cum eis. 24 Eritque: antequam clament, ego respondebo; adhuc illis loquentibus, ego exaudiam. 25 Lupus et agnus pascentur simul, et leo sicut bos comedet paleas, et serpenti pulvis panis eius. Non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo ", dicit Dominus.
66 1 Haec dicit Dominus: " Caelum thronus meus, terra autem scabellum pedum meorum. Quae ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis iste locus quietis meae? 2 Omnia haec manus mea fecit, et mea sunt universa ista, dicit Dominus. Ad hunc autem respiciam, ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos. 3 Qui immolat bovem, interficit virum; qui sacrificat ovem, excerebrat canem; qui offert oblationem, idemque sanguinem suillum; qui adolet incensum, benedicit idolo. Sicut isti elegerunt vias suas, et in abominationibus suis anima eorum delectatur, 4 sic ego eligam malam sortem eorum et, quae timebant, adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet, locutus sum, et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegerunt ".
5 Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius. Dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes vos propter nomen meum: " Gloriam suam manifestet Dominus, ut videamus laetitiam vestram"; ipsi autem confundentur. 6 Vox clamoris de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. 7 Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus eius, peperit masculum. 8 Quis audivit umquam tale? Et quis vidit huic simile? Numquid oritur terra in die una, aut parietur gens in momento? Quia parturivit, iam peperit Sion filios suos. 9 " Numquid aperiam uterum et parere non faciam? ", dicit Dominus. " Aut ego, qui parere facio, uterum claudam? ", ait Deus tuus.
10 Laetamini cum Ierusalem et exsultate in ea, omnes, qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi, qui lugebatis super eam,
11 ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius, ut mulgeatis et deliciis affluatis ex uberibus gloriae eius.
12 Quia haec dicit Dominus: " Ecce ego dirigam ad eam quasi fluvium pacem et quasi torrentem inundantem gloriam gentium. Sugetis, in ulnis portabimini, et super genua blandientur vobis.
13 Quomodo si quem mater consolatur, ita ego consolabor vos; et in Ierusalem consolabimini.
14 Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et manifestabitur manus Domini in servis eius, et indignabitur inimicis suis.
15 Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis;
16 quia in igne Dominus diiudicabit et in gladio suo omnem carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino.
17 Qui sanctificantur et purificantur, ut ingrediantur in hortos post aliquem stantem in medio, qui comedunt carnem suillam et abominationem et murem, simul consumentur, dicit Dominus.
18 Ego autem cognoscens opera eorum et cogitationes eorum veniam, ut congregem omnes gentes et linguas; et venient et videbunt gloriam meam.
19 Et ponam in eis signum et mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad gentes in Tharsis, Phut, Lud, Mosoch, Ros, Thubal et Iavan, ad insulas longinquas, ad eos, qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam, et annuntiabunt gloriam meam gentibus;
20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus oblationem Domino, in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in dromedariis, ad montem sanctum meum Ierusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israel oblationem in vase mundo in domum Domini.
21 Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
22 Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego faciam, stabunt coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
23 Et erit: unoquoque novilunio et quovis sabbato veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.
24 Et egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me; nam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt abominationi omni carni ".
Isaïe (NV) 53